Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

291쪽

DEIPRAEDICAMENTIS. r Is

denonrnatiue, quoniam artes nominatur nominibus pro priis. Si autem a potentiis naturalibus in nominatis dicuntur a qualitate, non denominatiue , sed derivative lignificato tantum. Tertio, a qualitate nominata, sed non eadem nomine abstracto, cum quo concretum conueniat in

principio,& differat in fine. Et hoc modo studiosus est ,

qualis & dicitur a virtute, quae est qualitas nominata. Verum quia non conuenit in nomine cum uirtute, ideo non

est denominative formaliter ab ea, sed tantum realiter, Studiosus est enim, qui habet uirtutem . Quoniam igitur his tribus modis, quale dicitur a qualitate, siue denominatiue liue non, uerti est dicere, quod qualia sunt ab id lute & uniuersaliter loquendo, quae a qualiter dicuntur, siue denominatiue, siue aliter. Quantum ad tertium aduerte, ut scias quomodo conueniunt quale & qualitas, quod se habent ut concretu de abstractum,quae conneniunt in uno, & differunt in quatuor. Conueniunt quidem in principali significato, quoniam eandem rem siue essentiam, siue formam dicunt.

Nam sicut album secundum Aristotelem puram albedines gnificat,& non substantiam,sic quale puram qualitatem significat. Differunt autem primo, quoniam abstractum lignificat eadem forma cum concreto, sed cum praecissione N exclusione subiecti: concretum autem non excludit,

sed connotat subiectum , in quo est forma et album enim non est simpliciter albedo, sed est albedo ut indubiecto re ccpta, ut nix est alba, quia in se recipit albedinem . Disterunt secundo, quoniam abstractum non praedicatur in recto de eo,cui inest. Concretum autem sic. Haec enim est

salsa, N ix est albedo, haec autem est uera, nix est alba, Disserunt tertio quoniam abstractum se habet, ut causa formalis. Concretum autem ut effectus formalis. nam album albedine est album. Disterunt quarto, quoniam abstractu secundum se est genus,aut species in praedicamento, ut albedo,dulcedo, scientia, triangulus, Concretum autem noest species, neque genus, nisi ratione principalis signifi-ti, in quo est idem cum abstracto, ut diximus. Vt autem concernit subiectum, est compositum per aceidens. Dicitur

292쪽

TRACTATUS V. PARS II.

Dicitur enim album, ut albedo componitur cum subiecto, inon compositione ex his, sed compositione cum his . N ullum autem compositum per accidens est per se in praedicamento , ergo non est genus neque est species. Constat ergo, quomodo conuemunt& dili erunt abi raestana,& co icretum; ex conlequenti, quale & qualitas. H aec de quali dicta lint. Quantum ad tertium principale,aduerte quod Aristo teles tria assignat qualitati, ex quibus duo sunt communi itates,tertium autem est proprietas . Primum quidem et , quod cotrarietas est in qualitate , et conflat enim calorem contrariari frigiditati, humiditate siccitati. Pro cuius euidentia aduerte tria. Primo, quod haec non est proprietas, sed communitas,neque enim co-

uenit soli qualitati, sed etiam actioni & passioni. Nam sicut calor contrariatur frigiditati, sic calefactio frigefa-ictioni, ut tibi manifeltabitur in capitulo sequenti. Propterea non conuenit omni quantitati. Non enim conuenit quartae speciei,quoniam ii cui quantitati nihil est contrarium,sic iace sormis & figuris causatis & tandatis in quantitate, ut supra docuimus . Propterea non convenat secundum Aristotelem mediis coloribus, qui sunt medii inter album nigrum, ut est color cinericius, pallidus, alur- .gus,croceus, rubetis &c. nec mediis saporibus,qui mediae inter dulce & amaaum, ut pouticus &aul erus,& crassilus,&o Nam contraria sunt, quae sub eadem genere exi sientia,maxime di itant, ut declarabitur tibi in pollpraedicamentis. Sed medii colores & medii sapores non maxime distant sub genere caloris & saporis. Magis enim distat album a nigro, quam pallidum a nigro, & magis distat dulce ab amaro, quam ponticum ab amaro. Et ideo non sunt contraria cotrarie late persecta, qualis est interi extrema. Secudo aduerte, quod licet Arish non excipiat a contrarietate, nisi quartam speciem,& medias qualitates tertiae speciei, tamen loquendo de propria & perfecta contrarietate, quae requirit, quod finisormae activae & passi diuuae ad inuicem, & secundum eas fiat alteratio , non est in

