장음표시 사용
71쪽
stri effatis discipulus non iacit: ut Horrearius,
qui istis captiunculis captus, tenetur, haeret, stupens magistrum veneratur. Et in tribus illis quaestionibus cum sint rationes in utramque partem, i. e. pro iis & contra eas, probantes& improbantes, statuentes & tollentes, ut Graeis et loquuntur, κατασκευαστικοὶ λόγοι & ανασκευαστικοὶ , probantium numerus & pondus adeo superat numerum & pondus improbantium, ut probabilitatem veritati proximam obtineat. In hoc Κ. & se & alios decepit, quod in Meta- physica non nisi mathematicam evidentiam voluit, probabilitatem nec voluit nec ejus gradus distinxit. Tum vero, inquit Critobulus, quod in hoc παραδοξω omnium longe est παραδοξο πον, &manifestum υστερον προτερον, Theoretica dogmata ex Practico ducuntur. Κantius argumentum hoc primus conclusit et recte agere debeo; Ergo est Deus; caeteri omnes naturam & rationem
sequentes, sic, Deus est, Ergo recte agere debeo. igitur illud ratione conclusum est Est postulatum , ' inquit. Quae tandem sic postulandi vel facultas, vel neresstas, tibi est Habeo in me, inquit, Imperatisum Categoricum , jubentem recte agere: hie a Deo est; ergo Deus Urs Libertatis sum particeps ad agendum nec enim Deus me juberes agere, nisi iliber Nem:
72쪽
idem vero Deus animadvertis hominum bene F male facta remunerando spuniendo; quod quando in hae vita non sit, nec o est aliam esse, possianc, visam, F Animos esse immortales. Haec ita sunt conclusa, quasi comica persona superstitiosa eadem & stupida agatur: non quasi philosophus loquatur, quid sit postulatum, quid consequentia, intelligens. Communis quidem hominum vita & natura, notionem Dei suscipit ex
contemplatione rerum admirandarum hujus mundi, & ab effectis ad caussam progreditur: Quid enim potes eo tam aper um sitque perspisuum,
cum eoeium suspeximus, coelettisque contemptatι sumus, quam et aliquod numen praestanti m mentis, quo haec regantur. Notum est effatum Stoici apud Ciceronem De Nati Deor. II, I. Et eamdem omnes Ueteres tenuerunt viam in Phy. scae capite inscripto, πόθεν fiνοι- εσχον θεούανθρωποι, unde homines notionem Dei acceperint; quod exstat apud Plutarchum De Placitis Philosophorum , I, 6t Ρlinium Hist. Natur. II, .s: Sextum Empiricum Advers. Ivlathemat IX, as, sequ. Philonem Iudaeum T. II, p. 2I6. Lucretium V, II66: alios. Et hoc argumento Contenti eramus. Venit deinde Anselmus Camtuariensis Saeculo XI exeunte, qui e sola Dei notione & possibilitate eum esse cogere vellet.
Denique nostia aetate exstitit Κantius, qui Deum esto
73쪽
esse postularet & categorice imperaret. Venimur ad summum fortunae I - Sed de hoc, ut de duo. bus aliis capitibus, Immortalitate & Libertate, tu ad communem captum & sanam rationem ages in Metaphysico tuo libello, isi forte , edendo. Nunc nobis reliquas Horrearii Tamianas crimi.
