Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

DE PRAEDICABIL IBV s s

est risibilis,alal est sensitiuum,numerus est par uel impar.

Indi recta autem est,quando inferius praedicatur de Q. periori. i. minus commune de magis communi, ut substantia est corpus,corpus est animai,animal est homo.Praedicatio essentialis est illa, in qua termini sunt eiu dem praedicamenti,dummodo sit directa,ut homo est animal, quoniam subiectum & praedicatum sunt de praedicamento substan tiae,& praedicatur superius de inseriori. Ideesset, si praedicaretur aequale de aequali, ut quando praedia eatur digerentia specifica de specie, ut ho est rationalia. Praedicatio acciden talis est,in qua termini sunt distin chorum praedicamentorum, ut homo est risibilis homo est albus. Nam homo est in praedicamento substantiae, risibili Dis uero & albedo sunt, in praedicamento qualitatis. Sed aduerte, quod accidentalis est duplex. Quaedam enim est accidentalis per se,& fit,quando praedicatur proprium aecidens de proprio pubiecto, ut homo est risibilis, numerus est par uel impar, & el in quarto praedicabili. Quaedam est accidentalis per accidens, quando praedicatur accidens commune de subiecto, ut homo est albus, coruus est niger,& haec est in quinto praedicabili. In eodem etiaest praedicatio inferioris de superiori, ut animal est homo.Accidit enim animali esse hominem. Nam posito, quod homo non esset,adhuc potest e se aiat, quia potest saluari in alia specie,put in equo in leone, &c, propterea haec & similes sunt per accides &im quinto predicabili, alal est ho, corpus est aiat, substantia est corpus, Haec de sexto capite

dicta sint in quo terminatur intentio nostra e xpositina saper quinq; praedicabilia. Nec mireris tu nouiti, si relinquimus proprietates di coitates,quas a Gignat Porphyrius,&Pet. Hisp.& differetias quinq; praedicabiliti adinvicecomparato ru, quonia declaratis & expolitis singuloru praedicabiliti desinitionibus,quo ad singulas particulas, ut supra exposuimus , poteris per te ipsum huiusmodi coitates de digerentias comprehendere. Ideo hoc sistendum est. Explicit trac, qui est quartus in ordine compendii Logicae Peripateticae, & est de quinque uniuerialibus siue praedicabilibus ordinatus per Reuer. magistrum Chry-

212쪽

TRACTATUS e r Ad S I. sostomum ordinis praedicatorij, Philosophiae & diuinae

scientiae professorem. Post hunc tractatu sequitur Quintus, qua erit de decem caregorus, qtris Latini dicunt decepraedicamenta. Quorum consideratio erit hic tantum logicaliter, quod si aliquo modo phy sice aut metaphissce, hoc erit praeter intentionem,ut tibi manifestabitur.

' o S r habito, considerationem de quinque uniuer

Lalibus siue praedicabilibus,doctrinae o rdo requiriti, ut de categoriis piae apud Latinum praedicumenta diculur, pertractemus. Ordinauit enim Porphyrius isagogas ad habendam eam praedicamentorum doctrinam, quam tradi dit nobis Aristoteles. Praeterea in tra c. praecedenti actu iraeit de rationibus re di nitioniblis ac diuisionibns quinq; uniuersalium. In trac.aute prae senti acturi sumus de ordinatione quinque uniuersalium, qua covistituitur praedicamentum, ut dicemus ; ergo neese suit praescire ipsa quiri que uniuersalia, ut in praetenti tria. sciamus ea ordinare linea praedicametali. Vane enim conatur ordinare, qui prius non nouit ordinabilia. Rationabiliter ergo post do ctrinam traditam de quinque uniuersalibus, agendum , stin praetenti tractatu de praedicamentis , quem diuidemiis in tres partes, sicut & Aristoteles uidetu rad uilisse. Pars prima erit de Antepraedicamentis . t rSecunda de Praedicamentis. e i Tertia de Postpraedicamentis . Partem trimam diuidemus in quatuor capitita Primo pertractanda sunt quaedam, quae praecognose re oportet,iae peruncognita procedamus, aut simus co eti ea saepius repetere. iSecundo,agendu est de primo antepraedicamento sumpto in genere, quod continet tres definitiones s. aequi- uocorum

213쪽

DE PRAECOGN OSCE NDI S. st

uocorum, univocorum, & denominatiuorum . Tertio adiendii in est de secundo ante praedieamento sumpto in genere, quod continet duas druisiones terminorum. Quarto agendum, est de tertio ante praedicamento sumpto in genere, quod contine duas regulas,quaru prirna ualet ad cognoscendu ea,quae locantur secundum sub & supra ordinate .secunda autem ualet ad cognoscendum impermissionem praedicamentorum.

i De praecognoscendis. C A P. T.

