Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

TRACTATVS V. PARS II.

substantiae sic formanda est, nulla substantia contrariatur substantiae contrarietate proprie dicta, nec secundum se sed ratione qualitatum contrarioru Quae sic intellecta potest hoc modo probari. Subiecto receptiuo cotrariorum, nihil est contrarium , hanc pro nunc crede,quoniam tibi manifestabitur in primo Physicorum. Sed ut uidebis in proprietate sexta, substantia est subiectum receptiuum

contrariorum, ut anima recipit uirtutem, & uitium,cor

pus sanitatem, & aegritudinem, aqua calorem , & frigiditatem, ergo substantiae non contrariatur substantia modo supra exposito. Praeterea, omnia uere & proprih contraria sunt in subiecto per diffinitionem contrariorum. Sunt enim uerae,& propriae contraria formae active,& passue eidem subiecto aptae natae melle a quo uicit sim se mutuo expellunt &c. Sed substantia non est in subiecto, ut patet per primam proprietatem,ergo substantiae non contrariatur substantia modo supra exposito.Quinta communis est,quod substantia non suscipit magis,& minus. Pro cuius euidentia duo aduerte. Primo, aedicitur communitas, quoniam non est proprium substantiar,nam ut cognosces in praedicamento quantitatis,quantitas non suscipit magis,& minus. Secundo aduerte,quod multum differt substantia magis,& minus subflare,& sub- liantiam esse maiorem,& minorem, & substantiam magia& minus suscipere . nam magis, & minus substare, est re- speetu,accidentium e esse maiorem & minorem, est pro-liter maiores,&,minores extensiones,& dimensiones. Su-cipere autem magis , & minus, quod idem, quod intendi& remitti, siue augeri,& minui,non quantitatiue, ted perfectionaliter, est propter perfectius, & imperfectius esse, quod dat formam subiecto, & participatur a subiecto. Primum quidem competit substantiae. Nam declaratum est supra,quod prima substantia maxime substat, & quod species magis substat, quam genus,ut homo, quam animmal, quoniam species propinquior est primae substantiae ,

quam genus.

Secundum etiam competit substantiae, nam ad sensem videmus,quod una, & eadem substantia uno tempore est

252쪽

DE PRAEDICAMENTIS. Dr

minor, ut fructus in principio,& idem fructus maturus est maior. tertium autem. & de quo proprie intendit Aristoteles, non conuenit substantiae. Nam sic suscipere magis di minus, est formam paulatim recipi in subiecto secunduesse magis,ac magis perfectum, &hoc est intendi,& augeri persectionaliter. Minus autem,& remitti,& diminui perfectionaliter,est, formam paulatim expelli a subiecto, ita quod ab esse perfectiori deuenit adesse minus, & minus I erfectum. Q iod patet in aqua dum calefit intenditur caor; dum frigescit,remittitur, uod igitur,hoc tertiu non conueniat substantiae, probat sic Aristoteles, Homo non est magis homo nunc, quam prius, nec unus homo est magis homo, quam alter, sicut per oppositum videmus, quod album est magis album nunc. quam prius, puta paries de nouo dealbatus, & unum album est lbius altero, ut nix quam paries. Verum quia haec probatio est magis exemplaris,quam scientifica, ideo probanda est haec communitas ratione sic, omne quod suscipit magis, & minus,

duobus modis contingit, quoniam aut per remotionem a suo contrario, sciat dicimus, quod calor aquae intenditur, qua dodum calefit minus,admiscetur frigiditati. Si autem magis admiscetur, remittitur , aut quia magis firmatur in subiecto, ut calor ignis receptus in serro. Si autem debiliter recipitur, uelut in superficie, ut calor in manu remittitur. Sed sit bstantia neutro modo potest suscipere magis,&minus. Non primo, quia non habet contrarium per quartam communitatem. Non secundo,per primam proprietatem, quoniam non est in subiecto, nec receptibilis in subiecto, ergo&c.

Nec obstat, quod una substatia est persectior altera puta homo, quam asinus,&una aqua frigidior altera,& unus homo rationabi tor altero. Nam ad hoc, quod substantia recipiat magis,& minus, non sufficit quod sit persectior, aut impersectior altera, sed quod unamet dum generatur , sit apta nata successive fieri perfectior. aut impersectior, quod non conuenit substanti aer quoniam non fit per motum, sed per generationem instantaneam. Hoetamen intelligere non potes, donec ad . quartum librum

253쪽

TRACTATUS V. PARS II.

