Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

DE PRAEDICABILIBUS,

bus sibi attributis ab intellectu . ut negotiatur circa eas, ut puta definire,& coli derare animal, ut genus hominem, ut spectus est, bortem,ut individuum est,&hoc est consi es naturas, ut stant sub intentionibus secundis. Ad philolophum autem lpectat considerare ,& definire

rerum naturas, ut de ei, ueris cattar praedicata realia,qliae sibi conueniunt remoto omni opere intellectus puta animal, inquantum mouet seipsum,& est sensitiuum,& compositum ex materia,& forma,& caetera. Ad obiectionem, ergo,nego falsitatem consequentis, ad probationem dico,quod non spectat solum Physicum, & Metaphysicum

considerare res & naturas, nisi in hoc sensu, scilicet quoad praedicata realia. Nam quantum ad praedicata intentionalia, ut diximus, spectant ad Logicum . Aliter Ar stoteles non fecisset tractatum de decem praedicamentis, quoniam constat, quod sunt entia realia, & ut realia simpliciter considerantur a Metaphysico, ut patet in libro Metaphylicae. Secundo dicitur, quod praedicatur de pluribus. Adue te hic duo. Primo ly praedicatur, intelligendum est in aptitudine , & non in petii,ut dicatur sic, Genus est,quod est praedicabile,uel aptum natum praedicari de pluribus. Napolito casu, quod omne animal desineret esse praetis hominem, adhuc animal esset genus: quoniam & si de facto natura sensitiua, a qua dicit ut animal ,esset in solo homine, & de eo praedicaretur, tamen ex sui natura, quae est communis, estet aptum esse in pluribus , & praedicari de pluribus speciebus . Secundo subintelligendum est uni- uoce, & immediate, & per lineam rectam , & non a latere, propter primum excluduntur aequivoca, ut canis &canceri, suoniam S si praedicantur de pluribus,non tamen unica ratione, ideo non sunt genus, propter secundum

excluditur praedicatio de indiuiduis. Nam & si genus praedicatur de pluribus indiuiduis,ut haec est uera, Sortes est animal, Plato est animai,tamen non potest dici genus indiuid uorum, qui non praedicatur de eis immediate, sed mediette specie, propter tertium excluditur praedicatio

de differentia. Nam genus non praedicatur per lineam

. Mi ae a rectam

172쪽

TRACTATUS MARTVs

rerum de illa sed a latere, neque enim supponitur gentri. sed locatur a latere , ut uidebis in arbore,quam h gur bimus infra, lice t ergo genus praedicetur de pluribus dira serentiis i in quas diuiditur puta rationale est animal, re irrationale est animal, tamen non dicitur genus per rei pectum ad illas, quoniam non est praedicatio per lineam rectam, sed per lare ratem. Tertio dicitur, de pluribus disserentibus specie, pro cuius notitia aduerte, quod licet Porphyrius non immoreriir ad declaraudum hanc particulam differentibus. Tamen author minoris Logicae Petrus Hispan. propterno uitiorum instructionem diffuse hic immoratur,&quo-mam idem, di differpni opponuntur, & unum oppositorum cognoscitiir per alterum, ideo prius manifestat modos , quibus dicitur idem, deinde transfert se ad modos, quibus dicitur differens . QSantum igitur ad modos identitatis, poni; tres famosos ,& tertium subdiuidit in

quatuor .

- Primus modus dicitur idem genere: secundita idem specie i tertius idem numero . Idem autem numero partitur quatuor modis, scilicet idem nomine, idem desinitiove, idem proprio, idem accidente nunc, singuli declarandi sunt, & resoluendi, ut infra Aduerte igitur, quod illa dictitur eadesenere, quae sub imo senere conti uentur, ut homo, di asinus sub animali, albedo, & nigredo sub colore, Hic modus indiget duplici limitatione. Prima est quod contineatur sub eodem genere proxim , & non sub eodem genere absolute. aliter homost pomum essent eadem genere , quoniam continentur sub corpore animato. verum quia inter homjnem & corpus animatum, mediat

liud genus scilicet animal, sub quo continetur homo,& non continetur pomum , ideo hymo, & pomum non sunt in eadem genere, scilicet, proximo de qu o solo hic

intendimus.

