장음표시 사용
301쪽
reales, & nominales. Quomodo aute actio sit motus, dc . quomodo subiective si in passo,& non in agente, dicetur tibi in nono libro Metaphysicae Pro nunc sustine.
De praedicamento passionis. CAP. v II.
I N cap. septimo agendum est de praedicamento passionis.& hic tria agenda sunt. Primo, ut scias in quo sensu passio est praedicamentum, declarandum est quot modis sumitur. Secundo quid sit. Tertio de proprietatbus eius. Quantum ad primu aduerte, quod in doctrina Arist.passo consueuit sumi sex modis. Primo pro propria qualitate fluente a principiis naturalibus alicuius rei, ut dis bilitas in homine, latratus in cane,hinnitus in equo, & dicuntur assiones propriae, siue specificae, siue indiuiduales. Secuno pro conceptu intellectus, iuxta que sensum dicit Arist.
in primo Periherme. Sunt autem ea, quae sunt in uoce, earum quae sunt in anima passionii notae: id est uoces sunt signa conceptuum. Tertio, pro motu appetitus sensitivi, in quo dicuntur esse animi passiones, de quibus iam pertractauimus in lib. tertio de anima, quales sunt, amor, odium, desiderium, ira &c.& isti motus dicuntur passiones, quonia insurgunt cu alteratione corporis. Vnde dicitur, quod ita est 1ccenso sanguinis circa cor, in primo de aia. Quarto pro poena alicui inflicta siue iuste sue iniuste. Unde poena martyris dicitur eius passio,scut & passio Christi. Quinto, pro qualitate sensibili, non firmata in subiecto,
de qua actum est in tertia specie qualitatis, ut est rabor ex verecudia. Sexto, ut causatur, & insertur ex actione fluente ab agete, ut calefactio passiua,illata ex calefactione actiua emanante ab igne, ut calidus est. In nullo ex praedictis modis constituit praedicamentu distinctu ab aliis, nisi sex-xo modo. Nam primo,& secundo,& tertio,& quinto modo,est in praedicamento qualitatis, quarto aut modo continetur in praedicamento passionis tanquam species eius, sicut uerberatio,aut uulneratio, aut occiso passiva. Sexto
igitur modo pertractanda & diffinienda est. Quantu igitur ad secundu aduerte, et, fic dissi nitur sumpta sexto mo. Passio est effectus illatioq; actionis , ut calefieri insertur ex calefacere. Pro cuius notitia aduerte tria.
302쪽
primo, quod subintelligendum est immediat8, ut sit sensus, Passio est immediate effectus 3 c. aliter haec diffinitiis
non conuenit soli pastioni. Nam calor causatus in aqua ad igne, est effectus calefactionis activae, & tamen distinguitur a calefactione passiua ,sicut distinguitur motus & terminus motus siue realiter, siue ratione. Verum quia calo in aqua non causatur a calefactione activa, nisi per passionem, quae est calefactio passiua,ideo haec diffinitio conuenit sic intellecta soli passioni. Secundo aduerte, quod passio alia ratione dicitur effectus actionis & alia rone illatio. Nam dicitur effectus pro quanto coparatur ad actionem, principatu ad principiti,& causa tu ad causam. Dicitur aut illatio propter bona con seq uentiam: Nam bene sequitur, Actio est, ergo passiva est na si calefaciens calefacit, aliquid cales Gergo aduerte, quod licet actio & passio sumpta sexto modo,constituant duo praedicamenta, tamenon distinguuntur realiter , ut tibi declarabitur in tertio Physi. ubi probabitur, quod sunt unus motus numero. Sufficit aut, quod distinguantur ratione,& quoniam laaec transcendunt negotium Logicum, ideo pro nunc sustine. Quantum ad tertit m aduerte, quod passioni attribuuntur duae proprietates. Prima est, quod passionis proprium
est inferri primo dc immediath ex actione. Haec iam declarata est in diffinitione passionis. Secunda est, quod passio est subiectiu8 in patiente Nam passio uel est motus, id est
alteratio causata ab egente in passo , uel forma recepta in passo. Sed utroque modo est in passo. Nam primo modo est motui. Motus autem est subiective in mobili, quod est patiens,ex tertio Physi. Secundo autem modo est forma recepta ab agente, receptum autem est subiective in recipiente, quod est ipsum passum: ergo utroque modo est inpatiente & non in agente. Quod si inueniatur in agente hoc erit per accides, quoniam non est in agente, ut asens est, sed ut repatitur, uel quantum idem agit in seipso, ita quod idem est agens &patiens , ut quando quis percutit seipsum. Haec de pata fione dicta sint, quoad reales. Nominales uero sic.diffiniunt praedicamentum passio
303쪽
rus, di assignant genus generalissimum, & subalterna, sc specialissima & indiuidua, ut infra. Praedicamentum passionis est ordinatio plurium terminorum uni uocorum , & uniuersalium significantium pata sonem, secundum sub & supra,illi autem termini significant passionem, per quos conuenienter respondetur ad interrogationem factam per a quo. Quaesitiuum enim huius praedicamenti est ly,a quo. ut a quo homo generatur, a quo illum luatur aer, dcc. Sic aute m assignant ordinationem huius praedicamenti. Passio, scilicet sexto modo sumpta est genus generalitasimum. Sub quo sunt sex genera subalter a, scilicet generari, corrupi,augeri, minui, alterari, secundu locum moueri, quorum diffinitiones manifestabuntur tibi in post praedicamentis in cap. de motu . Primi, & secundi generis specialissima sunt hominem generari, equum corriinapi. Indiuidua autem sunt, hunc hominem generari , hunc equum corrumpi.Tertii generis & quarti specialissima sunt aueeri, logum minui in latii,in indiuidui sunt, hoc augeri in Iongum, hoc minui in latum.