Phus corum perueneris, aut ad librum nonum Metaphysicae. Ideo sustine. Ex eo autem, quod una aqua fit frigidior altera, aut ipsam et magis in uno tempore, quam in amlio, non arguitur , quod aquae substantia suscipiat maeis,& minus, sed quod frigiditat, ut est in substatia aquae, sicut in subiecto Similiter ex eo, auod unus homo uidetur rationabilior altero, uel idem homo magis uno tempore, quam alio, non concluditur intentum, quia non est rationabilior, quo ad substantia animae intellectiliae,quae est unius speciei in omni homine, sed uidetur rationabilior, quia subtilius,& prudentius utitur ratione Proptet orga rena, Sc phantasmata magis disposita, & ordinata. Sic pro nunc dictum sit, licet in Metaphvsica intendam ita stinere unam formam substatialem eiusdem speciei cum altera, esse perfectiorem, quam altera,& tamen non recipere mgis, Scininus, Uerum quia haec transcendunt negotium Logicum, ideo non est in eis immorandum . Haec de quinta communitate dicta sint. Sexta. quae est uere proprietas substantie praedicamentalis,est haec, Maxime proprium est substantia ,esse susceptibilem contrariorum,ut eadem manus aliquando est calida, aliquando frigida. Idem homo aliquando prauus, aliquando studiosus id est uirtuosus, siue probus.

Pro notitia huius proprietatis,duo notanda sunt,deinde probabitur. Primo notandum, quod liqc proprietas non conuenit substantiae uniuersalissime lanaptae, quoniam non conuenit Deo, in quo nullum susciditur accident, siue tale accidens habeat contrarium, siue non . Nec conuenit materiae primae secundum uiam nostram. Nam primum receptibile est forma substantialis , & mediante illa recipiuntur accidentia in composito. Sed Aristoteles intendit hae proprietatem ueris cari de sub statia immediate. Cu initur

non conueniat substariae absolute sumptae, oportet ut intelligatur de substatia, quae ponitur in praedicamelo, ut Oxcipiatur Deus, & quae est actus uel actu, ut excipiatur materia prima,quae no est ens,nec substatia actu per seipsam,

sed in pura potentia,ut tibi declarabitur in j.lib. Pysicorii. . . secundo

254쪽

DE PRAEDIC A MENTIS ii

Secundo, quod substantia eadem numero manens, successive & non simul,& per mutationem sui, & non solum

Per mutationem alterius, est apta nata suscipere in se contraria etsi non omnia saltem aliqua. Dicitur eadem numero manens, quoniam ad uerificandam hanc proprietatem esse propriam substantiae quarto modo, non sufficit, quod duae substantiae sulcipiat in se contraria, puta quod Sortes recipiat albedinem,& Plato nigredinem, sed quod ipsemet Sortes sit aptus recipere utrunq;. Dicitur successive, quoniam cum contraria se mutuo expellant ab eode subiecto. (Sunt enim activa,& passiua ad inuicem & corruptiua non se compatiuntur simul in eodem subiecto, ae pro eadem parte, & in gradibus intensis, licet sorte se compatiantur in gradibus remissis, ut in tepido, sicut alias

tibi in philosophia declarabitur. Sed nunc sustine.

Dicitur & permutationem sui: quoniam cum contraria non se compatiatur simul in eodem, oportet quod substantia transmutetur ab uno contrario ad aliud, ita quod dum recipit untini, remoueatur aliud, ut aqua per calefactionem recipit caliditatem,& deperdit frigiditatem Dicitur & non per mutationem alterius, per quod soluitur instantia,quam facit Aristo. de oratione & opinione, quae eadem numero manens, recipit uerum & falsum. Na naecoratio, Sortes sedet, est uera Sorte sedente, & salsa Sorte surgente. Quinto, haec proprietas conuenit alteri a substantia. Haec inquam instantia non ualet, quoniam uerum

& falsum non recipitur in oratione, sicut in subiecto, sed scut in signo. In re autem est ut in causa , sed in intellecta ut in subiecto,& ideo non est necessc , quod oratio mutetur, sed sufficit rem, quae est causa, mutari, puta quod sortes sedens desinat sedere,& surgat, & sic mutetur. Nam ut inquit Arist. ab eo, quod res est, uel non est, dicitur oram tio uera uel falsa. Si autem oratio reciperet uerum & falsum, ut subiectum,& no ut signum, necesse esset ipsam mutari. Vnde quia in tellectus siue anima intellectitia recipitueram & salsam, opinionem & orationem metalem ce recontingenti,necesse est ipsam mutari de uera opinione adfusam,& econuerso,pro uaria differentia temporis.

