Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

DE PRAEDIC A MENTIS. i s

o,& cometa, puta uestis militis, uestis mulieris, uestis monachi,& sic e si in praedicamento stibilantiae, quantum adentitatem, & in quarta specie qualitatis, qua imina ad figurationem. Quinto sumitur pro accidente consurgente ex ueste, ut uestita,& homine, ut uestiente siue habente uestem,& solum in hoc ulti ino sensu est praedicamentum distinctum ab aliis, & ut sc diffiniendum est. Quantum ad fecundum aduerte, quod sic diffinitur, Habitus est adiacetia corporum, de eorum, quae circa corpus sunt. Pro cuius notitia aduerte, quod ly adiacentia, debet exponi causaliter, ut sit sensus. Habitus est accidens respectivum proueniens ex adiacentia sine applicatione mutua corporum, & eorum quae circa corpus scilicet humanum sunt. Sicut lunt uestes,arma, calceat, caligae,biretum, caputium, &c. Vnde aduerte, quod sicut, quando non est tempus mensurans, nec res temporalis mensurata, sed est respectus consurgens ex adiacentia,& applicatione temporis ad rem temporalem, quem respectum circuloquimur,

per hoc quod ei esse in tempore, licut ubi per hoc, quod est esse in loco, sic habitus no est uellis, nec homo habes, siue circudans sibi uestem, sed est respectus consurgens,& medians inter uellem, & hominem, ex eo quod uellis adiacet,& applicatur corpori, quem respectum circunt o-quimur per hoc, quod est esse uestitu, esse ariaratum, eisdcalciatum. Sic ergo intelligenda es diffinitio. Habitus est accidens respectivum, proueniens ex mutua adiacentia corporum humanorum,& uestium, & ponitur corporum, humanorum,& uestium, ut differat habitus a quandon ab ubi,& a situ, Dicunt enim respectum prouenientem ex adiacentia temporis rei temporalis,& ex adiacentia loci rei locatae, & ex adiacentia partium loci partibus

rei locatae. Conliat isitur tibi quid sit habitus, ut est praedicamentum.

Quantum ad tertium aduerte, quod huic praedicamento assignantur duae communitates, & una proprietas. Prima comunitas est, Quod habitus suscipit magis, & minus, ut dux est magis: idest perfectius uestrisus, quam miles, Scequus est armatior pedite. sed aduerte , quod cum habi- 1 tus

312쪽

RACTATUS V. PARS I L

ius sit accidens respectivum, non recipit magis, & minus, nisi ratione fundanaeti se ut etiam diximus in praedicamento ad aliquid. Vbi docuimus, quod similitudo, & disimilitudo recipiunt magis,& minus quia qualitas in qua tandatur,puta albedo,& dulcedo suscipiunt magis,& minus, cuius si num est, quod ii militudo tandata in quarta specie qualitatis non recipit magis, & minus. Nam figurae quae

denominantur a numero non recipiunt magis,& minus,ut

docuimus in praedicamento qualitatis. Quia igitur uestis,& alia indumenta,& armatura recipiunt magis, & minus: uouiam sunt magis S minus pretiosa,& nugis, ac minus ecorant hominem, & magis ac minus seruant,&protegunt hominem, ideo habitus dicitur suscipere nugis, &minus, secunda communitas est, quod habitus non habet contrarium, cuius ratio est, quia habens quod est corpus humanum, & habitum quod est uestis siue indumentum Libstantiae. Substantiae autem nihil est contrarium , ut docuimus in praedicamento substantiae, ergo habitus, qui fundatur in habente , & habito non habet contrarium. Praeterea posito, & concesso, quod habitus fundetur in habente; & habito non ratione substantiae sed ratione figurae, non potest habere contrarium: quoniam in quarta specie qualitatis nulla est contrarietas, ut docuimus illic. Cum igitur accidens respectivum no habeat contrarium, neque recipiat magis, & minus, nisi ratione fundamenti, constat, quod habitu, non potest habere contrarium. Si autem recipit magis,& minus, est quia sundamentum, ut dixinius, recipit magis, & minus. Propi setas autem est, quod habitus semper est in pluribus cxistens est enim in homine habente ueste, dum actu uestitus est , & in ueste coaptata corpori. Nam habitus,ut diximus, causatur ex adiacentia, & applicatione corporis ad uestem,& e conuerso, ergo existit in utroque.

