Filomathias ta sporadin. AG Miscellaneae doctrinae liber primus tertiusDaniel Wyttenbachius Liber primus

발행: 1809년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

thes: & hunc totum tibi laborem remittimus. Sed quum praeter tria illa, in quibus censuram Horrearii egisti, capita, philosophum, Graecum, Latinum, quartum sit sensus communis , Latinis & hodiernis dictus, Graecis κοροκοινὸς νους, qui pertinet ad judicium

de rebus quotidianis & in promtu positis, &perspiciendum in his quid cuique consequens sit; incredibile dictu est, quam se hujus sensus

expertem & hebetem ostenderit. Hujus ego capitis non quidem censuram agam, quod longum sit in Horreario, sed vim Virtutemque pau vis exemplis declarabo. Et primum quidem, cum ubique nugatur homo, tum vero ubi quid firmius sibi nactus videtur, plane tragoedias agit. Veluti quod saepius crepat, te pre novem annos hanc vindictam meditatum, S interea

perpetuo irarum fluctuasse aestu; hoc si ita esset, quomodo tu vitam sanus & valens ad hoc tempus pertulisses, nec illo aestu consumtus esisses: in quo tibi etiam nos testes sumus, te suis periore demum nostro sermone ad istius petulantiae animadversonem, dudum illam debitam, excitatum esse. Et quod p. Is, mendacii re reum agit, dicentem, se primo Λmstelodamensi

142쪽

anno tuas scholas audivisse, contendens tertium annum, nec Graecas, sed Μetaphysicas has scholas fuisse: & tabulas proferri postulans: est id sane hominis , quod dicat, non habentis & anxie

quaerentis. I t:

Adderes etiam, inquam, fossa singentis: nou rit enim ipse, illis in scholis ac temporibus in

dices auditorum nullos confici solitos suisse. Nam primus an tertius fuerit annus non, statuo nec ad caussam nomenque auditoris interest. Est Graecarum omnibus studiosis adolescentibus gratuitam copiam sacere solebam. ;Poteras, inquit, ipsius exempla ,vicissim e temporis calumniam reponere, quod nonum N septimo numeravit anno, quo sermo noster habitus & conscriptus est. Ecce vero I Lugacium tibi objicit, ejus laudes, miserumque obitum. S erga te odium, commiscens, flebile quoddam sonare tibique invidiam conflare conatur. Plane, ut caetera omnia, cum rebus falso & inep te, tum stilo hybride & claudicanter. Quae ego primo solus mecum legens, quamvis Luzacii sor tem commiserans, Horrearii stultitiam quin rim derem sacere non potui. In isto enim tu nego

tio, omnium judicio, lenis & injuriae patientis animi specimen prodidisti: qui tum demum ad inimici insolentiam retundendam . accesseris ψquum ille manes Ruhnhenii nostri violare ausus esseta Equi.

143쪽

Equidem, inquam, in hac injuriae patientialia mihi satisfeci, ut eam omnibus aequis & inistelligentibus hominibus, ipsius adeo amicis, prois harem e quorum nomina hic memorare & hule controversiolae inserere, non opus est. De odii autem istius caussis nuper dixit inhnius meus in

Epierisi gibliothecae Crit. P. sa. Quod, si pro

malevolorum obtrectationibus non satis suerit, rem alio tempore enarrabimus.. Ergo neque ipse risum tenere potui, illum legens locum Horre rii, vitio mihi vertentis illud factum, quod omnes prudentes virtuti tribuerent.

Venio, inquit Philalethes, ad alia hominis com menta. Rationem te metricam ignorare crepatrstultus sane: stultior etiam in argumentis comminiscendis. Nam id se certissimis documentis deis monstraturum affirmans, tria ineptissima adsertexempla: primum Graecum ex Anthologia, in quo tu eum supra p. 83 coulatasti ei caetera Laistina operarum vitia: alterum Horatii Ep. I, r, quae verba in Bibliotheca Critiua Part. XII. p. 23, sic posita sunt - capsique porro superta: ubi eapsaque vitiosum est pro vero ea aralterum Propertii III, 2, 23. in non, ingenio quaesitum nome Prb aevo Excideι , quod in eadem