255쪽

DE PRAEDICAMENTIS. iti

nentur diuisiones communes quantitatis. Secundo, de singulis membris diuisionum agendum est. Tertio agendum est de proprietatibus & communitatibus quantitatis praedicamentalis Quantum ad primum, ut scias in quo sensu locuturi sumus hic de quantitate,aduerte quinque diuisiones. Prima est, qualitatum alia,est persectionalis siue uirtualis,alia dimensiva siue mesurativa substantiae , in qua est. Quantitas uirtualis est ipsa rei bonitas siue prosectio graduabilis, secundum magis,& minus,& maxime, iuxta que sensum dicimus Sortem magnum oratorem.& Demosthenem maximum diducem maioris autoritatis, militem uero minoris, & h ec quantitas est eiusdem uniuersalitatis cum bono transcendenti, unde reperitur in Deo maximh& infinite,&intelligentiis iuxta earum gradus,& in corporalibus secundum quod seinuicem extendunt in perfectione substantiali, uel accidentali,& de hac non sumus hic locuturi, quonia spectat ad praedicamentum qualitatis pro quanto reperit ur increatis, ut excludamus eam, quae es in Deo, quoniam sicut diuina substantia non locatur in praedicamento, sic nec aliqua eius persectio.

- Quantitas dimen sua siue mensuratiua substantiae in qua est,est accidens, quo redditur substantivum mensurabile cotinue uel discrete, ita quod per illud dicimur quanti uel quoti, puta bicubi tales uel tri cubitales, decem aut uiginti,& de hac tantum locuturi sumus, & cosequitur substantiam praedicamentalem materiale siue corporea tantum, nam intellectualis natura ut intellectualis denudata est ab huiusmodi quantitate, ut tibi manifestabitur in libri viij phy.& in secundo metaphysi. Secunda est, quantitas uel quantum dimensivum, duplex est, quoniam aliud per se, aliud per accidens, m ebra diuisionis manifestabimus infra. Tertia est, quantitatis per se, aliud genus est quantitas continua,aliud discreta. Quarta est, quantitatis tam continuae quam discretae, alia habet positionem, alia positione caret. Qujnta est, quantitatis continuae, quinq; sunt species.

256쪽

TRACTATUS V. PARS II.

Iinea superficies, corpus, lepus, locus. Discretae uero duae,

numerus, Sc oratio.

Quantum ad secunduta lectaranda sunt singula membra singularum diuisionum. Relicta igitur quantitate ui tuali, quae ad hoc negotium non spectat, & quatum dimensuum , primo diuisum est inquantum per se, & quantum per accidens Aduerte, quod quantum per se, siue quantitas per se, est illa, quae proprie & essentialiter & ex se, etiare moto quocunq; respectu ad alterum est diuisibilis quantitatiue, ut linea, quae est essentialiter longitudo, & superficies latitudo, nam in omni longitudine , & latitudine est accipere partes, in quas diuisibiles sunt it ad sensum patet. Quartilissi autem per accidens est illiad, quod non proprie & elisentialiter nec ex se, sed per respectum ad subie-criim in quo recipitur, quod est per se quantum est diuisibile in partes quatitati uas, d diuisionem sui subiecti quanti. In quo sensu qualitates sensibiles receptas in substantia quanta, siue immediath in superficie, dicimus esse quantas per accidens. Diuiduntur enim ad diuisionem superficiei secundum naturam autem suam sunt in diuisibiles. Vnde dicit Aristoteles. quod dicimus album multum, quia superficies in qua recipitur albedo , est multa. Quanta enim superficies fuerit, tantum album dices. Sunt ergo huiusmodi quanta per accident, quia respiciunt quatum per se puta dicitur actio longa,quia longum est lepus, in quo

durat,& motus multus, quia in multo tempore fit. Et aduerte, quod non solum qualitates sensibiles receptae inquanto, dicuntur quantae per accidens, sed etiam formaestibstantiales receptae in materia quanta , praeter animam intellectivam, dicuntur fieri & esse quantae, & extensae per accidens, sicut sunt omnes formae naturales rerum in animatarum , et animalium imperfectorum , ut tibi deelarabitur ita libro secundo de anima. Sed pro nunc sustine. Quantum ad notitiam partium tertiar diuisionis aduerte, quod apud Aristotelem & Mathematicos, qualitas continua est illa, cuius partes ad unum terminum communem

