Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

nus ad habitus, & dispolitionem,& quomodo est specleg

distincta contra habitum. Quantum ad secundum aduerte, quod habitus es qua- litas radicata in subiecto de difficili mobilis, qua perfecto& pernianenter disponitur subiectum ad operandum operationes sibi conuenientes, tam in bonum, quam in malu . Vnde omnis scientia perfecte acquisita, e Il habitus. Omnis ars,omnis uirtus, omne uitium ,cum radicata haec fuerint in anima, sunt habitus, quia non de facili transmutantur, nec remouentur a subiecto. Dispositio uero condistincta contra habitum, quam Aristoteles appellat affectionem, eli qualitas de facili mobilis,& cito permutabilis a subiecto, non disponens ipsum ad operandis rei, nisi leuiter & imperfecte. Et exemplificat Aristoteles de calore & frigiditate, de sanitate, & aegritudine, & aliis hu- in odi. Nam inquit Aristoteles, Cito afficitur homo

circa eas, & cito permutatur, ut ex calido sit frigidus, taeconuerso, ex sano aeger, & econuerso, nisi forte in his, quae per temporis logitudinem in natura cuiusque transieruntur, ut aegritudo longitudine temporis effecta insanabilis, ut piliis, podagra, hydropitis,paralysis. Tunc enim non dispositiones ii ue affectiones, sed habitus , quis uocabit. Conllat igitur, quid sit habitus,& dispositio, ut sunt species condist nactae.' Quantum ad tertium aduerte,quod habitus &dispositio conueniunt in sorma significata. Nam eadem qualitas potest dici dispositio,& habitus inquantum actuat, & qualificat subiectum disponens ipsum ad operandum. Sed differunt in modo disponendi, Nam si talis qualitas nondum sit perfecte acquisita, nec formata in subiecto, dicitur dispositio, ut scientia, & ars, & uirtus, qua odo incipiunt de nouo acquiri, sicut cuntingit in discipulis. sponitur enim subiectum imperfecte per ipsam. Si autem

perfecte acquisita fuerit,ut ars in artifice iam exercitato,

ne dispositio transit in habitum, & sic constat, quod habitus differt a dii positione in duobus. Primo, quia habitus est qualitas permanentior,& diuturnior: Dis p filio autem est de facili transiens, nisi longitudine tem-

282쪽

TRACTATUS V. PARS II.

poris,& exercitio transeat in habitum . Secundo disserui, quia habitus potest dici dispositio, sed non econuerso. Niqui habet habitum, dispositus & aptus est operari secundum habitum remoto impedimento,& in hoc sensu dispositio et , quid superius ad habitum, genus ad speciem , ut

docuimus supra. Constat ergia quomodo conueniunt, dedisserunt. Quantum ad quartum aduerte, quod in hac prima specie qualitatis continentur omnes qualitates habilitantes, ct disponentes subiectum ad operandum operationes sibi conuenientes. Tales sunt omnes qualitates,&corporales, ct spirituales disponentes subiectum ad operandum, quae si firmatae sunt,dicuntur habitus; si non firmatae, dicuntur dispositiones. corporales quidem sunt, sanitas,&suum oppositum, pulchritudo, & tuum oppositum; elegantia, &suum oppositum: robur & suum oppolitum. Nain formae contrariae sub eodem genere continentur, spirituale sunt habitus animae is morales, quam intellectuales. Morales quidem sunt temperantia, sortitudo,iustitia,& prudentia, i lii habitus, de quibus pertractauimus in tertio,quarto,& quinto Ethicorum,& uitia eis contraria. Intellectuales sunt, sapientia, scientia, intellectus, id es , notitia primorum principiorum, ars tam liberalis, quam mechanica,&opinio, ut uirtutes infusae. Omnia haec sunt in prima specie qualitatis, utpote habilitantia subiectum ad operandum.