Secundo,quod contineantur saltem sub eodem proximo enere Losico, licet non physico, quod dicia pro - pter

173쪽

DE PRAEDICAB ILIBus. re

pter corpus corruptibile, ut terra, & incorruptibile, utc et uni, quae licet no sint eadem genere physco, ut declarati ullus in decimo Metaphysicae, sunt tamen eadem genere Logico, quoniam eontinentur immediate sub corin Pore, quod de eis secundum unam rationem praedica tur. Quae quidem ratio est haec, Corpus est substantia trina dimensione,idest longitudine,& profunditate signata. Haec autem ratio competit tertiae, ct coelo, ut patet. Constat igitur quae lint eadem genere, Eadem specie sunt, quaecunque sub eadem specie conm

onentur, ut Sortes Plato.

- Hic modus indiget unica limitatione, sci licet quod co- tineantur lilbeadem specie specialistuma, quae scilicet non habet sub te alias species. Defectu huius sortes,& hic a sinus non sunt eadem specie, licet contineantur stibanimali, Quod est species corporis animati. Nam animal non eat species specialissima, sed subalterna, ut tibi declarabi turin capitulo sequenti, pro nunc sustine . Intelligatur, eadem specie sunt, quae sub eadem specie spe latissima continentur, ut duo homines sub homine, duo

Eadem autem numero sunt, quae non distinguutur cist polito, & in hoc distinguuntur eademi specie , & ea dein Muna ero . Nam eadem specie licet sint unum in naturat pec mea, non tamen sunt unum suppositum, sed plura, ut Sortes & Plato, eadem autem numero sunt unum sup posito, ut Marcus,& Tullius &c. & omnia synonyma. Eadem autem numero sunt quadruplicia, quoniam quaedam nomine, quaedam definitione, quaedam proprio, quaedam accidente. hi in omnibus istis modis seruatur identitas numeralis, quia seruatur identitas suppositi. Nam licet multiplicetur nomina synonynia, tamen idem Luppositum seruatur, iet Marcus Cicero scribit . similiter licet Sortes sit ho i, & st animal rationale . di licet lit homo, & risibilin & licet sit homo ,& sit albu , tamma Sortes semper est idem suppoccum quoniam definitio Ndcfinitum sunt ident essentialiter. Res autem, &proprietas eius,ct accidens commune existens in ea, sunt

174쪽

TRACTATVS QUARTUS

eadem subiecto, ex consequenti non multiplicantur imp- posito, propterea, in omnibus quatuor praedictis modis stat identitas numeralis . Sed dices, quae sunt eadem proprio, ut Sortes riti dilis.& eadem accidente, ut Sorterum albus . non uidentur esse eadem numero, quoniam non sunt eadem specie nec eadem

penere. Sortes enim est in specie hominis, & sua albedo in specie coloris, quod uero no snt eadem genere pater, quoniam Sortes est in genere substantiae,malbedo in genere accidentis puta in qualitate, ergo non sunt eadem numero. Probatur consequentia, identitas numeralis eii maxinia identitas. Maxima autem supponit minorem . Minor uero est identitas specifica,&generica, quoniam itant

cum distinctione suppositorum, quam excludit identitas numeralis,ergo &c' . . Respondetur, negatur coniequentia, ad probationem dico, quod identitas maxima, non supponit minorem nili

quando identitas maxima est essentialis, qualis est intersu nonum a. Nam si Marcus Tullius est idem homo numero,est idem specie,& idem penere. Uerum est enim dicere,quod Marcus Tullius est homo, est animal,& caetera. Si autem identitas maxima sit accidentali , non oportet supponere minorem. Hinc est, quod stat accidenta- talis identitas mi meralis, siue suppositatis inter Sortem, dc risibile,& albedinem , quae sunt in eo sine identitate eorum specifica,& generi ca- Positis modis, quibus aliqua sunt eadem cum differes ,& idem ora ponantur,&per se inuicem cognoscantur,assignandi sunt modi, quibus aliqua disserunt. Tu igitur aduerte, quod sicut tribus modis iam assignatis dictitur eadem , si e & tribus modis differentia siue diuersa. Sumitur enim hic disserens communiter. Quomodo uero proprie di- uantur diuersum, & differens declarabitur in ca . dedisserentia. Igitur quaedam sunt differentia genere,quaedam specie . quaedam nnmero . Differentia genere sunt quaecunq; sub diuersis genera-bus continentum, ut homo,& arbor sub genere. Na homra

continetur sub genere,quod est animal, & arbor sub gene

175쪽

re quod est planta.

