The Tusculan disputations, book first ; the dreams of Scipio: and extracts from the dialogues on ...

발행: 1851년

분량: 239페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

LIBER I AP. LII. XLIII. 66

versura possem dissolvere. O virum Sparta dignum ut mihi quidem, qui tam magno animo fuerit, innocens damnatus esse videatur. 101. Tales innumerabiles nostra civitas tulit. Sed quid duces et principes nominem, quum legiones scribat Cato saepe alacres in eum locum profectus, unde redituras se non arbitrarentur' ri animo Lacedaemonii in Thermopylis occiderunt, in quos Simonides:

Tric, hospes, Spartae, nos te hii vidisse jacentes, Dum sanctis patriae legibus obsequimur.

Quid illo dux Leonidas dicit Perxue animo forti, Lacedaemonii; hodie apud inferos fortasse

enabimus. Fuit haec gens sortis, dum Lycurgi leges vigebant. E quibus unus, quum Ρerses hostis in colloquio dixisset glorians, Solem praejaculorum mullitudine et saginamum non videbitis: In umbra igitur, inquit m Mimus. 102. Viros commemoro. Qualia tandem Lacaena quae quum filium in praelium misisset, et intersectum audisset, Idcirco, inquit, genueram, μι 33et, qui pro patria morte non dubilare Occumbere. XLIII. Esto sortes, et duri Spartiatae; m gnam habet vim rei publicae disciplina. Quid ΤCyrenaeum Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur cui quum Lysimachus Te crucem minaretur Istis, quaeso, inquit, ista horribilia minitare purpuratis ruit Theodori quidem niat interest, humine an sublime putescat. Cujus hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam

82쪽

56 TuscuLANARUM DISPUTATIONUM

de humatione et sepultura dicendum existimem; rem non dissicilem, iis praesertim cognitis, Roue de nihil sentiendo paullo ante dicta sunt De qua Socrates quidem quid senserit, apparet in eo libro, in quo moritur, de quo jam tam multa diximus 103. Quum enim de immorta1itate

animorum disputavisset, et jam moriendi tem-Pus urgeret, rogatus a Critone, quemadmoclum sepeliri vellet, uuam vero, inquit, Operam, amici, frustra consumpsti ruoni enim Osιm non e suaai, me hinc avola rum neque mei quid amrelieturum Verumtamen, mus, si me asse ἀμιueris aut si is nactus eris, ut ibi videbita' sepelito. Sed mihi crede, nemo me vestrum,

quum hinc eaecessero, consequetur.

Haeclare id quidem, qui et amico permiserit, et se ostenderit de hoc toto genere nihil laborare. 104. Durior Diogenes, et is quidem idem senibens, sed, ut Cynicus, asperius, projies se jussit inhumatum Tum amici Holveribusne et feris ' Minime vero, inquit; sed barilium propter me, quo abigam, ponitote. - Qui id poterit illi non enim eriles. Quid igitur mihi ferarum lani rus oberit init sentienti Haeclare Anaxagoras, qui, quum iampsaci moreretur, quaeremtibus amicis, velletne lagomenas in patriam, si quid accidisset, auferri, Nihil necesse est, inquit; undique enim ad inferos tantundem viae est intaque de ratione humationi unum tenendum est, - ad corpus illam pertinere, sive occiderit

83쪽

LIBER I AP XLIII. XLIV. 67 animus, Sive Vigeat. In corpore autem Perspicuum est, vel exstincto animo vel elapso, nullum residere SenSum.

XLIV. 106. Sed plena errorum sunt omnia. Trahit Hectorem ad currum religauim Achilles; lacerari eum, et sentire, credo, putat. Ergo hic ulciscitur, ut quidem sibi videtur. At illa sicut

acerbissimam rem maeret: Vidi, videre πω me passa aegέrrume, Hect em curru qua jugo raptarier.

Quem Hectorem ' aut quamdiu ille erit Hectorq lius Accius et aliquando sapiens Achilles:

Immo enimvero tarpus Priamo riddidi, metor abstuli.

Non igitur Hectorem traxisti, sed corpus, quod suerat Hectoris. 106. Ecce alius exoritur e terra, qui matrem dormire non sinat:

-ter, te appella, quae cruram Amno suspens4m lemas, que te mei miseres surge et sepeli natum J-

Haec quum pressis et flebilibus modis, qui totis theatris maestitiam inserant, concinuntur, dissicile est, non eos, qui inhumati sunt, miseros mdicare:)prius

4mferae volucrisque .....

Μetuit, ne laceratis membris minus bene ut tur; ne combustis, non extimescit:)Neu reliquias sic meas siris, rinudatis iasibus, Tu/tra sanie des tas, foω dioeiarier.