Sed aduerte, quod haec proprietas potest esse salsa, &vera, Falsa quidem, si ponatur habitus esse unum accides

numero, puta habitus consurgens ex adiacentia huius uestis ad hoc corpus , & si proprietas intendat, quod sit in pluribus subiective , quoniam ut tibi declarabiturin philoso-

313쪽

DE PRAEDICAMENTIS. I 6losophia, impossibile est unil accidens esse in pluribus subiectis recipit enim unitatem ,& pluralitatem a subiecto. Vera autem est, si intelligatur, quod sit in pluribus, sed in uno, ut in subiecto puta in habente,& tu alio, ut in termino puta in re habita, uel e conuerso, quod scilicet sit subiective in re habita, ut Ubi, in locato, & actio in re facta ut in termino sit autem in habente, sicut ubi in locante, Ractio in agente, ut in principio a quo,& hoc uerius resti latur. Haec de praedicamento habitus dicta sint quo ad

reales .

Nominales autem sic di niunt, Praedicamentum habitus,est ordinatio plurium terminorum,& uniuersalium, signis eantium habitum secundu sub ,& supra. Termini autem significantes habitum sunt illi, per quos contienienter respondetur ad quaestionem quaerentem de aliquo, qualiter est habituatus. Nam hoc praedicamentum caret proprio quaestiuo, sed circunloquimur ipsum per hoc totum; scilicet qualiter est habituatus &conuenienter respondetur, quod est uellitus, uel calciatiis, uel armatus. O rdinationem uero hinus praecircamenti sic assignant, Genus, generalissimum est habitus ultimo modo sumptus iuxta distinctionem assignatam supra in principio huius cap. Genera subalterna sunt habitus totius,& habitus partis. Totius quidem, ut uestitum esse, togatum esse. Partis autem, ut coronatum esse. uel calciatum esse. Species, specialissimae sunt, Tunicatum esse, diploidatum esse, loricatum esse , chirotecatum esse. In diuidua sunt, Sortem sic uestitum esse, Platonem sic armatum esse, Sortem sic calciatum est e,Platonem sic pileatum, uel biretatum esse, Haec de habitu praedicamento ultimo dicta sint,secundum sententiam realium,& nominalium. Explicit secunda pars quinti tract. quae est de decem praedicamentis, ordinata per Reuerendum pa- trem Magistrum Chrysostomum Ia uel- , tum Canapicium,ordinis praedicatorum philosophiae,&sacrae Theo, logiae prosessorem, r

314쪽

INCIPIT TERTIA PARS EIUSDEM

tract. quinti ordinata per eundem, R est de Postpraedicamentis,

UT COM 'LEArv R doctrina decem praedicamentorum, agendum est de Post praedicamentis. Quid autem sit praedicamentum & antepraedicamentum,& post praedicamentum, iam diximus in principio huius tract. Similiter quomodo, st qua ratione coserant cognitioni decem praedicamentorum,diximus in parte prima huius tract. cap. j, Acturi igitur in hac tertia parte de post praedicamentis diuidemus ipsam in quinque capita, quoniam quinque ab Arist. assignantur post praedicamenta, det de singulis in specie agendum est. Sunt autem haec, Oppositio, Prioritas, Notus, Simultas, Habere siue Habitio. In primo cap. asedum est de oppositione,& singulis eius seneribuS, In secundo, de prioritate, de singulis eius modis. n tertio de motu, dc singulis eius generibus, i ij n quarto de simultate, & singulis eius modis. In quinto de habitione, siue de habere, & singulis eius modis,

De oppositione. CAPvT

I N primo cap agendum est de oppositione,& singulis eius gnibus,& hic sex agenda sunt. Primo, ut scias in quo sensu hic agendum est de oppositione,declarandi sunt mois, quibus dicitur,& diffinienda est iuxta sensum quem intendimus. Secundo,assignabimus sufficientiam quatuor generum oppositionis.Tertio,agemus de oppositione relativa. uarto de oppositione contraria, Quinto,de oppositione primitiva, Sexto de oppositione contradictoria, Quantum ad primum, aduerte quod oppositio est duplex, quaedam est propositionum, quae repugnant aut in veritate,& falsitate, aut in quantitate, ut in qu litate, &de hac non est hic sermo, sed de ea pertractauimus in tracta, secundo, agentes de categoricis, est enim pro prictas terminorum complexorum, quidam aut est terminorum incomplexorum, quorum significata adinvicem repugnant

