장음표시 사용
161쪽
aptum esse in multis,& praedicatur uel praedicabile est de multis,& sic animalis est uniuersale,& homo,& capra , aeleo. Nam natura animalis est in omni specie animalis, &de omni eius specie praedicatur, sic & natura hominis est in omni indiuiduo humano,& de hominibus singularibus praedicatur, ut Sortes est homo, Plato est homo,&c.& hoe dicitur uniuersale in praedicando, quod sub diuersa ratione est de consideratione Metaphysici & Physici, & Logici. Nam si consideratur in quantum definibile est, & quo, ad praedicata sua essentialia,puta homo inquantum est animal rationale, spectat ad Metaphy solus enim considerat, quod quid est, ut alias tibi manifestabitur. Si autem consideratur inquantum in rerum nat. habet esse in singularibus,& non aliter, sic spectat ad Phusicum. Vnde prIedicata accidentalia ueri sicantur de tali uniuersali, ut existit in singularibus, ut haec est uera, homo sanatur, quia aliquis homo sanatur. Si autem nullus homo existeret, esset falsa. Haec tamen semper est ueta,etiam nullo homine existente, homo est animal rationale, ut manifestabitur tibi intracta. de suppositionibus. Si uero consideratur inqua tum tali naturae communi attribuuntur ab in intellectu praedicata intentionalia,quar, scilicet, inuenit intellectus, postquam apprehedit communitatem & uniformitatem. conuenientiam eius: In suis inserioribus,pura pόstquain intelletius apprehendit animal eise nasuram sensitiva, ani matam,corpoream,aduertit id couenire omni species an iis
malis, & ideo attribuit sibi, quod animal est praedicabile de multis distinctis specie , ut de homine & leone, ex consequenti attribuit sibi, quod est genus, quod quidem praedicatum non reale sed intentionale dicitur, quoniam est factum per opus intellectus seeculantis super natura communem, quantum sit ex se, sic considetatur a Logico,& in hoc ultimo sensu habemus hic pertractare de quinque uniuersalibus, scilicet,de naturas, ut stant sub istis coceptibiis secundis, quos dicimus intentiones secundas,genus, spe cies, differentia, proprium, accidens. Constat igitur teliciis allit modis, quomodo definiendum sit uniuerside, de
quo intendimus in hoc tract. I
162쪽
- Assignatis modis, quibus dicitur uniuersale in uia Perisatetica, assignandi sunt modi,quibus sumitur praedicabie. Tu igitur aduerte,quod apud Logicum, qui solus m dos praedicandi considerat,amosiores sunt tres. Primo illud dicitur praedic1bile, quod de uno uel de pluribus aptum est praedicari, siue praedicetur univoce, uue aequi uoce, siue analogice, siue directe, siue indirecte, siue per se, siue per accides. Et hic dicitur communissimus modus, quo dicitur praedicabile. Hoc enim est commune generi, speciei,indiuiduo, quod saltem de seipso praedicatur, ut Sortes est Sortes,& de hoc non intendimus hic. Secundo illud dicitur praedicabile, quod de multis praedicatur siue uni uoce, siue aequi uoce,sive analogice,& hoc modo non intendimus hic. Nam hoc modo sanum, canis, ita esset praedicabile & genus,quod non est uerum, ut declarabitur,sicut animal,& species, sicut homo & capra, ct hic dicitur modus communis.
Tertio illud praedicabile dicitur, quod de multis & non
de uno solo aptum est praedicari univoce, & est determinatae naturae, puta,aut substantia aut quantitas aut quali- .ras &c.& sic de praedicabili intendimus hic. Positis igitur modis, quibus praedicabile dicitur & quibus uniuersale, nunc desinienda sunt iuxta sensum secundum quem intelidimus hic de eis pertractare. Tu igitur aduerte . quod uniuersale apud Logicum est natura communis determinata ut est in multis, uerno refugnat sibi esse in multis,ut animaI, homo lapis,&c Dicitur natura communis, ad differentiam naturae indiuiduatae & singularis, ut est hic lapis, Sortes & Plato, Suae non est apta esse, nisi in uno supposito. Dicitur determinata ad differentiarum sex transcendentium,quae sunt, Ins, Vnum, Verum, ac Bonum, De his formavimus spemcialem tractatum Isagogicum ad Metaphysicam, que de ex transcendentibus nuncupauimus. Ista transcendentia non possunt dici uniuersalia isti ensu , quem intendimu , quoniam aliquid insunt:non solum in multis, sed in omnire cuiuscunque res,natu rae, siue sit res substantiae, siue accidentis,sive increata,sive creata siue corporea, siue inv corpore
163쪽
eorporem In omnibus enim inueniuntur. Nam &Deus est maxime ens, uerum,bonum, unum, aliquid,& res. Non
ergo sunt uniuersalia, sed superuniuersalia,utpote circundantia omne genus entis.
