Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

DA PRAEDICAM ENTIS 11s

sententia Platonis,& ideo dabit secundam diffinitionem, ut uidebis,' uar erit ad mentem suam. Secundo dicit, Quaecunque hoc ipsum quod sunt aliorum esse dicuntur, id est, Dicuntur esse omnia illa,quae secundum illud quod important uel significant, referuntur ad aliud, ut ad terminum & dicit aliorum, id est in genitivo casu , ut duplum refertur ad dimidium, & e conuer so, in genitiuo. Dicitur enim duplum dimidii duplum, aedimidium dupli dimidium , & pater, filii pater, & filius,

patris filius. Tertio dicit,uel quomodolibet aliter ad aliud. Hoc exponitur dupliciter. Primo sic,uel quomodolibet aliter,id est uel posito , quod non significent solum respectum ad

aliud, dummodo connotent respectum,dicvtur ad aliquid,& sic per hanc particulam denotat relativa secundum diaci,per primam autem denotat relativa secundum esse. S eundo sic, uel quomodolibet aliter, id est uel referuntur ad aliud, ut ad terminum non solum in genitivo, sed quo modo libet aliter, puta siue in dativo , siue in accusatiuo. Nam quaedam relativa dicuntur ad suum correlatiuum ingenitivo, ut dominus, serui dominus, quaedam in dativo, ut similis simili similis, uicinus uicino uicinus, quaedam in

ablativo, ut maius, minore maius, quaedam in accusativo, ut mons magnus,ad montem paruum. Sensus ergo diffinitionis est iste, Relativa dicuntur, quaecuque essentialiter important respectum uel con notant aut respectu ad aliud ita quod se referat in genitivo,uel dativo, uel accusativo, uel ablativo. Haec est prima diffinitio.' Secunda talis est, Ad aliquid sunt, quibus hoc ipsum e se, quod sunt, est ad aliud quodammodo se habere. Haec diffinitio datur ab Aristotele, ut correctiva praecedentis, ea nao; ut diximus communis est telativis simpliciter dictis,' uae sunt relativa secundum esse , quae proprie reponuntur in praedicamento ad aliquid , & relativis secudum quid, quae sunt relativa secundu dici, & quo ad principale signis catum sunt in alio praedicamento, quam ad aliquid, ut scientia, sensus, opinio in praedicamento qualitatis. Caput autem,& manus,& pes in praedicamento substatiae re ductive

272쪽

TRACTATUS V.CPARS II.

ductiti . Dicit igitur Aristoteles , quod ad aliquid proprib& simpliciter sunt, non quaecunq; quomodolibet ad aliud sunt, ut dicit prima diffinitio, sed quibus hoc ipsum, quod sunt, est ad aliud se habere, quodammodo, id est speciali

modo,& non quocuque modo. Hic autem modus specia

lis est, ut non secundario, sed principaliter & essentialiter dicant respectum, ut in hoc distinguantur relativa secun dum dici a relativis secundum esse.Constat igitur, quis sit sensus utriusque diffinitionis. . . r. Quantum ad secundum aduerte, qudd sub ad aliquid, ut est genux generalissimum, assignantu tria genera sub

alterna,quae dicuntur relatio aequiparantia ,relatio su per positionis, relatio suppositionis,& sic describuntur. 3. Relatio aequiparantiae est illa, quae in utroque extremo denotat aequalitatem,ita quod neutrum excedit alterum, nec exceditur. Species huius generis sunt uicinitas, similitudo,amicitia , aequalitas, & ad denotandum huiusmodi aequalitatem solent relativa aequiparantia nominari eodenomine cum suis correlativis, quia fundantur super eandem formam simul cu suis correlativis, ut duo albi dicuntur similes , duo eiusdem quantitatis, dicuntur aequales, duo in mutua dilectione,dicuntur amici.

. Relatio superpositionis est illa, quae in suo relativo denotat maioritatem super correlatiuum, ut paternitas in patre super filium, dominium in domino super seruum. Vnde relativa superpositionis dicunt respectum excedentis ad excessum, id est maioris ad minus. Superponitur enim maius minori: ut pater filio, dominus seruo,inagister discipulo. Relatio suppositionis est illa, quae in suo relativo denoxat minoritatem erga suum correlatiuum, ut siliatio in filio erga patrem, & seruitus in seruo erga dominum. Vnde relativa suppositionis sunt illa, querunt significata indigniora sunt significatis correlativorum, ut seruus, fili uri discipulus, est enim filius natura inferior patre, & servus

Species relationis aequiparantiae dictae sunt, species a tem relationis superpositionis sunt duplum ad dimidium, triplum

