Biblia sacra vulgatae editionis Sixti 5. pontificis maximi iussu recognita, & Clementis 8. auctoritate edita cum selectissimis litteralibus commentariis Ioannis Gagnaei, Ioannis Maldonati, Emmanuelis Sa, Guilielmi Estii, Ioannis Marianae, Petri Lanss

발행: 1755년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Ex, EIUSDEM AUCTARIO.DU. I. AD ARGUENTEM ME . Deum , qui est operum meorum insipector , dccum opus est, reprehensor.

zers. 3. Vinum decipit potantem , dum initio quidem exhilarat , tamen brevi

prosternit privatum usu rationis. Sic erie de selieitate Nabuchodonosori. RU. 8. TERRAE CIvITAT Is . Hebr. terradi risitaris. Vers. 9. IN ECCE Mor putabit se esse extraealamitatem.

HABACUC PROPHETAE

Mi Ns audivi auditionem tuam, & timui. Domine opus tuum , in medio annorum vivifica illud. In medio annorum notum facies: cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. 3. Deus ab Austro veniet, . & sanctus de monte Pha

ran :

Operuit caelos gloria eius: & laudis eius plena est terra. 4. Splendor eius ut lux erit: cornua in manibus eius. Ibi abscondita est sortitudo eius: s. ante faciem eius ibit mors. Et egredietur diabolus ante pedes eius. 5. Stetit, & mensus est terram. Aspexit, & dissolvit Gentes: & contriti sunt montes saeculi. Incurvati sunt colles mundi, ab itineribus aeternitatis eius. 7. Pro iniquitate vidi tentoria AEthiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian 8. Numquid in fluminibus iratus es Domine J aut in fluminibus suror tuus 3 vel in mari indignatio tua λ' Qui ascendes super equos tuos: & quadrigae tuae salvatio. 9. Suscitans suscitabis arcum tuum , iuramenta tribubus quae locu-

tus es.

Fluvios scindes terrae: Io. viderunt te, & doluerunt montes 2 gurges aqua. rum transiit.

Dedit abyssiis vocem suam. altitudo manus suas levavit. II. Sol & luna steterunt in habitaculo suo , in luce sagittarum tuarum .ibunt in splendore fulgurantis hastae tua . I 2. In fremitu conculcabis terram: in surore obstupefacies Gentes. I 3. Egres.

112쪽

Iq. Egressus es in salutem populi tui, in salutem eum Christo tuo. Pereurusti caput de domo impii: denudasti landamentum eius usque ad collum.14. Maledixisti sceptris eius, capiti bellatorum eius, venientibus ut turbo ad dispergendum me Exultatio eorum, sicut eius qui devorat pauperem in abscondito. is. Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.

I 6. Audivi, & conturbatus est venter meus: a voce contremuerunt labia mea.

Ingrediatur putredo in ossibus meis, & subter me scateat. Ut requiescam in die tribulationis: ut ascendam ad populum accinctum

nostrum

I 7. Ficus enim non florebit: & non erit germen in vineis. Mentietur opus olivae: & arva non afferent cibum. Abscindetur de ovili pecus: & non erit armentum in praesepibos. I 8. Ego autem in Domino gaudebor & exultabo in Deo Ietu meo. Ist. Deus Dominus sortitudo mea: & ponet pedes meos quasi cervo

rum.

Et super excelsa mea i deducet me victor in psalmis canentem.

BRUGENSIS

ROMANAE COR RECTIONE s. Vers. 3. Operuis eaelos gloria eius o Quidam libri his verbis praeponunt semper positum pro hebrateo sela & graeco dia alma equod non magis hie sententiam ingreditur, quam iaciat in Psalmis, ubi est frequentissimum. Idem accidit infra vers s. ante ea verba : fluvias frandes terrae I &vers. I . ante illa: maledixisi sceptris

rL.8. sui ascendes super equos tuos. Non mutes niturum ascendes in praesens ascendis. Vers. 32. In furore obsupefacies gentes o Non praeponas his verbis coniunctiopem Θ.LEcTIONUM UARIETA s. Vers I9. Educes me victor in psalmis L Pro nominativo visior Hebri legitur vox illa prorsus eadem, quae a D. Hieronymo qui est proprius interpres Pro. phetarum, ut in Vulgata a nobis latine leguntur vertente Psalmos ex Hebraeo , in titulis frequenter occurrens, semper vertitur victori, a LXX. in finem. Quare coniectura& valde probabilis doctorum quorundam tractatorum, hic quoque serabendum esse dat

vo casu, victor is

COMMENTARIA

I eatis: sic etiam peccata UO. cantur psal. xxiv. est enim peccatum , error quidam. Uel pro peccatis per ignorantiam commissis . orat igitur hic pro populi Iudaici peccatis , ne scilicet Dei promissa impediant, praesertim de Christo

V. 2. AUDrTro NEM , id est nuntium , scilieet quod supra ei de Christo revelatum. Auditio . pro, re audita, more Scripturae ; quasi dicat, Quod me audire feci. sti te revelante . Ti Mui, id est obstupui. LXX. addunt , Domine tonsideravi opera tua, CT obstupui, seu expaυι , scilicet admiratione tantae bonitatis & potentiae. Ο-pus . scilicet redemptionis humanae . IN MEDIO ANNORUM , id est intra annos ;

113쪽

quas di eat , Tempore a te praescripto . Vivisic A, id est essice, suscita. LXX. in medio duoram animalium cognosceris, id est duorum Testamentorum, quae in se vitam continent, vel populi Gentilis & Iudaici, vel asini & bovis in praesepio. IN MEDIO

ANNORUM . LXX. cum appropinquaverint

anni. NOTUM PACI Es , scilicet te : vel demonstrabis quod promisisti. LXX. e no- feris. MisERICORDIAE , scilicet exhibendae; quasi dicat, Exhibetis promissam misericordiam .

