Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

DE PRAECOGNOSCANDI S. '

non incumbunt studio Logicae,& ideo melius est sic distinguere. Logaea est duplex, scilicet naturalis & artificialis .

Naturalis, est discursus innatus cuilibet utenti ratione. Nam cum distinguatur homo ab intelligentiis, ex eo Tillae sunt mere intellectuales,homo autem rationalis, ill e simplieiter intelligunt, homo autem cum discuriti. Hinc

vidimus idiotam loquentem formare consequentias conditionales, syllogismum expositorium,& multis modis arruere,& hac naturali via argumentativa processerunt antiqui & procedunt iuristae, verum, quia natura per artem

perficitur,& sine arte valde desectibiliter operatur,ut patet in cantante , liue cithari Zante ex naturali habitudine; antequam arte musices addiscat: ideo Logica artificialis necessaria est primo modo, naturalis autem secundo modo. Nam artificialis dans modum recte & absque errore definiendi,diuidendi,argumentandi, ac respondendi, disponit & facilitat intellectum, ut prompte, & expedite, or in alc,& resolute se exerceat in pra dictis actibus, quibus enatur veritatem.& falsitatem deuitat,& sine his, summa difficultate,& longissimo tempore, & admistione multorum errorum,verum ipsum alitinget. Ergo ei est nece saria Logica primo modo, secundo autem modo Logica naturalis est necessaria: quoniam hominis natura, non simplici intelligentia, sed discursu a noto ad ignotum procedit. Vnde dixit Aristoteles in i . metaphy. quod hominum penus,arte & rationibus,id est, argumentationibus vivit, idest,operatur. Vtraque autem Logica est argum elativa, ergo constat quomodo est utilis & quomodo necessati a.

Haec de praesenti cap.dicta sint. Qualis scientia sit Logica,et sub qua pane scientia imiuersaliter diuisa locanda sit. C A P. v. iii I N quinto capite manifestandum est, qualis sit scientia logica,& sub qua parte scientiae uniuersalissime diuti

contineatur. Ne igitur oporteat idem saepius inutiliter te petere; praeponemus. In primis uniuersalem scientiae siue

philosophiae(vt volunt alis diuisionem. Deinde determinabimus propositum.

Quantum ad primit,aduerte, et ex doctrina Aristololis B collo

32쪽

TRACTATUS PRI MUS.

colligitur haec uniuersalis philosophit liue sciae diuisio:

Scientiarum, alia speculatiua,alia praetica.. Speculatiuarum, alia realis, ta rationalis. Realium speculatiuarum, ia physica,alia mathematim ca ,alia metaphysica, Rationaliu speculatiuarum alia gramatica, alia rhetorica, alia poetica, alia logica siue dialectica,t. disputativa, Practicarum, alia activa,alia factiva. Practicarum activarum, alia ethica, alia politica, alia

oeconomica.

Practicae factivae diuiduntur in artibus, quas samo se dicimus mechanicas,& communiter sunt septem scilicet lanificium, militia, nauigatio, agricultura, medicatio, venam tio,& ars fabrilis. Ad has reduciantur omnes aliae, ut tacile cognoscere poteris.

Et ne haec diuisio sit penitus incognita nouitio, dicemus copendiose quid sit unumquodque praedictae diuisionis membrum,donec ad philosophiam transeamus.Tunc enim exacte de unoquoque membro quid sit, & quid sub se contineat pertractare intendimus. Tu igitur aduerte, quod apud Aristotelem(ut docet in lib. 6. Ethi. Scientia, vidistinguitur ab opinione, & a fide est certa, & euidens rei cognitio, quam intellectus acquisit per syllogismum deministrativum, ut declarabimus in tractatu decimo. Per hoc, quod dicitur,certa cognitio, distinguitur scientia ab

opinione. Quae enim opinamur, non firmiter cognoscimus nec eis adhaeremus, nisi cum formidine alterius partis. Per hoc, quod dicitur euidens cognitio, distinguitura fide. Na ea proprie credimus, quibus firmiter assentimus, licet sint nobis immanifesta, ut credimus Deum creatore mundi in tempore,licet potuerit eum creare ab aeterno.

Scientia speculativa est illa,cuius sinis et scire, siue cognoicere subiectum suti,ut scietia de coelo,de Deo, de anima&c est speculativa. Neq; enim per nostrum scire possumus Deum,aut coelum, aut animam operari.

