Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

DE PRAEDICABILIBUS, v

- Quatum ad secudum aduerte, quod de specie apud Loeum duplex definitio formatur. Prima conuenit soli specialislimae. secunda autem conuenit communiter speciei subalternae & speci lis,unae, quomodo autem differant dicemus infra ,

Prima igitur est haec, Species est , quae praedicatur de pluribus differentibus numero tantum & in quid . Primo dicitur, quae, id est est illa natura communicabilis, ad diitarentiam naturae indiuiduae de singularis, quae vim species sed suppolrium dicitur. Secudo dicitur,quae praedicatur. Aduerte, sicut distinui indefinitione generis, intelligendum est non actu, sed aptitudine: ut sic exponatur, quae praedicatur, idest apta quantum sit ex se praedicari de pluribus. Nam stat, quod sutinatura communicabili pluribus sit tantum unum indiuiduum, P tamen sit species: ut licet in creatione hominis feret, & tantum Adam: aphuc homo est species, quia natura humana ex se est apta communicari pluribus . Idem intellige de sole, dc aliis erraticis astris, quae omnia differunt specie,licet sub se si fato non habeant nisi unum individuum. Sed causa huius manifestabitur tibi in libro

de coelo.

Tertio dicitur,de pluribus disserentibu numero tantia, per qS distinguitur species specialissima a genere, quo praedicatur de pluribui disserentibus specie , & etiam dedisserentibus numero, sed mediate. haec enim est uera, homo est animal,& haec est ueta, Plato est animal . sQuarto dicitur,& in quid; ut distinguatur a disserentia & proprio & accidente, quae praedicantur in quale, &noo in quid. Nam si interrogaria quid sit Sortes, respon-ha, quod est homo,ergo species praedicatur in quid, Contat igitur quomodo praedicta definitio est uera . Sed aduerte,ad hoc, qnod aliqua natura communis sit species, ultra contraditiones positas, & declaratas in desini-' suone, nequiritur quod sit natura integra & perfecta , &tiora sit pus: propterea anima hominis non est species, ted pars speciei apud Aristotelem; quia anima non osthmius, Maessentialis hominis, uec aliqua pars cor

Poria

182쪽

' TRACTATUS CLUAR Tus

oris est species, sed pars speciei integralis,& tamen ani- na praedicatur in quid de hac,& illa anima, quae differundi umero . Similiter manus & caput praedicatur de hac dc illa manu,& caput de hoc & illo capite, & tamen non sunt species ratione dicta . Secuda definitio e haec, species est, Quae ponitur sub assignato genere,&de qua genus in eo qo qd est,pdicatur. Aduerte primo, quod haec definitio disteri a praecedenti, eo quod est communior . Verificatur enim non solum de specie specialissima sicut praecedens, sed & de subalterna. Nam animal ponitur sub certo,&determinato genere, ut sub corpore animato e spectu cuius animal est species sublitterna,& sic ascendes usq; ad Seneralis,irnu ;ut tibi manifestabitur in arbore Porphyrii. Aduerte secundo in hac definitione, sic subintelligendum est, species est, quae ponitur sub assignato genere dire, & immediaia,ut perly directe excludatur differetia, quae non dire is secundum ordinem praesentalem in ascedendo ponitur sub genere, sed a latere; ut patet in arbore Porphyrii,& per ly immediate excludatur individuum, quod non nisi mediante specie ponit ut sub assignato genere . Nam Sortes non ponitur sub animali, nisi mediante homine, neq; hic triangulus ponitur sub figura, nisi mediante triangulo . Adverte tertio,quod licet secunda definitio generis &seeunda definitio speciei uideantur circulares, tamen non sunt inutiles, quoniam licet absoluta non debeant definiri circulariter, hoc non est in conueniens in relativis, eo quod per se inuicem cognoscuntur, ex consequeti per se inuicem debent definiri. Genus autem & species sunt relativa, quoniam, ut inquit Porphyrius, genus est alicuius speciei genus,& species eu alicuius generis species . Quomodo autem secunda pars definitionis sit uera, in qua dicitur, & de qua genus in eo quod quid est praedicatur, constat ex hoc, quod genus de pluribus disserentibus specie praedicatur in quid . Ergo de qualibet eius specie, quae sub eo ponitur, praedicatur in quid, nam bene sequitur, animal praedicatur de homine & asino & equo, & sc

183쪽

DE PRAEDICABi LI sv S.