V. 3. AusTRO, id est Bethlehem quae ad Austrum ; vel de ldumaea r quod Deut. xxxm. dicitur de Seir; quasi di eat . Ille veniet, qui olim se ostendit iti Seir &Pharan e vide mul. xxx m. PHARAN . LXX.Nmbras. Hie additur Hebr. Selah , & in LXX. λαια ια. Vide Psalm. m. op RUIT, &e. quasi dicat: Veniet is , cuius gloria caelos implet & superat . LAUDIs , id est operum laude dignorum, seu perpetuo celebrandorum.

V. q. SPLENDOR , scilicet doctrinae , &miraculorum. Lux , scilicet solis p quasi dicat, Maximus. CORNUA , id est vires, vel crux, in cuius cornibus confixus , &per quam fortissime vicit. IBr, stitieet in

cruce, ubi infirmus videbatur. FORTITU- Dor hanc vocavit cornuar sorte duo, quia

sortis, & Deus & homo. V 3. Iair, id est discedet victa , seu

fugiet , scilicet mortem moriendo destruxit. DIABOLus, scilicet victus: iuxta illud, Nunc princeps huius mundi eiicietur

foras

V. 6. STETIT. Praeterita pro suturis ἰquasi dicat et Stabit more victorum , qui subactam hello terram dividunt , scilicet distribuet Apostolos & praedicatores per Orbem . AspExIT , scilicet misericorditer . DissoLvIT; pro, solvit, scilicet a peccatis , vel quas dieat , Liquefecit, seu peremit, scilicet interficiens peceata , seu veterem hominem, & renovans per gratiam .

MONTEs s AEc ULI , id est qui in mundos miles montibus antiquis , scilicet Reges& Principes, nam & ii etiam fidei se subdiderunt, velut veritatis vi prostrati . IN-cuavATI, id est humiliati . COLLps , id est potentes. Vide Isa. x L. AB ITINERI inaus c. id est ob adventum aeterni Dei

in mundum.

V. 7. PRO IN QUITATE , id est ob ini-

I T III. HI

quitatem . TENTORIA , scilicet eversa t

peccatorum peccatis deformium . LXX. AEthiopum . PELLEs , id est tabernacula ;e pellibus enim fiebant . LXX. tabernacula. MADI AN . Est Madian pars AEthi piae, ut patet Num. xir. & II. Par. xIv. est ergo repetitio V. 8 IN FLUMINIBVs; pro , in flumina, scilicet tantum; quas dicat: Numquid solum ostendes potentiam tuam in siccando Iordanem & Mare rubrum , veluti ascensa quadriga ad servandum tuos ρ AUT IN FLu Mi Ninus, scilicet AEgypti , conversis in sanguinem olim. Vel alludit ad id quod dicitur Luc. xx r. & Apoc. VIII.& xv a. de mari , & fluviis . Qui ASCENDEs ἱ pro, cum ascenderis; vel ascenderes olim. SALvATIO, scilicet populi tui. V. 9. SUsCITANs , dic, pro , omnino parabis. ARCUM, id est potentiam velut arcum, scilicet contra fidei hostes . IuRRMENTA pro, & iuramenta , scilicet δε- βιtabis, id est implebis promissa ; vel quasi dieat, Secundum iuramenta. TRIBUBUs, id est genti Israelitieae. LocuTUs Es . id est secisti loquendo eum Patribus ἰ ut Ahrain ham , Isaac , Iacob, David, &c. vide Gen.

xxi I. Mich. ultimo, Psalm. xxxxvIII. de C xxx r. FLUvIos,id est populos. SCINDE

scilicet sistendo impetum, ut olim in Iordane secisti ; quasi dicat , Reprimes vim hostium Ecclesiae. V. io. TE , id est tuam potentiam . Quidam ad diem iudieii reserunt, iuxta ea

quae dicuntur Luc. xxx. & ApOe. xvI. GUR-CEs A UARUM, id est servos Dei pers quentium impetu, more aquae inundantis. TRANsIlT; pro, transbit, id est cessabit, te scilicet reprimente. A Bussus, id est c pia aquarum , scilicet persecutorum . Vo-cEM , id est strepitum, ut Iolent aquae sinribundae; quas dicat e Vehementer per se. quentur impii fideles. ALTiTUno , id est prosunditas, scilicet abyssi. MANussu As,

id est aquarum vim, velut manus, scilicet persecutores vires suas contra Dei servos.

Quidam haec reserunt ad laudes Dei decantatas, per ab um , id est homines , &ahitudinem, id est kngelos, celebrantes scilieet Christi victorias. V. II. SOL ET LUNA, scilicet tempore Iosue olim , itemque in die iudicii , cum scilicet cessabit motus caelorum . IBUNT ,

114쪽

il est fugient, scilicet hostes tui sagittis

sulgentibus territi : vide Sap. v. Apoc. xv I. seu potius in in sernum detrudentur tuit

percussionibus, veluti sagittarum ictibus,& hastae. V. ia. FREMITU , id est indignatione.

TERRAM, id est terrenos homines. Oct. TupEFACIEs , scilicet attonitos reddens

suppliciis.vel alludit ad illud Lue. ἰxxt.

Descentibus hominιbus prae timore, M. V. I 3. EGRESsus Es: praeterita pro suturis. CAPUT, scilicet Antichristum. D Tao IMpii, id est familia diaboli, vel impii, pro impiorum . DENUDASTI, &c. quasi cicat, Prorsus domum evertisti usque ad fundamenta. UsQUE AD COLLUM , scilicet euertisti; quasi dicat, Ut cum quis mergitur aquis totus, & obruitur, sic penitus delevisti; vel usque ad concultationem col-di , quυd solent victores facere. Hic iterum

Hebr. additur Selah. LXX. in finem , id

est perpetuo: vide supra. V. x 4. MALEDIxIsTI , scilicet adstruenco. Dei dicere, sacere est SCEPTRis Ε-aus, id est potentiae, seu regno diaboli, vel seccati . CAPiTI ; pro , capitibiis , id est ducibus. DispERGENDUM , id eil perdendum . ME . Loquitur in persona populi Dei.