315쪽

DE POST PRAED ICAM ENTIs , di

pugnant: ut homo,& non homo. lux & tenebrae, albedo,& nigredo,& de hac intendimus hic, nam tractatus iste est de terminis incomplexis primae intentionis. Et se ditanitur, Oppositio est duorum terminorum in complexorum repugnantia, quo ad significatum , non permittentium se simul in eodem, neque enim potest idem esse simul uidens& caecum,& pater, & filius, respectu eiusdem. Quantum ad secundum aduerte, quod uniuersalia genera oppositionis incomplexae sunt quatuor, scilicet, relativa, contraria, priuatiua, co tradictoria, quorum sufficientia hinc sumitur. Cum oppositio sit repugnantia duorum terminorum &c. uel uterque eorum signa ficat ens, uel aiater ens,&alter non ens. Si primo, dupliciter quia uter que est terminus absolutus,&sic est oppositio contra ria , ut album & nigrum, uel uterque est terminus rela intilius,& sic est oppositio relativa, ut pater & filius, seruua& dominus. Si secundo dupliciter, quia uel alter signisi cat non ens simpliciter, & sic est oppositio cotradictolia, uel est non ens circa determinatum subiectum, & se est oppositio priuatitia. Nam priuatio d icit negatione in subiecto determinato , & non absolute , puta caecitas est nexatio ullus in oculo. Unde auris no potest dici caeca, quia non est apta habere ursim. potest autem dici non uidens, quia uidens & non uidens sunt corradictoria,& quolibetente uerificatur alterum contradictoriorum. Constat igitur ratio , quare sunt quatuor oppositionum gehera . an tu ad tertiti aduerte , quod oppositio relativa est repugnantia relativi,& sui correlativi respectu eiusde subiecti, quia no se compatiuntur in eodem respectu eiusde ,

neque enim Sortes potest esse pater Platonis,& slius eiusdem, quia sequeretur idem esse generas,& genitum respectu eiusdem,& sequeretur ieem esse malui,&minus tespectu eiusdem, ut si idem posset esse duplum, de dimidium reis spectu ciusdem. Haec autem impossibilia sunt, ae impli eantia contradictionem, ut patet ad sensum. Respectu autem diuersorum non opponuntur. Nam Sortes smul est filius& pater, filius quidem A.& pater.B. iactantum ad quartu aduerte, quod opposito eontraria

316쪽

TRACTA TUS V. PARS I Id. .

est repugnantia duorum contrariorum , non se compatientium limul in eodem subiecto, sed mutuo se expellentium ab eodem . Pro cuius notitia aduerte , quae sint ue-

contraria , & quo tu plicia sint. ' Contraria quidem sunt opposita, quae sub eodem genere posita, scilicet, proximo de maxime a se inuicem di it at distantia formali, & non materiali lautum: ut excluda mus marem & foeminam,& eidem susceptibili uicistim insunt, id est, apta nata sunt in eodem subiecto numero luccessive recipi, a quo mutuo se expellunt: scilicet propria actione, uel mediante aliena. Exemplum primi: ut caliduexpellit frigidum. Exemplum secundi: ut siccum expellit

humidum, mediante actione caloris, nisi alterum contra

xiorum insit subiecto. A natura , ut calor in igne, grauitas in lapide, albedo in niue ,haec enim inseparabilia sunt. Cotraria sunt duplicia, quaedam mediata, quaedam im mediata. Mediata sunt, inter quae est medium eiuldem generis ; ut inter album & nigrum, est rubeum & uiride,& alij medij colores; nec est necesse semper alterum ines

se subiecto. Potest enim corpus este rubetam, & non album, aut nigrum. Immediata sunt, inter Quae non cadit medium eiusdem generis , ut inter sanum N aegrum, &quia inter ea non cadit medium, necesse est alterum eorum semper inesse subiecto, donec stat subiectum,Vnde

necesse est omne animal esse aut sanum, aut aegrum. Sed aduerte, quod dicuntur immediata per remotionem me dii positivi, non autem per remotionem medii per abnegationem . Nam licet non detur animal, quod non sit sanum aut aegrum; tamen datur lapis, qui no est famis nec aeger. Praeterea aduerte, quod contraria mediata sunt duplicia: nam quaedam sunt, quorum mediis nomina sunt imposita: ut mediis coloribus, mediis sapori biis , multivi mediis extremorum moralium. Quaedam autem sunt, Nirorum media sunt in nominata; ut media inter bonum di malum. quae circunloquimur per hoc , quod dici mus, hoc non est bonum, neque in ahim, & mi ulta si

milia inueniuntur in moralibus; ut tibi declarabitur in Ethicis.