I N primo capitulo agendum est de his, quorum praeco et nitio necessaria est, antequam descendamus ad tracta dum in speeie de ante praedicamentis re de praedicamenti de post praedicamentis,& sunt quatuor. Primo,quid fit praedicamentum . Secundo, quid antepraedicamelum.

Tertio, quid post praedicamentum. Quarto si ad logicumspectat, & quomodo tractare de praedicamentis. Quantum ad primum aduerte, ut scias in quo sensu tractare intendimus de praedicamento, quod quadrupliciter sumi potest . Primo, pro omni termino praedicabili siue de uno,ut Sortes siue de pluribus, ut homo. Nam cum praedicamentum a praedicando dicatur, quicquid de aliquo , uel de aliquibus praedicatur, dici potest in hoc primo sensu praedicamentum . secundo pro omni termino , quo de pluribus praedicatur,ut ab hoc secundo sensu excludatur terminus discretus tertio pro genere generalissimo cuiuscunque praedicamenti, in quo sensu substantia , quantitas, qualitas, ad aliquid &c. dicunt praedicamenta. . quarto pro coordinatione Plurium praedicabilium , quae

se habent. ut inserius & luperius essentialiter in linea recta praedicamentali, ut tibi in singulis praedicamentis declarabitur infra. & in hoc quarto sensu acturi sumus de praedicamento diffiniendo quid sit. Tu igitur aduerte,quod uno modo diffinitur apud nominales' alio modo apud reales . Nam nominales sic diffiniunt, praedicamentum est coordinatio plurium terminorum secundum & sub supra, & ly per plurium terminorum,intendunt plurium praedicabilium . Nam ut docuimus in tract.praecedenti. tenent praedicabilia non que res

214쪽

TRACTATVS T PARS I.

Iaue naturas communicabiles multis, sed terminos siue coceptus, Et quonia rea es non concedunt praedicabilia esse terminos, sed naturas communes modo quo in traei. praecedenti exposuimus, ideo non acceptant praedictam diffinitionem, nisi aliud addatiir. Igitur apud reales sic diffinitur, Praedicamentum est ens dicibile, incomplexum, ordinabile in genere secundum sub & supra,prout substat termino talem ordinem significanti. Primo dicitur ens,ad differentiam non entis, ut est chimera, & negationes quae non reponuntur in praedica inento. Nam ut probatur in lib. vj. Metaphysicq solum ens extra animam, quod est ens reale, reponitur in praedicamento,& sic excluditur ens rationis,& ens fictilium, & negationes & priuationes, inquantum sunt negationes & pri

uationes, inquantum sunt negationes.

dicitur,ens dicibile, id est, de aliquibus prae

dicabile , ad disterentiam singularium, quae non proprii reponuntur in praedicamento, eo quod aliquibus subiicilitur, id est speciebus, sed de aliquibus non praedicantur, cit non habeant inferiora. Vnde coordinatio cuiuslibet predicameli,clauditur inter generalissimum D specialissimum. Tertio dicitur in complexum ad differentiam complexorum, quae secundum se tota in nullo uno praedicamento reponutur, sed per partes in distinctis, ut hominem es, perly hominem reponitur in praedicamento substantiae, per ly albu,in praedicamento qualitatis, Quod

si in eodem praedicamento reponitur, non tamen in uno genere, uelu specie, sed secundum unam partem reponitur in genere,& secundum aliam in specie. Vt hominem esse animal. Constat enim hominem locari in specie, taanimal in genere. Quarto dicitur, ordinabile in genere, ad disserentia mitran mendentium, quae licet sint ens praedicabile & incomplexum, tamen non reponuntur in ali quo uno praedicamento , sed circundant omne praedicamentum: praedican tur enim de decem generalissi nidi, & de omnibuo contentis sub decem generalissimis. Qtuc quid autem reponitur, in praedicamento, non egreditur limites illius praedicamenti,