Exu TATIO EORUM. scilicet tanta erat venientium. V. Ib. FECISTI ; pro, facies ; quas dicat: Incedes tu per medias calamitates , inde tuos eripiens.

V. I 6. AUDI vr, scilicet Dei terribile iudicium de malis. VENTER , id est inieriora; seu viscera. Α vocE; pro, ad vocem, scilicet tuam mihi revelantem haec; vel quasi dicat: Ita ut vocem edere non ossem prae tremore. INGREDlATUR, &e. quasi d.cat: Mala mihi huius vitie potius eveniant dum vivo, quam illa supplicia patiar parata impiis . UT REQUiΕςcAM ;pro, modo ut requiescam, Hieron. H. coni. Pelag. TRIBULATIONI s, scilicet damnatorum, vel iudicii ultimi. Acci NCTUM , scilicet fortitudine; quasi dicat , Fortem &victorem , scilicet cum Christo regnan.

V. 28. FleUs ENIM, &e. per hae s. gnificatur magna bonorum spiritualium penuria futura tempore Antichristi . MEMTiETua , id est fallet operantem, .scilicet non secuto fructu : vel opus vocat Du- Ilum, qui fallere d: citur , dum non Prove-

nit expectatus. ΑΒsci NDETUR , id est preribit , vel deficiet. V. 18. IEou. LXX. Salvatore . Chald.

redemptore.

V. I9. QUA II CERvORUM , id est agiales. Ex CELsa, scilicet, caelos. MEA, scilicet caelum patria iustorum. UICTOR , setis licet Christus , vel potius victori, ut legit Hieron. quasi dicat o Chtisti victoriam carmine seu cantu celebrantem, & pro vici ria mihi data gratias agentem.

Vers. I. RATIO HABABUC PRO IGN O RANTIIs. Hieron. videtur diacere quod Habacuc velut canticum poeni tentiat hoc scripserit, & se reprehenderit de eo, quod cap. I. conquestus erat : Usquequo Domine clamabo , o non exauciiss&c. Et ita loquitur Hieron, Lib. I. con tra Pelag. in fine, & in prologo commentarii huius loci. Verum in ipso comme tario temperat sermonem , dicens prophetam vel aex sua, vel populi, vel humanae impatientiae per bona talia dicere. Atque ad. eia prophetam Habacuc in illa querela non plus peccasse, quam Ieremiam in simili gostensum est supra, cap. i. ad dicta verba, inquequo &e. Intelliae ersto pro senorantiis , scilicet populi.

V. 2. DOM NE OPUS TUUM . , IN ME DIO ANNORUM VI vIFICA ILLUD . Opullistud intelligitur totum mysterum redemptionis nostrae; comprehendens scilicet Christi incarnationem, passionem , resurrectiOnem, id est evangelii, & novae legis praedicationem , ac veteris legis in novam commutationem . Istud enim opus est , cuius promissi fidem supra requirebat dicens dissitis autem in fide sua vivet . Hscat autem hoc opus Deus, dum illud implet ;& quidem in medio annorum , id est in pleni tudine temporis,' vel , ut alii expo- unt, in dimidio hebdomadis: quando videlicet iuxta prophetiam Danielis praedici.

tur, abrogato veteri sacrificio , venturus Christus. Septuaginta interpretes vertunt e In me dio δεον tim animalium cognosceras . Graece est ζωών , animatium , vel , vitarum . Ecolesia in nocte Nativitatis Domini eanit animalia vidisse Dominum; se ilicet respiciens ad hune locum. Et in Cir

115쪽

mmcisione Domini expresse eanit: In medio duorum animatium tacentem in pras

pio. Quidam , ut meminit Hieron. duo animalia interpretati sunt, Filium, & Spiritum sanctum . Sed videtur ea expositio quiddam Origenianum sapere , nec eam probat Hieron. sed tantum refert. August. Lib. XVIII de civit. cap. xxx II. in medio duorum animalium exponit, vel dum rum testamentorum , vel duorum latro. num, vel in medio Moysi &Eliae. Item in concione ad Catechumenos coni. Iudaeos

V. II. EGREss Us Es IN sALUTEM POPULI TUI, IN sALUTEM CUM CHRIsTO TUO . Quamvis hoc modo vertat Hieron.

idem tamen dicit in Hebraeo se haberi: Egregius es in falutem populi tui, eum Iesu Christi tuo. Dices, Cur ergo non ita vertit Z Uidetur Hieronymus non aliud velle, quam Hebraea polle etiam in hune sensum accipi, sed rectius priori modo. Commemorat ibidem Sixtinam editionem verti hoc modo: Egressus es, ut salvares popa-ιμm ttium per Iesum Chrisum tuum . Et hae versone dicit proditum manifestissime

sacramentum .

MARIANAE.

vulgaris erat, ad cuius modos haec oratio seu Canticum cani debebat. De qua re plura Psalm. v I r. i. sic Hebraei peritiores sen. tiunt. Porro in hoc Cantico propheta orat, ut quae mirabilia olim secit, cum poulum ex AEgypto eripuit, ea contra Ba-ylonios instauret. V. a. DOMINE AUDIvI RUDITIONEM

TUAM, id est famam eorum quae olim feeisti mirabilia. DOMINE OPUS TUUM, quod olim sectili. IN MEDIO ANNORUM, id est tempore suo. UIvIFICA ILLUD, id

est init aura , repete . IN MEDIO ANNORUM NOTUM FACIEs; pro , fae ; ostende hoc tempore. Sept. in medio duorum animaistimcognosceris. Hinc Occasio assingendi Chri itinati praesepi duo animalia. CLM IRATUς FUERIs. Hebr. in ira misericordia recorva heris , pro, recordare; et si nunc es irritatus in nos, debes meminisse eorum quae

olim promisisti.