prima,& in se unda specie, sed tantii in tertia, ut tibi de

293쪽

DE PRAEDICAMENTIS. iss

clarabitur in septimo Phy . Sed pro nunc sustine. Quando

autem dicit Ars stoteles, quod iustitia est contraria iniustitiae, ex consequenti omnis uirtus uitio sibi opposito, intelligendum est de contrarietate, non propriissime dicta . illa autem est non propriisti me dicta, cui deficit saltem una conditio propriissimae contrarietatis, quae sunt quatuor. Primo, suod sint fornaae eiusdem generis .Secundo, quod maxime distent . Tertio, quod sint activae & passiuae adinvicem. Quarto, quod non se simul compatiantur in eodem subiecto , sed se mutuo uicissim expellant permotum alterationis. Omnes i stae conditiones inueniuntur in sola tertia specie qualitatis inter extremas qualitates . ideo in ea sola inuenitur omnino perfecta contrarietas . in prima specie & in secunda deficit tertia conditio,& ideo non est contrarietas persecta in illis. & sic patet quomodo intelligendum sit, quod iustitia fit contraria iniustitiae. Tertio aduerte, cum dicit Ari stoteles, quod in qualitate est contrarietas; non sumit qualitatem pro genere generalissimo, quoniam qualitas ut sic non habet genus, sub quo contineatur. Necesse est autem contraria

sub eodem genere contineri. Sumit igitur qualitatem, ut est in speciebus suis. Quasi dicat, in generibus siue speciebus qualitatis est contrarietas, ut declaratum est in tertia & in prima. Secundia est, quod qualitas suscipit magis & minus. Nainter alba aliquod est albius,& minus album altero, & inter iustos aliquis est iustior altero, Pro euidelia huius aduerte duo. Primo, quod haec non est proprietas, non. n. couenit soli qualitati , sed etia actioni & passioni, ut tibi manifestabitur in cap. sequenti, nec competit omni qualitati. Non enim conuenit contentis in quarta specie, quae denominantur a numero, ut triangulus, & quadratum, &caetera. Nam licet detur maior aut minor triangulus secundum maiorem aut minorem protractionem linearum; non tamen datur magis & minus triangulus, Et ratio huius est, quonia declaratum est in predicamento qualitatis, quod quantitas denominata a numero ut bi cubituta tri cubitum, non suscipit magis & minus, Erso nec for-

294쪽

TRACTAT Us V. PARS II.