- Atqui, inquam, absoliri istam pensi partem rhaec enim, de quibus dixi, suerunt aeculationis in illo genere capita. Nam quum duo 1pectanda sint, ut in omni alia disceptatione, se in hae de Rantio, altorum quid dixerit, alterum quale dixerit, id est vere nee mi de illo diximus superiore sermone: do hoc nune dicendum suit, saltem quatenus adversarii istud suum jactassent me Kantii placita non ce
i Immo, inquit PNlalethes, unum etiam nunc superest caput, illud, in quo te . armit tempus non justo notasse, quando puellai Mntiana Boia
Ingens, inquam, criment cal tu quaeso prome respondeas ut ego desessus jani laboro atquo itinere disputationis, in tuo sermone, quasi aliquo peropportuno diversorio requiescam φα nil
74쪽
nil enim mihi in mentem illud apud Ciceronem De orat. II, 5 , in s mili caussa ad Caesarem dictum ab Antonio. Nostin' ΤNovi, inquit. Et vero tibi Caesaris verba propemodum repono: Nam non nimis liberaledices hospitium meum , qui te mox . simulac perpaululum requieveris, extrudam, & in grammaticam disputationem conjiciam. Hoc tunc videbimus, inquam: nunc quod in
stituisti, perge. Igitur, inquit, in fine hujus, loci Κantiani vehementer queritur Horrearius, quod scripsisti p. II, hane Philosephiam duodeviginti annis natam fuisse, quum nostri homines eam apud
nos producerent, F Belgice crepare cogerent: apud Germanos tunc νetula habebatur: F erae
sane pro genio saeculi e Ga si neminem, se ait, fugere posse, nisi qui in recentioris Phi- ,, Iosophiae historia hospes plane & peregrinus si siti ipst enim superjore jam saeculo, anniis sexti & nonagesimi initio primam meorum is Philosophiae Kantianae elementorum partem se Belgice in lucem exire iussi: postquam duo-
,, bus annis ante, ut eram discendi cupidus mi- ,, hique dissidens, dubia quaedam contra hanc ,, Philosophiam modeste atque ανωνυμως in pu se blicum emiseram V-. Sed taedet me infice. tae Latinitatis: igitur media parte praetermissa ,
75쪽
snem saltem sententiae addam: si Sed dissidite, , non esse puto Perspicere, quo & hoc tuum de ,. duodeviginti annis mendacium spectet. Ho- ,, mini enim tam sui pleno nec verum cordi est, is nec bonum, quod honestum dicimus V. His
postremis verbis nec ratio nec sententia constate videtur autem significare, te annis ita numerandis
magnum aliquod flagitium & scelus moliri: prio.
ribus autem nos docet, se jam ante editum Horis reum nos beasse Belgicis de hoc argumento scriptis, nostramque beatitudinem tribus annis antiquiorem esse, quam putabamus: quod ego sane ignorabam nos tunc jam beatos fuisse, & hujus aerae Belgicae initium ponebam annum non gesimum nonum, quo edidit Horreum, & nova lux Belgio lucere coepit. Hoc nescire erat turispis errore mentiri, ingens flagitium: censere autem se partem Historiae Philosophiae recentioris, magna & propria Horreario modestia. Nune vero, quod coepit Belgica Latinitate Κantianam doctrinam ornare, hunc annum MDCCCI x ut principium novae epochae Latinitatis de leaerantianae in fastis notabimus. Deinde te nescire quantopere studium hujus Philosophiae in Germania vigeat, quod Ephemerides non legasi Quas quidem ego diligenter lectitans, & cum viris doctis in Germania viventibus literarum ossi cium colens, & cum receas inde advenis subinde
76쪽
de colloquens, Horreario assirmare possum, istud studium propemodum desecisse & evanuisse:
cum primo ad Fichtianam, tum ad Schellingia. nam rationem abiisset, jam ad Platonis exemplum erigere se videatur. Sed cum aliis ineptiis, tum hac gloriola, in Horreo ridiculus fuit Horrearius, quod subinde jactavit, quantopere nova haec lux non modo in Germania ubique splenis deret, sed jam vicinis, Gallis, Italis, Britannis oriretur, aliis mox oritura esset. Quod ipse lectoribus confidenter venditabat: & horum plerique rerum exterarum ignari id sibi imponi patiebantur, & credebant. - Τu vero jam ex hoc quietis diversorio exi, nobisque, quod superest operia, absolve. XX. At tu, virorum optime Philalethes, noli me,
inquam, adhuc fessum, in viam extrudere, mihDque, atque adeo tuae naturae ad liberalitatem fame, vim inferre. Jam vobis unum ex hoe Augiae stabulo Κantianum cophinum egessit mis os alios egeram, Graecum & Latinum. Sinthi tres Herculei labores: concede ut, primo exantlato defatigatus, me ad reliquos duos eminfirmem et & tu cogita quantum acutis tuis naribus
laetoris hauriendum sit: &, dum eas quiete resecis
77쪽
eis ad instans taedium serendum, narra nobis no avum quid ; qui es λογων θυλακος , & semper quid in proin tu habes vel novum, vel vetus sa- cete innovatum : quidquid narraveris, jucundius erit his Horreariis tricis; quas ut effugiamus, vel tu diem dicendo extrahas. Recte mones, inquit, sed scin' quid vobis narrem quid vobis narrem Habui aliquid rei praesenti aptum: at nunc me prorsus fugit: hemiquid tandem scit jam memini; fuit hypohyp
Quid hoc monstri est inquit Critobulus. Est hic, inquit, quem modo Magistrum Equis
tum vocavi. Et hujus ego libellum mecum attuli, & domi solus legi: est sere unice de a gumento Kantiano, &, exceptis paucissimis Io- .cis, nil habet, quod non item habeat Horrearius ; qui consilia & argumenta inter se ita contulerunt; ut, quod hic bene Belgice, ille male Latine diceret. Ad hunc nos ablegat Horrearius, ut sedula nos consutantem, id est confutare τolentem. Atque sic est. Habet paulo plus, quam ille, laci itatis & elegantiae, humanitatis rcerte minus inhumanitatis, irae, convicii: caeterum item est superbia in pronunciando, di sentientibus ignorantiam Κantianae sententiae o jiciendo, Dialecticae viam ignorando: ubi vero iam cetus esse vula, non quidem, ut Horrearius, Pu
78쪽
rilis conviciator, sed tamen absurdus & Digs-dus nugator fit. Quae autem disputationi Horrearit adjecit, haec fere sunt.