V. 3. DE Us AB AUsTRO VEXIETifro, Lib. Sac. Tom. XXII. venit. Hebr. a Theman venit , quae est Idumaeae urbs. Sed quoniam vox ea -- sirum etiam significat, Hieronymus, Sept. Chald. pro Themam, Ausbum potuerunt. DE MONTE PHARAN . Mons est vicinus monti Sinai , quo fingit aliunde venisse Deum ad Legem dandam . Et alluisdit ad verba Deuter. xxxIII. a. D mi nus de Sinai innis , o de Seir ortus es nobis: apparuit de monte Pharan. Pro Seir,

id est, Idumaea, Habacuc posuit Theman. Est autem Idumaea Sinai vicina. Heb. hieponitur Sela, quae vox per se legi debet,

neque prioribus aut posterioribus iungi: sed notat, vocem , propter mysterium quod ibi continetur, elevanda me de qua re coinpiosius Psal. m. 3. Sequitur : ΟpER UiT CAELOs , propter mirabilia ; quae in Sina secit, tonitrua & fulgura . Ea fuit gloria, ea laus Dei, quae caelum & terram replevit.

. SPLENDOR Eius uT Lux , id est ut ignis. Sic eum Legem daret, dieitur e Er pectus gloria Dei sutit ignis vorans . ERIT; pro, fuit ἔ suturum pro praeterito . CORNUA . Si e Sept. Alii vertunt splendo. rer. Dp Keren & splendorem & eornu significat, de quo Exod. xxx Iv. 29. Uerum sive olendores dicas, sive eornua , de iis

loquitur, quae Moysis facies habuit ; ideo dicit, in manibus eius , id est Dei , &Heb. additur ipsi, quia Deus ea Moysi dedit. Hebr. sic: eornua seu splandores ex manu eius Dei ei, scilicet Moysi.

Aut per cornua robur Dei intellige, ad evertendas septem gentes . IBI AB ICONDIOTA ΕsT FORTITUDO EI Us r inde prodiit; quasi esset ante in Sina reposita & ignota.

P. 3. ANTE FACIEM ElUS, ante eum.

IBIT MORS. Hebr. pestis . ET DIABO-Lus . Hebr. pestis iterum , aut carbo , id est ignis. ANTE pEDEs Eius, id est ante eum, coram eo. Ea pellis excidium est,

quo Chananaeos delevit . Diabolus pro peste. V. 6. Srgri T, id est diu in deserto mansit Deus cum populo . ET MENs Us EsT TERRAM . Deinde Terram promissam inter tribus mensura di vi sit. AsPExIT , ET Disso LviT, seu transititit; aspexit ad trania serendum Gentes septem ; scilicet, Non te mere , sed cum consilio id fecit. MONThssAEcuvi, id est Reges contriti sunt. Heb.

montes aterni o qui videbantur aeternum P mam

116쪽

DI; seu saeculi, quia Hebr. est holam. An ITiNERinus , id est expeditionibus , quas

ab aeterno sere dccrevit. Hebr. itinera soculi ei, scilicet incurvata sunt. Per itinera aut iras, leges & mores intelligit antiquos Gentium earum, quas mutavit λ per montes & collas principcs. V. 7. PRO INIQUITATE. Hebr. in lora ini uitatis: sic hostium castra vocat . UIDI TENTORlA AETHlo PIAE . bic Sept. Duplex erat AEthiopia . Ex Asiatica , quae erat in Arab: a , venisse Gentea contra filios Israel, verisimile est . Hebr. tentoria I m. Erat Mesopotamiae Rex , qui &Madianitae primi molesti extiterunt populo Ilrael, cum ex AEgypto rediret : Iu- dic. Hi. & vl. PELLEs . Tentoria voeantur pelles, quoniam ex pellibus. Illi ergo tu bati sunt, timuerunt, qui in tentoriis e

rant.

V. 8. NUMQUID IN FLUMisinus. Siccavit mare & Iordanem . In quo it is irasci videbatur, sed alio spectabat ira eius. IRAT Us Es Doruli NE . Hebr. ιratus es Dominus. Qui ASCENDIs sUPER FQUos TUOS. Per equos & currus nubes intelligit , qui . bus utilii Deus videtur, ut confligat cum holie, ut prodigia faciat. ET QUADRIGAE TUAE IALvATio. Hebr. in curribus itiis Iarus, eripis scilicet tuos.

V. 9. SUςCiTANs sUSCITABIS. Heb. nu. dando nudatis arcum tuum. Videris intra iliccam illum continuisse, nunc autem exis pedic ς arma , ut Chananaeos evertas . IURAMENTA , id est propter iuramenta, haec

feci isti ut impicrcs iuramenta . TRIBUBUs,

id est patribus tribuum facta . QUAE LOCUTUs Fs. Hebr. dicitium, pro, dicta, sci. licet iuramenta . Hebr. additur Sela , ut uet 3. FLUvio scINDFS IERRAE , pro, scin eg terram iluviis, id est iacies tu aquae copiosae quasi fluvii erumpant e terra . quod iactum est in de eito in populi sti . Se n-des , pro scidisti.