inae & figurae super quantitate fundatae, Praeterea,no conuenit qualitatibus secundae speciei, quae fluunt a rei essentia, quoniam rei essentia consistit in indiuisibili, sic proprietates & potentiae naturales fluentes ab euentia. Unde sicut unus homo non est rationabilior altero, sic nec risibilior, aut minus risibilis, nisi sorte secundum actum, sed tunc n6 dicitur magis risibilis, sed magis ridens. Conuenit autem maxime qLalitatibus tertiae speciei,& aliquibus primae,&aliquibus quartae . Nam iuxta eas,quae sunt tertiae speciei, fit alteratio proprie dicta, ut tibi declarabitur in septimo Physicorum, quod conueniant aliquibus, quae sunt in prima specie, ut uirtuti morali,& scientiae,& arta patet, quoniam perfectius & perfectius possunt inesse subiecto,& aliquando in eis proficimus .aliquado deficimus. iod conueniat aliquibus quartae speciei, patet ex eo,quod dicimus hanc lineam magis uel minus curuam, quam illam simili, ter & corpus. Constat igitur, quomodo haec non est proprietas, sed communitas qualitatis. Aduerte secudo, quod suscipere magis & minus non conuenit qualitati,nec cuicunq alteri formae accidentali in abstracto, sed in concre- to. Nam in abstracto tarma est in simplici,& invariabili essentia consistens. Quod autem in concreto, patet ex diffinitione intensionis & remissionis. Nam sormam intendi, est magis ac magis radicari in subiecto, dc dare esse perfectius,ac perfectius subiecto. Remitti autem, est opposito modo. Clarum est ergo , quod forma dum utenditur aut remittitur, concernit subiectum. Non ergo in abstracto, sed in concreto suscipit magis & minus . Propterea dicit Aristoteles. Iustitia in namque a iustitia no multum aiunt magis ac minus dici, nec sanitatem a sanitate. Minus antem alterum altero, sanitatem habere, sic & iustitiam , de

Grammaticam. Grammatitior enim alter altero dicitur,

se & iustior & ianior. Tertium est,quod secundum solas qualitates dicitur simile & di simule, ut albus albossimilis dicitur, albus autem nigro dissimilis. Pro notitia huius aduerte duo. Primos militudo & suum oppositum dicuntur dupliciter, scilicet Generaliter & particulariter. Generaliter quidem sumitur

. similia

295쪽

DE PRAEDIC A MENTIS. is

similitudo pro quacunque eo uenientia duorum in aliquo praedicato, siue sit praedicatum substantiale, siue accidentale . Dissimilitudo autem est disconuenientia duorum in illo praedicato,& iuxta huc sensum inuenitur simile,& dissimile extra praedicamentum qualitatis. Nam & duo a oentia,& duo patientia dicuntur similia, aut dissimilia,& duo homines dicuntur limites in humanitate,& in esse rationali,& duo serui dicu tur similes in seruitute:& duo patres in paternitate, Patet ergo quod generaliter loque do, sunt in praedicamento substantiae,& qualitatis,& ad aliquid,& actionis, Spassionis, particulariter uero sumitur limilitudo pro conuenientia aliquorum in qualitate, quae sit speciei specialissimae,puta inalbedine, aut nigredine aut iustitia, aut grammatica. Dissimilitudo autem opposito modo, Rsic eit proprietas qualitatis in quarto modo, quoniam conuenit omni,& soli,sicut & aequalitas, & suum oppositum conuenit soli quantitati. Et quidem quod similitudo,&suum oppositum sint in secundo sensu proprio qualitatis, patet ex diffinitionibus earum, quae tibi manifestabuntur in Metaphvsica. Pro nunc sic accipe ad mentem Aristo. Similitudo est rerum differentium eadem qualitas in specie ut duo lapides albi. Dissimilitudo autem est rerum differentium diuersa qualitas, ut duo homines, quorum unus iustus, alter iniustus .

Secudo aduerte, quod simile,& dissimile potest esse tribus modis. Primo, omnino simile; secundo omnino dissimile, Tertio modo misto, scilicei simile,& dissimile. Omnino sunt similia, quae in eadem, qualitate specifica pro eodem gradu conueniunt, ut duo pugilli nauis in albedine. Omnino dissimilia sunt, quae in una qualitate pro nullo gradu conueniunt, ut nix & fuligo siue carbo extinctus. Misto modo similia sunt, quae in eadem qualitate pro diuerso gradu conueniunt, sicut album, ut tria,&album, ut sex. Intentio autem Aristote, eli loqui de similitudine& suo opposito in se crineo sensu, & non in primo, & hoc siue conueniant in eadem qualitate pro aequali gradu siue non, & caetera. 'Haec de praedicamento qualitatis ad mentem Aristote,

