Filomathias ta sporadin. AG Miscellaneae doctrinae liber primus tertiusDaniel Wyttenbachius Liber primus

발행: 1809년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

eonvenit, divinum numen ex illustri & mant. festo loco in obscurum & incertum redigentes ἔ ut quis Horrearium furentem, & tuo nomini umbraeque inaniter insultantem, videns, haud inepte in ipsius concionali sestivitaris genere dicat is hoc factum esse, ut impleretur praedictum si h Sophocle poeta in Mace F quidem versuis septuagesimo nono & sequentibus. 'Ego vero commiseror , inquam, hominem, eumque & sanari & mihi reconciliari velim: hoc tu age, Critobule. Vereor, inquit Critobulus, ne hie sit h tertio

genere aegrotantium.

Quid ita Τ inquam. Nostin' quid Plutarchus tuus dicat, in libro De Progressu in Virtute Sentiendo: Quibus me

Hrina opus es, qui leviter assem sunt, ipsi re

cta ad meaicum eunt: qui febricitant, domum vocant medicum: qui autem in melancholium, aut phrenitidor, aut deliria inciderunt, aliis quando ne venientem quidem ad ipsos medicum

sustinent, sed ejiciunς aut fugiunt, vehementia morbi uiam sensim morbi tollente. Sic eorum, qui peccant, ins nabiles fiunt, qui hostili animo ecti saepiunt adversus reprehensores F costigatores: qui vero sustinent admistuntque, man fluetioreν fiunt. Λ50, age, Critobule, inquit Philalethes, &- hoc

152쪽

hoc nobis tribue, nec laboris irriti metum causis

sare, qui delirantes sanasti multos: saltem experire: nec ita omnem spem ad vivum reseca; quasi prorsus insanabilis sit Horrearius. Experiar, inquit, ut ne quid vestrum caussa gravari videar: sed hoc ejusmodi erit, ut, tu W., rem conficias: ego saltem prior hominem adeam, sedem, ' sanem, tibique viam ejus adeundi aperiam. Quomodo autem cum eo agere constituerim, & quale hoc negotium fore putem , vobis narrabo quasi praesens cum prae sente loquens; ut, si quid rectius ivideritis, mihi impertiatis. Siccine probatis Probamus vero, idquit; tu tandem incipe nar

rare.

XXVII.

Ergo, inquit, intermissionem febris oblo, vanis, ad eum Iaccedam: ianuam pulsabo: dicam janitori, me gravi de caussa cum ejus hero agere velle: hic me Kantianum esse putans intromittet et intromissus ad Horrearium, continuo nomen me um aperte edicam, Critobulum Asclepiadis filium : & adventus mei caussam exponere incipiam. Ille me interpellans, Hal Critobulus Asclepiadis filius, unus ex meis inimicisi certe pacem poscitis: nunc supplices meum numen

153쪽

oratis, posteaquam victi, prostrati, prostrugatique meis auspiciis estis, duplicique clade perculsi jacetis, altera , me ipso Dictatore,

altera h Magistro Equitum meo. Ita est, foristissime Dictator, pacem poscimus. - Ille rursus meam interrumpens orationem, Haud equidem ita inhumanus sum, ut ab omni pacificatione abhorream: semper enim cum oratore Drance

apud Virgilium Aeneidos libro XI, F quidem versu 36a, exclamo, Nulla salus bella: parem

re possimus omnes: sed dico ατεχνως καὶ ἄδολως, haec pax debet meo honore digna esse; ut vos profiteamini, vos mea duo munera, hypopheticum & dictatorium, & praeterea Κantianam doctrinam revereri. Plene, inquam, & abunde tibi satisfaciemus; & insuper magna te mercede mactabimus. Bene narras i quanam illa merceinde Furore te liberabimus. Huli me furore liberabitis Τ me surere dicitisy qui modo tam pulcram epistolam scripsi: in qua meum adversarium. resutavi, ac tam sedate ac subtiliter philosoph tus sum. Esto subtilissime & sedatissime philosophe hypopheta: sed nunc quidem te

non optime valere, & sermo tuus & color prodit: numquamne alias febri laborasti. Uero, laboravi. Nonne praesens tuus affectus similis est illi affectui, quo te labricitantem suisse meis

ministi Non prorsus dissimilis est. Exsere linguam

154쪽

guam: hem, ut maledicentia tumeti aperi oeu los: hui, ut invidia tumenti cedo venae pulsum rheu, ut penitus iracundia agitaturi tecum sieasseela pacem sacere non possumus; extra potestatem existi: valido utendum remedior tribus anticiris opus est: purgari te oportet landitus, ἄνω και κατω, supra & infra, nostin' Faciam. inquit, dummodo conditiones h vobis exto queam honorificas, quae mihi perpetuitatem munerum meorum praestent, hypophetici aedictatorii; ut tamquam stella primae magnitu dinis in coelo Batavo fulgeam, F coram τοῖς