Quinti generis specialissima sunt, calefieri & instigidari, indiuidua sunt, hoc calefieri, hoc in frigidari, sexti generis specialissima sunt, moueri sursum, moueri deorsum, indiuidua sunt,hoc moueri sursum, hoc moueri deorsum. Haec de praedicamento passionis dicta sint.
be radicamento quando. C A P. TITI.
IN cap. octauo agendum est de praedicamento quando. De quo tria agenda sunt. Primo, ut scias in quo sensu est praedicamentu declara dum est, quot modis sumitur.
Secudo,di fini edu est in illo sensu, in quo est praedicamen et
tum. Tertio assigna dae sunt eius proprietates & coitates. Quantum ag primum a duerte,quod quando consueuit sumi tribus modis . primo relative ut Sor. comedit, quando Plato legit. i. illo tempore Sortes comedit, in quo Plato legit. secti do interrogatiue, ut si interrogat quis. Quando Plato natus est & responde tu , heri. Tertio indiffinite,& runc quando importat esse in tempore,id est mensurari aliqua differentia temporis, ut fuisse in tempore praeteritum
304쪽
tum esse in tempore praesenti, fore in tempore suturo, ita quod quando aequi pollet denominari rem temporalem ab aliqua disserentia temporis, mensurativa rei & esse eius non absolute,sed ut est sub motu, ut tibi declarabitur in quarto Physico & in hoc tertio sensu est praedicamentum, in primo autem, & secundo sensu, potius sunt species huius praedicamenti, quam ipsum genus generalissimum, ut declarabitur tibi infra. Quantum ad secundum aduerte, quod in tertio sensu suando existens praedicamentum sic diffin itur, Quando est, quod ex adiacentia temporis in re temporali derelinquitur. Pro cuius notitia aduerte, quod sicut ex applicatione ulnae mensuratur qnantitas panni, sic ex applicatione temporis mensuratur duratio rei temporalis,ex eo aurem, quod ulna ut mensura applicatur panno, consurgit respeetus conformitatis inter ulnam, & pannum, quoniaquanta est ulna semel uel totiens replicata, tantus est pannu ,eodem modo ex eo, quod tempus applicatur rei temporali,& cognoscitur eius duratio, consurgit quidam re spectus inter tempus, & rem temporalem , qui est respectus me surae, Sc mensurati. Qui respectus importatur per quando. Quod idem est, quod esse in tepore puta esse hodie,suisse heri, re cras. Sic ergo intelligenda est di nitio. Quando, est respectus, qui ex adiacentia, i. ex applicatione temporis ad rem temporalem sicut mesurae ad mensuratum derelinquitur in re temporali. Quantum ad tertium aduerte, quod duae communitates attribuuntur ipsi, Quando, & una proprietas, Prima coitas est, quod quando nihil est contrarii. Secunda, quod Quando non suscipit magis Sc minus, ratio est, quoniam quando fundatur ita tempore, tempus autem, neq; intenditur, neq; remittitur, licet magis & minus extendatur, neq; tempori est aliquid contrariu cum sit, qualitas, quantitati aute, ut docuimus in praedicamento quantitatis , neq; est aliquid uere & perfecte contrariu, neq; intenditur & remittitur, licet magis & minus extendatur pro quanto una quantitas est maior altera. Proprium autem, Quando est, iquod est in omni eo quod incipit esse in tempore, & ratio huius
305쪽
huius est, quia respectus me surae est in omni eo, quod per mensuram mensuratur, sed quando est respectus mensurae inter tempus dc rem temporalem ergo est in omni eo,
quod incipit es, in tempore,id est mensurat tempore siue secundum totum, siue secundum partes. Quod dico propter coelum, cuius motus si esset aeternus, non mensuraretur tempore secundum totum, quia non haberet principium in finem in tempore. Mensuratur tamen secundum omnes partes: quoniam quaelibet circulatio sit in tempore finito, in uigintiquatuor horis,
Aduerte ultimo, quod quando solet diuidi in simplex& compositum,& per quando simplex intelligitur, quando res temporalis mensuratur tempore imperceptibili &quasi momento, ut ictus oculi, & per compositum intelli gitur, quando res temporalis mensuratur notabili tempore, puta hora,die, mense, anno. Sed haec sunt improprie dicta, quoniam omne te pus quatumcunque breue, est quid continuum, ex consequeti compositum ex partibus quantitatiuis &similiter dicedum est de quando .Haec de vitando dicta sint secundum reales. Nominales uero sic diffiniunt hoc praedicamentum.