273쪽

. D E P RAEDICAMENTIS. res

triplum ad duplum, & sic ascendendo in n umeris, dominus ad seruum,pater ad filium Sc c. Species autem suppositionis sumuntur econuerso,ut dimidium ad duplum, duplum ad triplum, seruumd dominu. Et aduerte, quod hic non sumuntur superpositio dc suppositio secundum sub& supra in linea praedicamentali, aliter nnum praedicaretur de altero, puta quod seruus est dominus,quod est impossibile. Sed sumuntur secundum sub & supra in maior

tate,& minoritate , ideo unum non praedicatur de altero,

sed opponitur alteri oppositione relativa,de qua dicemus infra, Constat igitur tibi, quae sint genera subalterna , &species in ad aliquid . De modis autem relativorum , non

est praesentis negoti j pertractare, sed spectat ad librum

quintum Metaphysicae. . CQuantum ad tertium,agendum est de communitatibusta proprietatibus relativorum,sEt hic duo agenda sunt Primo,declarandae sunt communitates & proprietates eorum,quae sunt quatuor, secundo assignanda sunt duo corollaria,& declaranda. . Prima,quae est communitas, est haec, Contrarietas est in relatione, nam uirtus contrariatur uitio, & scietia ignorantiae. Sed haec sunt in relatione, refertur enim uirtus ad opus uirtuosum,& uitium ad opus uitiosum,& scientia ad scibile,& ignorantia ad ignoratum. Ergo constit,quod contrarietas est in relatione. Adverte, quod dicitur communitas, quoniam non conuenit soli relationi, conuenit enim qualitati ut dicemus in capiasequenti. Item no convenit omni relationi, quoniam neque duplo neque triplo est aliquid contrarium. Est ergo communitas. Sed aduerte,quod haec communitas indiget multa declaratione . Primo magis seruatur in relativis secundu dici,quam secundum esser cuius sienu est, quod Aris. exemplificat de relativis secundum dici, qualia sunt,uirtus & uitiit, scientia & ignorantia secundo haec coitas est vera, nctratione ipsorum respectuum, sed ratione fundamelorum. Nam quia uirtus & uitium sunt qualitates oppositae, super quas tandatur duo respectus, unus super uirtutem adactum uirtuosum, alter super uitium ad actum uitiosum,

274쪽

ideo dicitur quod in relatione est contrarietas. Terrib aduerte, quod duo relativa opponuntur relative & contrarie . Relative quidem, ut comparantur ad sua correlatiua . Contrario autem ratione' sundamentorum, qua sunt qualitates contrariae, Quarto aduerte, circa exemplum datum de scientia & is norantia,quod ignorantia noeontrariatur scientiae,nisi sit ignorantia erronea, ut praeseruem ignoratiam simplicis negationis, qualis e si in idio ta. Haec enim non contrarie sed priuatiue opponitur scietiae,ut declarabitur tibi in post praedicamentis Haec de prima communitate dicta sint. Secunda, quae est communitas, talis est . Relativa suscipiunt magis & minus, ut aliqua.duo dicuntur magis si milia, quam alia duo .,Verbi gratia, duo calida intensa, sunt magis similia, quam intensum calidum, & remissum ealidum. Praeterea, linea cubitalis & bicubi talis sunt minus inaequales, quam cubitalis S decem cubitorum. Hare autem est coitas,quia non soli relationi couenit. Na couenit qualitati. Item no conuenit omni, non enim conuenierelativis denominatis a numero, ut duplo . triplo & qua-τruplo. Consistunt enim in indivisibili sicut & numeri . sed aduerte, quod haec communitas non uetificatur de relativis nisi propter fundamenta. Nam si tandamenta nosuscipiunt magis & minus, nec etiam relatiua . Vnde quia qualitates tandantes similitudinem & dissimilitudinem suscipiunt magis & minus, puta quia in uuo extremo est persectior albedo, in alio autem parum imperse stior, di- .eentur dissimi l ia. Si autem in alio sit adhuc imperfectior, dicentur magis dissimilia,ex quibus patet, quod contrarietas, & intenso & remissio non conueniunt per se, sed per aliud relativis. Soli aut aequalitati conueniunt primo,& per se, ut tibi declarabitur in cap. sequenti. Sed dices, Arist. uult, quod inaequale sicut dissimile suscipiat magis & minus , sed inaeq uale fundatur in ' uantitate, de qua diximus in cap. praecedenti, quod non suscipit magis, ergo inaequale nec per se, nec ratione scindamenti suscipit magi et & minus.