εξαν locum meum dignissime tuear: & νulus eruditorum statuat, me omnibus dominaria sed haeinyoisit, vos mihi debere bono exemplo praeire,& me eonsiderare ut magnum philosophum ac literatorem: & meos libros considerare ut e cellentes , in quibus igitur omnia invenienda, quae ad Metaphysicam pertinent: & ne vel e nari debetis aliter cogitare: nec mihi & aliis viris audaeibus verborum jactationem excutere. Nam mihi Iumen Philosophiae apparuit: vos

autem ignoratis quid per Philosophiam intellι-gisti ; ut ego palam feri F νeluti demonstravi in mea Epistola F quidem pagina a8. Et non debetis dicere mihi obsequium inesse: hoc enim non peratner ad ea, quae Graecis αδιαφορα dicu raro di hoc ego aeque minus perferre Possium,

155쪽

alienat, omniumque odia sibi merito eo M. Et ego hanc assertionem rationibus spectatu haud indignis confirmabo. Vel an putatis me non etiam pro virili dicteria evomere posse. Vos non. adscenditis ad magnitudinis sensum, nec vos eo incenses insummatosque esse sentire potestis. MDhi autem Ratio tamquam Achilli Homerico manum injecit. Cohibe, inquam, paulisper sermonis tui contentionem, quae affectum tuum

exasperat: & dic mihi, an tu item , Literis abostineas, quum tuo arbitratu locos Veterum apis ponis, & modo cum rege Agamemnone, modo cum Comico, nescio quid exclamas: qui de Graecis loqueris, nes intelligis: Latine scribis, nec potes. Hal inquit, hoc plane diversum est: hoc mihi,

ut philosopho, licet. Quidni, inquam, illi, ut Literatori, de Philosophia quae intelligit loqui liceat r& dicas potius, commune esse utrumque bonum, Literas & Philosophiam, & neutrius munus, nisi assumto alterius, vel alumento, vel ornamento, sibi constare posse: sed de his tu rebus rectius judicabis, quum purgatus ad sanitatem redieris: nunc cedo chartulam cum calamo, ut remedium tibi praescribam -: En praescrip tumi quod ut recte componatur providebo: tu compositum fideliter sumes. Vale hypopheta, seu potius convalesce. En, inquit Philalethes, probabilem congres sum ,

156쪽

sum . S. ut spem, ad pacem profuturum. Iam

tuum est, mi W., tuas Partes agere, ad Horis rearium item accedere, eumque penitus placa re; quandoquidem Critobulus eum tibi molliorem ad tractandum praebuit. Et ego, inquam, vereor ut Critobulus hoe effecerit, & Horrestrius praescriptum remedium sumserit; ne sorte ab eo praesens importune accipiar, aut loquens continuo interpeller, malo absens tamquam ad resipiscentem scribere. Facies, inquit, utcumque voles; modo sa-

clari

XXVIII.

Itaque, quod vultis, hujusmodi sere str,, Accepi epistolam tuam, o bone: in qua U-hementer mihi irasceris & maledicis: quod an philosophi fit, tu videbis, qui philosophum te pro steris: ego, qui tanti nominis honorem mihi non assumo, maledicta tua tibi tam ignosco, quam urentibus medici adsidentes eosque curantes Ignoscunt iis conviciantibus & verberantibus. Nam & hi laborem injuriamque patienter serunt, ut illis bene faciant: & ego, ut bene tibi sacerem, meo in libello te admonui: & nunc tua convicia tuli: nec tibi irascar, quamvis irascenti, Nec conviciabor, quamvis .convicianti: nec di

157쪽

mittam te, donec te sanavero mihique reeonelintiavero. Nescio an legeris illud Socratici Ε elidis factum: cui quum frater iratus minaretur,

Peream , nisi te ultus fuero , ipse respondit, Peream, nisi re placavero. Sic & ego tecum

agam. Et quandoquidem me in certamen vocas.& oppugnas petulantia, contumelia, scurrili tate; fateor me istis in artibus rudem tibi verissato victoriam lubenter concedere. Aliud mihi

tecum constitutum certamen existimo, rationis,

beneficientiae, liberalitatis, omnino humanitaritis: humanitatis, inquam, mihi tecum maxima atque adeo unica est necessitudo ἔ quando casteras necessitudines respuis. Dicis, justam tibi fuisse irascendi caussam ; quod in Bibliotheca Critica te severius reprehenderim , quum tu mihi in Horreo tuo lenem & modestam admontistionem adhibuisses. Quod quum dicis, omnes intelligentes te derident. Et, ut tu intelligas, merito illos ridere, negotium tuum paulo altius repetam. Valchenarii te discipulum profiteris rmagni viri, immo maximii , quo tu multa discere poteras, non solum in Literis, sed in moribus , modestiam & gloriolae contemtum. Tu vero neutrum secisti illa in diciplina. Nam Literas vix primoribus labris degustans, simuIPhilosophiae, mox Τheologiae te dedisti: quarum doctrinarum praecepta utinam contulisses