317쪽

DE POST PRAEDICAMENTIS. i g

Quantum ad quintum aduerte, quod priuatiua oppositio e sh repugnantia habitus & priuationis,ita quod no se

compatiuntur in eodem subiecto, nec uicissim positi ni eidem inesse. Pro cuius notitia aduerte tria . Primo, quod

habitus e sh forma realis dans esse reale subiecto determinato, ut lux est habitus aeris, quoniam dat aeris esse lucidum,& scientia est habitus intellectus, quoniam dat intellectui esse scientem . Privatio autem est negatio ipsius habitus in subiecto determinato relinquens in subiecto aptitudinem ad ipsum habitum, non enim aufert principia naturae, quibus est apta ex sui natura habere habi

tum . Verbi gratia, caecitas non aufert oculum, tenebranon aufert diaphane itatem ab aere , qua est aptus susci- pere lumen . Secundo aduerte quod priuatiue opposita sunt illa, quae habent fieri circa ident subiectum ordine irregressibili, & tempo re determinato a natura . Dicitur ordine irregrestibili ad disserentiam contrariorum quae uicissim insunt eidem subiecto, nisi ut diximus alterum insit a natura, nam uidem iis aquam serpe calefieri, & saepe in frigidari &e contra. In priuatiue autem oppositis, videmus processum ad habitum ad priuationem , sed non est regressus per uirtutem agentis naturalis , ut praeseruemus agens diuinum. Nam uidemus uidentem fieri caecum,& umentem mori, sed non e contra. Dicitur tempore determinato a natura, qu illi omni tempore subiectum est capax habitus , ut oculus catuli, non est aptus uidere ante nonum diem,& ideo ni

si post nonum die ni non potest dici caecus,nec insans potest dici orbatus potentia generandi, quia non est aptus generare nisi in pubertate. tertio aduerte quod illa propositio, A priuatione ad habitum non est regressus, intelligenda est de habitu naturali & non aduentitio . Est autem habitus naturalis qui inest rei ex sui natura , & est

rei naturam consequenq , ut uita inest animali ex natura animalis, & uisus inest oculo , & auditus auri ex natura rei .. Habitus autem aduentilius est ille, qui aduenieret ex propria acquisitione uel actione agentis extrinse-ci, ita quod res ipsa ex sui natura nec habitum tantum

318쪽

TRACTA TU S V. PARS III.

nec priuationem habet, sed est pene indifferens ad utrimque, talis habitus est lumen respectu aeris,no enim ex na-tyra sua est lucidus, sed fit lucidus illuminatione corporis luminosi. Similiter se habet scientia ad intellectu hunianu, qui ex natura sua & in sui principio est sciit tabula rata, ut dicetur tibi iii libro tertio de anima. Vnde nisi uia sensus acquirat scientiam, non est sciens. Dico ergo, quod illa propositio, A priuatione ad habitum, non uerificatur bnis de habitu naturali, ut patet ad sensunt. Nam videmus ignorantem fieri scientem, & obliuiosum fieri memorem,& aerem tenebrosum seri lucidum &c. Quantum ad sextum aduerte, quod contradicto rua oppositio,est repugnantia duorum terminorum in complexurum, quorun significata non possunt de aliquo fimul esse uera, cuius repugnantiae non est dare medium, & si gnificatur per eundem terminum sumptum affirmative &negati ue: ut homo & non homo, album & non album, sedere& non sedere. Ratio autem , propter quam non datur medium in contradictoriis est , quia unum extremum est ens , alterum non ens simpliciter. Sed interens, & non ens simpliciter, non potest dari medium ullo modo. Dico ut Io modo, quoniam medium & duplex silicet per participationem utriusque extremi quales sunt medii sapores,& per negationem ulmisq; extremi, & est quando inuenitur subiectum, cui neutrii extremum inest Hoc declarato aduerte, quod oppositio reIativa habet medium per negationem. Nam de lapide uerum est drcere , quod nec est pater, nec filius, nec dominus, nec seruus &c. idem inuenitur in privativa. Nam de elemento uertim est dicere, quod nec est uiuum nec mortuum. Idem inuenitur in contraria respectu contrariorum immediatorum. Nam de terra uerum est dicere, quod nec est sena nec infirma. Respectu autem contrariorum mediatorum inuenitur medium utroque modo . per Participationem quidem, ut inter album & uigrum datur rubeum, S croceum Ac. per negationem autem , ut de substantia incorporea uerum est dicere, quod nec est alba, nec ni gra, nec aliquo medio colore colorata. De contradicto-