Dicitur, ut est in multis , uel sibi non repugnat esse in multis, quoniam aliqua natura communis de facto est in
multis,ut homo, capra, leo,& omnis natura specifica completa in mundo inseriori , quae recipit perpetuitatem exsuccessione indiuiduorum, aliqui excipiunt phoenicem sed de hoc transeat, aliqua autem non de facto est in multis, sed ei non repugnat esse in multis, in natura solis, &lunae, & intelligentiarum, quorum natura specifica perpetuatur in uno indiuiduo,& ideo non est opus eam partiri in multis indiui duis. Est tamen in potentia pruni ea multiplicare, secundum quod sapientia sua disponeret. unde non est impossibile creati plures soles, & lunas, de caetera ex consequenti, non repuenat naturae solis & lunae communicari pluribus suppo sitis, & ut sic est natura uniuersalis.. Praedicabile autem alio modo definitur a Logico nominali,& a Logico reali ac uere Peripatetico . Nam Logicus nominalis dicit,quod praedicabile est terminus univos us aptus natus praedicari de pluribus, ut ly animal de homine & asino & ly homo de Sorte & Platone. E t sic nullus terminus discretus siue singularis, ut Sortes, nec tra scendens,ut ens dc unum, nec compositus siue complexus,ut hominem esse animal, nec aequivocus potest esse
praedicabile & uniuersale, quod idem est. Ad hoc ergo quod sit praedieabile,& uniuersale, oportet quod sit te
minus cois,simplex,uniuoeus aptus de pluribus praedicari .Quid autem fit terminus aequivocus, & uni uocus, ecanalogus,manifestabitur tibi in trae. sequenti. Logicus autem realis dicit, quod praedicabile est natura cois,apta nata praedicari de pluribus uni uoce, id est,est natura coicabilis multis siue speciebus, siue indiuiduis, nota se considerata, sed ut stat sub hoc eoceptu, scilicet praemdicari de pluribus actu uel aptitudine,et uni uoce,ides , -- cundum eandem ration en et non secundu diuersas. Vedi
164쪽
ve ibi gratia, Genus est natura communis & non singularis, ut stat sub hoc conceptu secundo, qui dicitur secuta da intentio; scilicet praedicari de pluribus differetibus specie;vt animal de homine, capra, equo, asino, de caetera, ct sic secundum hanc uiam uniuersale fc praedicabile. non dicunt naturam communem absolute de in se cosderatam , quia ut sic non cadit sub consideratione Logici, sed Metaphysici sed dicunt naturam communem; ut stat sub se cunda intentione, quae est conceptus secundus fundatus
super primum, qui dicitur prima intello. Qui conceptus secudus est praedicari de pluribus uni uoco, ita quod praedicabile, nec est natura tantum, nec conceptus tantum s quem nominales dicunt terminum mentalem, sed natura
communis sub conceptu modo, quo diximus. Et hanc uiani intendo sequi,& in cap. sequenti in desinitio e genetis inranifestabitur, quomodo genus nec aliud uniuersale efinitur , ut terminus mentalis, sed ut natura: ut stat subsecunda intentione. Co stat igitur,quot modis dicitur unitiersale & praedicabile, de quid iitrunque sit secundum iratum sensum, qu cm hic intendimus. Et aduerte,quod utrilque est idem secundu rem & comi ertibiliter,sed disserunt
ratione. Nam natura communis dicitur uniuersale, inqua
tum est apta esse in multis . Dicitur autem praedicabile , inquantum est apta praedicari de multis uni uoce . - Quantum ad tertium aduerte, quod uniuersale et pra Micabile sumpta in ultimo sensu iuxta distinctiones praepositas, sunt ant um quinque e scilicet genus, species, diffe--rentia, proprium, de accides, quoium sufficientia sumitur ex hoc, omne uniuersale dc praedicabile iuxta ultimum
praepositae diuisionis sensum, & in multis dc praedicabile lae multis, ergo uel est praedicabile de multis, uni uoce inquid, uel in quale . illi enim sunt uniueisalissimi moedi praedicandi; ut declarabitur tibi intracta. sequenti, si in quid hoc potest esse dupliciter , quoniam uel in quid, de pluribus disserentibus Ipecie, Sc sic est genus, Vel in quid, de pluribus differentibus nuntem, Sc sc est species. Si in quale, hoc dupliciter. quia uel in quale,quod est de essen-- tia rei,& haec est differentia essentialis , uel generica , uel speci