158쪽

ad animum lenitate, placabilitate , modestist consormandum ἔ ita multis caruissemus rixis , quas tibi aliisque excitasti. Nunc, quasi ex tota Philosophia unum Empedoclis νεικος ουλόμενον, peniciosum rixandi studium, suscepisses, illud continuo in Theologiam intulisti, & utramque tibi eontentionis & ea villationis gymnasium se in .cisti. Quin tu potius inchoatam Literarum cognitionem auxissese nec Iliade & Hippolyto contentus, quae sola, si sorte, legisti, Odysseam quoque , & aliorum poetarum carmina, lectitasses et

inde ad historicos & philosophos progressus, &memoriam rerum copia locupletasses, & ingenium ad judicandi facultatem acuissest itaeognitionem via & ratione ordinasses, & ceristioribus iundamentis firmasses; nec levissima

quaeque novitatis vanitatisque aura te verteret &auserret: nec praepostere incederes , sed tibi magis constares: nec, qui te in divinis oraculis tam dissicilem ad credendum faceres, Κantii oracula χανδ ν, id est fauce hiante, haurires: nequε

te in Philosophia, quae se Criticam cognominat& judicatricem , te judicii expertem & credulum

praeberes. Atque haec non eo con illo dixi, ut te irritarem: contra etiam, ut te sedarem, &ad tui ipsius cognitionem revocarem. Dic tan

159쪽

Multos in scriptis tuis homines doctos laesistit horum quosdam nominavi in Bibliotheiaeae Criticae P. XII et quidam me fugerunt rduorum me addere potuisse nomina, monuit me amicus meus, quem tu & tuum esse gloriaris, Hamelsveldii & 1 Iaahit, virorum clarissimorum. Plerique tibi responderunt et tu rursus quid reposuisti: illi tacuerunt : poterant& ipsi aliquid reponere: tu non tacuisses: ita reciprocatio perpetua sutuse erat. Tu tali invita tot litibus occupata, tot contentionibushurbata, quando aliis studiis vacabist quando disces, quae adhuc ignoras Τ Literas Latinas, Graecas, utriusque Linguae Rudimenta, in quibus multum vacillas: tum Historias, Antiquitatem eruditam : ipsam Philosophiam, cujus tu partem Dialecticam, Mathemataeam , Physicam, vix h limine salutasti: certe numquam ita pereepisti, ut eum oportet, qui se philosophum profiteatur: unam Philosophiam esse putas doctrinam Κantianam: neque hanc satis cognitam habes, quamquam ea gloriaris: neque dicta tui

prophetae recte percepisti ae didicisti: quod manifestis indiciis ostendimus. His tu addiscendis rebus debitum tempus rixando consumsisti. Et, quod Cicero dicit de Literis & studiis humanitatis, hoc tibi lites & contentiones fuerunt: hae

tuam adolescentiam aluerunt, senectutem oblectant, pernoctant tecum, peregrinantur, rustican

160쪽

Aἰθὶ γαρ τοι esue τε η , πολεμοι τε μαχα ra. Venio ad nostram caussam. Ultro allatrasti me in Horreo tuo; Boschio nostro frustra dis

suadente. Fgo tacere Constitueram, ut antea semper ad aliorum latratus tacueram: & sic adiuum latratum perpetuo taciturus oram, nisi me

ille in superiore Bibliothecae Criticae Parte habitus sermo ad te admonendum convertisset; quum ante saepe, ut hoc facerem, boni viri frequentes me hortati essent, affirmantes hoc meliteratae civitati debere, multisque doctis hominibus a te laesis; praesertim quum insolenter petulanterque grassari, ci optimum quemque corripere, pergeres tempus esse ebaΠt, ut, qui tosevere coerceret, aliquis cxisteret: hunc me esto

volebant, & persuadebant. Sed illud subinde

erepas, inJuste me egisse, qui te nono postea anno reprehendissem; praesertim quum tua in me oratio non fuerit nisi lenis admonitio, eaque humanitatis plena & honorifica. Hoc quum dicis, dubium nobis sacis, utrum plus in te superbiae an stuporis inesse dicamus; qui postulas, ut mihi honori ducam a te castigatum, nec saevius tractatum, ese et illud certe, ostendis te nescire quid si modestia, humanitas, honor. Deinde non fuit nonus, sed septimus annus, quum it Iud de te scriberem. Denique: tu mihi es phi-Iosophus, qui rerum veritatem tempore mutari

SEARCH

MENU NAVIGATION