copulantur,id est, in qua est accipere aliquod unum indiuisibile

257쪽

DE PRAEDICAM ENTIS in

uisibile secundum talem dimensionem, quod est gnis pamtis praecedentis, & principium partis sequentis, ut in linea est lignare punctum indivisibile secundum longitudinem, quod est terminus partis lineae praecedentis, & principium partis sequentis,& tale indivisibile dicitur hic ter

minus communis, ad quem partes quantitatis continuae

copulantur. Quid autem sit tale indivisibile in superficie & corpore . & loco. & tempore, dicemus in sequentibus. Quantitas discreta est illa, cuius partes non copulantur ad unum terminum communem, sed semper remanen ediscretae, & separatae. Adverte , quod partes quantit iis discretae non ita sunt separatae ab inuicem,& distinctae, quin sint ordinatae secundum prius , & posterius. Sed dicuntur separatae , quoniam nihil, ut communis te minus copulat eas adinvicem. Verbi gratia, Sumo num rum denarium, cuius partes aequales sunt quinque &quinque, inaequales autem sunt septem & tria, sex ecquatuor, istae quidem partes ita ordinatae sunt, quod uni tates ordine suo componunt ens, puta quinque & quinque consurgentes ex prima , secunda , tertia, quarta, quinta unitate, non tamen ita sunt ordinatae, quod te

tia unitas sit finis ternarii, & principium binarii, nec quinta unitas est finis primi quinarij, & principium secundi quinarii, sed ultima unitas primi quinarii est finis eius,& prima unitas secundi quinarii, est principium eius.

Ideo dicuntur partes quantitatis discretae, non copulari ad terminum communem , sed permanere discretae, id est, distinctae, & separatae , id est, non continuatae, licet quandiu componunt suum totum, sint ordinatae, sicut milites ordinati sunt, quandiu componunt ex

ercitum,

Quantum ad notitiam partium quartae diuisionis, ac uerte , quod quantitas habens positionem, est illa, cuius

partes copulantur ad unum terminum communem, & satae sunt alicubi . Pro cuius notitia aduerte, quod de ratione quan itatis habentis positionem duo sunt. Primo,quod partes eius copulentur ad unum terminum communem, modo

258쪽

TRACTATUS V. PARS II.

modo,quo expolitum est, Defectu huius, numerus no est quantitas habens positionem. Licet enim partes numeri quae sunt unitates, habeant inter se ordinem , non tamen politionem,quia nulla unitas est sinis praecedentis unitatis' principium sequentis .ecundo, quod partes sint s-tuatae alicubi & permanentes. ita quod non sint m continuo fluxu. Defectu huius, nec tempus nec motus. nec oratio dum profertur, sunt quantitates habentes politionem. Consistunt enim in fieri, & de ipsis non habetur actu, nisi indivisibile ,ut in tempore ins ans,in motu mutatum esse, in oratione dum profertur syllaba uel litera , &haec tibi manifestabuntur in Phy sicis. Pro nunc sustine, Juoniam hoc negotinna transcendunt. Ex his duabus conitionibus constat tibi, suae sunt quantitates habentes positionem,& quae non . Nam linea, superficies, corpus, talocus, habent positionem, copulantur enim in eis pamees ad unum terminum communem, ut tibi manifestabitur in sequentibus,& sitae sunt alicubi, quoniam non sunt . in continuo fluxu,ut patet. Numerus uero & oratio &tempus & motus sunt quantitates non habentes positi nem,quoniam in nullo eorum seruatur utraque conditio. Nam & permutantia partium,in oratione dum profertur, descit utraque

Quantum ad notitiam pretium quintae diuisionis assignanda est primo sufficientia specierum quantitatis continuae, deinde discretae. Deinde de singulis speciebus agendum est. Tu igitur aduerte, quod quantitatis conti nuae quinq; sunt species, scilicet linea, superficies eorpus, locus, tempus, quarum suffici entia hinc sumitur. Omnis quantitas continua est mensura substantiae, aut ergo mensurat intrinsece,aut extrinsece. Me iurare intrinsece,

est mensurare subiectum, in quo est subiective ipsa quantitas mensurativa, extrinsece autem, est mensurare aliquid, in quo non est subiective ipsa quantitas mensurati-ua,sed per applicationem, aut continentiam mensurat illud, ut exemplificabimus. Si ergo mensurat intrinsece hoc est tripliciter, quoniam aut secundum longitudinem

tantumdc sic est linea,aut secundum longitudinem & latitudi-

259쪽

D, E PRAEDICAMENTIS. it '