165쪽
specifica . Generica quidem, ut sensitiuum a specifica autem, ut rationale, Vel in quale, quod est accidens in re. Et hoc dupliciter, quia uel tale accidens est proprium fluensa natura rei, sicut risibile fluita natura rationali, & sic est quartum praedicabile, quod dicitur proprium. Vel tale accidens est commune, non fluens a principijs rei, & sic est qn intum praedicabile, quod facit propositionem accidentalem; ut nomo est sedens, est currens, est sanus, est aeger,&c. Sed aduerte, quod accidens siue proprium,siue comune,constituunt quartum & quintum praedicabile, non respectu esse, sed respectu modi praedicandi, eo quod proprium constituit propositione per se accidens autem, constitvit praedicationem per accidens: ut tibi declararabitur loco suo, quando, scilicet, tractabimus de differentia quarti & quinti praedicabilis. Constat igitur tibi, quam lassiciens iit diuisio uniuersalis, & praedicabilis in quinque scilicet in genus, speciem,differentia, proprium, , accidens,ita quod haec conclusio est vera. Tatum quinque sunt uniuersalia, & praedicabilia iuxta sensum intentum a Logico,
Quod si dicas, si tantum quinque sunt uniuersalia, &praedicabilia, ergo omnia uniuersalia & praedicabilia sunt quinque. Hoc autem est falsum , quoniam genus esset quinque praedicabilium, similiter species & disteretia &c. consequentia patet , quoniam ab exclusiua ad uniuersiilem affirmativam ualet consequentia; ut tibi declarabitur
in tract. de consequentiis. Respondetur, negatur consequentia, ad probationem dicitur, quod regula non tenet, quando mutatur suppositio. Constat autem, quod ly quinque in exclusiva tenetur collecti ue, in uniuersali autem alarmatiua indetur teneri
destributive. Vel dic, quod ab excisi sua ad uniuersalem
assirmativam non ualet consequentia, in terminis numeralibus. Raec de primo cap. dicta sint,
I N cap. secvdo astendum est de genere Logico, quod
166쪽
di quid sit genus Logicum,declarandum e st, quot modis
sumitur genus. secundo definiendum et . iuxta sensum iatentum a Logico . tertio diuidendum est . Quantum ad primum aduerte, quod hic non intendimus assignare quoscunque modos , quibus consueuit sumi genus, sed tarma illos, qui nostro proposito deseruiut. Quod dico,ut praeseruem me a modis, quibus sumitur genus apud Grammaticum: ut genus masculinum,scemininum,neutrum, promiscuum &c. Haec enim nullam habent similitudinem cum genere Logico, ideo relinquatur. Nostro uero proposito deseruit genus politicum siue ciuile , eo quod, ut declarabitur, assimilationem habet cum genere Logicor & ideo assignandi sunt modi, quibus apud civilem sumitur genus, ut per ipsos manu ducamur ad genus Logicum. Tu igitur aduerte, quod genus ciuile duobus modis sumitur. Primo,pro collectione, siue aggregatione multorum hominum se habentium ad inuicem, & ad unum prin
cipium, a quo esse traxerunt. Pro cuius notitia aduerte,
quod genus sic dictum, tria requirit. Primo, quod sit homihum multitudo aggregata. Vnde neque unus homo, neque duo, neque tres tantum, constituerent genus ciuiliter. Sed oportet quod sit euidens multitudo, qualis et Romanorum. Graecorum,Hebreorum &c. Secudo,oportet, quod tales homines habeant inter se ordinem cognationi rum,siue consanguinitatis, sicut ad hoc, quod talis uel tanta hominum multitudo sit & dicatur exercitus, opo tet quod inter eos si officiorum: potestatum ordo, aliter non erit exercitus. Hac de causa,si homines aggregati non haberent ordinem parentelae adinvicem, non moxis essent genus, quam cumulus lapidum.Tertio oportet, quod habeant ordinem non solum inter se , sed etiam ad unum primum, a quo effecti ub per successionem traxerui esse,& a quo denominantur. Et in hoc sensu dicitur Romanorum genus, quia esse traxerunt a Romulo . Et aduerte,quod si una ex his conditionibus dHiceret, non seruaretur ratio generis sih accepti. Sicut nec ratio exercitu praecipue si non adesset unus primus dux a quo singu