296쪽

TRACTATUS V. PARS II.

di Loetici realis dicta sint. Quid autem nominales de eo de

loquantur, cito me expediam. Tu igitur aduerte , quod duo tantum de eo pertractant. Primo,quid lit praedica mentum quantitatis. Secundo, quae & quot sint genera

subalterna immediate posita sub qualitate, ut est genus generalissimum. Quantum ad primum se diffiniunt: praedicamentum qualitatis est ordinatio' plurium terminorum uniuersalium, & uni uocorum secundum sub & supra , significantium .ualitatem. Haec quidem diffinitio,quoniam conformis est diffinitionibus aliorum praedicamentorum, quas supra assignauimus ad mentem nominalium , ideo eodem modo eam intelliges,& expones, sicut supra dictas Te mini uero significates qualitate, sunt illi,per quos respondetur ad interrogantem quaerentem de substantia, qualis sit,ut qualis est Sortes,rel pondetur,iustus. Iustus enim significat qualitatem. Quantum ad secudum aduerte ordinatur praedicametu ipsum cosormiter Arist. Na ponsit qualitate genus generalissim v, sub quo locant quatuor gna subalterna. non in secundum sub & supra. Primum est habitus,dispositio, cuius species sunt Gramatica, Rhetorica,Physica, uirtus moralis, ut teperantia,iustitia,&c. Eius indiuidua sunt ,hee Gramatica, haec Rhetorica,&c. Secundu est naturalis potentia,& impotentia, cuius species sunt duru & molle &c. Eius idiuidua sunt, hoc duru hoc molle, Tertiu est passio, S passibilis qualitas, cuius species sunt dulcedo, amaritudo, albedo,nigredo &c. In diuidua aute sunt,haec dulcedo, haec amaritudo e c. Quartum est sorma, & circa aliquid costans figura, cuius species sunt circulus, triangulus, quadratum &c. In diuidua sunt,hic circulus,hic triangulus,&sc haheam praedicamento qualitatis, genus generalissimum, genera subalterna, species specialissimas, & indiuidua. Haec de praedicamento qualitatis dicta sint.

De praedicamento actionis. C AP. v r.

Pos T Q AM tractatum est a nobis de quatuor primis praedicamentis ad metitem Arist, agendum est de sex

ultimis, scilicet de Actioile.& Passione,de Quado,& Vbi,

297쪽

DE PRAE DIC A MENTIS. Is

de Si tu,& Habitu, quae Aristo. pertransiit. Quoniam exi- . si mauit utputo, quod ex cognitione,& doctrina quatuor primorum, haec ultima possint esse nota a discenti. Nam ad confirmationem huius dicit, postquam compleuit tractatu de quatuor primis. De reliquis autem, eo quod manifesta sint, nihil de his aliud dicitur, quam quod in principio dictum est. Verum, quia non omnis addiscens potest ex dictis excipere sufficientem doctrinam de his sex ultimis, ideo Gilbertus Porretanus compleuit sex praedicamelorum ultimorum doctrinam, quae sex principia nominati inde quibus nunc agere intendimus, iuxta sententiam Gilberti, quae Peripatetica reputatur, licet nonnulli, sed pauci aliter sentiant. Primo igitur agendum est de praedicamento actionis. De qua tria agenda sunt . Primo, di uinguendum est de actione, ut scias in quo sensu hic loqui intendimus de actione. Secundo, diffinienda est actio, ut facit praedicamentum distinctum ab aliis. Tertio assignandae sunt communitates,& proprietates huius praedicamenti,prout distinguitur ab aliis. Mantum ad primum aduerte , quod in doctrina Aristotelis, ut tibi manifestabitur in Tibro nono Metaphysi. Actio est duplex, scilicet immanens, & transiens . Immanens est illa, quae remanet in agente,& perficit ipsum , dcess subiective in ipso,&istae sunt actiones animae, ut intelligere, uelle, desiderare, sentire,& breuiter omnes actiones morales, & Intelleci sales. Transiens est illa, quae causatur ab agente , sed recipitur subiective in passo, ita quod, licet agens sit eius principium,non tamen subiectu, ut calefactio aquae est ab igne, sed non remanet in igne. sed recipitur in aqua. Idem enim per calefactionem acti-uam est ab igne, & per calefactionem passivam recipitur in aqua, Actio transiens solet distingui in actionem,& factionem. Actio est illa, per quam non uidetur produci ab quis essectus remanens post ipsam, ut cantare, cithari-χare, nauigare . Factio est illa, per quam producitur e tasectus remanens post ipsam, ut fabricare, aedificare. Nam post fabricationem, de aedificationem , remanet