Praedicamentum est ordinatio pluriu terminorum uni- uocorum,& uniuersalium significantium quando. i. esse in tempore, ut heri,hodie, cras, in hora, in die, in mense &c.
ordinationem huius praedicamenti sic assignant. Genus generalissimum est quando, sub quo sunt tria genera sub- alterna ,scilicet esse in tempore, esse in aeuo. esse in aeternitate, quoru specie, sunt heri ,hodie, cras. Indi uidua sunt, nunc, in hoc die,in hoc mense &c. Sed aduerte, quod haec assignatio non est uera ad mentem Aristotelis, quoniam si quando respicit tempus, sicut ubi locum.(Sic ait incorporea no sunt in loco,sc aeterna,& aeuiterna nG sunt in tempore, ergo sicut de incorpore non uerificatur, ubi, nisi per quandam similitudinem, sic nec de aeterno, & aeuiterno uerificatur quando, nisi perquaudam consistentiam, ut tibi declarabitur in quarto physicorum, tam de ubi, quam de quando. sed pro nunc sustine, quoniam excedunt negotium Lopicum.
306쪽
I N cap.nono agendum est de Vbi, de quo tria uidenda sunt. primo ut scias, in quo sensu est praedicamentum , ,& hic diffiniendum , declarandum est quot odis sumitur. secundo, quid sit ut est praedicamentum . tertio assi
Quantum ad primum, aduerte quod cium Vbi, significet esse in loco, tot modis sumitur Ubi, quot modis esse . in loco. Esse autem in loco sumitiir tribus modis. P rimo, circunscripuue, & est quando locatum circunscribitur,& continetur a locante,& hoc modo omne corpus contentum in alio & ab eo circundatum dicitur esse in loco circunscriptiue, in quo sensu nulla substantia incorporea est in loco,neq; sibi competit Ubi, circunscripti vh. Secundo diffinitiite siue determinatiuo & est quando uirtus a tentis incorpo rei est finita, & ita applicatur uni loco, in quo Operatur, quod pro tunc non potest applicari alteri loco cum finita , & determinata sit,& hoc modo angelus est in loco,& sibi competit, ubi in hoc secundo sensu, de
non in primo, quoniam caret quantitate repletiva loci . Tertio contenti ue uniuersaliter, siue repletiva uniuersaliter,& est qua do uirtus ageti v est ignita,& operatur ac influit in omni loco,& hoc modo Deus lotus est in loco, &competit sibi, ubi, solum in hoc tertio sensu . Hic non est sermo de Vbi, nisi in primo sensu,quoniam in secundo,&tertio est de consideratione metapnysici . Quantum ad secudum aduerte, quod ubi in primo sensu , & in quo facit praedicamentam distinctum ab aliis se diffinitur. Ubi est circunscriptio corporis locati,a circun- scriptione loci procede pro cuius notitia aduerte, quod circunscriptio cum itur tripliciter. Primo acti ub, & est idem, quod circundatio siue continetia, qua corpus locas circundat & in se concludit corpus locatum,&in hoc serem est, ut actio,& si est in aliquo praedicamento est in praedicamento actionis. Secundo passive,& est ide, quod coclusio qua concluditur locatu eic cite, ut aqua a vase, &in hoc sensu est ut passio,& si est i aliquo p dicamelo, est in praedicamento,passionis. Tertio respective,& est idem quod
307쪽
quod ordo locati ad locti, cos urgens inter loca tu, & locu ex eo, quod locus circui cribit, & locatum circui cribitur,& in hoc tertio . sensu,sircunscriptio est praedicamentum dis inctum ab aliis. Vtrum autem ubi & locus distingua tur realiter uel tantum ratione,declarabitur tabi in quinto Metaphysicae . Quantum ad tertium aduerte, quod ubi attribuuntur duae communitates, scilicet non habere contrarium , nec recipere magis & minus & ratio est, quia quantitati nihil est contrarium, nec recipit magis,& minus ut dictum ei in praedicamento