Secunda speetes, scilicet subalterna, dicitur naturalis potentia, uel impotentia,de qua tria uidenda sunt, primo, quid lint, S undo quomodo conueniunt,& differunt ab habitu,& dispositione, Tertio, quae qualitates in hac specie reponantur.

. Quantum ad primum aduerte, quod naturalis potentia est congenita,& inseparabilis rei proprietas, qua ex sui na tura, ut principio formali potens est operari operationes sibi conuenientes a natura, & potens eli res flere contrariis,& noctuis, ut animal dicitur sanatiuum ex uirtute sua naturali, quando potens est operari opera sua naturalia,& potest resistere malis accidentibus, ue patiatur ah qi i

283쪽

Naturalis autem impotentia est congenita,& inseparabilis rei proprietas, qua ex sui natura & complexione impotens est ad operandum operationes sibi debitas, nec resistere potest contrariis, & nocivis accidentibus . Ut homo dicitur egrotativus, quia naturalem impotentiam habet operandi opera sua naturalia, nec resistere potest contrariis, sed de facili patitur ab eis. Et sicut dictum est de sanativo, dc aegrotativo, intellige etiam de duro,& molli. Durum enim dicitur naturalem,uigorem, quo potest resistere secanti, uel percu tienti, uel perfuranti. Molle uero dicitur per naturalem debilitatem, qua non potest resistere secanti, uel percutienti,&c. Sed facile cedit eis, ita quod de tacili secatur ut percutitur, aut prosternitur . Quant m ad secundum aduerte, quod habitus, de dispositio,& naturalis potentia, uel impotentia, conueniunt, dc disserunt . Conueniunt quidem , quoniam sunt principia . formalia subiecto,in quo sunt operandi, ut sibi conuenit. Disserunt autem in duobus . Primo,quonia habitus,& dispositio sunt qualitates aduentitiae,& non congenitae, sed

acquiruntur, aut exercitio,& consuetudine, sicut habitus corporales, & morales similiter dispositiones, alit inuentione, aut doctrina, ut habitus,& dispositiones intellectualerum. Propterea non sunt in sepsi rabi les a subiecto. Naturalis uero potentia, Sc impotentia, non exercitio, non inuentione, non disciplina, sed ex forma rei,de ex complexion et rei, ut patet in naturalibus simplicibus & compositis , aut simplici essentia rei, ut in immaterialibus substantiis emanant. Ideo sunt congenitae & inleparabiles a subiecto , Scdicuntur naturales habitudines. Secundo discrunt, quoniam dispositio praedicatur de habitu modo , quo declaratum est supra , nunquam autem impotentia praedicatur de potentia ut patet. Quantum ad tertium aduerte, quod in hac specie reponuntur omnes aptitud mes,& inclinationes naturales, qui bus unaquaeque res imouetur ad operandum, uel conte

quendum finem suum, ut caliditas in igne, grauitas in lapide,lux in sole, de oes rerum propriae passiones, ut risibile,

284쪽

TRACTATUS V. PARS II.

tiones, quae insunt diuersis indiuiduis, ex influxu causam superio ru, quibus absque habitu acquisito,apti, Sc inclinati sunt ad uaria humana opera & artificia, moralia, & in-.tellectualia, iuxta quas aliqui dicuntur ex naturali inclinatione iusti, aliqui opposito modo, aliqui naturaliter te-Perati, sortes, magnifici, ueraces , aliqui opposito modo,&omnec dispositiones corporales ingenitae quibus redditur homo aptus ad diuersa exercitia, corporalia, laudabilia , absque habitu acquisito: ut naturaliter curta res, pugiles,athletae, gratiosi lusores ex naturali eutro pelia. In eadem specie qualitatis sinat omnes animae Lexetatiuae potentiae, omnes animae sensititiae potentiae, exteriores,& interiores Gmnes animae intellectitiae potentiae, tam

appetititiae, quam intellectitiae. Omnes potentiae, in Otiuar, tam directivae, quam imperativae,& executitiae. De quibus omnibus plenam notitiam habebis in secundo, & tertio de anima, in epitomatibus nostris naturalibus. Haec de

secunda specie qualitatis dicta sint. Tertia species dicitur passio , & passibilis qualitarum, de qua tria uidenda sunt. Primo, quid sit passo, & passibilis

qualitas. Secundo, quae & quot qualitates in ea reponuntur. Tertio, soluetur dubin m.