V. io. UiDERUNT TE, ET DOLUERUNT, seu timuertint . MONTEs , id est Regcs . GuRGEs AQUARUM. Hcbr. inundaris a. quartim transiit, cum mare & Iordanem

divisit, aqua ripis est supersula . DEDi TABYsSUs v CEM IVAM , insonuit ex collisione fluctuum. ALTITUDO MANUs SUAS LEvAvIT, id est prosundum , mare litora levavit. Litora mansis vocantur; levaυit

autem, cum aquae ab utraque parte qua ficumuli extabant. Eos cumulos manus &litora vocat. V. II. ML ET LUNA . Hebr. non est , sed stippletur. Ergo sTETERUNT INHABITACUL , non erat opus eo lumine.' splenitor armorum pro luce erat . Hyper-liole . Per sagittas & hastas omnia arma intelligit. Inu NT, scilicet Israel. V. I 2. IN FREMi Tu. Hebri in ira calisca bis terram, scilicet Chanaan , illam M. biges, pro , iubegisti . OnsTUPEFACIEs .

ad obssidionem Ierusalem per Chaldaeos,&praeterita pio suturis. Egresibs es, pro, e-grcdieris. Precor ut egrediaris, sicut futura superius pro praeteritis , nunc praeterita pro suturis. S c sunt Prophetae , tempora

commutant. IN SALUTEM CUM CHRIs Toruo. Sedecia Rege . Aut sorte repente a bellis Iudaeorum transit ad Christi ad ven. tum, qui fuit salutaris omnibus. PERCUssisTI CAPUT, id est Regem Babel . DENUDASTI FUNDAMENTUM Eius : qui diruunt, nudant sundamenta . Ergo dirubii fundamentum eius, domus impiae . Us EA I COLLUM , id est penitus . Aquae cum ad collum pertingunt, sustocant hominem :sic tu domum Nahuchodonosor penitus di

scilicet impii Nabuchodonosoris. Duae voces Hebr. Iebet , & Π- malech , virgam significant. Prior pro sceptro saepe ponitur; posteriorem, quae hic est, pro eo sumi non invenio. Ita alii Hebri se veris

tunt, pe fodisι perfodies in virgis eius, id

est suismet armis perimes . CAPITI BEL LATORUM ElUs. Hebr. caput militum eius,

id est ipsum Nabuchodonolorem. UENIENTIBUS UT TURBO ; pro , venientium ut turbo, scilicet cum impetu . AD DISPERCENDUM ME, id est meos, ut agant eos in captivitatem. Ut solet is facere Qui DE-vORAT, opprimit pAupEREM, qui resiste- se non potest , & IN ABsCONDi To , ubi non sit defensor, qui ei patrocinetur. V. II. VIAM FE Cisil. Hebr. calcasti in

mari pro, mare equis tuis, scilicet qui mare equorum pedibus, cum illud aperuisti, calcasti, bene poteris Babylonium superare & subiicere. V. I 6. VENTER MEus , id est viscera

117쪽

CAPUT III. DI

tremuerunt viso hostium exercitu . A vo- pro hominum salute iacturus' eς , earnem

CE CONTREMUERUNT, seu palpita nι LR- assumendo. Er Trra Ut d timore reveren-BIA, scilicet prae timore vocis, id est fra- tiae . Obstupui admiratione tanti operis. goris quem edebant, aut famae quae sere- LXX. addiderunt, Consideravi opera tua batur. INGREDIATUR . Hebr. ingressa les oe exhavi . Graece Extra me fa- putredo, id est contabui. ET sua TER ME .ctus sum. IN MEDIO ANNORUM: scilicet,scATEAT. Hebr. subter me pro , intra calamitosum, captivitatis, cum ea lamita- me ) tremo . UT REQUIEsCAM. Heb. quialtes erunt in summo, sic vulgo dicimuς.

quiescam id est putavi me quieturum In medio tribulationum vertor , id est in in die angustiae . Sed quies in angustiam'summis tribulationibus : sane Christus inversa est. UT AsCENDAM AD POPULUM medio annorum peccatis, oblivione veri ACClNTUM. Hebr. ut ascendam ad popu-lDei, & idololatria plenissimorum venit inium, quem turmae eIrcumdant eum ἰ quasimundum . Utv IFICA ILLUD : fac ut pro- cicat: Timeo ingredi intra urbem obleuideat s nec patiaris tantum opus a te pr

sam. Huc etiam Uulgatae verba pollunt missum, iacere quasi mortuum; vivifica referri. Quomodo in die angustiae quie-lillud. NOTUM p Acim: idem significat quod scam , quomodo ascendam ad populum ac-ivivifica illud. Prodire facies. CUM IRA- cintlum, id est qui est in armis R TUs pug Ris, &c. id est, licet peccatis ho-V. II. FICU s ENIM NON FLOREBIT, autiminum iratus sis, tamen cum tempus ad- germinabit. Ficus flores non habet . ETlvenerit, misericordiam tuam non subtra- NON ERIT CERMEN. Hebr. fusius in ω-llies. neis. Iebul, frialiam significat. Opus V. 3. DEUs AB AUςTRO vENIET. Fu- OLIVAE , cultura, aut fructus. ABICINDE- turum pro praeterito, Veniet , pro venit. TUR, diripietur. NON ERIT ARMENTUM Incipit enim propheta commemorare mi- IN PRAEIEpi Bus . Hcbr. non erit bos in rabilia, quae Deus patravit, cum populum

δουilibus; quasi dieat i Etiamsi ab hostet suum ex AEgypto eductum , induxit in

omnis ager vastetur, ego tamen in Deo j terram promissam, ut significet similia fa- eonfidam . . Elurum Deum , ut liberet ex Babylone . Ut V l8. IN DEO IEsu MEO . Hebri in ergo legem daturus in Sina , venit Deus Deo Ialutis meae, qui est salus mea , id' ab A vitro, &c. sic. a Perside & Media, Igsus est. Ille me eripiet , ponet pedes 'quae Australes sunt Chaldaeae, adducet Cy- meos. rum,& Darium, qui Babylonem vallent, V. I9. . AsI CERvORUM , ut sugiam, in eque nos liberent. Deus etiam se osten& evadam . ET sup ER Ex CELsA MEA. det in carne , ille idem qui in montibus Saltem in arce sublimi me constituet. DE- Seir, Pharan , & Sina olim patribus ain