quantitatis. Sed ubi fundatur in quantitate, quoniam in loco, ergo &c. Nec obitat quod ubi iurium,& ubi deorsum uidentur esse cotraria, hoc enim iam soluimus in praedicamento quantitatis. Nec obstar, quod in ubi est motus, ergo contrarietas , nam hoc idem soluimus in praedicamento quantitatis. Haec de praedicamento Vbi dicta sint, quo ad realei. Nominales uero lac diffiniunt. praedicamentum ubi est ordinatio plurium terminorum uni uocorum uniuersaltu, significantium Vbi, secundum sub & lupra termini autem significantis ubi sunt illi, per quos conuenienter respondetur ad interrogationem saetam per ubi, ut lunt illi termini, hic, illic, istic, in templo, in platea, in domo, Assignant autem ordinationem huius praedicamenti hoc modo . Genus generalissimum est, ubi circunt criptiue sumptum, genera eius subalterna lunt ubi simplex,& ubi compositum. Vbi simplex , est illud quod a sim plici , id eli minimo loco procedit, ut ubi ipsius puncti, ubi compositum est illud quod a loco composito , id ei
habente partes manifestas quantitati uas procedit, ut ubi lapidis & hominis,haec enim occupant locum manifeste diuisibilem. Simplicis ubi specialissima sunt nobis incognita, ex minima entitate, composita autem ubi specialissima sunt, esse in domo,esse in platea. In diuidua autem sunt, esse in hac domo,& in hac platea &c. Haec de praedicamento ubi dicta sint, i De praedicamentos tussiue postumis. Cap. x.
I N'cap. decimo agendum est de praedicamento positionis, , Co
308쪽
tionis, de quo tria uidenda sunt. Primb ut scias in quo ensu est praedicamentum,al signandi sunt modi, quibus dicitur politio. Secundo,quid sit. Tertio, luat sint eius communitates,& proprietates.
antum ad primum aduerte, quod positio tribus m, cis sumitur. Primo,dicitur positio propositio, quae ut uerissima ponitur sine supponitur in aliqua scientia ad deducendum conuersionem, puta apud Mathematicii haec est positio, punctus est, cuius pars non est, & ista, a puncto
ad punctum licet lineam deducere,& de positione in hoc sensu non est hic sermo, sed potius spectat ad librum posteriorum. Secundo, dicitur oppositio ordo partium inter se,& per respectum ad totum, di in hoc sensu spectat ad praedicamentum quantitatis . Unde ut docuimus illic, quaedam quantitates dictitur habere positionem,quaedam non. Tertio, dicitur positio ordinatio partium alicui uvcorporis locati in loco. Non solum enim locatum secundum totum est in loco, sed & partes sunt, sic & sic locata: : quoniam aliqua sursum, ut caput in homine, aliqua deorsum ut pes, aliqua a latere ut brachium &c. & in hoc
sensu positio est praedicamentum ab aliis distinctum, &diffiniendum.
secundum aduerte, qu bd sic diffinitur,Po
sitio est quidam situs partium, & generationis ordinatio, ut statio, sessio &c. Pro cuius notitia aduerte, quod sicut Ubi, importat ordinem, & respectum totius locati ad totum locum, qui respectus fundatur super circunscriptio nem, & conclusionem passiuam locati a loco, sic positio importat ordinem partium locati, & respectum ad partes loci. Sicut enim totus correspondet tori locato, sic pamtes loci correspondent partibus locati. Nam ab alia pa te animalis continetur caput, ab alia pectus, ab alia bra chium,&c. Sicut ergo, Vbi, importat situm totius locati in toto loco, sic politio importat situm partium locati in partibus loci correspondenti lim Qui quidem situs par tium potest esse a natura, & ab accidente,& a uoluntate A natura quidem, ut in homine caput sit uatur in parte superiori animalis continentis, pes autemn parte inferiori.