215쪽

DE ANTE PRAED I CAMENTIS. pc

menti, ut tibi manifestabitur infra . Quinto dicitur, secundum sub & supra. Oportet enim

ut oe per se & directὴ reponibile in edicamero se habeat

ad aliud, ut inferius ad sit peti', uel eco uerso,&dicitur P cere directe, ut perly per se excludantur ea, quae tantu reduetiue sunt per se in praedicamento,ut parte, est entiales &antegrales,quae non sunt per se in praedicamelo, sed gratia toti . Unde materia & sorma nsi sunt in pr*dicamelo, nisi quia totum compositum est in praedicamelo & per in directe exesudutur differetiae,quae no directa linea, ted a latere, ut patet in arbore Porphyrii,cotinetur I pdica meto. Sexto dicitur, prout substat termino talem ordinem significanti, ut scias, quod praedicamenta non consideritura Logico, ut simpliciter sunt entia realia, sicut declarabimus infra, sed ut stant sub conceptibus secundis , qui per terminos signiscantur, puta consideratur substantia,ut generalissimum. Similiter quantitas & qualitas &c. Constat igitur tibi quid sit praedicamentum . Quantum ad secundu aduerte, quAd antepraedicamentum est praeuium traditum nobis ad Arist. coferens immediate ad praedicamentorum scietia consequenda . Pro cum ius notitia aduerte, q, & praedicabilia tradita nobis a Pomphyrio,& etia ab Arist. in ii. topi. sub rone praedicamentorti,& anteprq dicameta tradita nic ab Aris .coseriit scietiae praedicamentorii cosequedae, sed diuersa ratione. Na praedicabilia coferunt primo & mediate. Impossibile est,n .scire ordine praedicamentalem, nisi praesciamus quid genus, quid specier,& multiplices eoru diuisiones,ut docuimus itrac. praecedenti. Antepraedicamenta aut supposta notitia

praedicabiliu proxime & immediate colarunt,ut tibi manifestabitur. Sed aduerte, quod & post praedicamenta conserui,aliter no fuisset ab Arist. eoru notitia annexa doctrine praedicamentoru Consetunt tame aliter quam ante praedicamera Na ex parte addiscetis antepraedicametasut priora cognitioe, qua praedicameta & post praedicamenta. Sed postpraedicameta coplent notitia praedicamentoru. Vnde antepraedicamenta sunt principiti cognationis praedicamentalia. Sed postpraedicamenta sunt terminus eiusde in

216쪽

TRACTATUS V. PARS L

cognitionis. Hinc est, quod aliqui dicunt antepraedicamenta conferre a priori , post praedicamenta uero aposteriori. Quantum ad tertium aduerte, quod postpraedicamentum, ut ex praemissis potes coniecturare est de documentum traditum ab Aris . pro complemento doctrinae praedicamentalis. Dicit enim Aristo Din praedicamentis assignans proprietates praedicamentorum, puta in praedicam to substantiae, quod sit bstantiae nihil est contrarium , quod eadem numero substantiae,& si non simul, successiue tamen est receptiua contrariorum. Haec autem non possumus perfecte scire, nisi cognoscamns quid sit oppositio' quae eius species, cuius una est oppositio contraria. Item oportet scire modos simultatis , & motus tac.&de singulis agendum est in post praeda camentis. Ergo ad complendam praedicamentorum doctrinam oportet in ultima parte tracta. de postpra dicamentis agere.

Constat igitur tibi, quid sit post praedicamentum , & ad

quid ordinatum est. Quantum ad quartum aduerte, quoniam famosum est. Logicam uersari circa entia rationis & intentiones secun praedicamenta autem sunt entia realia& entia extra animam; ut tenet Arist. in i b. vi. Metaphvsicae, ideo non uidetur, quod ad Logicum spectet pertractare de praedicamentis, sed ad Metaphysicum, cuius officium est considerare de maxime uniuersalibus in causando, quales sui substantiae abstractae, & in praedicando qualia sunt transcendentia & umii ersales modi essendi: ut potestas, & actus, unum & multa, finitum & infinitum necessarium &contingens , per se & per accidens &c. Et decem praedicamenta. Unde Aristo e. in lib. quinto Metaph. pertractat de substantia & quantitate,& de ad aliquid,& de qualitate &c. Vt igitur scias in quo sensu spectat ad Logicum considerare de praedicamentis, & in quo non ,aduerte duas disinctiones, Prima est haee, Ens rationis sumitur dupliciter. Primo, lolum pro eo, quod fabricatum est ab intellectu,& extra intellectit nullum habet esse . & sic oratio , Proposia