Scientia prinica est illa, cuius finis non est tantum scire, sed operari circa obiectum suum,ut scientia medicatiua & domificativa, neque enim addiscens aedificare, con-

33쪽

DE PRAECOGNOSCENDIS. io

tentatur scire *dificare, sed intendit aedificare. Scientia speculativa realis est illa, quae versatur circa ens reale,quod habet est e extra intellectum: qualia sunt corpora naturalia,& coelum.& diuinae substantie,& quantitas continua,& discreta. IScientia speculativa rationalis est illa, quae versatur circa ens sabricatum ab intellectu,& quod non haberet esse nisi existeret intellectus: quales sunt termini & dictiones ex quibus componitur oratio,& ex orationibus componitur argumentatio. Similiter omnis sermo cono ruus &incongruus rnatus & inornatus, delectabilis & indelectabilis, verus & falsus. Haec enim omnia non essent, nisi intellectus ea fabricaret. intellectus autem est ratio, ideo dicuntur ens rationis, id est,ens sabricatum a ratione. Scientia specu latilia realis physica est illa, quae versatur circa ens mobile, quod est ens naturale, ut coelum, & elementa in elementata. Scientia speculativa realis Mathemati ea est illa, quae versatur circa ens quantum continuum, & discretum. Quantum continuum est linea, superficies, corpus,& omnes species figurarum,& de his omnibus pertractat Geometria. Duantum discretum, est numerus,& de numero ac proprietatibus numeri pertractat Arithmetica.

Quid autem sit Grammatica, & Rhetorica S poetica& logica in quas da uiditur speculativa rationalis, & circa

quae versentur, iam diximus supra.Practica activa est illa, quae versatur circa humanas operationes regulandas, ut bene ac moraliter fiant. Praesica activa ethica est, quae regulat proprias operationes cunis libet huis volentis bene & virtuose vivere.

Politica autem,quam Latine dicimus ciuilem, est, quae regulat ex regenti prudelia publicas & ciuium actiones. ut iuste Sc pacifice fiant. 3'economica vero, quam domesticam aut familiarem dicimus Latine, est,quae regulat ex patrisfamilias prudentia & autoritate operationes totius familiae, secundum quod unum quenque familiae gradum decet. gradus autem sunt vir,& uxor, parentes & silis, dominus & seruus:

34쪽

TRACTATUS PRIMvs

ex his enim integratur familia in specie humanaist docet

Aristote. m. i. Politicorum.

Practica saetitia est illa, quae versatur circa artificia manualia, quae coiter exercetur plebeis animis, gratia lucri, se non gratia perficiendi intellectum, nec assequendi felicitatem,& ideo dicuntur mechanica, quia saciunt hominem intendere extra se,& non intra se, sicut adulter quanrens alienam dissipantem, & relinquens libi lociatam ad bonum proprita in & constitutionem familiae. Distinctio autem sua in septem artes mechanicas notissima ac vulgatissima est, ideo eam pertra leo. Constat

igitur tibi uniuersalis scientiae, siue philosophiae diuitio,& compendiose quid sit quodlibet diuisionis membrum. Dixi compendiose, quoniam si ad unguem & per omnia vellem de his tractare, noui iij ingenium, qui ex simplici

Grammatica se ad logicam transfert, non docerem, sed confunderem. Intendo autem, Deo propitio, in philosophia naturali,& metaphysica, & morali, & politica , &oeconomica peripatetica resolute.& diffuse de singulis pertractare. Nunc sufficit velut paruulis cibum leuiorem propinare,donec solidiorem naturae virtus ferre valeat. His praenotatis,facile tibi constare potest, qualis scientia sit Logica,& sub qua specie diuisionis generalis scientiae contineatur, nam si interrogeris, qualis icientia sit, respondendum est, quod rationalis & non realis, ratione

iam assi gnata. Item respZndendum, quod specusativa &non praefica. Et si obiiciatur, suod non quaeritur gratia Iui, ieg gram acquirendi alias scientias per argumentationem,reipondendum est, quod non propter hoc. impcditur, quin sit speculatiua, nam quando dicitur, quod scientia practica est illa, quae ordinatur ad opus, intelligenduest ad opus, quod sit alterius potentiae, quam tutellectus,

puta sit actus voluntatis, aut manus, aut pedis . Si autem ordinatur ad regulandum opus intellectus, puta quomodo tarmanda sit oratio affirmativa aut negativa, quomodo argumentandum sit ad probandum coclusionem physicam vel mathematicam, non obstat quin sit speculativa aliter nec Arithmetica ellet speculativa, ordinatur enim