sabricatum, & aedificatum. Idem intellige de aliis sa-

298쪽

TRACTATUS V. PARS II.

ctionibus mechanicis . Hic non sumus locutura de actione inanianenti, quoniam ut tibi declarabitur in libro no no Metaphysicae est in praedicamento qualitatis in prima specie, cum sit uelut dispositio, aut habitus perficiens a

gentem, ex consequenti non est in praedicamento actionis. Locuturi ergo sumus tantum de actione' transeunte

diuisa in actionem,& factionem, Haec enim sola constituit

praedicamentum praelens.

uantum ad secudum aduerte, quod hic dii finitur apud reales. Actio secundum quam in id , quod lubiicitur, agere dicimur. Vt secans dicitur agere in eo, quod secat, puta in ligno,& ideo lectio est actio. Hae e diuinitio sic intelligenda est. Actio est forma accidentalis, secundum quam,ideli, per quam, uelut per causam formalem per mydum emanantis, & non permanentiis, dicitur agens agere; dest causare aliquid in eo, quod subiicitur, id est in materia, circa quam agit, ut calefactio est actio, quoniam ignis per illam causat calorem in materia, circa quam, uel in qua agit, puta in manu, uel in ligno, uel in aqua . Dicitur per quam, uelut per caulam &c. pro cuius notitia aduerte uod agens potest dici agere in patium triplici medio. Primo, per qualitatem sibi intrinseca, di permanentem, ux ignis per calore suum agit in aquam, re sol per lucem in haec inferiora. Secundo, per actionem, cuius principium sormale est ipsa qualitas intrinseca agenti. Tertio, per instrumentum,ut secans securi secat ligia a. Primo modo dicitur agere forma permanenti. Secundonio do, forma fluente, utroque tamen modo causa forma h. sertio modo effectivo instrumentali in genere cauis efficientis . Ut igitur distinguatur actio a forma intrin seca agenti, & a causa effectiua instrumentali, dicitur in diffinitione, per quam, uelut per causam formalem per modum emanantis, siue suentis ab agente , & non permanentis intrinsece, subiective in agentβ. Et aduer, quod haec diffinitio conuenit omni actioni transeunti, siue post ipsam relinquatur effectus, siue non ..diam licet per cithari Zare, nihil relinquatur permanens , tamen ei competit diffinitio, quoniam per citha

299쪽

D E P R AEDI CAMENTIS.

ri Eationem cithari Eans agit in aerem,& nauigans in aqua commoliendo ipsam. Constat igitur tibi, quod sit actio praedicamentalis. Quantum ad tertium aduerte, quod actioni attribuuntur una proprietas,& duae communitates.