217쪽

DE ANTE PRAEDIC A MENTIS. y

propositio, syllogi limus. consequentia,&antecedens, consequens, subiectum, praedicatum,uniu ersale, singulare, suppositum, genus species, differentia, & reliqui termini iecudae intentionis,dicuntur proprie en ta rationis. Secundo sumitur pro omni ente reali non secundae te, sed in ordine in rationem.& prout ratio circa illud negotians, attribuit sibi aliquod fabricatum per rationem, puta negotians circa alat, it tribuit sibi conceptum generis,& homini conceptum speciei, ut Sorti conceptum singularis,& in hoc sensu omne ens,reale potest dici ens rationis, Et quando dici cur, quod Logica uersatur circa entia rationis. Et iecudas

intentiones,concede luna cis primo, & secundo modo,itaquWd nihil co sideratur ab ea, quin sit ens ronis primo,auc secundo modo. Et qn dicitur, quod praedicamenta sunt entia realia,concedendu est secundia lui naturi, cum quo instat, quod ut intellectus eis attribuit secundas intentiones puta conceptu generis gnatisti mi,& subalterni, & specialissimi,& aliquas proprietates in ordine ad rationem, puta

dici de subiecto,& no et se, uel esse in subiecio, dici pol suntentia rationis secundo modo,& ut sic conti derantur a Logico, secundum aute natura sua, consideratura Metaphy.Secuda distinctio est hic, ens reale poteli in aliqua scietiacos aerari dupliciter. Primo iam do reali. i. in ordine ad passiones reales,puta ut subiicitus motu Luel tempori, uel loco,aut inquantum est finitum, uel ins nitum corruptibile generabile, uel suum oepositum. secundo modo Logicali. puta, ut refertur ad subiici, de ad praedicari, & ut alii praedicata in entionalia attribuite ratio pura est e ordina-.bila in gener',aut in speciei&c. rimo modo scienti e reales considerant de ente reali ut Physica,& Mathematica,&Metaphysica, Secundo inodo, scietiae rationales, inter quas est Logica, considerat deiente reali, quod ut diximus sic consideratum potest diciens rationis, secundo modo sumptum iuxta distinctionem praecedentem,&sic constat tibi, quomodo Logicus de praedicamentis,quq sunt entia realia, pertractat modo Logicali, c non modo reali. i5ed dices, imo Logicus considerat praedicameta modo, di reali.

218쪽

TRACTATUS V. PARS D

reali. Nam Aristoteles, ut tibi manifestabitur in praedic mento substantiae,& quantitatis, & qualitatis considerat

eorum proprietates,& coitates reales modo reali, puta

substantiae nihil est contrarium, quod est susceptiua contrariorum, quod non recipit magis, & minus &c. ergo &c. Respondetur, Logicus habet considerare praedicamenta principaliter, es ex proposito modo rogicali, si aut aliquo modo reali hoc est secundario,& incidenter,pro ut, si talis consideratio modo reali confert considerationi pleniori habendae modo Logicali, de hoc non uideatur mirudiam, ut, inquit Arist. in iiij. Metaphy. circa idem uersatur

Dialecticus de Metaphvlicus. Vnde sicut Metaphysici est coli derare de omnibus, sic Dialectici, sed diuersa ratione, ut tibi alias manifestabitur, Hinc est, quod ArisLin scientia reali, puta in Physica,aliquando utitur rationibus Logicalibus, quae dicuntur rationes communes,& in Logica aliquando procedit modo reali, ut insinuet uniuersalitatem,& conformitatem, quae sunt in Logica,& Metaphysica et ideo dicuntur scientiae communes. Constat igitur tibi, quod obiectio praeposita non praeualet determinationi factae. Haec de primo cap- huius primae partis Tract. v. dicta sint. Nunc accedendum est ad specificam considerationem ante praedicamentorum. De primo antepraedicamento in genere. CAP. I r.

I N cap. secundo agendum est de primo antepraedicamento in genere, quod dicitur diffinitio, quonia tres continet diffinitiones conferentes ad cognitionem praedica mentorum. Prima est de aequi uocis, secunda de uni uocis. tertia de denominatiuis. Primo igitur diffinienda sunt aequivoca, secundo uni uoca,tertio denominativa. Quantum ad primum, antequam deueniamus ad dissi nitionem, aduerte duo. Primo uoluit Aristoteles notis care aequivoca,& uni voca,& denominatiua, ut admoneret addiscentem, nullum aequiti ocu reponendii esse in praedicamento. Admoneret etiam totam coordinationem unius

praedicamenti debere constare ex uni uocis . Admoneret quoque quomodo accidentia reducenda sunt ad stibilantiam per praedicationem denominatiua: neque enim acciden -