Respodetur,quod suscipit magis & minus ratione sun

ut damenti

275쪽

D E i PRAEDIC A MENTIS. T rar

damenti. Nam licet quantitas ut quantitas denomin . tur a numero,& non suscipiat magis & minus, tamen non in conuenit quantitati non denominatae a numero susci

pere magis & minus, ut declarabimus in quarto Physico-rtim in cap. de uacuo, in quaestionibus nostris. Vel dicendum,quod quantitas suscipit magis & minus extensiue, ficut qualitas intensiue, & hoc sufficit ad saluandum quod

relatiua suscipiunt magis & minus. Haec de secunda communitate dicta sint. - Tertia, quas est proprietas, talis est, Relativa dicuntur ad conuertentiam, ut pater,slii pater,& filius,patris filius.

Pro cuius notitia, declarandum est, quid sit conuertentia, di quid dici ad conuertentiam . Tu igitur aduerte , quod differentia est inter conuertentiam & conuertibilitatem ,& conuersionem. Nam conuertentia est mutua dependentia duorum correlativorum m. aliquo casu, puta in genitivo, uel dativo, uel ablativo, & dici ad conuertentiam,

est aliqua referri inter se, secundum mutuam dependentiam in aliquo casu, puta pater dicitur ad filium, per convertentiam,quia pater est filis pater, est filii pater,& econuerso filius est patris filius. In dativo autem dicuntur relativa aequiparantiae ad conuertentiam , ut aequale est a quali aequale, simile est simili similc: Amicus est amico amicurum &c. Et in hoc sensu conuertcntia est proprietas uera relatiuorum, quia non conuenit alicui abibluto, ut absolutum est. Conuertibilitas autem est aequalis duorum

terminorum conuertibilium uerificatio. Sunt autem te

mini conuertibiles, qui mutuo de se inuicem & aeque ample uerificantur,huiusmodi sunt subiectum & propria passio, ut homo & risibile, Diffinitio & diffinitum , species di differetia specifica, ut homo & rationale. Nam de quocunque praedicatur unum, praedicatur alterum, & de se mutuo praedicantur. Et ab uno ad alterum, &ie conuerso in subsistendo ualet consequentia. Nam bene sequi-.tur, Homo est, ergo risibile est,ergo rationale est, ergo a-mal rationale est Et haec non est proprietas relativorum , sed potius terminorum in complexorum conuertibilium,

Conversio autem, est trasmutatio praedicati in subiectum

276쪽

TRACTATUS VCPARS II.

& e conuerso, & est propositionum & non ira minorumst ut supra docuimus agentes de conuersionibus. propositi num categoricarum. Constat igitur tibi, quid sit relativa dici ad conuertentiam. i. i. Quarta est proprietas,quae talis est , Relativa sunt sinuit natura, ita quod posito uno ponitur reliquum, & remoto uno remouetur reliquum . Neque enim est intel- 'ligibile, quod ponatur pater & non ponatur filius, aliter non dicerentur ac conuertentiam. Neque est imaginabile, quod ponatur duplum,& non ponatur dimidium , respectu cuius dicitur dimidium . Sed aduerte, quod haec proprietas requirit duas condi tiones. Primo, quod sumantur in esse relativo,& non quantum ad eorum fundamenta. Nam quantum ad eorum fundamenta, non in conuenit unum esse prius, alterum posterius, ut paten & filius, ratioue qua sunt homo . In ratione autem generantis & geniti iunt simul natura, quoniam generans est alicuius geniti generans,& genitum est ab aliquo generante genitum. Secundo oportet, quod intelligatur simul natura actu, uel potetia. Quod dico propter relativa secundum dici, qualia sunt scientiadi scibile, sensus & sensibile. Virtus,&opus uirtuosum. Na non est necesse, quod si est sensibile in actu, sit sensus in actu . Stat enim lapidem esse in fundo maris, & tamen a nullo sentiri , & ideo sic intelligendum est. Si utruq;

relativum in esse relativo es actu , sunt simul natura actu . Si autem utrimque in esse relativo est in potentia, sunt fimul natura in potentia. Haec de quarta propriam tale dicta sint. Positis proprietatibus & communitatibus relativorumastignanda sunt duo corollaria ad mentem Aristotelis &logicantium realium. Primum est, Relativa posita seponun& perempto uno perimitur reliquu . Quod sic intelligitur, Si ponitur unuponitur reliquiim, & corrupto uno eorrumpitur reliquii, hoc corrollarium pendet a q1raria proprietate. Nam

bene sequitur, Relativa sunt simul natura, ergo simul incipiunt, & desinunt, ea enim sunt simul natura , quo