Quantum ad primis, ut scias in quo sensu sumitur pal-sio hic,& in quo sensu passibilis,aduerte, quod passo tribus modis sumitur. Primo, inquantum respicit aetens, a quo est actio, cuius effectus est ipsa passio, ut calefactio passiva se habet ad cal sectione activam, ut esse et is eiu , ut dicetur tibi infra, cin hoc sensu non est species qualitatis, sed praedicamentum particulare, ut manifestabimus infra. Secundo, sumitur pro motu appetitus sensitivi, quo impellimur ad aliquid agendum,& quo alteraetur corpus, qualis est timor, audacia , desiderium, amor,odium, spe , ira, de quibus omnibus loquemur in tertio de an 'iasse sic passio est quidem in praedicamento qualitatis, quoniam qualiscat subiectum . Interrogamus enim de Socrate, qualis est,& respondetur, quod est iratus aut audax , aut timorosus, aut tristis,&c. Sed passio sic dicta est in secunda specie, sicut est potentia animae appetiti ua. Tertio, sumitur

285쪽

DE PRAEDICAMENTIS. iga

mitur pro qualitate sensibili, id est ab aliquo quinque sensuum perceptibili, cito transiens, nec denominans subiectum, quale simpliciter, sed lecundum quid ; ut tibi declarabitur,& sic de ea est hic sermo habendus. Sic autem die. finienda est, Passio est qualitas cito transens inferes parisionein, uel illata ab aliqua passione; ut pallor prouenies ex timore, uel ira, & rubedo ex uerecundia. Passibilis uero qualitas non dicitur passibilis , quas sit apta pati tanquam subiectum patiens, aut passibile. Sed dicitur passi bilis, quia causat pallionem in sensu , dum lentitur . verum nisi aliud addatur, non distinguetur a qualitate, quae dicitur passio. Nam ut diffiniuinans, & ipsa inseri pastionem, uel infertur a passione . Vt ergo distinguatur, sic dii sint eda est, Passibilis qualitas, est qualitas crinata in subiecto,disficulter uel nunquam be parabilis a m biecto, inseres passionem sensui, dum lentitur, uel illata ab aliqua passio in ne simpliciter denominans subiectum tuum quale. tDicitur spinata in subiecto ad differentiam qualitatis , quae dicitur pastio, quae quasi transeunter adhaeret subie .

cio ; ut rubedo ex uerecundia... .

Dicitui difficulte, uel nunquam separabilis , quoniani' aliqua qualitas est congemita subiecto, ut albedo in niue, color in igne, dulcno in melle, amaritudo in absinthio.&istae dicuntur qualitates passibiles inseparabiles, aliqua

autem de nouo aduenit subiecto, sed longitudine temporis adeo firmatur,quod uix amoueri potest, ut color cro,

ceus ex ictericia. Et pallor ex phthisi,& amaritudo in lin

gua ex colera adusta.

Dicitur inferens passionem censui, dum sentitur,aguerte quod ut declaratur inlib, de anima, sentire est pati, et sensatio est passio,prout sens bile agit in sensum; Sc sensu crecipit ini pressione a sensibili, ideb passibilis qualitas qui est apta ab aliquo sensu sentiri,dicitur inferre palsione na. Dicitur simpliciter denominans subiectum quale, ut in . hoc distinguatur a qualitate , quae est passio. Nam licet sit essen tialiter qualitas, non tamen denominati usi liiiipsi, citer, sed tantum aliquo modo. unde dicit Aristoteles, quod non dicimur rubet,sacti rubet,propter uerecudiam s