84쪽

107. Non intelligo, quid metuat, quum inmbonos septenarios landat ad tibiam.

Tenendum est igitur, nihil curandum esse Post mortem, quum multi inimico etiam mortu poeniuntur. Exsecratur luculentia sane Verabbus apud Ennium Thyestes, primum ut nauf-gio pereat Atreus durum hoc sane talia enim interitus non est sine gravi sensu illa inania:

Ipse summis Maiasinis asperis, miseeratus, rauere pendens Maea spargens M, sanie et a ginne atro.

Non ipsa saxa magis sensu omni Vacabunt, quam ille autere pendens, cui se hic cruciatum censet optare. Quam essent dura, a sentiret inussa, sine sensu. Illud Vero perquam inane:

γε serviorum, ρ- recipias, Moeri, porrum tarporis, ubi, --ssa humana vita, corpus requirata malis.

Vides quanto haec in errore Versentur. Ortum esse corporis, et requiescere in sepulcro putat mortuum. agna culpatelopis, qui non erudierit filium nec docuerit, quatenus esset quidque

curandum.

XLV. 108. Sed quid singulorum opiniones

animadvertam, nationum Varios errores perspicere quum liceat Condiunt Aegyptii mortuos, et eos servant domi Persae etiam era circumlitos condunt, ut quum maxime permaneant diutum corpora. agorum mos est, non mmare corpora suorum, nisi a seris sint ante laniata In myrcania plebs sublicos alit canes,

85쪽

optimates domesticos nobile autem genus o num illud scimus esse; sed pro sua quisque facultate parat, a quibus lanietur eumque prumam illi esse censent sepulturam. ermulta alia colligit Chrysippus, ut est in omni historia curiosus; sed ita taetra sunt quaedam, ut ea fugiat et resormidet oratio. Totus igitur hic locus est contemnendus in nobis, non negligem duci nostris ita tamen, ut mortuorum Corpora nihil sentire vivi sentiam . 109. Quantum autem consuetudini famaeque dandum sit, id Eurent viri; sed ita, ut intelligant, nihil id ad

mortuos pertinere.

Sed profecto mors tum aequissimo animo 'petitur, quum suis se laudibus vita occidena consolari potest. Nemo parum diu vixit, qui virtutis persectae persecto unctus est munere. mlta mihi ipsi ad mortem tempestiva suerunt: quae utinam potuissem obiret illi enim jam acquirebatur, cumulatu erant ossicia vitae, cum sortuna bella restabant. Quare si ipsa ratio minus perficiet, ut mortem negligere possimus; at vita acta perficiat, ut satis superque vixisse videamur. Quamquam enim sensus abierit, tamen sui et propriis bonis laudis et gloriae, quamvis non sentiant, mortui non carent. Etsi enim nihil habet in se gloria, cur expetatur, tamen virtutem tamquam umbra Sequitur.

XLVL 110. Verum multiindinis judicium de bonis, si quando est, magis laudandum est,

86쪽

60 TuscuLANARUM DISPUTATIONUM

quam illi ob eam rem beati possum nutem dicere, quoquo modo hoc accipietur, Lyco gum, Solonem, legum et publicae disciplinao carere gloria Themistoclem, Epaminondam, hellicae virtutis Ante enim Salaminam riparim Neptunus obruet, quam Salaminii tropaei, moriam; priusque moeotia Leuctra tollenim, quam pugnae Leuctricae gloria. multo aut mtardius fama deseret Curium Fabricium, Calatinum, duo Scipiones, duo Africanos,maximum,

Μarcessum, aullum, Catonem, Laelium, innumerabiles alios quorum similitudinem aliquam qui arripuerit, non eam sum populari, sed Vera bonorum laude metiens, fidenti animo, si ita rea seret, gradietur ad mortem, in qua aut summum

bonum, aut nullum malum esse cognovimus.

Secundis Vero suis rebus volet etiam mori non enim tam cumulus bonorum uoundus esse pintest, quam molesta decessio. 111. Hanc sententiam significare videtur Laconis illa vox, qui, quum Rhodius Diagoras, Olympionices nobilis, uno die duo suos filios victores Olympiae vidi

set, accessit ad senem et gratulatus, Orere, Diagora, inquit non enim in caelum aciscensin

rus es. agna haec et nimium ortasse Graeci putant, Vel tum potius putabant: isque, qui hoc Diagorae dixit, permagnum existimans, tres Olympionicas una e domo prodire, cunctari illum diutius in vita, sortunae objectum, inutile putabat ipsi.

87쪽

Ego autem tibi quidem, quod satis esset, pamcis verbis, ut mihi Videbar, responderam. Comoesseras enim, nullo in malo mortuos esse; sed ob eam causam contendi, ut plura dicerem,

quod in desiderio et luctu haec est consolatio

maxima. ostrum enim et nostra causa SuSceptum dolorem modice ferre debemus, ne OS-met ipsos amare videamur. Illa suspicio int terabili dolore cruciat, si opinamur eos, quibus orbati sumus, esse cum aliquo sensu in iis malis, quibus Vulgo opinantur. Hanc excutere opinionem mihimet volui radicitus eoque sui fortasse longior.