277쪽

DE PRAEDICAMENTIS ris

rum est unus Ortus et occasus; ergo posita se ponunt, &perempto uno perimitur reliquum . Sed aduerte,quod duae conditiones requiruntur. Primo, quod considerentur in esse. relativo v& non quoad fundamenta; scilicet, inquantum res absolutae sunt. Nam licet non ponatur filius, ut situs, nisi ponatur pater, ut pater,neq; desinat esse filius, ut filius, nisi desinat pateriit pater,iam e filius ut homo potest poni corrupto patre, ut homo est,& econuerso. Vnde solet dici, quod hoc corporeu uerificatur de relativis formaliter acceptis , & non materialiter siue fundamentaliter consideratis. Secundo, quod sumatur correlativum totaliter, & non solum par- . tialiter. Quod dico quoniam corporeum patris est filius. Vnde posito,quod unus pater haberet decem filios,&molriatur aliqui,propter hoc non desinit esse pater, nisi pa Itialiter, si respectu filioru desunctorum. Ad hoc aute,quod omnino desinat esse pater, oportet quod omnes silii de fi ficiant, quoniam omnes simul sumpti sunt totale corporum patris. Sed id ad plenum tibi manifestabitur in quinto Metaphysicae sequendo uiam Thomisticam . Secundum est,si quis diffinit,id est determinat, & resolute nouerit unum relativorum,noscet & reliquum.

Vt si quis determinate nouit quid sit duplum, noscet determinate cuius sit duplum, quia dimidii,& ratio huius est, quia unum diffinitur per reliquum,& econuerso, ita quod in diffinitione d upli ponitur dimidium,& econuer so,& in diffinitione domini ponitur seruus,& e conuerso. Vnde in eodem instanti sertur intellectus relatiuum , &suum correlatiuu. Cum igitur di nitio faciat determinate scire diffinitum,& relativa mutuo diffiniatur, ergo mutuo cognoscuntur.

Sed dices, Si mutuo diffiniuntur, ergo est circulus indisfinitionibus,qui reprobatur in primo Posteriorum . Respondetur,prohibetur circulusin absolutis, quia n6 sunt de mutuo intelleetu; licet enim animal sit de intellectu hominis,non tamen econuerso. Quoniam autem relativa, sunt de mutuo intellectu,ideo non inconuenit circulus in eorum dis nitionibus.

278쪽

TRACTATUS R. PARS IT.

Haec de praedicamento relationis dicta sint ad mentem

di ominales item de hoc praedicamento cito se expediunt. Nam diiuniunt illud eodem modo,scut& reliqua praedicamenta,& assignant genus generalissimum.& genera subalterna,& species specialissimas.

Diffiniunt autem sic et Praedicamentum ad aliquid,

est ordinatio plurium terminorum, scilicet uni uocorum ,

& de pluribus praedicabilium secundum sub, & supra,& si

gnificantium relationem. Termini autem signis cantes re lationem sunt illi, per quos conuenienter respondetur ad

interrogationem factam de aliquo ad quid est. Nam sicut in praedicamento substantiae interrogatio fit per quid, ct in praedicamento quantitatis per quantum, & in praedicamento qualitatis per quale, sic in praedicamento rela- : tionis fit interrogatio per ad quid . Vt quando quaeritur ad quid refertur, uel dicitur pater,respondetur ad filium , & dominus ad seruum, &c. - ' Hanc autem huius praedicamenti seriem sic di spontit . Genus generalissimum est relatio,supple realis,ut excludamus relationem rationis , quae cum sit ens rationis, in nullo est praedicamento, ut identitas, qua Sortes est idem

sibi ipsi . Sed de hoc agendum est in libro quinto Meta, physicae,est autem realis & praedicamentalis relatio, quae tres conditiones habet. Primo, quid extrema sint entia realia,cuius defectu relatio praedicati ad subiectum speciei ad genus,non est realis . Secundo,quod extrema sintentia realia realiter distincta ab inuiceni,cuius desectu relatio identitatis, quae est eiusdem ad seipsum,non est rea-ilis. Tertio, quod extrema sint eiusdem ordinis, id est, quod mutuam habeant dependentiam ab inuicem, cuius desectu relatio inter Deum & creaturam ex parte Dei noest realis,quia Deus est penitus independens. Relatio igitur realis, est genus generalissimum. Sub relatione sunt tria genera subalterna, scilicet, Relatio aequiparantiae, Relatio superpositionis, Relatio suppositionis. Sub rei . tione aequiparantiae sunt istae species. Vicinitas,amicitia, aequalitas,similitudo, quarum indiuidua sunt, haec uicini- tas,haec

279쪽

tas,haec amicitia, haec aequalitas, haec similitudo. sub relatione superpositiois, sunt istae speetes, scilicet. Paternitas, Dominium, Magisterium, Maioritas, & sua indiuidua sunt haec, Haecipaternitas, hoc dominium, hoc magisterium,

haec maioritas. Sub relatione suppositionis sunt illae species, scilicet, filiatio , seruitus, disciplinatus, minoritas, Scindiuidua sunt haec, Haec filiatio, haec seruitus, haec minoritas, hic disciplinatus, & hic terminatur intentio. nostra,

super praedicamentum ad aliquid .