DUCET ME. Hebr. caleare me faciet excel- paruit . Alludit propheta ad illud Deur. D. UICTOR IN PsALMiς CRNENTEM , sci-ixxxi I. a. Dominus de Lua venit, ct tis licet Deus victoria parta deducet me quasi Seir retus est nobis , apparuit de monte Pha- paeana canentem . Hieronymus in Com- ran, o cum eo sanctorum millia: vide ibiment. Victori: se Hebr. λ:iori praese-l dicta. OpERul T CAELos GLORIA EIUS,&c. lo in eaniicis meis. Pars est tituli, quae ' quasi dicat, Ueniet is cuius gloria caelos praeter morem ponitur in fine. Totus titu-' implet, & superat LAUDEs Ei Us, &c. id luet erit: oratio Habacue opere Sighelonothlest operum laude dignorum, seu perpetuo praefecto in Cauticis meis. Erat cantor, cuiIcelebrandorum. ipse sua Cantica decantanda tradebat. De V. 4. SPLENDOR EIUS UT LUx FRi τὴ hac re in Psalmis plura . . quasi dicat: Claritas, & splendor Dei advenientis ad dandam legem, erat ut splen-MENOCHII. dor solis; simili maiestate veniet non contra hostes nostros, claruit Christus luce do-Vers. a. Λ Univi Audi Tio NEM TUAM: ctrinae, & miraculorum. CORNUA IN MAL 1 oratulum quod a te mihi re-: Nisus gius: robur, & potentia in mani- velatum est de vallatione Iudaeae per Chal-l bus eius. Ο.nnipotens est dextera eius et hidaeos, & de clade Chaldaeorum per Me-isce eornibus ventilabit inimicos suos. Non das, & lyersas. Opus etiam magnum, quod i male interpretantur multi d* cruce, in ea. P a ius

118쪽

ius eornibus eonfixae sunt manus Christi , di per quam sortissime adversarios vicit. V. I. IBl ABsCONDITA EsT FORTITUDO EI Us . In hisce eornibus quodammodo latet sortitudo eius, quam tamen exeruit in Chananaeos, & in Chaldaeos expromet; sic in Christi eruce abscondita est sortitudo , quia in earne patiens Dominuς infirmuς videbatur. ANTE FACIEM Eius In It MoRs . Loquitur de peste, & strage , quam Deus immisit Chananaeis, ut venientes Israelitae facile eos opprimerent. Promiserat id Deus

Exod. xx I II. 27. Terνorem meum mittam in praecursum tuum, O occidam omnem populum , ad quem ingredieris , &c. emistius crabrones prius, &c. Id autem re ipsa praestitisse Deum patet ex Iosue xxiv. I 2. sic antequam excindatur regnum Chaldaeorum ;mortales plagae famis, aut pestis immittentur a Domino. Ante iaciem Chrilli ivit mors, quia moriendo mortem vieit , illa. que superata, & pudibunda aufugit , Absorpta es mors tu victoria, I. Cor. xv. E

GREDIETUR DIABOLus ANTE PEDES EIUS .

Pro diabolus, in Hebrato est λ refceph, quod significat quicquid volando adurit, ut sunt fulmina , sagittae ignitae, scintillae, dce. significat ergo immissiones per angelos malos, ut loquitur David Psalm. Lxxv l . 49. eum scilicet sulmina, pelles, sagittas igneas in Chananaeos misit Dominus antequam invaderentur ab Hebraeis, innuenς similes in Chaldaeos immittendas, omnis scilicet generis calamitates. Optime de Christo hoc in telligitur qui Diabolum vicit, & de huius mundi pos Iessione exturbavit, iuxta illud, Nune principes huius mundi eiicierur foras.

V. 6. STETlT , ET, MENs Us EsT TERRAM. Deus expugnata per Hebrae ς terra

promissa, eadem mensus est in seniculo di-itributionis , singulis tribubus portionem suam assignans. Pariter expugnata Babylo ne per Cyrum, in eo quasi victor consi-llet, & Persis, ac Medis victoribus partietur, & tribuet. Christus subactam prae- dieatione terram divi sit Apostolis, & sue-eessoribus eorum , ut eam spiritualiter e

solo quas aspectu, & minaci vultu Chananaeos terruit , & timore solvit , ac perculit, eumdem terrorem experientur Chal. daei. Christus aspexit, & omnia sceleribus,& infidelitate plena vidit; credentes autem lin se a peccatorum vinculis solvit . Cos. l

tes saeculi, & colles mundi intelligit reges ;de principes qui in maioribus suis longi sismo tempore regnaverunt in Chanaanitiis de . Hos Dominus contrivit, & idem ae-eidit Chaldaeorum regibus . Christo etiam Veniente molires , & colles hi humiliati sunt, nam te doctrinae, & legi eius su iecerunt . AB IT NERIA UI AETERNITATIS E ius, id est ob adventum a terni Dei. V. 7. PRO i Ni Qui TATE vi DI TENTO

RiA AETHiopi AE. Hicii; id est cognovi quid olim seceris Dom ne AEthiopibus, id est Madianitis pro intiuitate, id est propter scandalum fornicationis , & cultus Beelphegor, quod ipsi obiecerunt filiis Inrael , submittendo in eorum castra filias

suas, quae ad utrum qire scelus eos pellieerent : Num. xxv. I. Cognovi enim quod eorum pelles, tentoria & castra turbav

ris, & profligaveris per Iosue; sicut ergo turbasti Midianitas per Iosue, ita turbabis , affliges, dc excindes Chaldaeos per Cyrum& Persas. Christus turbavit. & evertit castra AEthiopum, id est diaboli, & peccatorum sceleribus deformium.