286쪽

TRACTATUS V. PARS II.

sed passi ruborem, pro cuius notitia aduerte, quod ad de- nominationem simpliciter dictam, tria requiruntur. Primo, quod forma infit subiecto pro aliquo gradu intenta, ct non limpliciter remisse,huius defectu, tepidum non dicitur calidum simpliciter, quoniam in tepido non est calor, nisi remisse. Secundo, quod forma informet subiectum secundum totum uel pro maiori parte huius defectu licet Aethiops sit albus dentes tantum, tamen non dicitur simpliciter albus, sed simpliciter niger, quoniam per totum exceptus dentibus est niger. Excipitur autem quando ex parte est aptum denominari totum, ut licet simitas sit tantum circa nasum,& gibbus circa dorsum, & crispitudo circa capillos: tamen homo denominatur simpliciter simus ex naso, crispus ex capillis. gibbosus ex dorso. Tertio, sppro aliqua notabili longitudine temporis forma insit subiecto,huius defectu,nec erubescente, dicuntur rubet, nec timentes pallidi, nec lauantes manus in aqua frigida frigidi, sed ruborem, pallorem,& frigiditatem passi. Constat ergo

quid sint,& in quo digerant passio, & passibilis qualitas. Et si bene aduertes, inuenies quod scut se habet in prima specie dispositio ad habitum, sic in tertia specie,Passio ad passibilem qualitatem. .

Quantum ad secundum aduerte, quod in tertia specie qualitatis continentur omnes qualitates, quae percipiuntur quinque sensibus exterioribus, ut color & omnes species colorii,& sonus,& oes species sonoru,& odor, & oes spes odorum,& sapor, & omnes species saporum , & om nes qualitates tangibiles primae, ut calidum, frigidum, humidum, siccum,& secundae: ut asperum & lene, durum &molle, graue & leve. Omnes enim immutant sensum , &ex consequenti passionem inferunt sensui, dum sentiuntur. Item secundum eas fit alteratio. Alteratio autem maxime fit in tertia specie qualitatis, ut tibi declarabitur in septimo libro Physicorum,ergo &c Costat igitur tibi , quae

qualitates in hac tertia specie contineantur. Quantum ad tertium, aduerte, quod dubium oritur circa praedicta. Nam Aristo. in prima specie numerauit calorem,& frigiditatem,& in secunda specie numerauit du

287쪽

DE PRAEDICAM ENT Is r pr

rum ti molle,& in tertia specie, eadem numerata sunt, sed impossibile est diuersorum generum & non subalternatim politorum esse easdem species , ut docuimus in ante- praedicamentis.Constat autem, quod tertium genus non subalternatur secundo, nec secundum subalternatur primo,ergo calor de frigiditas non possunt contineri in prima & in tertia specie, nec durum & molle tpossunt contineri sub secunda & tertia. Respondetur, quod calor de frigus dupliciter sumuntur. Primo,inquantum sunt principia actionis. Secundo, inquantum percipiuntur sensu, & passionem inferunt sensui. Primo modo continentur in prima specie, secundo modo in tertia. Eandem distinctionem intellige de duro& molli, primo modo sunt in secunda specie, secundo modo in tertia. Nec obstat, quod dicitur, Diuersorum generum &c. Intelligitur enim, quod eadem res sub eadem ratione , non potest esse species diuersorum generum, sub diuersa autem nihil prohibet, sicut etiam scientia, inquantum perficit subiectum, est in praedicamento qualitatis,

inquantum habet respectum ad scibiles, est in praedicamento ad aliquid, Haec de tertia specie qualitatis dictasin to

arta species dicitur sorma,& circa aliquid constans, sigura, de tria uidenda sunt. Primo,quid sint forma & figura. secundo , quae reponuntur in hac specie tertio, remouebitur dubium,