Proprietas quidem est haec, proprium est actioni ex se in serre pasilonem. Pro cuius notitia aduerte, quod inserre passionem non est idem, quod causare pa ssionem, ali ter hoc non esset proprium actioni. Nam ianis in hoc sensu infert passionem in in anu,& sensibile in sensu. Vnde dicitur in secundo de anima, quod sentire est pati. Est autem proprie inferre passionem, sequi per consequent an insallibiliter passionem ad actione na . ut sit sensus, Posita

actione ex parte agentis, ponitur passio ex parte patientis, ita quod uno posito uel remoto. ponitur uel remouetur aliud, Scin hoc sensu inserte passionem, est proprium quarto modo actionis. Nam licet ages causet passionem, non tamen infert, quom a non sequitur, isnis est, ergo passo est. Potest enim ignis esse,& tament nihil actu calefieri, ut in suprema parte suae sphaerae. Valet aut consequentia. Actio est, ergo passio est, cuius ratio est, quoniam actio 'passio se habent, ut causa in actu, & essectus in actu , quae simul sunt, ut tibi declarabitur in secundo Physi. Constat ergo quomo & in quo sensu , haec est proprietas action uti

Prima communitas est haec, Recipiunt autem agere &pati contrarietatem, id est una actio est contraria alteri, si militer passio. Nam calefactio est contraria frigefactioni,& aegrotatio sanationi. Est autem communitas, quoniam conuenit etiam qualitati, ut dictum est supra. Secunda aut comunitas est haec, recipi ut agere & pati magis & minus,

id est una actio est intensior & perfectior altera, similiber passio. Nam calefactio, ut octo , intensiores active, scpassive quam calefactio ut quatuor, & hoc conuenit etiaqualitati, ut dictum est supra. Tu tamen aduerte. quod aliter,& aliter egueniunt haec duo qualitati & actioni, & passoni, nam qualitati conueniunt primo,& per se, actioni iurem,& passioni depedentet a qualitate, ita quod qualitas si est inteo,&caustintensae actionis uel passionis,ex quo

s a sequitur,

300쪽

TRACTATUS V. PARS II.

sequitur, quod si qualitates aliquae sunt principia actionsi,& passionum,& non sunt contra riae, nec recipiunt magis, S minus, nec actiones, Si passiones fundatae super eas, cotrariantur, nec intenduntur, nec remittuntur. Istae ergo

comunitates sic intellig endae sunt, Agere & pati contra

riantur,intendutur,& remittit tur, si qualitates super quas fundantur, contrariae sunt, de recipiunt magis, & minus. Haec de praedicamento actionis dicta sint ad mente reali u. Nominales autem cito se expediunt, sicut&de aliis quatuor primis. Nam diffiniunt actione, ut est praedicamentia conformiter, sicut et alia, & assignant genus generalissimum,& sua genera subalterna, & species, specialistimas,& indiuidua . Actionem, ut est praedicamentum sic diffiniunt, praedicamelum actionis, est ordinatio plurium terminor urni: scilicet uni uocorum,& praedicabilium, significantium acti nem ordinatorum , secundum sub & supra. Termini autem significantes actione sunt illi, per quos rationabiliter respondetur quaerenti de aliquo in quid agit, nam interroganti in hoc praedicamelo,assignatur quaestiuum in quid. Vt,irl quod agit carpentarius p respondetur in lignu, & in quod agit statuae factor respondetur in

terram uel lapidem, uel lignum, uel aes. Geocra subalterna dicuntur, ut esse sex locata sub actione, ut est generali issimum, sunt autem ista, een corrumpere, augere, minuere,alterare, mouere pecundum locum. Quid sit unu uodque eorum, dicemus in post praedicamentis in capit. e motu. Species primi, & secundi generis sunt,generare hominem,corrupere equum. In diuidua sunt, sic generare hominem, sic corrumpere equum. Quarti, & tertii generis sunt species, Angere in longum, minuere in latum. In liuidua autem sunt, sic augere in longum, sic minuere in latum Quinti generis species sunt,cale sacere, & frigefacere. In diuidua autem sunt,sic calefacere sic frigefacere. Sexti

autem geueris species sunt,mouere sursum, mouere deorsum. In diuidua autem sunt, sic mouere sursuin, sic mouere

deorsum. Haec de actione oraedicam etali dicta sint, secudure es

SEARCH

MENU NAVIGATION