144쪽

Bibliotheca tua p. 5o , legitur transpositis vera his - nomen quaesitam ab aevo Excidet. In quo dementia & malevolentia Horrearii rursus, ut ubique, apparet, aliis persuadere cupientis, te per metri inscitiam sic scripsisse; te, qui vel in eodem libro sexcentos versus recte posuisti, mulistos etiam probabiliter emendasti Est haec , inquit Critobulus, malevolentia cum pari stupore conjuncta: quem tu supra p. 83,1oi, consutasti. Sed ego intelligo unde id habeat Horrearius. Habet ab aliquo tuo aemulo poetam se serente, & te poetas citantem in suum regnum invadere putanter qui , ubi librum edidisti, nil aliud in eo quaerit, quam versus hie citatos aut tentatos, relegit scandens, si quid forte in iis reprehendendum inveniat. Talem ego nuper, paulo ante editam Horrearii episto- . Iam, nactus hominem istos ipsos tres versus jactantem , tibique absenti insultantem , valide eonfutavi. Sunt hi verissimi ludimagistri, recitatores acerbi, aucupes ci exactores syli harum, ubi non nisi sententia agitur. Adeo verum est illud Terentii, Homine imperito numquam quidquam injustius est. Ego , inquam, semper illud Valchenarii tenui, Aoταρ εγω βατευ abaci ἐμαν oκν' - meam viam persequor: Nec tardum opperior, nec

praecedentibus in . Quid vulgus de me dice

, rei

145쪽

et aut scriberet, numquam curavi: eumque eomplures me malevoli scriptis peterent, omnes tacitum tulerunt, excepto Horreario, qui unus& primus suit, cui re honderem; nec ut injuriam ei referrem, sed ut ipsum aliosque errore libeararem. Miror autem istos meorum aucupes errorum, non ipsas res & protina orationem perinquireret unde sane, ut ex majore paginarum numero, multo plures errores colligere poteorant. Quod autem sunt, qui sibi in versu ad

sententiam nostram accommodando syllabas om. nes adnumerari Volunt, nesciunt aut non cogitant, Platonem, Ciceronem, omnes adeo Veis teres, quavis sere pagina, poetarum dicta meistro soluta orationi suae contexuisse. Et hoc iugenere memini recens Kloigii exemplum: qui cum in Antiburnianno scripsisset p. s: Nihia um quam eum Burmanno negotii habui I numquam vidi hominem: ater, an albus sit, nescio. Ου πιί-ποτ εμας βούς μασεν ' reprehensus h Burmanis no , ut ignarus metri, respondit: Quis non ν det, me versum Homericum II. A, IS , rei prassenti accommodasse ρ Ille vero lectoribus persum dere cupit, me nescire quot pedibus eonstet hex meter Graecus. Nemo sanus, ne amicus qui dem, Burmannum audivit.

. . I XXT

146쪽

Μemini, inquit Philalethes, illius & rei &

temporis. Nunc vero sinite me de caeteria multis Horrearii deliramentis pauca notare. Bo Rhii nomen nollem suo libello implicuisset: ae iste eo abutitur, & auelaritatem sibi quaerit: αse serio & graviter loquitur, quasi cum eo se cretiora consilia de Academiis curandis & catheta dris ornandis conserens. Rectius secisset, si Bosse hio obtemperasset, suadenti ne in Horreo te incessereta Et hoc, inquit Critobulus, perquam ridicule & arroganter: quasi isto aut Boschius consuliario muneris curatorii, aut cathedrae ornatore egerent.

Illud vero, inquit Philalethes, per est lepidum , quod viros doctos h se correptos & igno,. miniose tractatos, dicit a se amice, humaniter, Aonstri lae , admonitos: te in primis magna laudo se cumulatum, suam admonitionem minus patienter, minusque modeste tulisse: deinde te jubet p. 45, tuam rem agere, inchoata scripta ab. 1olvere potius, quam de Philo Bphia scribere. Atqui fuisset ipse potius te tuam rem agere, neglibi in ea occupato manum injecisset, teque i vitum in hanc litem extraxisset. Nunc quum lite vapulat, clamat te alienam rem agere, ad