Quantum ad primum,ut scias in quo sensu forma constituit quartam speciem qualitatis & quid lint forma & fixura,& quomodo disserant & conueniunt, aduerte quod forma apud Philosophum tripliciter sumitur, ut tibi decla 'rabitur in primo Physicorum & in quinto & in primo degeneratione. primo sumitur pro forma substantiali, qua

compositum naturale constituitur in esse actuali. ut per animam informantem, homo est homo, leo est leo, de haec non est in praedicamento qualitatis, quoniam non

est accidens, sed est in praedicamento substantiae, non quidem primo & per se, sed reductive, ut pars essentialis substantiae compoIitae, sicut docuimus in praedicamento

substantiae,

288쪽

TRACTATUS V. PARS II.

: sit, sitiae,& de hac non est hic sermo, nec intentio Arist.

Secundo, sumitur pro omni re, quae uere est accides, quae

dat esse subiecto,postquam constitutum est inesse substantiali per cormam substantialem, ita quod est posterior natura uel tempore,quam forma substantialis. Natura qui--dem, ut accidentia propria, tempore autem ut accidentia aduentitia, Sc in hoc sensu forma accidentalis sumpta uniuersaliter ripetatur in praedicamentis Oibus noue accidentium, praecipue aut in quantitate & qualitate, & in oriani specie qualitatis:na habitus,& dispositio, potentia & impotentia, passio & passibilis qualitas, dant esse accidentale dubiecto in quo sunt. Tertio, sumitur particulariter & spe .cifice pro re accidentali, quae procedit ex quantitate sic, uel sic terminata lineis, aut superficiebus, prout conuenit rei naturae,& in hoc tertio sensu est quarta species quantitatis,& sic diuinienda est ad mente Arist. Forma est terminatio siue clausura linearum & superficierum in corpore naturali composito sue animato siue inanimato, prout forma substantialis requirit. Ideo videmus aliam formam lineamentarem in homine, in equo, in leone, & in humana specie lata diuerstatem forniarii in diuersis indiuiduis, figura autem est ordinatio, siue terminatio aut clausura linearum & superficierti. Non ut respicit tarma substantialem, cui proportionatur, sed ut respicit quantitatem debia tam corpori, cuius est figura Conueniunt aut forma & g-gura in hoc, quod eadem qualitas numero & secundum es. sentia dicitur forma & figura, sed ad inuicem coparata differunt in duobus. Primo, quia forma respicit formam subsantialem,quae talem linearum & superficierum lineati nem & protractionem requirit, fetura aut respicit debita quantitatem corporis. Secundo digerunt, quia forma proprie dicitur in rebus naturalibus tam animatis, quam inanimatis, figura uero in rebus artificiatis. . ,

Quantum ad secundu aduerte, quod in hac specie continentur oes figurae, de quibus pertractat Mathematicus, ut Sphaera, triagulus, quadratu, pelagonu,hexagonsi, & sic in infinitu Et curvitas & rectitudo, quae sunt circa linea,&foncauti,& couexum.& planii, quae sunt circa superficie, a..i dui Eh

289쪽

DE PRAEDICAMENTIS ta

Et sphaericum & pyramidale quae sunt circa corpus. Naper haec omnia dicimur quales,ergo &c. Quantum ad tertium aduerte, quod dubium est de raro & denso, de aspero & leni, Nam primo aspectu uidetur esse qualitates, quoniam secundum ipsa corpus denominatur quale. Nam si interrogatur quale sit hoc corpus, respondetur,rarum uel densum,asperum uel lene, ex alio autem uidentur spectare ad praedicamentum situs, sicut manifestabitur ex diffinitionibus suis. Ex alioseuidentur esse in tertia specie qualitatis, computantur enim inter qualitates tangibiles , quas supra diximus contineri in tertia specie qualitatis. Respondetur, Rarum & densum, asperum& lene,tripliciter considerari possunt. Primo, quantum ad illud quod simpliciter si nificant. Significatum autem innotescit ex diffinitione. Diffinitiones uero eorum manifeste respici uepositionem. Nam secudum Aristotelem, Rarum est cuius partes non cohaerent sed distant ab inuicem: ut patet in aqua calefacta uel ebulliente. Densum uero est , cuius partes bene cohaere ut & ualde propinquae sunt, ut patet in