309쪽
Ab accidente autem, ut si contingat hominem cadere capite uerso. A uoluntate, ut si homo eligat sic uel sic stare , ii et sic iacere, uel sic sedere. His praenotatis, sic intelligenda est diffinitio,Positio est quidam determinatus situs, id est dispositio, & ordinatio partium locati in partibus loci, per quam correspondent partes loci, partibus locati, quo ad conclusionem,& cotinentiam earum. Quae quideordinatio potest esse a natura, & dicitur in diffinitione, sene rationis ordinatio, id est ordinatio copetes partibus locati: a generatione rei locatae, potest etiam este ab accidente,& a uoluntate ut docuimus. Iuxta quam partium ordinationem, aliqua dicuntur stantia, aliqua iacentia,
aliqua sedentia, & denominantur a speciebus positionis quae sunt, iactio, sessio, statio, &c. Constat igitur quid sit
positio,ut est praedicamentum . Quantum ad tertium aduerte, quod duae communitates attribuuntur positioni, & una proprietas. Prima communitas est, quod positioni nihil est contrarium. Secunda, quod positio non recipit magis,& minus: & ratio est, quia positio fundatur in loco, & locus est quantitas, ecquantitati nihil est contrarium, nec suscipit magis,& minus,ergo nec positio.
Proprietas autem est. quod substantiae proximat assi-sit,omnibus aliis formis suppositis. Pro cuius notitia ad uerte, quod assistere est inhaerere. Inhaeret autem substatiar omnibus aliis tarmis; id est praedicamentalibus sommis, suppositis quae praecedunt ipsam positionem. Nam positio supponit ubi,ordinatio enim partium in loco, supponit ordinationem totius locati in loco, & ubi supponit motum localem,& iste supponit qualitate,& quantitatem,ut pater exercitato;ergo positio adhaeret substatiae omnibus aliis sormirum, scilicet accidentalibus suppositis , de quibus hactenus locuti sumus in superioribus praedicamentis. Haec de positione dicta sint secundum reales. Nominales uero hoc praedicamentsi sic diffiniti t. Praedicamelum positionis,erordinatio pluriu terminorii unitio
corii & uniuersaltu significatiu positione secudii sub & supra.Termini aute significates positione, sunt illi, ad quoa
310쪽
uspondetur per interrogationem factam per quomodo , et uel per qualiter, ut quando interrogatur quis. Quomo-d',uel qualiter sortes est in loco, utrum iacens, utrum sedens uel aliquo alio modo. Nam quisitiuum huius praedicamenti est quomodo uel qualiter . Ordi- . nationem uero huius praedicamenti sic assignant, Genus, generalissimum est positio tertio modo sumpta. Eius, subalterna sunt positio a natura, positio ab accidente liue a proposito. Species specialislimae sunt, sit uari sursum, si tuari deorsum, si tuari a dextris, siluaria sinistris, sit uariante, siluari retro. Sessio, statio, iactio &c. Indi uidua uero sunt, haec statio, haec sessio ac .Haec de praedicamento
De praedicamento habitus . e AP. xl.
I N hoc capitu undecimo agendum est de praedica mento habitus, quod uidetur esse determinatum ad hominem tantum. nam reliqua animalia nisi ueniat in obsequium hominis, non dicuntur trabituata, neque enim ue- stitur equus, neque armatur, neque phaleratur nisi propter se florem. De habitu igitur tria uidenda sunt. Prinio, ut scias in quo sensu eit praedicamentum, assignandi sunt modi,quibus sumitur habitus. Secundo di finietur,ut est praedicamentum. Tertio assignandae sunt proprietates eius.
antum ad primum aduerte, quod in doctrina Aristotelis, habitus sumitur quinque modis. Primo, pro qualitate radicata, & de difficili est mobilis, & sic est prima species qualitat s. Secundo,pro forma debita alicui subiecto determinato, cui opponitur neg tio eiusdem formae, cum aptitudine derelicta in eodem subiecto, ut oculo debetur ullus, cuius negatio est eae citas, & intellectui debetur scientia,cuius negatio est ignorantia. & sic de habi-xu agemus in poli praedicamentis, in capitu. de oppositis. Tertio, sumitur ut dematur ab habere, uel haberi, iux taquem sensum dicitur librae habitus a me, sicut & pecunia est habita a me,& aurum est lubitum a me, & in hoc sensu tractatur de eo,in post praedicamentis in cap. de habe-xe. Mario, tum itur pro uelle sic, uel sic figurata, & inci