147쪽

t i si I

sta studia redite debere. Neque minus illud se

stivum, quod omni te conviciorum genere pro

scindit, qui scripsisses, se obsequio demulsisse

Meerschiumr obsequium enim esse adulationem tadulationem tantum esse scelus, quantum sana spoliare, virgines stuprare, patriam auro vendE- ter denique, nisi tu eum testibus ac tabulis aduin lationis convincas, perpetuum tibi calumniatoris nomen denunciat. Nos autem, inquit Critobulus, vicissim Horre tio perpetuum calumniatoris nomen denunciaismus, nisi demonstraverit nos tibi adulari: quod in epistola sua dicere ausus est. Caeterum ab hoc homine malim ego vituperari, quam laudam fit perpetua enim sua erga bonos homines maledieentia illud consecutus est, ut vituperatus ab eo quisque, etiam ignotus, communi prudemtiorum praejudicio bonus vir habeatur. Undest, ut tributa cui ab eo laus mspecta sit, & eo Ioco censeatur, quo vulgi applausum censuit Phocion: qui quum aliquando in concione semientiam dicens, eam ab omnibus approbari vide ret , conversus ad amicos, An forte, inquit, m hi imprudenti aliquod pravum dictum exeidit pTu contra, calumniae crimen ei objicere possis, qui quot sere paginae sunt libelli sui, tot in te mendacia coniecit. Condono Ista, inquam, febricitanti. t . I a Duo

148쪽

Duo etiam sunt hominis deliramenta, inquie

Philalethes, quibus notatis meas in hoc sermoω ne partes peregero. Nam in peroratione plane se miserabilem facit, obtestans vulgi eruditorum de te judicium. In quo dubium est magisne cogitandi, an dicendi, insantiam ineptiamque rideamus. Homo vetulus repuerascit, & prorsus ut pueri adversariis robustioribus obloquuntur,

Nostine quid homines de te dicant P hoc, θ' i Ivid, F aliud, de te dicunt - sic tibi vulgum

eruditorum objicit. Hoccine est ejus, qui se philosophum haberi velit, ad vulgum erudit ε-rum confugere: quid dico philosophum 8 pueru- Ium aut puellulam qui se haberi nolit, numquam sic loquatur. Isti nimirum sunt, qui se probari volunt populares philosophos, nosque doctores umbraticos appellant. Legat egregiam Ciceronis disputationem in Oratione Pro P .lSex-Mo, 45 - 47, ubi ostenditur quid intersit inter populares cives & optimates: unde item egregie Ernestus exemplum retulit ad eruditorum

civitatem, &, quid in hac optimates , vulgo &popularibus differant, declarat, opuscul. Philolog. p. I9: Duo semper, inquit, fuerunt ineruditorum eisitate genera : alterum eorum,

quod se venditaret imperitis, quod variis artibus famam S gloriam quaereret, quod in mediocri doctrina ἔamen summae eruditionis opinionem

149쪽

c ias I

ebnsectaretur. Es' sensui semidoctorum se aceom-

modundo . obtineret; quos ego populares vocare soleo: alterum eorum est, qui solidam laudem θ' ad posteritatem omnem propagandum quaeren tes, viam regium ad eruditionem insisterent, es ex fontibus limpidam doctrinam haurirent , eamque demum veram eruditionem putarent, ex his peteretur: quos optimates, si placet, mecum appelles. Nulla aetas fuis, quae non magnum popularium numerum haberet, imperitis praeferrentur optimatibus. Sed ea felicitas numquam fuit diuturna, est ad posteritatem, incorruptius judicat, propagata. Ad utrum genus, inquit Critobulus, reserenisdus sit Horrearius, ipse significat, qui ad vulgi judicium provocat. Tanta rursus est conscientiae Vis.

XXVI.

Sed illa priora, inquit Philalethes, tragica suerunt, postremum comicum est. Pergit puerum agere, qui velut victor absentem adversarium ad pugnam Provocat, nominatim tribus una nobis inclamans p. 8ir me enim scias Ws me nec te, tua licet involutum Latinitate, neque etiam Critobulum 'ruum, nec Philalethem, nec alium quempiam

150쪽

ut, putans se in Graecorum concionem lantuisse, & Ulyssem flagellare: dum salvo Ulyssi apparens Minerva ostendit Ajacem, & miseranti eum nec adspicere sustinenti, hoc subjicit, Οὐκουν γέλως ηδεστος, eις exθροῖς γελαν. Nosti vero, inquam, caetera: quae tibi ego reponam h Grotio eleganter Latine versa: sic autem Ulyses:

Misereseo, quamvis maxime infensism virum mihi, Quem de repente tanta pressis calamitas: Sortemque in hujus sorte contemplor meam. Nam video nil nos esse mortales, nisi imaginosa somnia, auι umbram levem: Quem ita docet Minerva et His iactus ergo, ne quid e gim tuo Ex ore petulans in deos dictum, vider

ve inseIeseas, si quid aut pius dextera

Pollas potesque, aut diritis gazae ubere. Mortalium res turbine incerto dies Averris ae reponit: aς eoelestium

Amat modestos numen, F spernit maior. Hoc prorsus, inquit Philalethes, in Κantianos Ι 4 CO

SEARCH

MENU NAVIGATION