De praedicamento Qualitatis. CAP. v.

In quinto cap. agendum est de praedicamento qualitatis ad mentem Arit o. & Logici realis, de quo quatuor uidenda sunt. Primo, te qualitate quid sit. Secundo, quae, quot sint species qualitatis, Tertio agendum est de concreto qualitatis, quod dicitur quale. Quarto, agedum est

de communitatibus, & proprietatibus qualitatis.

Quantum ad primum aduerte, quod apud Aristotelem qualitas est, secundum quam quales dicimur, ut secudum iustitiam iusti. Quae quidem diffinitio datur ab effectu, taa polleriori. qualitas enim est causa formalis, qua efficimur quales,& si accipiatur, ut sonat, & non aliter exponatur,non conuenit soli quantitati praedicamentali. Nam& per disserentiam essentialem dicimur quales, ut qualis est homo, respondetur, rationalis, Unde& Porphyrius

dicit in praedicabilibus, quod homo differt ab equo rationali qualitate , ct per actionem dicimur quales, similiter per passionem. Vt qualis est Sortes, respondetur, est scribens , uel calefactus &c. Vt ergo sit propria diffinitio qualitatis praedicamentalis, sic intelligenda est, Qualitas est forma accidentalis,. secundum quam primo, & per se

dicimur des denominamur quales. Per ly tarma accidentalis excluditur differentia essen--tialis, quae secundum rem non est qualitas, sed tantum secundum modum praedica di , ideo non est in praedicam eato qualitatis, sed substantiae,

Per ly primo, & per se, excluditur actio & passio, quo niam per eas no dicimur quales, nisi quia sunt viae ad qua R litate

280쪽

TRACTATUS V. PARS II.

litates, ut calefactio ad calorem , & frigefactio ad frigiditatem. Unde secundario,& non primo, & per se per eas dimur quales.

Per ly dicimur non est intentio Arist. intelligere nos solos homines, quasi quod tantum homo recipiens qualitatem, denominatur qualis, sed est modus sic loquendi. Vnde ut extendatur diffinitio, uniuersaliter potest sic sor- mari, Qualitas est forma accidentalis, secundu quam omne receptiuum qualitatis primo,&per se dicitur quale. Et sic dcclarata, P formata conuenit omni,& soli qualitati. Quantum ad secundum aduerte, quod apud Arist, quatuor lunt species qualitatis, quae quidem non sunt specialistima, sed subalternae,.quoniam quaelibet earum est habens sub se species, ut tibi manifestabitur. Prima est habitns, S dispositio, pro cuius resolutione 'natuor agenda sunt. Primo, quomodo comparatur dispositio ad habitum. Secundo, quid sit habitus, & dispositio, ut sunt duo genera qualitatis condistincta. Tertio, in quo disserunt,& in quo conueniunt. Quarto, quae qualitates in hac prima specie reponuntur. Quantum ad primum aduerte,quAd dispositio dupliciter considerari potest. Primo, generaliter pro omni quali, late , qua disponitur sobiectum ad operadum operationes sibi debitas, siue sint perfectae, siue imperfectae. Secundo, particulariter pro omni qualitate, qua imperfecte disponitur subiectu ad operadu operationes tibi debitas, licet imperfectas. In primo sentu dispositio est genus ad dispositionem particulariter dictam, & ad habitum,& in hoc sensu tam habitus, quam dispositio particulariter dicta sunt dispositio. Vnde in hoc sensu intelligendum est illud, quod dicit Aristi quod omnis habitus est dispositio,quonia omnis habitus disponit subiectum ad operandum. In secundo sensu dispositio est species qualitatis distincta contra habitum, sicut distinguitur imperfectum contra perfectum,& no praedicatur de habitu assim sed nega. Et in hoc sensu intelligitur,illud, qtiod dicit Aristo. dispositiones nonecesse habitus esse. Nam qui dispositi sunt, non Oino retincnt habitum . Constat erso quomodo dispositio cit ge-

SEARCH

MENU NAVIGATION