35쪽

ad numeratione quae est opus in tellectus similiter Astro- aromia non esset speculativa, quoniam ordinatur ad mensurandum quantitatem coeli & stellarum, & eorum motum. Eodem modo, nec Gramatica, nec Rhetorica essent habitus speculati uir cum una ordinetur ad formandum sermonem: congruum & vitandum incongruum et altera ad formandum sermonem ornatum,& vitandum inornatum. Constat igitur qualis scientia sit Logica, & sub qua

parte scientiae uniuersaliter diuisae contineatur. Haec depraesenti cap. dicta sint. Quomodo Logica in partes suas dem sint C A P.ivi lN sexto capite aduerte, antequam descendamus ad diuisiones Logicae, quod omnis recta & valida diuisio, lebet est e per membra opposita, ut hic, colorum, alius albus, alius niger. Si autem dicatur,hominum alius albus, alius magnus, diuitio non est valida, quoniam non opponuntur album S magnum, quoniam stant simul in eodem. Membra autem diuisionis validae, non se compatiuntur in eodem, sed si unum affirmatur, alterum negatur ab eodem.

Verbi gratia: Si Sortes est magnus, ergo non est paruus. Non sequitur autem, quod si Sortes est albus non sit magnus , quoniam potest esse magnus & albus. Item me bravalidae diuisonis debent susscienter euacuare diuisum, ita quod nihil contineatur sub diuiso, quod no contineatur sub aliquo membro diuisionis. Vnde haec diuisio est valida:Animalium,aliud rationale, aliud irrationale , non enim potest inueniri animal quin sit rationale, aut irrationale. Haec autem non est valida : Animalium aliud bipes aliud quadrupe,snam inuenitur animal quod nullum habet pedem, ut vermis, alliud est quin tu pes & aliud octi pes &c. Oportet igitur sic diuidere Logicam, quod partes diuidentes sint oppositae,ies sufficieter euacuent diuisum. Tu igitur aduerte, quod in doctrina Aristotelis fundatur triplex diuisio Logicae. l., Prima est haec. Logicae alia naturalis, alia artificialis taue ingeniosa. naturalis est inditus discursus, quo natural ter homo utitur in cogitando de agendis, di per sermo se explicando conceptus tuos ac colarendo. :Coponis mill

a: s ex

36쪽

TRACTATUS PRIMUS

ex suo ingenio orationes ex terminis,& propositiones, &uarios modos arguedi format, modo syllogismum, modo enthymema,modo inductione, modo ab exemplo. Et hae quidem naturali Logica regulati fuerunt antiqui in speculationibus suis,& eadem regulantur ciuiles,& negotiatores,& litigantes,& artifices mechanici, & breuiter omnis homo ratione utens. Et haec quidem naturalis Lostica, est innata promptitudo ad talem discursum, ita, quod non ab alio acquiritur, sed rationale animal naturaliter cosequitur, inae qualiter autem iuxta maioris, ac minoris ingenij

differentias Nam sunt aliqui adeo depressi ingeni j, si, vix uno gradu deprehenduntur differre a bruto . Isti pro maiori parte non logica naturali, sed instinctu,& motu pata

sonum, more animalium operantur . Quidam aute sunt,

qui ut diuini apparent,& adeo uigent ingenio, & subtilitate intellectus, quod uidetur eis sufficere proptitudo naturalis discurrendi, argumentandi,& respondendi. Medij

autem sunt innumeri.. Logica aut artifiei is est, quae ex ingenio & longo usu homo adinuenit sub certis regulis infallibilibus, modos 5c species propositionii (de quibus dicemus infra certas re-gulas, quibus discernimus utiles modos arguendi ab inutilibus,3c uerum modum definiendi, diuidendi,& determinandi dubia proposita secudum subicctam materia, ut de clarabimus in suis propriis tractatibus,& haec est, qua Ari stoteles dicit in secundo elenchorum se inuenisse&comm pleuisse,& de qua nunc pertractaturi lumus Secunda divisio eli haec: Logica artificialis distinguitur

in docentem,& utentem. Docens quidem est, quae traditi sormam desini cndi terminos,& componedi ueras propositiones, di ex eis per certos modos, & fixuras formandi veros syllogismos S consequentias, & alia argumentandi genera, de quibus loquemur infra, & comuniter no a proprio ingenio, sed a docente acquiritur, Haec est, qua diximus regulare intellectum in aliis scientiis acquirenda, de qua diximus, quod ad omniti methodoru principia via habet. Logi caditens est ipsam et docens, qua post qua didicimus,applicamus aliis scientiis acquiredis, ut optimum instru-