Aduerte hic duo. Primo, quod intejligitur sub diuersis

generibus proximis. Non enim in conuenit aliqua esse, &contineri sub uno genere remoto, & tamen non dicenturiae in genere, quoniam continentur subdistinctis generibus proximis. Verbi gratia, licet homo & arbor contineantur sub corpore, quod est unum genus, tamen non dicuntur idem genere, quoniam proxime di immediate continentur sub distinctis generibus proximis, quae sunt animal& planta. secundo aduerte, quo ad hunc modum reducuntur quaecunque sunt ita diuersa genera, quod neque sub uno, neque subdistinctis generibus continentur, ut decem praedicamenta, quae dicuntur genera prima diuersa, & dicuntur decem generalissima, ut declarabitur infra.

Differentia specie quaecunque sub diuersis speciebu,

continentur, ut Sortes & hic asinus, Sortes enim continetur sub homine,& hic asinus sub a sino. Aduerte hic duo. Primo , quod intelligitur de diuersis speciebus specialissimis,& non subalternis. Nam licet Sortes, & hic asinus contineantur sub una specie subalterna, puta sub animali, tamen non dicuntur unum specie, quoniam non continentur sub una specie specialissima, sed sub diuersis, quae sunt homo & asinus. Secundo aduerte, quod ad hunc modum reducuntur quaecunque non solum sub diuersis speciebus continentur, ut duo indiuidua diuersarum specierum, sed etiam qua cunoue sunt diuerse species specialissimae, ut homo & asinus, albido & nigredo, dulcedo & amaritudo&c. Disserentia numero sunt, quaecunque diuersum numerum constituunt, id est, quae sunt plura supposita & non unum sub una specie specialissima contenta , & sic omnia indiuidua eiusdem speciei disserunt numero, ut, Sortes

Plato. Petrus, Ioannes &c.

Positis& enumeratis modis,quibus aliqua sunt idem,& quibus aliqua differunt, reuertendum est ad declarationem desinitionis de genere,in qua dicitur, quod praedicatur de pluribus ditarentibus specie, per quam particulam differt genus a specie speciali sitim, eu a disserentia specis-x ca,

176쪽

ca,& a proprio, Haec enim ut declarabitur tibi infra, praedicantur de disserentibus solo numero,ut homo de Sorte,& Platone, & rationale quod est differentia specifica de hoc,& hoc holitine,& risibile quod est proprium de hoc,& lloc homine. Ultimo dicitur in des nitione generis, in eo, quod quid ubi nota, quod illud praedicatur ita quid, ad quod conii nienter rei podetur per interrogationem factam per quid, sed per genus conuenienter respondetur ad interrogationem factam per quid. Nam quando interrogatur quid fit homo, conuenienter rc spondetur, quod est animal , quod est genus. Sed aduerte, ut haec ratio sumitur a signo, Sed ex natura rei ideo genus praedicatur in quid, quia habet . modum substantiae,& quid ditatis, sicut & disteretia & pro . prium habent modum qualitatis, ideo non in quid, sed in quale praedicantur, ut dicemus loco suo. Costat igitur quomodo desinitio praemiis a de genere uerificatur quo ad singulas particulas. Rursus sic definitur. Genus est, cui supponitur species, id est cenus est illud, sue illa natura comunis modo supra ex ponto,cui supponitur species. Pro cuius notitia aduerte, quod genus dupliciter considerari potest. Primo, ut est natura comm uvis praedicabilis de multis & ab eis participabilis, quae differunt specie, & sic data est praemissa definitio. Secundo, ut respicit specie in sibi in seriorem. Nam genus & species sunt relativa, ut dicemus infra, est enim penus speciei genus,& species generis species,& sic de eo datur hodie secunda definitio, scilicet. genus est cui supponitur species quae sic habet intelligi. Genus est cui directe & immediate & tanquam sub stiperiori supponitur species. Primo dicitur directh, ad diserentiam diuidentium ge--

. nus,quiae non directe, sed lateraliter respiciunt genu , ut tibi manifestabitur in arbore Porphyriana, qua scilicet Porphvrius ad inuenit & ordinauit. Secundo, dicitur immediate, ad disserentiam indiuiduorum quae supponuntur generi, sed mediante specie, ut Sortes subiicitur animali. sed mediante specie hominis,& hic asinus subiicitur ani mali, sed mediante specie asini Tertio