V. 8. NUM ID IN FLUMINIBUS IRA

TUs Es Doruli NE . Sententia est quasi dicati Ad salvandum populum tuum Israel, videbaris Domine irasci, & indignari Iordani , & fluentis maris rubri ; simili modo per Cyrum deduces Euphratis alveum in fossas, & per eum ita desecatum persas immittes in Babylonem ς ita enim a Cyro captam memorant. Qui AsCENDES SUPER os Tuos : quando scilicet tu ut populum tuum talvares, contra Pharaonem pugnaturus ascendebas nubem , quasi cu rum bellicum . ET QUADR GAE TUAE SA

WATIO . In Hebraeo est, o quadrigas tuas ad salut ni, scilicet populo tuo tandam. LXX. habent, ct equitatio tua falas,

V. 9. Susci TANs s UsCITABN ARCUM TUUM . Arcum tuum arripuisti, & iacula.

tus in AEgyptios, eos perdidisti . IURA

MENTA TRIBUBUs UAE LOCUTUS ES .

ut effecta dares promi lsa tua iuramento com firmata, quae Israelitis praestiteras. V. I . FLUvIos scINDEs TERRAE , id

est fluenta Iordanis, & maris scidisti. Ui-DERUNT TE ET COLUERUNT MONTEs. In Hebraeo est, ct tremuerunt montes id est magnae aquarum moles ad instar montis aia

surgentes in transitu Iordanis , & maris

119쪽

mbii reveritae sunt imperium tuum , &quodammodo doluerunt, quod a suo cursu inhiberentur . GURGEs AQUARUM TRAN- silT, id est recessit, inhibitus, & retroactus. DEDIT ABYssus voCEM sUAM: stemuit mare , & strepitum edidit collidentibus se flumbus. ALTITUDO MANUs s AsLEvAvIT. Alte aquarum crepidines utrinque elevatae sunt, ita ut mare videretur ad te manus suas supplex attollere.

V. II. SOL ET LUNA STETERUNT INHABITACULO RUor pugnante Iosue contra Amorrhaeos, Iosue x. 32. IN LUCE SR-GiTTARUM TUARUM IBUNT, id est ibant, vel iverunt; sensus est , cum sagittis tuis, id est lapidibus, & fulguribus grandini permixtis .hostes Israelitarum impeteres , &prosterneres; tunc Israelitae per lucem eorumdem fulminum , ac fulgurum quae sunt sagittae, & hastae Dei illaesi , immo illustrati, inimicos insectabantur. V. D. IN FREM 1 TU: fremens, & sum. re plenus, & vindictae cupiditate flagrans late dedisti, & porro dabis stragem inimicorum tuorum , adeo horribilem, ut omnes obstupescant. V. I 3. EGRESsUS EI IN sALUTEM POPULI TUI: cum eum liberasti, & eduxisti ex AEgypto . CUM CHRisTO TUO: Per Moysem, quem spiritu tuo unxisti, ut es

set dux, M propheta populi tui , simili

modo egredieris cum Cyro in aciem contra Babylonem, ut ex ea liberes populum tuum captivum. Hinc Cyrus ab Isaia ea p. XLV. I. vocatur Christus, dum ait : medieιt Dominus Christo meo oro . Egressus est etiam Deus eum Christo Iesu in salu . tem populi spiritualem , per opus redemptionis nobis partam . PERCUssis Tl CAPUT DE DOMO IM pi . Pharaonem intelligit, qui erat caput domus impii Cham , qui suit nequissimus, & primus Rex AEgypti, quae inde dicta est Terra Cham , Psalm. Crin 13. & Plalm Lxxv II. II. Vel, caput, id est capita, hoc est, Principes impii Pharaonis. Simili modo percuties Baltasarem , qui est caput in domo impii Na. huchodonosor per Cyrum. Caput in domo Diaboli, est potentissimus ex eius domesticis, id est Anties ristus , quem Chrajias interDiet Diritu oris Di. II. ad Thess. II. DENUDA TI

Ignominia eum perfudi ili turpiter proniscatam, dedecore illum assiciens, non secu-

ae si totum eius corpus a pedibus, qui sunt bases , & sundamenta humani corporis , nudasses usque ad collum, & summum verin

pitibus, & ducibus exercitus eius, quos m ris rubri gurgitibus mersisti simili modo Deus maledixit sceptro Baltasaris, & Chaldaeorum per Cyrum ; Christus vero sceptro, & tyrannicae dominationi Antichristi. UENIENTI Bus UT TURBO , &e. qui magno impetu veniebant, ut populum I Drael perderent, vel in servitutem AEgyptiacam retraherent. V. IS. EXULTATIO EORUM, &c. exulistabant AEgyptiorum duces, quod me conclusum in mari cernerent ἰ putabant enim ibi me devorare; sicut potens aliquis exulistat, come pauperem , quem mactare, vel spoliare intendit, in reducto aliquo ab arbitris loco deprehendit, ubi nullus ei possit opem ferre. V. 16. UIAM FsCIsTI IN MARI E Quis Tuis. Populum tuum savore tuo, quasi in equos Iublatum, trans sportasti per alveum lutosum maris rubri; ita tamen ut non inquinaretur, nec laederetur , complanata &exsecata via: simili modo Deus viam faciet Persarum equitatui , ut Babylonem victores ingredi pollini. Deus Apostolis se, dii flumina, & maria , cum illis totum mundum pervium reddidit , & praedicati ni eorum patefecit . Au Divi : quae Deus contra AEgyptios secerit, & quae iacturus

sit contra Chaldaeos. CONTURBATUs EsTvENTER MEus, id est interiora mea, cor meum. A voCE: quam audivi . haec praedicentem . CONTREMUERUNT LAR A ME A et ut iis accidit qui multum timent INGREDIETUR PUTREDO IN ossIs Us MEls: em in riar Domine, ne tam atrocis cladis sim spectator. UT REQUIEICAM, in sepulcro. AD POPULUM ACCINCTUM NOSTRUM: ad

coetum, Abraham, Isaae, Iacob , Iosue, aliorumque virorum sanchorunt, & sortium e populo meo , qui olim pro gente sua armis accincti insignes de hostibus victorias reportarunt . Vox Hebraea quam vulgatus vertit , accintium nostrum . signifieat etiam unitum, collectum, colligatum. congregatum, coniunctum ; quod convenit Patribus in limbo degentibus. V. 37. FICus ENiM NON FLOREB T ,&c. quasi dicato Tanta erit Babylonis elades