37쪽

DE PRAECOGNOSCENDIS. . ra

strumentum, regulatiuum intellectus in definiendo, diuidendo, uerum a falso discernendo , in deducendo conclusiones ex propriis priucipiis, ut tibi manifestu erit in philosophia naturali. Neque enim scires definire. neq; diuidere ens mobile, neque probare proprietates subiecti scientiae naturalis, nisi in logica didicisses modu definiendi, diuidendi,& demo strandi. Tu tamen aduerte, quod licet sit

eadem realiter, ratione tamen distinguitur inquantum docens,& inquantum utens. Nam inquantum docens coulideratur in se,in quantum utens respicit alias scientias.

Tertia diuisio est haec: Logica doces si iiicienter diuidi

tur in tres partes. Prima est,in qua traetatur de terminis incomplexis,& haec diuiditur induarum. In prima consideratur de terminis secundae intentionis,& iste est liber praedicabilium. In secunda consideratur de terminis primae intentionis,& iste est liber praedicamentorum,& post praedicamentorum, Secunda est, in qua tractatur de terminis

complexis, id est de ora pione, & propositione,& hic est liber Perihermenias. Tertia est,in qua tractatur de argumetatione,& haec duliditur in quatuor. In prima agitur de argumentatione syllogistica absoluta & simplici, idest, non applicata alicui materiae. &hic est liber Priorum. In lecuda agitur de syllogismo demonstrativo,& hic est liber Posterior u. In tertia agitur de syllogismo topico,id est pro babili,& hic est liber Topicorii, in quarta agitur de syllogismo sallaci,que dicimus septiisticu, eo quod per ipsum

solum generatur deceptio , & hic est liber Elenchorum. Haec eit summa librorum, quos tradidit nobis Aristoteles inuentor Loeicae. Reliquo a alit minores tractatus , quo appellamus parua logicalia, non habemus formaliter ab Aristotele . Sed posteriores traxerunt virtualiter ex praedictis libris Aristotelis, ita quod eorum principia iam habuimus ab Aristotele, ut tibi declarabitur,quado agemus de consequentiis,& suppositionibus &c Et aduerte, quod susticientia praedictae diuisionis sumitur hinc, Argumentatio ut dictum est supra est principale consideratum a Logico uelut eius finis: non enim Logicam quaerimus nasi ut

38쪽

qua lacunque coelusionem . Argum etatio autem est quoddam totum constans ex propositionibus, ct ibi declarabitur loco suo, propositio uero costat ex terminis. Cum igitur eadem scientia sit considerativa totius & partium, necesse est Logicum uersantem circa argumentacione, considerare de argumentatione,&partibus eius, partes autem eius sunt duplices . scilicet, pri pinquar,& remotae. Propinquae sunt propositiones, remotae aute termini mcdplexi:

nam propositiones componiit immediate argumentationem . Termini autem incomplexi non componunt eam,

nisi quia ingrediuntur propositionem. Ex quibus constat, quod pars prima, in qua conliderantur termini in complexi ordinatur ad secundam, in qua cosideratur propositio,& secunda ad tertiam, in qua consideratur argumentatio,& in ea completur intelio Logici. Constat igitur quomodo ciuidenda sit Logica' quae sint eius partes sufficienter ipsam diuidentes. Haec depraesenti cap. dicta sint.

A qito sit incipiendum in Logica,et quis ordo projicuendus,ne consuu atur ingenium nenitis. Cap. VII.

iN septimo capite in uestigandum est, a quo primo incipiendum sit tractare in Logica,& quis ordo in tractadis

seruandus sit, ne nouitii ingenium confundatur.

Quantu ad primu aduerte, Dion ulli co siderat Loetica in quantum est Dialectica, idest disputativa. alii autem in

uantum uersitur circa argum etatione, quae no solu potfieri voce, sed & mente & lcripto. Primi considerantes disi utationem non seri sine sermone, nec sermonem sine voce, nec vocem sine sono, ideo a sono tanqua a priori &colori definitive &diuisitie dicunt inchoandu Secundo loco a voce definitive,& diuisue. Tertio loco a note & verbo , ut habent esse in voce & componunt orationem,&propositionem vocalem,ex quibus componitur syllogism v, siue argumentatio vocalis, qua fit disputatio inter duos. Hunc ordinem servat. Petrus Hispanus, de ratio ad hoc mouens eum fuit, quia considerauit. quod Aristoteles in suo libro Perihermenias, acturus de propositione definit nomen & verbum , ut sunt eius partes integrales