177쪽

Tertio dicitur,& tanqtiam superiori. ad disserentiam indiuidui vagi,cui supponitur individuum signatum,non tanquam inferius sub superiori formaliter & essentialiter, sed tanquam singstare certum sub singulari incerto, & indeterminato, in hoc enim distinguuntur individuum signatu, & individuum uagum, ut tibi declarabitur infra. indiuiduuautem signatum est , quod signatur nomine proprio aut pro nomine demonstrativo, ut Sortes,& hic homo,& hoe facit propositionem singularem. In liuiduum autem ua- gum,signatur nomine specifico siue coi cum signo parti- .culari, unquidam uel aliquis homo. Patet igitur, quomodo secunda des nitio data de genere est vera. Haec de definitione generis tam prima, quam secunda dicta sint. Quantum ad tertium, scilicet quomodo diuiduatur genus apud Logicum,& de mente Porphyrii aduerte, quod diuiditur in genus generalissimum,& in genus subalternu Nam cum non sit processus in infinitu ascendendo in quolibet praedicamento in generibus, ut alias tibi manifestabitur in a. Metaphysi.& in j. Poste.&e. est deuenire ad unum Primum, quod praedicatur uni uoce de omni contento subta uel tali praedicamento, ut tibi declarabitur in tract. sequenti.& hoc erit genus generalissimum, ut substantia in praedistamento substantiar, & quantitas in praedicamento quantitatis,& cum si descensus a peneraliis imo ad specie specialissimam per lineam rectam & permultos gradus, ut, tibi manifestabitur in arbore Porphyri j inter media erunt genera subaltern a, quonia praedicantur de pluribus digerentibus specie in eo, quo quid,& subalternatur, id est supponuntur generi superiori, ut corpus substantia,& corpus animatum sub corpore, & animal sub corpore animam .' Videndum est te itur, quid sit genus generalissimum , deinde quid genus subalternum , postremo elicietur corollarium.

Tu igitur aduerte, quod genus generalissimum sedescribitur apud Logicum & Porphvrium. Genus generalis fimum est illud, super quod non est aliud genus superueniens. & sic intellige. Genus generalissimum est illud genus in singulo praedicamento, quod supra se non habet,

178쪽

aliivi genus,& sub se cotinet omnia alia genera illius praedicamenti, ut in praedicamento substantiar,generalissimum est substantia, quae licet supra se habeat ens & alia trascendentia, non tamen aliud genus, Transcendentia enim , ut dicemus, non sunt genera, & sub se continent alia genera in eodem praedicamento. Nam sub substantia est corpus,&corpus aiatum,& animal. Haec igitur si prima desinitio generis generalissimi,ex qua sequitur secunda, quae est haec. Genus generalissimum est illud, quod cum sit genus,no potest esse species, Pro cuius notitia aduerte, quod genus generalissimum non respicit saperius genus, cumno habeat genus supra se, respicit autem inferiora.in quae diuiditur, ut substantia diuiditur in substantiam corporea,

ct in corpoream, Omne aut, quod potest esse species, respicit aliquod superius, ut genus, respectu cuius dicitur species. Vnde substantia corporea siue corpus est species specialissima. Cum igitur generalissimum non habeat genus supra se, ita est genus, quod non potest esse species, species enim est alicuius generis in aliquo determinato praedicamento species, & sc patet, quod prima desinitio est causa secundae, quod quide generalissimum diuiditur an

decem capita decem praedicamentoru, ut tibi manifestabitur in tra c. sequenti. Sunt aut haec decem capita. Substantia, Quantitas, Ad aliquid, id est relatio, halitas, Actio &Passio,Vbi, Quando, Si tus,& Habitus, De quibus pro nucnihil dicimus. Dicemus aute in tra et, sequenti. Genus autem subalternum est illud, quod cum sit genus, potest esse species, nam est medium inter generalissimu et specialissim una ut animal est medici inter substantia & hominem, de non solum inter substantia ,sed inter corpus de holem, eteorpus animatum & hominem, ex consequenti respicit superius & inferius, ut respicit superius, est eius species, quoniam est eius parsTubiectiva, ut animal est pars subiectiva corporis animati, ut respicit insertus,est eius genus, quoniam est magis commune uni vocum, & sic animal, quod est species respectu corporis animali,est genus respectu

hominis,& asini & leonis, ideo subalternum dicitur, id est alternatim positum secundum 'sub respectu superioris Sc