120쪽

des per Cyrum, tanta rerum omnium Uastitas , & desolatio , ut exarescant ficus , vinearum germina, oleae peream, armen-ra & greges. CIBUM, triticum. ABICIN DETUR, peribit, vel deficiet. V. 18. GAUDEBO, exultabo , iubilabo, quod LXX. dixerunt λαλῖα τομαι , nimirum propter opem , & salutem ab eo mihi praestitam. EXULTABO, geniam. IN DEO IEsu MEo. LXX. Salυatore. Chald. Rerum ore, qui scilicet ex captivitate Babylonis, & deinde per Christum ex servitute peccati, & diaboli liberavit me.

Z i'. DE Us Do Mi Nus FORTITUDO MEA , id est fortem me efficiet , nec ali. unde sortitudinem sperabo. PONET PEDE IN EOS QUAsI CERvORUM: celeres ad fugienda mala,& ad transilienda impedimenta, quae prospero. & felici statui obiici ponsent. ΕΤ supER Ex ELsA MEA: iuga collium ,& montium Iudaeae. UlCTOR: Deus, cuius beneficio ego etiam victor factus sum.

est, pro peccatis tum suis ut volunt S. Hieronymus, Remigius, Albertus ti Iau

seni us; tum populi Iudaici , ut alii exponunt; quas dicat : Oro Domine , ne intuitu tot tantorumque scelerum negligas aut .differas promissum redeaeptionis opus. Uoco autem scelera ignorantias , sed craselas, sed affectatat subinde , 3 quia omni Peccato, quantumcumque voluntario, semper coniuncta est aliqua ignorantia & e ror, nempe inconsideratio. Si enim peccator, ut par est, consideraret & aestimaret malitiam, turpitudinem ,& damna peccati, Deumque vindicem , cuius in se provocat i-

Iam de aeterna tormenta, utique non peccaret.

V. DOMINE AUDI vi , intellixi , expendi, AUDITIONEM TUAM, id est , oraculum iam a te auditum duobus praecedentibus capitibus, puta primo excidium Iudaeorum per Chaldaeos , deinde eversionem Chaldaeorum per Medos & Persas. Idcirco TlMUI, expavi, cohorrui, tum ob insolentiam rei , tum ob periculum novae

eladis inde nobis forsan obventurae . Quid enim si Iudaeos in Babylonia captivos in. volvat idem ineendium quo illa conflagrabiti ita S. Hieronymus, Remigius & Theo-

doretus. Sed vanum hune metum mihi e cutit certa nobis a te facta promissio deliberandis Iudaeis per eumdem illum CFrumper quem Babyloniam evertes . Unde inia trepidus oro : DOMINE , illud opus TUUM, redemptionis Iudaeorum, & Allegorice totius generis humani, vivIFICA , id est, suscita, adimple, perfice, optima qua tibi probabitur via, & quanto citius fieri poterit, saltem IN MEDIO ANNORUM , id est ,

intra a annos, seu intra terminum septuaginta annorum a te ad id prae definitorum ac destinatorum; ita vertunt Symmachus,

Aquila & LXX. qui ut erant Prophetae, prophetica libertate quaedam hic addunt quae in Hebraeo & Latino non reperiuntur neminpe , Consideravi opera tua oe expata . Item, In medio Gorum animalitim copnosceris p quasi dicat: Per Cyrum & Darium, qui duobus animalibus, puta asino & ea melo allimitamur ab Isaia & aliis Prophetis, innotescet toti orbi completio haec promissi tui, ita Eusebius 5, SancheZ, a La pide, & plures alii . Allegorice , origenia Amόrosus, Hieronymus, Augustinus, Nyia senus, Nazianetenus, Cyrillus & Paustinuse, id exponunt de Christo recens nato , de in pra epio inter bovem & asinum reclinato & a pastoribus agnito , consermiter illi Isaia: I. vers. a. Cognovit bos pose fessorem Dum , Osuius praesepe domini sui. Certe Ecclesia in Uificio nativitatis de circumcisionis Christi, hoc sensu locum

hunc usurpat. - porro certus iam propheta se exauditum a Deo, non amplius sub dubio, sed assertive pronuntiat : IN MEDIO ANNORUM, seu intra terminos praedi torum annorum ,

NOTUM FAC iEs, o Domine , toti orbi , quid i quod , cuM IRATUs valde FUERIS,& multis annis per Chaldaos saevieris in populvum tuum, stato definitoque a te tempore retordaturtis sis promissae illi MisERICORDIAE ac liberationis e servitute Chaldaica, ac tandem etiam e diabolica. Unde merito in laetissimum canticum d pro

rumpo .

V. y. DE Us, ut olim patribus nostris ex AEgypto egredientibus dux , protector 8c salvator advenit ab Ausero , id est , a laeta regione Australi, puta ex monte Suaae, ubi lex divina concessa: item ex montibus Seir f, seu Idumaeae, pro qua ita Hebraeo, de LXX. ponitur hic Theman,

SEARCH

MENU NAVIGATION