319쪽

D E PO ST PRAEDICAMENTIS. i y

riis autem, neutro modo est uerum dicere, quod habeant medium, quoniam ut probatur in quarto Metaphysicaede quolibet est uera affirmatio uel negatio. Quid autem sit contradictio, iam diximus in tract. tertio , agentes de propositionibus contradictoriis. Haec de primo post praedicamento dicta sint. Depriori, et singulis eius modis. c Ap. s i. I N capitulo secundo agendum est de priori & eius modis. Tu igitur aduerte , quod apud antiquos quatuor ponuntur modi prioris, & Aristoteles addit quintum. Primus modus dicitur prius tempore, secundus prius natura , tertius prius ordine, quartus prius dignitate, quintus

prius causalitate.

Prius tempore est illud, quod est uel suit in aliquo tempore, in quo non fuit aliud: ut Priamus fuit prior tempore Hectore. Respectu autem suturi,illud dicitur prius tempore, quod pro aliquo tempore erit,in quo nondum erit aliquid aliud, ut prius erit messis, quam vindemia, & ad hunc modum reducitur esse prius quacunqne durationerui licet nec Deus nec angelus mensurantur tempore, tamen uerum est dicere, quod duratione , scilicet aeternitate & aeuo litant priores homine. Ad eundem modum reducit ar esse prius loco, quonia locus & tempus sunt mensurae rei extrinsecat. Unde in descensu a primo coelo ad ultimum, uerum est dicere, sphaeram Saturni esse priorem sphaera Iouis &c. Prius natura est,a quo non conuertitur subs stengi eonsequentia, id est, quando duo sunt & abesse unius adesse

alterius ualet consequentia. Sed non conuertitur, tunc in ter ea est prioritas naturat,& haec priotitas seruatur inter species numeri arguendo a maiori numero ad minorem, ut bene u alet, quatuor sunt, ergo tria sunt. Sed non ualet, tria sunt,ergo quatuor sunt:& ideo tria sunt priora natu ra, quam quatuor, Idem modus seruatur inter genera &snecies suas. Nam quia a specie ad genus ualet consequentia, sed non e contra affirmative, ideo genus est prius natura, quam species, & sic quodlibet magis uniuertate,

320쪽

i TRACTATUS V. PARS III.

quolibet minus uniuersali. Nam bene sequitur, homo est, ergo animal est . Sed non sequitur, anima Dest, ergo homo est, ideo animal est prius natura, quam homo.Prius ordine est illud, quod praecedit aliud non quocimque modo, sed doctrina & cognitione,& sic principia icientiae lunt priora quam scientia, quoniam praecognoscuntur: Sc literae sunt priores syllabis, quoniam prius addiscuntur. Dixi, noli cibo cuia lite modo, quoniam sumendo prius ordine indefinito, inuenitur in primo modo, & in loco,&in secundo & dicitur ordine temporis, ordine loci, ordi

ne naturae a c.

Prius dignitate est illud, quod praecedit aliud,& est eminentius automate, potentia,doctrina, & titulo , sicut rex est prior duce, & dux prior marchione,& marchio prior ciue, unde rectores dici consueuere priores, & hic modus est maxime usitatus in moralibus & politicis. Ad eundem modum reducitur prioritas speciei, & prioritas formae respectu generis & materiae , quoniam species ethperfectior genere, & forma est dignior materia, utpote

actus eiu S.

Prius causalitate est illud, a quo aliud pendet, & non econuerso,ut natura rei est causa ueritatis in propositione, ut quia homo est animal, haec propo filio est uera, homo est animal ,& ideo rei natura prior est causalitate, quam oratio uera. H. xc de priori & singulis eius modis dicta sint

De Simul et eius modis, C A P. III

I M tertio capitulo agendum est de Simul, de quo quinque agenda sunt. Primo, quid sit Simultas. Secundo, quot modis sumitur. Tertio agendum est de Simul tempore. Quarto de Simul in conuertentia. Quinto de simul esse in ratione divisiva. Quantum ad primum aduerte, quod simultas importat in hoc loco negationem prioritatis & posterioritatis,

ut generaliter ea dicantur simul, quorum utrunque ex stir, nec unum praecedit aut iii bl equitur aliud in eo modo, quo sunt simul. Verbi gratia, quae sunt simul tempo-

SEARCH

MENU NAVIGATION