219쪽

DE ANTEPR AEDICAMENTIS. 38

cidentia uerificantur de substantia in abstracto, sed in concreto, ut deesarabitur, Haec enim est Ialla. Homo est albe do,sed haec est uera,vomo est albus. Secundo aduerte, maequivocum est duplex, scilicet a qui uocans,& aequivocatum Aequi uocans est nomen, siue terminus plura , id est, diuersa secundum naturam significans, ut canis, significat animal latrans, & sidus coeleste, aequi uocatum est ipsa res, siue natura diuersa per illud nomen significata, ut aiat laia trans & sidus coeleste, sunt aequi uocata huius nois canis. Eandem distinctionem iniqllige de uni uoco,nam aliquod

est uni uocas,aliquod uni uocatum. Uniuocas, est nomen, siue terminus communis pluribus conuenientibus in una natura communis , siue in una ratione, id est diffinitione ut animal uiuum est uni vocum uni uocans, quoniam prae .

dicatur de omni specie aialis, secudum hanc rationem, scilicet, quod est substatia animata senstitia. Vni uocata sunt

res conuenientes in uno nomine,& in una natura, uel salte in una ratione diffinitiva, ut homo, capra, leo,&c. sunt uni uocata huius nominis animal uiuum, Hic Arist. in tendit diffinire aequivocum aequi uocatum,& no aequivocans. Idem intellige de uni uoco, his praenotatis aduerte, quod aequivoca sic dis finiuntur. Aequi uoca, scilicet, aequi uocata dicuntur, quorum solum nomen est commune, &ratio substantiae est diuersa , quae di finitio sic intelligenda est . iPrimo dicuntur,idest significantur illa, quorum nomendi c. & aduerte, quod Aristoteles diffinit ea, per dicuntur, re non per sunt, quoniam cum aequi uocata sint entia realia , non spectat ad Logicum considerare ea, quoad esse,

sed quo ad dici,& praedicari, & hoc est considerare ea modo Logicali,& non modo reali, qui ad philosophum spectat, ut diximus in cap. praecedenti. Secundo,quorum solii nomen est commune:idest,quae in nullo praeterquam in nomine conueniunt, quia sic placuit primo instituenti ea nominare,& sumitur nomen protermino per se significativo categorematico, siue sit notamen , siue uerbum , nam & in uerbo datur aequi uocatio.

Plura enim omnino diuersa peride uerbum significatur.

220쪽

TRACTATUS V. PARS I.

Vt hoc uerbum,habeo , significat rem tenere siue possidere , & significat intelligere. Nam cum dicit loquens audienti,habes me, intendit, intelligis me.

Tertio, ratio substantiae est diuersa, aduerte , quod hic non sumitur ratio pro sola & propria diffinitione, sed pro

quacunqpe descriptione, siue notis casione, qua mamiestatur nobis rei aequi uocatae natura. Praeterea, hic non sumitur substantia ut distinguitur contra accidens, alioquin in sola substantia daretur aequi uocatio. quod est falsum, nam,& magnitudo est aequivocum nomen & acutum , &caetera multa, ut tibi nota erunt locis suis. Sumitur autem

substantia, ut extenditur ad significandum cuiuscunque res estentiam, siue sit uere substantia, sue quantitas, siue qualitas &c. Est ergo talis praedictae diffinitionis intellectus, aequivoca aeuuiu cata dicuntur illa, quae in solo uno

nominec conueniunt per appellationem, sed in ratione no-tificativa essentiae eorum nullo modo conueniunt, quoniam alia est ratio unius in intellectu ,& alia ratio alte rius in eodem intellectu, sicut alia, & alia est ellentia eorum. Quae omnia patent in animali latrante, & pisce marino' sidere coelesti, nam licet haec tria appellentur hoc nomine canis, tamen sicut alia est natura sideris coelestis, S animalis latrantis, se est alia, Salia ratio not scalma esta sentiae eorum. Constat igitur, quid sit aequivocum aequi uocatum. Quomodo autem distinguatur per aequi-uocum a consilio , ct aequivocum a casu manifestabi inus infra. hQuantum ad secundum aduerte,quod apud Aristo uni uoca unino cara de his enim proprie intendimus, sicut diximus etiam de aequi uocis lic diffiniuntur. Vni uoca dicuntur, quorum nomen est commune, & ratio substantiae secundum illud nomen est eadem, ut homo, bos,& leo, sunt minisca respectu animali S, quoniam in nomine, & in una ratione animalis conueniunt, Nam haec est uera, homo ethanimal,& haec,bos est animal &c. ergo conueniunt in uno communi nomine, & haec est vera. Homo est substantia animata sensititia,& haec. t os est substatia animata sensitiva, ergo conueniunt in una comuni ratione substantiae: Sic

SEARCH

MENU NAVIGATION