167쪽
li ordines regulantur.& in quo stat plena autoritas. Secundo, sumitur genus apud ciuilem, pro primo principio generativo uel conseruatiuo in esse uniuscuiusque , id est, siligulae,generationis:ut pater,&patria,& locus, in hoc secundo ensu dicuntur genus. Pro cuius notitia aduerte, suod genus hoc secudo modo dictum requirit tria.dimo quod sit primum principium, a quo ordinata multitudo per successionem trahit esse.Vnde licet Sortes pater Platonis, dici possit genus Platonis, quia est generans Platonem, tamen rectius primum ge nerans a quo multitudo ordinate genita,ut a primo fonte trahit originem , - dicendum est genus hoc secundo modo. In quo sensu, Adi est hominum genus,Romulus Romanorum genus, Heber Hebraeorum genus. Secundo,quod sit primum principium essendi uni vocum, & eiusdem speciei cum mu titudine genita. Defectu cuius,nec Dominus,nee Coelum,nec Sol potest dici hominum genus, quoniam sunt principia aequivoca uniuersalia,nec eiusdem naturae, cum genitis, licet sit uerum dicere, quod Deus & Coelum, & Sol genes rant hominem. Tertio requiritur quod tale principium disiuncti vh sit , vel productiuum uel conseruatiuum talia multitudinis per successionem prouenientis,ut excludamus locum,& patriam uiolentam. Haec enim non dat nec eon seruant, sed potius destruut genitum. Vnde nec aquae potest dici genus hominum,nec aer pestifer, ec terra in--cunda. Solus ergo locus naturalis, meretur dici genus hoc secundo modo acceptum.
Visis modis,quibus dicitur genus apud ciuile,declarandus est modus,quo sumitur apud Logicum,deinde manifestabitur, quam similitudinem habet,& quam differentia genus ciuile primo & secundo modo sumptum, cum genere Logico. Tu igitur aduerte, quod tertio sumitur genus pro eo, cui supponitur species , & hoc est genus Logicu, in quo sensu color est genus,quia ei supponitur albedo et ut species & nigredo, & medij colores. Idem dico de animali , cuius supponitur homo, capra, leo, canis &c. Hie declarandus esse sensus huiusmodi generis, & definitiovis
168쪽
tionis suae. Verum quia infra replicabitur , ideo pro
Viso quid sit genus tertio modo acceptum , quod est ,
genus Logicum, declarandum est quam conuenientiam,ta disserentiam h/bet cum eo genus ciuile primo & secundo modo acceptum. Tu igitur aduer quod fenus ciuile , primo modo sumptum in uno conuenit cum genere Logico, sed in duobus differt. Conuenit quide innoc, quod sicut genus ciuile importat collectionem multorum hominum ordinatorum inter se , prout descendunt ab uno primo , ad quod respiciunt ; sic genus Logicum importat multitudinem specierum, quae sub ipso continentur actu aut potentia; ut tibi infra declarabitur,ta sunt adinvicem ordinatae. Sunt enim rerum sp*cies, ut numeri; ut declaratur in nono tib metaphysicae, inter qpas datur una per-isectissima, it mesura aliarum, sicut in genere animalis datur homo,ut pei seruium a specie & in genere metalli datur aurum. Differt autem in duobui . Prin io, quia genus ciuile primo modo rumptum, est qutiddam totum per modum totius integrales,cuius partes sunt homines unius cognationis descendentes ab uno primo , sed genus Logicum non est totum integrale, quoniam totum integrale est compositum ex partibus; genus autem Logicum non ist eo positum ex suis speciebus, imo est suae species, ideo dicitur totum uniuersale. Quomodo autem differant tollim essentiale & integrale,& uniuersite, & potestati tua, manifestabimus in tract. de syllogismo topico . Secundo differt,quia genus ciuile primo modo sumptum, non praedicatur in recto de his, quae sub eo continentur, quoniam tum integrale no praedicatur in re o de partibus, Haec
enim est salsa, paries est domus, sic salsa est ista, Caesar est
genus Romanorum lumptum primo modo. genua autem
Logicum c tum uniuersale,pridic Atur in recto de jeciebus sub eo contentis. Nam homo est animal, & leo est animal c. Et ratio huius est, quia totum integrale dis fert realiter a partibus; totum autem uniuersale, non differt realiter,sed ratione a contentis sub eo, ut tibi in philosophia manifest bii gr. Contrit is ituri quomodQ conm