titudinem , & sic est superficies, aut secundum longitudinem & latitudinem, & profunditatem , & sic est corpus . Si extrinsece,dupliciter,quia autem mensurat sub-s tantiam ab ea contentam, & circundatam, in qua tamen non est subiective, & sic est locus: locus enim ut tibi manifestabitur in quarto Physicorum, continet locatum,& non est subiective in eo, sed in corpore locate, aut mensurat substantiam, ut est sub motu,& sic est tempus, quod non est subiective in omni mobili, cuius motum mesurat, sed in primo mobili, id est primo coelo moto,motu tantum diurno, ut tibi manifestabitur in quarto Physicorum . Constat ergo tibi ratio , quare species quantitatis continuae sunt tantum quinque. Quantitatis autem discretae species sunt duae; scilicet numerus,& oratio, quorum sufficientia hinc sumitur; omnis quantita, discreta mensurat substantiam , ut habet partes separatas, id est

non copulatas ad unum terminum, communem habet ordinatas modo, quo exposuimus lupra, hoc autem contingit dupliciter,quia aut illae partes separatae, licet ordinatae sunt permanentes,& sic est numerus,aut successive,&sic est oratio in prolatione . Posita sufficientia specierum quantitatis continuae, &discretae,de singulis speciebus agendum est , & primo de

speciebus continuae, secundo de speciebus discretae . De singulis autem tria videnda sunt. Primo, quid sit, secudo, quid est quantitas,tertio quid est continua uel discreta. Incipiendo igitur a speciebus quantitatis continuae, prout ordinantur, aduerte quod linea apud Mathematicum sic diffinitur, Linea est sola longitudo, cuius extrema sunt duo puncta ...

Dicitur longitudo sola, quoniam imaginatur caulari ex fluxu puncti, punctum autem cum sit penitus indiuisibile, non potest imaginare fluere,nisi in longum , & ideo dicitur quod est sola longitudo, ut distinguatur a luperu-cie & corpore. Dicitur extrema sunt duo puncta,quoniacum causetur a fluxu puncti, imaginatur incipere a puncto , & terminari ad punctum. Tu tamen aduerte,quod haec diffinitio videtur competere

260쪽

i TRACTATUS V. PARS IL

rere soli lineae rectae finitae, Sc non circulari,nec infinitae. Nam in circulari idem punctum est principium, & finis & infinita caret extremis. Repugnat enim infinitum terminari, secundum quod e st infinitum, & ideo linea absolute sumpta, sic definienda uidetur. Linea et sola lon-pitudo fluxu imaginatio puncti per longum causata. uod autem linea sit quantitas per se,patet; quia est per se diuisibilis in partes quantitati uas, & est mensura substatiae,in qua est Nam per lineam cognoscitur eius longitudo. Quod uero fit quantitas continua, patet ex eo, quod partes suae copulantur ad unum terminum communem,

id est idem punctum numero, quod terminat partem praecedentem,& initiat partem sequentem. Superficies sic diffinitura Mathematico . Superficies est longitudo & latitudo siue profunditate,cuius extrema sunt duae lineae. Dicitur longitudo S latitudo, quoniam a maginatur causari ex fluxu lineae ad latus, ex linea ergo habet longitudine,& ex fluxu eius in latus, habet latitudinem; & est sine profunditate, ut distinguatura corpore Dicitur cuius extrema sunt duae lineae, quoniam sicut linea Incipit a p uncto per longum:& terminatur ad punctum , sic superficies incipit a linea, & terminatur ad lineam, & ideo sicut in linea extrema sunt duo puncta, sic insuperficie extrema, sunt duae lineae. Tu tamen aduerte. quod haec diffinitio non uidetur competere, nisi superficiei finitae, licut etiam diximus de diffinitione lineae. Superficies igitur absoluit sumpta , sic uidetur diffinienda ,

Superficies est longitudo & latitudo sine profunditate caulata ex imaginario fluxu lineae in latum. Quod autem luperficies sit quantitas per se, patet ex eo quod est diuisistulis in partes quantitathias,& est mensura substantiae, in qua est. Nam per superficiem cognoscitur, substantiae longitudo, & latitudo. Quod uero sit quantitas continua, patet ex eo, quod

partes eius copulantur ad unum terminum communem .

qui est,una & eadem linea, quae est finis praecedentis parctis superficiei, & principium sequentis. Corpus autem sic diffinitur apud Mathematicum, Corpii,

SEARCH

MENU NAVIGATION