39쪽

DE PRAECOGNOSCENDIS. et I

bo, d oratione,& propositione & argum etatione, nisi vet deseruiunt disputationi, cui non deseruiunt, nisi ut sunt voce. Reliquit ergo omnia praedicta,ut sunt in mente re in scripto,& intendit de modo magis semota, ac notiori ad sensum, qui est modus in voce. Alij autem aduertentes, quod licet modus iste famosior,& vulgarior sit,tamen experientes quod omnia praedicta habent esse in anima, in voce,& in scripto, nec un- quam proferuntur voce, nec scribuntur nisi prius mente concipiantur, Unde & dixit Aristoteles in primo peri hermenias, quod ea quae sunt in voce, sunt earum quae sunt in anima pastionum,id est conceptum notae,id est, signa, ideo arbitrati non sint incipientium a voce, nec a sono, sed a termino, idest dictione. Nam terminus,ut est in mente componit propositionem mentalem, & ut est in voce, componit propositione vocalem,& ut est in scripto, componit propositionem in scripto,& quonia nomen & ver bum & oratio possunt esse in mente in voce & in scripto, ideo dicunt melius esse, quod desiniantur per terminum, utpote magis communem, quam per vocem. Hanc igitur viam ut uniuersaliorem sequemur,& praecipue, quia non cpntrariaturpeiori sententa a Nam sicut est verum dicere, Sortes eii homo, ergo Sortes est animal, sic est verum

dicere, nomen est vox lagnificativa, ergo est terminus significativus. In plus eni in se habet terminus quam vox, quonia vox non verificatur de nomine. nisi ut est in voce.I erminus aut veri scatur de nomine, in mente & voce dc

scripto, Incipiemus ergo a termino desinitive & diuisive. Quantum ad secundum aduerte, quod cum termini in complexi sint priores & simpliciores oratione,& propositione in via compositionis, & propositiones sint priores syllogismo, quo mana coponunt syllogismum, & no econuerso, ordo scientiae requireret, quod prius tractaremus e praedicabilibus & praedicamentis, & secundo loco de propositionibus , ut tractat Aristoteles in libro peri hermenias,& tertio loco de syllogi sinis formalibus & topicis & sophisticis,& demonstrativis eo ordine, quo de eis tractat Aristoteles in tota arte noua. Verum quia nouupit V . 3 . Logicae

40쪽

Logicae auditor transit immediate ab arte Gramaticae ad Logicam,& Logicus accipit a Gramatico nomen,& ve bum,& aliquas alias partes Arationis set dicemus) prout componunt propositionem.& propolitio componit syialogismuin, ideo ne noui iij ingenium .inuoluatur, expedit prius tractare de partibus orationis, deinde de oratione& enunciatione, sicut etiam tractat Grammaticus modo Grammatico.& secundo loco tractabimus de syllogismo formali,& tertio loco de praedicabilibus, & quarto loco de praedicametis. Nam absq; notitia propositionis & syllogismi,non posset nouitius in illis erudiri modo logico, ut tibi manifestum erit. Deinde procedemus ad alios tractatus eo ordine, quem tibi manifestabimus loco suo Constat igitur tibi a quo incipere intendimus,& quem ordinein seruare, ne nouitis ingenium inuoluatur. Haec de

Explicit trac. primus qui fuit de praecogno - scendis,ordinatus per autorem,& re-

. uisiis per eundem.

TRACTATUS SECUN Duri

PRAEFATIO

In tractatu secundo agendum est de partibus propositionis, quae apud Logicum praecipue sunt nomen,& uerbum,& quoniam scire non poteris, quid & quotuplex sit nomen apud Logicum,limiliter & uerbum misi prius noueris quid sit terminus,& quot uplex sit. Et quod dico determino . intellige de uoce . Primum enim quod ponitur in definitione nominis ,& uerbi est terminus apud communiter tractatores de logicalibus, apud autem Arist. est uox, ut tibi declarauimus intractatu praecedenti c. . ideo hunc tractatum diuidemus in quatuor capita .

Primum, Quid & quotuplex lit terminus . , Secundum, Quid & quo tu plex sit nomen & uerbum. Tertium, Quid & quotuplex sit oratio. Quartum

SEARCH

MENU NAVIGATION