169쪽
conueniunt, & quomodo disterunt genus ciuile, pruno modo sumptum.& genus Logicum. , Disterunt etiam, & conueniunt genus ciuile secundo modo liam pium dc genus Logicum Conueniunt quidem in hoc,quod sicut genus ciuile s e cudo modo sumptum est principium multitudinis ordinatae ab eo descendentis, sico genus Iogicum est principium s uariam specierum constituti uiam: nam animal adjuncto rationali,constituit hominem,& adiuncto irrationali, constituit brutum. Disserunt item in hoc , 'egenus ciuile secutio modo sumptu est principiti extrinsetu producti uu . Nec est deessentiae orii, quorum est principium,genus autem Logicum est principium intrinae cum suarum specierxim, & est sicut mate- ria, Unde species apud Logicum consti ruitur ex xencre, e disserentia, sicut apud Physicum res naturalis ex materia & forma . Sed pro nunc crede, donec in philosophia erudiaris, Constat igitur tibi, quomodo con emunt,& di ferunt genus ei uile. Secundo modo sumptum, di genus Logicum. Rationabiliter ergo praemininus tres modos,
amum ad secundum dimisso genere civiliret dicto, des medum est genus Logicum: tu igitu; aduerte, T apud nominales sic definitur. Genus est icraninys uni uocvs praedicabilia in quid de pluribus differentibus specie. Primo dicitur terminus, qui debet intelligi, ternatuus mentalis, qui est conceptus intellectus, ,2 non natura mi, quae concipitur,quoniam apud eos 'a tura rei, non est de consideratione Logici, sed philosophi qui est artifex reat ii, Logici autem est considerare conceptus,& voces rapi
Secundo dicituri uni uocus, quoniam terminus aequi uo-eus siue analosus, ut diximus supra, non ii aliquod uniuersalium. Vnde neque canis, neque sanum, neque en , nec aliud transcendentium potest esse genus, quoniam non sunt uiuoca, ut tibi declarabitur in tractatu sequenti,
Tertio dicitur praedicabilis in quid, ad disserentiam differentiae 2 proprii, & accidelis. Quae praedicantur in
170쪽
le. Nam facta interrogatione, qualis est homo ,respondetur rationalis, risibilis, albus uel niger, Genus autem praedicatur in quid ,ut quid est homo ,respodetur, est animal. Quid est albedo, respondetur. est color. Quarto dicitur de pluribus dissetentibus specie, ad disserentiam speciei specialissimae, quae praedicatur de pluribus differentibus sololnumero, & non specie, ut homo de hoe, & hoc homine. idem intellige de asino & equo,
Haec definitio tota acceptatura Logico reali praeter priniam particularem scilicet ly terminus. Nam apud realem,senus non est terminus,id est concepi iis mentis, sed natura communis, ut stat sub conceptu, qui est secunda intentio. Sive ut alii dicunt, senus sumitur hic pro re su stracta secundae intentioni, quae quidem res est ipsa natura communicabilis pluribus speciebus, & ideo Porphyrius sic definit . Genus et , quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quid sit, ut animal de ho
Primo dicitur,est quod praedicatur,ly quod, refert illud quod est genus, illud autem no est terminus nec conceptus, quoniam haec est salsa,homo est terminus uel conceptus. Dicit autem Porphyrius,quod id, quod est genus, ut animai,praedicatur de homine,&de asino,ergo ly quod resert illam rem siue naturam, ut est communicabilis pluribus speciebus,& ut sic attribuitur sibi ab intellectu, prae dicari de pluribus. Nam ex hoc, quod est communicabi
iis& participabilis a pluribus, sequitur, quod sit praedicabilis de pluribus, cuius signum est, quod cum individuum
non dicat naturam communicabilem pluribus, non est
praedicabile de pluribus , sed tantum de uno solo. Sed dices, si genus pro re sue natura, ct non pro teri mino mentali hic definitur , ergo Logicus considerat res di non intentiones'. Quod est falsum , quoniam hoc spectat ad Physicum & Metaphysicum, qui uersantur cir
Respondetur, Ad Logicum spectateonsiderare & de nire rei siue naturas,ut stant sub praedicatis intentionalibus