aqua congelata . & in terra sicca. Lene autem est , cuius partes aequaliter sit uatae sunt, nec una supereminet alteri. Asperum uero est, cuius partes non aequaliter stuantur, sed una supereminet alteri. Quantum ergo ad suum significatu in sumptum ex diffinitionibus, spectant ad praedicamentum situs,sive positionis, de quo loquemur infra. secundo possunt considerari inquantum causantur ex diuersa protractione linearum, & superficierum. Nam in raro fi maior protractio,in denso autem breuior,& in leni fit protractio in rectum, in aspero autem in curuo , aut conciuo dcc. Et ut sic spectant ad quartam speciem quali

tatis, sicut rectum, curuum, concauum, planum &c. Tertio

possunt considerari,ut immutant sensum tactus & passionem causant in eo, sicut caeterae qualitates tangibiles, de

ut sic sunt in tertia specie qualitatis, sicut forma & fgura, inquantum sunt sensibilia communia, ut tibi declarabitur in secundo de anima. Sed pro nunc sustine. Constat igitur tibi, quo sunt quatuor species subalternae praedicam menti

290쪽

TRACTATUS V. PARS II.

menti qualitatis,& quid sit unaquaque earum, & quae in

unaquaque contineantur . Nunc de quali, quod eu concretum qualitatis,agendum es . Quantum ad tertium principale agendum est de concreto qualitatis, quod dicitur quale, in quo tria agenda sunt. Primo,quid sit,secundo, quot ni odis sumatura qualitate. tertio, quomodo conuenit & disserta qualitate.

Quantum ad primum aduerte, quod apud Arist. se dis snitur in plurali, Qualia dicuntur, siue sunt, quae secunduhaec denominative dicuntur, uel quomodolibet aliter abliis. Quae diffinitio sic intelligenda es , Qualia sunt concreta, quae secundum haec, id est secundum has quatuor species qualitatis denominative dicuntur. ut ius iri a iusti illa: sensitiuus a sensis,albuvab albedine, triappulam a tria gulo, uel quomodolibet aliter ab his, id est .ivel dicuntur

suocunq; alio modo a qualitate, quam denominative. Na ut dicemus, aliqua dicuntur qualia, quae tamen non denominantur ab aliqua qualitate, cui sit nomen impositum,ut dicemus de cur fore& pugillatore. Quantum ad secundum aduerte, quod quale sumitur a 'ualitate tribus modig. Primo,a qualitate nominata nomine abstracto; ita quod conuenit cum nomine abstracto

in principio.& differt in fine, ut aiustitia iustiis, & hoc eth

uale sumptum denominative re,&, nomine a qualitate . Secundo a qualitate in nominata, & hoc modo non dicitur quale denominatum sic uel sc a tali qualitate, ex quo illa nualitas est in nominata , sed dicitur quale, quoniam sec undum rem derivatur ab aliqua qualitate, quae inest subiecto. Et hoc modo dicitur quale in secunda specie

qualitatis, respectu potentiarum naturalium, quae no sunt nominatae nominibus propriis, ut potentia currendi,& pugillandi, & pugnandi, & palestrandi, a quibus dicuntur cursor,& pugillator,& pugnator,& palaestricus. Hoc igitur modo dicitur quale a qualitate, non denominatiue, sed de ruatiue, non se eundum nomen, sed secundii signifi- Tanim. Sed aduerte, quod cursor & pugnator possunt diei ab arte cursoria & pugnatoria. Quod si dicantur ab amete, qui est i prima spe qualitatis,dicii tur quales aqualitateras . . deu

SEARCH

MENU NAVIGATION