179쪽

DE PRAEDICABILIBUS )8

secundum supra respectu inferioris, & secitndum subest species,' secundum supra est genus. Constat igitur, quid

sit genus generalissimum,& genus subalternum. Ex his corollarie sequitur, quod nec ens nec alia transcendentia, ut unum, uerum,bonu,aliquid,& res, licet sine superiora,&praedicentur de generalissimis, tamen non sunt genera, quoniam ad hoc, quod aliquid sit genus, oportet ut dicat determinatam naturam, & non uerificetur de

omni natura, nec contineat omnem naturam. Sed ens, realia transcendentia non dicunt determinatam naturam. imo continent omnem,& uerificantur de omni natura, noenim tantum substantia Est ens, unum, uerum,bonum,&

sed & quantitas & ad aliquid & qualitas,& omne conten-- tum in quolibet praedicamento est eras, unum, uerum, &: Non ergo sunt genera,& aduerte, quod Porphvrius aliam rationem adducit,dicens quod decem generalissima non conneniunt inente unita och, sed aequivoch. Genus autem debet esse uni vocum, ut diximus supra, ergo ens et alia transcendentia non sunt genera. I n libro autem Metaphysicae, Aristo t. aliam rationem adducit, quia scilicet omne genus diuiditur per disserentias formales, quae sunt extra conceptum generis . Sed nihil est extra conceptu in entis, quoniam praedicatur de omnibus, ergo nec ens, nec alia

transcendetia sunt genera. Verii quia huiusmodi rationes potius sunt Metaphysicales, quam Logicae, ideo sustine, et pro nunc fidem habeas sic esse, Haec de primo praedicabili

dicta sint,& hic terminatur secundum caput.

I N tertio capite agendum est de specie, cuius consideratio rationabiliter subsequitur considerationem de genere quoniam sunt relativa Est enim genus speciei genus, vspecies generi u species, relativa autem per se inuicem cognoscuntur, sicut per se inuicem definiuntur. De specie initur tria uidenda sunt, primo. Quot modis sumitur, iit solamus modum , in quo consideratura Logico. Secundo, quid sit secundum Logicum. Tertio, quomodo diuiditur apud Logicum.

Quantum ad primum aduerte, quod species in variis scientiis

180쪽

TRACTATUS QUARTV s. i

scientiis diuersimode sumitur,apud , Grammaticum sumitur pro originali dispostione dictioni, , prout originatur a priori dictione uel non originatur. Nam si non appellaturdactio primitiuae speciei ut coelum,si se, appellatur dictio uerruatiuae speciei. Et coeleste, Apud Rethores & Poetas sumitur prn aspectu & dispositione , quam ostendit homo

in facie,prout e i tristis,aut laetus, aut amicus, aut inimi-aeus Apud Phys cum sumitur pro rei similitudine, & m libro secundo de anima sumitur pro similitudine, qua res sensibilis sensu apprehenditur. & dicitur species seri fata, quae imprimitur in sensu, sicut imago in speeulo. Idem fit in intellectu,& dicitur species intelligibilis, de qua pertractatur in tertio de anima, ubi inquit Aristoteles, quod

lapis non est in anima, sed species lapidis. Apud Metaphvsicum, Physicum sumitur pro forma exemplari, quae apud Graecum dicitur Idea, iuxta quem sensum Plato naturas speciscas appellauit Ideas, de quibus satis disputatur in libro septimo Metaphysicae. Apud communiter loque res sumitur pro particularitate, & id frequentatum est:pud Iuristas, nam dicentes, & id in specie intendunt in particulari. Sumitur & pro pulchritudine. Vnde famosum est illud, Species Priami digna est imperio.& illud, Speciosus sortiri prae gliis hominum. Sumitur uulgatissime pro

aromate. Sed nullus horum modorum consi deratura L

pico,nec illi deseruit praeter modum, quo sumitur pro pulchritudine, cuius& meminit Porphvrius in principio capitis de specie dicens. Species autem dicitur uniuscuius. oue forma, secudum quam dictum est,Priami quidem species digna est imperio. A Logico autem sumitur species pro natura communicabili pluribus indiuiduis, quae sub determinato & certo genere ponitur,ut homo sub anim li , albedo sub colore,dulcedo sub sapore, & relictis omnibus aliis inodis de hoc ultimo itedimus hic qui aliqualiter ausimilatur speciei sumptae pro pulchritudine. Nam sicut pulchritudo perficit iuuentutem, ut dicit Aristoteles ritaec imo Ethicorum, sic species actuat & perscit genus, Unde comparatur ad ipsum, ut forma ad materiam sicut tibi

manifestabitur in Philosophia,'o nunc Iustine.

. . . . Quantum

SEARCH

MENU NAVIGATION