de lingulis in quid:ergo & de homine in quid . Constat illitur quid sit species apud Logicum. Quantum ad tertium, scilicet, quomodo diuidatur speetes, aduerte quod apud Logicum & ad mentem Porphyrij diuidi tui suifficienti diuisione in specialissima E subal tertiam haec datur medium. Nam sicut omne gentis, ut declaratum est supra,ei generalissimn m aut subalternu, ta& omnia species est specialistima, aut subasterna, De specialissima datur quatuor desinitiones. Prinaa iam dicta est quae fuit ista, species est quae praedicatur de pluribus disserentibus numero tantum in eo quod quid . Secunda est haec, species specialissima est illa, quae cum sit species,non potest ene genus . Nam sicut genus generalissimum es illud, ut diximus supra, luod cum sit genus, non potest e se species, quia sub nullo superiori genere continetur,r spectu cuius dicatur species. Sic species specialissima es illla, quae cu sit spccies, non potest esse genus, quia sub se nGcotinet aliqua inferiora respectu quorum dicatur genus. Tertia est ista, species specialissima est illa, sub qua non est inferior species, nam scut genus generalissimum est illud, sicut diximus , supra quod non est aliud adueniena genus sic species specialissima est illa, sub qua non est inserior species,& aduerte, quod haec tertia est causa secundae,& se habet ad illam, ut antecedens ad consequens. Nabene sequitur, Species specialissima est illa , sub qua non est inferior species, ergo ita est species,quod no potest esse genus, Quarta est ista, species specialissima est illa,quaecii sit tantii species, no diuiditur in species, sed tantu in indiuidua,& propter hoc differt a specie subalterna ; ut statim apparebit. De specie autem subalterna datur duplex diffinitio,quaru prima est ea, quae praemissa est, si species est,quae ponitur sub assignato genere. Haec tamen definitio cois est speciei subalternae,& speciei specialissimae; ut supra docuimus. Secunda uero, quae soli subalternae coperit,est haec, species subalterna est illa, quae cu sit species, non potest esse genus. Na sicut genus subalternum, ut supra docuimus, est illud quod cum sit genus, scilicet, respectu inferioris, est species respectu superioris. Verbi gratia corpui

184쪽

TRACTATUS QUATTVR

corpus animatum comparatum ad animal, ut suum iris*rius, est genus . comparatum autem ad corpus quod est superitis,est species . Sic est de subalterna speci e puta de animali,nam comparatum inferioribus put/. v x. ii homo asinus,leo dcc.est genus,comparatum autem sup ei tori, dest, corpori animato, est species , quoniam minus com mune est, quam corpus animatum; ut uidebas in arbore Porphyrij

Sed dices, quomodo idem potest esse genus , & speties, cuin sint opposita, sicut magis conita e , & minus

Respondetur res,ectu eiusdem est i mpotabile, quoniaut obiectio probat stant opposita,nec opposta pollunt si

muline ite eidem, Respectu autem diueriorum nihil prohibet,& ut sic non sunt opposita. Proculus notitia adue te,quod in praedicabilibus de quibus nunc loquimur, datur generalissimum & specialissimum.& media. Generatissimum quidem non respicit nisi inferiora. Specialissimum autem tantum superiora. Media uero respiciunt suPeriora,& inferiora. Hac de causa generalissimum ita estienus,s, no species. Specialis imu ita est species , si, non genus. Media uero ut,respiciunt superiora, sub quibus coiinetur, sunt illorum species; ut autem respiciunt inferioxa,quae continent,sunt illorum genera. Verbs gratia. In ordinatione praedicamenti substantiae datur unum gene ratissimum, quod est substantia, non habens supra se nisiens,& alia transcendentia , quae ut supra docuimus, non non sunt genera,eatur sub sublZantia; corpus, sub corpore, animatum corpus. Sub animato corpore animal, sub animali homo, sub homine Sortes &,Plato omnia inter media inter si stantiam & hominem, utpote speciem specialissimum, sunt genera respectu suorum inferiorum &species respectu suorum superiorum. sed dices, Quare species specialissima non en speciei subalterna, cum sub se contineat individuum uagum, Scindiuiduum signatum, sic licet individuum signatum non praedicetur de pluribus,sed de uno, quoniam nominatur a i . termino

185쪽

termino proprio siue discreto, ut Sortes & Plato, tamen individuum uagum praedicatur de pluribus, sicut specie, specialissima , quonia nominatur termino communi cum ligno particulari: ut, Quidam homo currit, ergo hic homo currit, uel hic homo currit,& sic de singulis. Respondetur, species speciali sis ina ideo non est subal terna, quia non diuiditur in sua m diuidua, siue uaga, siue lignata, per disse retias formales constitutiva indiuid utarum, sed per materiam; ut tibi declarabitur in philosophia. Sed pro nunc stilline. Ad hoc autem, quod lit spe-c ies subalterna, oportet ut diuidatur per differentias formales constitutivas inferiorum . ut quia animal diuiditur per rationale, & irrationale,& rationale constiniit hominem, irrationale uero brutum : ideo est species subalterna. Quia ueto homo non multiplicatur in suis indiuidui vperili ste retias sirinales, sed per diuisionem materiae ideo non est species sub alterna , sed spe etiali stima, quam Aristoteles uo at indiuiduam, siue induit sibilem, quia non est divi filatis in ira species licui diu risitur sub alterna. Vt autem omniae praedicta ribi pateant, ad oculum descripsi infra figuram, quae uocatur arbor Porphyrsi. L Arbor et

186쪽

Arbor Porphyrii.

Inanimatum disterentia. Inlinae rpifferen

tia. a

i pes sub. Iiisen it uum di ferentia Sensitinii differetia Bation e dimea cntia irrationale differeni pecialis s

187쪽

DE PRAEDICAB I LIB Us. 81

De differentia, C Ap me. In cap. quarto agendum est de disserentia, cuius consideratio reete subsequitur cosiderationem generis & speciei quoniam illa praed cantur in quid, differetia autem in quale. Sed sicut quid ditas & substantia rei praecedit naturaliter qualitatem rei, Suoniam qualitas fundatur in substantia, sic praedicatio in quale, posterior est praedi catione in quid . Vnde qui ordinate de aliqua re interrogat, primo interrogat quid sit, secundo qualis sit conueniente ergo post genus & speciem agendum est de differentia. De

qua tria uidenda sunt. Primo, quot modis sumitur, ut sciamus modum in quo est,tertium uniuersale, siue praedicabile, & possimus diffinire Secundo, assignandae sunt eius diffinitiones,& declarandae. Tertio ponendae sunt diuisio

nes eius.

Quantum ad primum,adueite, quod ad mentem Pomphyrii,& Petri Hispa. dicitur tripliciter, scilicet communiter, proprie, & magis proprie, Differentia communis est omne accidens separabile quod inest alicui, per quod disserta quocunque alio non habete illud, uel saltem non aequali eradu, uel differt a seipso, ut Sort. sanus differt a Plat. inhrmo, per sanitatem :quia inest Plato,& ipsemet Sortexistens sanus: dissert a temta respectu illius temporis, quo erat infirmus. Dixi uel saltem non m uali gradu,puta licet Sori hodie &heri febricitauerit, si tamen heri intensius, hodie uero remissius, uerum est dicere, quia Sortes hodie febricitans, differt a seipso febricitante heri . Differentia propria, est omne accidens proprium, uel commune inseparabile ab eo, in quo est, per quod disterea quolibet non habente illud, ut Sortes per risibile differca brunello alino, & coruus per nigredine differt a cygno S aduerte,quod tam proprium , quam accidens commune in separabile faciunt disterre differentia propria, licet accidens proprium pertineat quartum praedicabile, de quo loquemur in capitulo qisiisto, & accidens commune inseparabile pertineat ad quintum praedicabile , de quo loquemur in capitulo sexto 1 quoniam mirimque

188쪽

TRACTATVS QVAR Tu S

est accidens,d: est extra rei es lentiam, & diffinitionem,neque enim proprium,neque accidens commune, siue separabile, siue inseparabile admittendum est in diffinitione,

ut alias tibi manifestabitur. Disserentia magis propria est, qua una res differt ab altera essentialiter,&quid ditatiue, ita Vr remoto quocunq; accidete siue proprio siue connum, siue inseparabili, siue separabili,adhuc disserunt per aliquod essentiale intrinsecum, ut homo essentialiter a te quodcunque accidens differt ab alino per rationale. Vnde rationale est differentia magis propria , & haec sola continetur in arbore Porphyrij, eo quod sola diuidix genus essentialiter , & constituit speciem ut declarabitur infra, ct de hac tantum hic agendum, eo quod communis, & propria non constituunt distinctu praedicabile, Continetur enim communis in quinto praedicabili , & propria, quo ad accidens proprium in quarto , & quo ad acciden, commune inseparabile in quinto. Sed magis propria constituit tertium praedicabil*, ut manifestabitur tibi in definitione eius .

Quantum ad secundum aduerte , quod aliter definitur apud nominales, & aliter apud reales. Nominales definiuntur sic: Disserentia magis propria, est terminus uni vocus praedicabilis de pluribus in quale ellentiale. & rationale, quod praedicatur de Sorte & Platone, in eo quod quale, quia ad interrogationem factam per qualis e st Sortes, respondetur, quod est rationalis .

Terminum uni vocum sumunt in eo sensu, quem exposuimus in diffinitione generis data per nominales. Dicunt

praedicabilis de pluribus,ali ter non esset praedicabile pro Irie dictum, ut patet ex diffinitione praedicabilis propriEicti. quam as ignauimus in primo capitulo huius tra

ctatus ,

Non dicunt de pluribus disserentibus specie uel numero, sed absolut de pluribus,d: haec diffinitio possit ue-rificari de disserentia generica, quae praedicatur de pluribus differetibus specie, ut sensitiuum de homine,& asino, di equo,&c, ct de specifica conuertibili cum specie specialislinia, quae praedicatur de pluribus disserentibus numero

189쪽

DE PRAEDICAB ILIBUS.

tantum, ut rationale de Sorte,&Platone. Nam disserentia magis propria ab strahit a generica,& specisca,& ideo potest utrique applicari, & quando applicatur genericae, praedicatur de pluribus disserentibus specie. Si autem applicatur specificae, praedicatur de pluribus differentibus nu

mero tantum

Dicunt in quale,ad differentiam generis,& speciei,quae praedicantur in quid . Dicunt in quale e Centiale,ad disserentiam proprij,&aecidentis, quae praedicantur in quale accidentale . Haec diffinitio acceptatur a realibus praeter primam particulami quoniam apud eos, & de mente Porphyrii uniuersale &praedicabile,ut docuimus in capitulo de genere, non lunt termini siue conceptus, sed natura communicabilis multis, ut stat sub secun a intentione,modo quo supra exposuimus.

Tu igitur aduerte, quod apud reales, disserentia magis proprie,& demente Porphyrii, quintupliciter diffinitur. Primo sie, Differentia magis propria est quod praedicatur de pluribus disterentibus specie in eo, quod quale se

licet e Centiale.

Primo dicitur, est quod , id est, est illud praedicabile uel

uniuertate, quod praedicatur dec. Secudo dicitur de pluribus disseretibus specie, & exein pliscat Porphyriti de rationali, sicut & Petrus Hispa. Dicit enim, quod rationale praedicatur de homine & de diis, quoniam sumus rationales nos,& dii, sed illi immortales, nos autem mortales, & sic secundu in ipsum rationale est disserentia generica,& non specifica. Sed hic est dubium,cum Porphyruis & Petrus non assirent aliam diffinitionem de differentia, ut est quid prae

icabile de pluribus. uidetur orae termisisse ueram & specificam disserentiam couerribilem cum specie speciali mima. C onstat enim, quod cum sit conuertibilis cum specie specialissima,non praedicatur, nisi de disserentibus numero, sicut & ipsa species, ergo Porphyritis; & Petrus sunt diminuri .

- Respondetur , Petrus sequitumporphyrium, est enim L a ei ui

190쪽

TRACTAT USAE VARTUS

eius breuiator, Porphyrius intendit diffinire differetiam, quam cognoscimus,& non aliter. Experimur autena,& esthenientia Aristotelis, quod proprias,& conuertibiles,&essentiali es differentias specificas ignoramus, & ideo Porphyrius non diffinit eam, sed sufficit, quod diffiniat eam,

quam cognoscimus, & communi, sententia nominamus differentiam. Hate autem est generica ut animaetum, &sensitiuum , & rationale , secundum Porphy. Ex hoc se quitur, quod si Porphyrius specificam cognouisset, eam utique diffinisset per praedicari de pluribus differentibus numero in quale essentiale, sicut diffiniuit speciem specialissimam per praedicari de pluribus disserentibus numero in quid . Non ergo fuit diminutus, quia non cognouit specificam. Ergo excusatur. Quod si quis tanti fuerim ingenii, ut eam cognoscat, recte utique diffiniet per praedic ri de pluribus differentibus numero in quale. Sed dices, si propria & specifica differentia non est nota, ergo nulla erit uera,& essentialis diffinitio. Responde ur, Conceditur consequentia. Verum, quia per multas disserentias circumloquimur, una specificam conuertibulem cum diffinito, uel accipimus loco differentiae proprium rei emanans a substantiarum aut forma, aut materia rei, ideo dignamur dicere tales diffinitiones esse veras & essentiales. Verbi gratia, quia secundum Porphyriumnale est comune diis,&homini,& mortale est code omni animali licet utrunque sit magis commune, quam homo, tamen simul sumpta conuertuntur, & ideo per utrunque simul silmptum circumloquimur differentia propriam homini, diffinientes enim dicimus, quod homo est animal rationale mortale, & tunc patet, quod licet rationale per se sumptu similiter & mortale, praedicentur de pluribus dita ferentibus specie: tamen simul sumpta in diffinitione conuertuntur cum homine,& praedicantur de pluribus disserentibus numero tantum, sicut &homo. Solus enim homo est animal rationale mortale.

Tertio dicitur in eo quod qu ale, scilicet essentiale, quod quidem declaratur signo & ratione . Signo quidem,quoniam ad interrogationem factam de homine qualis se,

SEARCH

MENU NAVIGATION