Pag. 377 : Repetit Horrearii sophisma h te consulatum, nullam esse Tantu Metaphasicam, illud addens: ubi tandem K. dixit eam constare meris notionibus intelligibilibus p Ubique hoc dicit, inquam, ubi de hoc argumento loquitur: vel Praelationem videas Criticae Purae Rallois nis , ct in ipso libro v. c. p. 87o, Volens eam constare ex puris notionibus Intellectus, & esse codinitionem sectam per solas Ideas, quas Conceptus Ralionis Vernunstbegrita) vocat, segregatam ab omni Experientia & Sensuum ossicio, Sensualitate . Pag. I 8o. Quod tu p. xxxiv posuisti Κantii placitum, Intellectum ex Categoriis duo nova ingere notionum intelligibilium genera, Conineepius Restexionis F uear: Censor pronunciat, te omnia turbare; Conceptus enim Reflexionis non esse novum genus notionum, sed ad Categ riarum comparationem ad ictas esse. At ipse turbat, & cavillatur. Κantius enim, qui ubique haec tria genera notionum intelligibilium
inculcat, di categorias iundamenti ac principii
79쪽
instar ponit , certe ex his duo reliqua ab Intellectu formari ait. Nam quum priores Logici has tres ipsas Intellectus actiones tenuissent, Notionem, Judicium, Syllogismum, Kantius vetera recoquens, eas, mutatis nominibus, ita ad novae doctrinae speclem immutavit, ut ex Notionibus Categoriar, ex Iudicio Conceptus Re- flexionis, ex Syllogimo Idem saceret. Hos Coninceptus Reflexionis duxit ex Categoriis: ex Quantitate , Identitatem & morsitatem: ex Qualitate, Consensum & Dissensum: ex Relatione, Interis
num & Externum: ex Modalitate, Formam &Materiam; unde oriri genera Enunciationum. Illud autem, quod priores dixerant judicare, duas notiones tamquam subjectum & praedicatum conjungere vel disjungere, ipse reflectere vocavit. Porro Idem Principium & sontem Syllogismi secit, ductas ex Categoriis Relationis, Substantialitate, Caussalitate, Communione; u de tria Syllogismorum genera existere, Categoricum, 'potheticum, Disjunctisum. Et nisi ita esset, ut Intellectus Categoriis & sensibis libus visis prosectus ad duo reliqua notionum gerinera progrederetur, eaque ex illis fingeret, formaret, eisceret; necesse erat, ut haec duo in Mente vel item ut Categoriarum formae ac reinceptacula impressa, vel alioquin innata essent.
Quorum neutram statuit Κantiva. Nos autem
80쪽
hoe loco tantum quid dixerit, non quale, ree. te necne dixerit, quaerimus. Letat Censor ipsum auctorem in Criticii Rationis Purae, do
. Pag. I 84. Facetiam captat, qua imprudens se ipse ferit. Dixeras p. xxx ν de Κantio, quomodo is eum subjectiva sua cognitione fines veros, quos vocant objectivos, cognoscat. Hoc ab Horreario impugnatum, a te vindicatum, ipse sic. reprehendit: is Id est quasi dicat, qui profitetur, se in Insula habitare, ejusque snes nobis demonstrare, hic nobis fines terrae continentis se demonstrare debet V. Insulae comparationem tacitus arripuit ex Kantii Critica Purae Rat. p. tias. Sed haec nil ad nos. Neque enim noscensemus in Insula nos habitare; sed in continente, unde Via nobis Paxeat ad rerum extra Experientiam positarum inventionem. Deinde fatetur Censor, quod ipse non vult, fines con- . tinentis esse objectisos & veros. Denique, qui hebetes oculos, judicium incertum, sibi esse fisaeatur , & tamen Insulae certos sines aliis demonstrare audeat, quae hunc Salus ab interitu servet, quo minus in mare illud impetuosum, hEantio significatum, incidens pereat Ibidem dixeras: Licebat Dogmaticis hoc pr