XLVII. 112. A. Tu longior non mihi quidem. rior enim pars orationis tuae faciebat, ut mori cuperem posterior, ut modo non noblem, modo non laborarem omni autem oratione illud certe persectum est, ut mortem non ducerem in malis.

M. um igitur etiam rhetorum epilogum desideramus an hanc jam artem plane relinquimus A. Tu ero istam ne reliqueris, quam semper ornasti, et quidem jure illa enim te, Verum si loqui volumus, ornaverat. Sed quinam est iste epilogus 3 aveo enim audire, quidquid est. 113. M. Deorum immortalium judicia solent in scholis prosere de morte nec vero ea fingere ipsi, sed Herodoto auctore aliisque pluribus. rimum Argiae sacerdotis, Cleobis et

Bito, filii praedicantur in sabula est Quum

88쪽

enim illam ad ollenne et statum sacrificium curru vehi jus esset satia longe ab oppido ad sanum, morarenturque umenta, tunc juvenes ii, quos modo nominavi, veste posita, orpora oleo Perunxerunt, ad jugum accesserunti Ita facte do advecta in sanum, quum currus esset ductus a filiis, precata a dea dicitur, ut illi praemium daret pro pietate quod maximum homini clari posset a deo post epulato cum matre ades

scentes somno se dedisse, mane inventos esse

mortuos. 114 Simili precatione Trophonius et Agamedes usi dicuntur: qui, quum Apollini

Delphis templum exaedificarissent, Venerantes deum petiverunt mercedem non parvam quidem

operis et laboris sui, nihil certi, sed quod esset optimum homini. Quibus Apollo se id daturum ostendit post ejus diei diem tertium qui ut illuxit, mortui sunt reperti. Iudicavisse deum dicunt, et eum quidem deum, cui reliqui dii concessissent, ut praeter ceteros divinare

XLVIII. Affertur otiam de Sileno sabella

quaedam, qui, quum a id captus esset, hoc ei muneris pro sua missione dedisse scribitur: docuisse regem, non nasci homini longe optimum esse proximum autem, quam primum mori. 116. Qua est sententia in Cresphonte usus Euripides:

Nam ias decebat, coctus eis miti domismLuore, uti esset aliquis in lucem ditus, Hum4na vitae varia reputarit/s mala; At, qui labores Mis mssu graves,mne 4mni amicos laude et laetitia issequi.

89쪽

Simile quiddam est in Consolatione Crantoris:

ait enim Terinaeum quendam Elysium, quum graviter filii mortem maereret, Venisse in SP ohomantium, quaerentem, quae suisset tantae calamitatis causa huic in tabellis tres hujusmodi versiculo datos:

Ignaris homines in vita eradus errant: Euthynous potitur,fαorum numine, kιO.

Sefui utili Iniri ipsique tibique.

116. His et talibus auctoribus usi, confirmant, causam rebus a diis immortalibus judicatam. Alcidamas quidem, rhetor antiquus in primis nobilis, scripsit etiam laudationem mortis, quae

constat ex numeratione humanorum malorum.

Cui rationes eae, quae exquisitius a philosophis colliguntur, desuerunt, ubertas orationis non d fuit. Clarae vero mortes, pro patria oppetitae, non solum gloriosae rhetoribus, sed etiam beatae videri solent. Repetunt ab Erechtheo, cujus etiam filiae cupide mortem expetiverunt pro vita civium Codrum, qui se in medios immisit hostes, Veste famulari, ne posset agnosci, si esset ornatu regio, quod oraculum erat datum, si rex interfectus esset, victrice Athenas sore. enoeceus non praetermittitur, qui item oraculo edito largitus est patriae suum sanguinem. Iphigenia

Aulide duo se immolandam jubet, ut Ostiamisanguis eliciatur suo. Veniunt inde ad propiora.

90쪽

64 TuscuLANARUM DISPUTATIONUM

XLIX. Harmodius in ore, et Aristogito, Lacedaemonius Leonidas, Thebanus Epaminondas

viget. ostros non norunt; quos enumerem magnum est ita sunt multi, quibus videmus optabiles mortes suisse cum gloria. 117. Quae quum ita sint, magna tamen et quentia est utendum, utque ita velut superior eloco concionandum, ut homines mortem vel Opi

re incipiant, vel certe timere desistant. Nam si supremus ille dies non exstinotionem AEdcommutationem affert loci, quid optabilius 3 in autem perimit ac delet omnino, quid melius, quam in mediis vitae laboribus obdormiscere, et ita conniventem somno consopiri sempiterno' uod si fiat, melior Ennii, quam Solonis oratio.

M vero ille sapienS,

Mors mea ne carerat lacrumis; linquamus amicis Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.

118. os vero, si quid tale acciderit, ut a dcto denuntiatum videatur, ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus, emittique nos custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in

aeternam et plane in nostrum domum remigremus, aut omni sensu molestiaque careamus;

sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus animo, ut horribilem illum diem aliis, nobis saustum putemus, nihilque in malis ducamus, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION