장음표시 사용
41쪽
Quartum, Si Logico sufficiunt duae partes orationis, scilicet nomen rectum, & uerbum rectum. Quid et quotvltast terminus. C A P. I.
I N primo cap. inuestigandum est,quid sit terminus," sint uniuersaliores diuisiones eius . Hic igitur duo agenda sunt, Primo definiemus term iuum,declarantes singulas definitionis particulas . secundo,assignabimus communes, & uniuersales diuisiones termini. Quantum ad primum aduerte, quod hic non intendimus loqui de omni significato , in quo sumitur terminus in doctrina Arist. Sumitur autem tribus modis. Primo, sumitur pro maiori,& minori extremitate, & medio, & di- cuntur tres termini, ex quibus componitur omnis uerus syllogismus,& de hoc modo loquemur in trac. de syllogismo formali,& absoluto. Secundo, sumitur pro definitione rei, quae dicitur apud Arist. terminus, quoniam in se
claudit, di terminat totam rei desinitar essentia. & de hoc
modo loquemur in trac de syllogismo topico & demonstrativo. Tertio, sumitur pro omni eo, ex quo propinque constituitur oratio. & propositio, & in quod resoluitur. Et dico propinque, quoniam sicut apud Grammaticum dictio componitur ex aliquibus remote, & ex aliquibus propinque, sic apud Logicum oratio & propositio ex aliquibus componitur utroque modo. Nam apud Grammaticum,dictio componitur propinque ex syllabis,quoniam ex seipsis & non mediante alio . componitur aute remo- te ex literis, quoniam no ex seipsis sed mediante syllaba. Sic in proposito, apud Logicum oratio & propositio componuntur propinque ex terminis, quoniam ex seipsis &non mediante alio. compotiuntur autem remo te ex syllabis & literis,literae enim componunt syllabas, & syllabae terminos,& termini orationem. Et in hoc tertio sensu solum intendimus in hoc tra c. loqui ac definire terminum Sed aduerte, quod in tertio sensu, adhuc tripliciter sumi potest , scilicet communiter, stricte & strictissime. Communiter sumitur pro omni dictione propinque componente orationem,& sic non solum nomen & uerbum sed etiam
42쪽
etiam aliae orationis partes, it pronomen, praepositio,adverbium &c, dicuntiar termini. Stricte laniatur pro omni
eo, quod est, uel potest elle subiectum, & praedicatum , &copula in propositione, in quo sensu, nec signa uniuersalia nec particularia, nec adverbia sunt termini, quoniam non sunt,nec possunt esse per seipsa praedicatum aut subiemim, sed modi siue determinationes eorum. Similiter adverbia sunt determinationes uerbi, ut' bene currit, hodie uenit &c. Strictissime autem sumitur pro omni eo, quod est, uel potest esse extremum propositionis,extremum autem dico, subiectum & praedicatum,& in hoc sensu copu- a no est terminus, quia non est extremum, sed unitiuum extremorum , unit & copulat praedicarum & subiectum,
di in hoc sensiudes nivit eum Aristoteles ta libro Priorum dicens, quod terminus est, in quem resoluitur propositio ut in subiectum & praedicatum . iHis pr epositis aduerte,quod hic habemus diis ni re terminum, non stricte nee strictissime sumptum, sed communiter, aliter non possemus ipsu in diuidere, ut diuidemus iuua. Nam una ex diuisionibus erit haec, terminorum
unus est per se significativus, alius non per se significa tutus. Constat autem ex praedictis, quod terminus non per te senificativus, non est terminus stricte, aec strictissime Tumptus, Definientes igitur terminum communiter & absolute sumptum, dicimus quod est pars propinqua constitutiva orationis & propositionis. Dicitur pars propinqua, idest immediata orationis & propositionis id differentiam literarum& si labarum, quae non nisi mediante termino componunt orationem. Vnde aduerte, quod sicut se habent lapides & ligna,& sundamentum,&parte, ad compositionem domus, sic literae & syllabae & termini ad constitutionem orationis. Nam lapides & ligna,non compo nunt immediate domum sed componunt immediate sundamentum , parietem & tectum , haec autem immediate domum: ideo illae remotae,hae autem propinquae nuncupantur, Sic in proposito, literae & syllabae non componiit immediate orationem,sed terminum, terminus au em immediate
43쪽
mediate orationem, patet ergo terminum e se immediata& proximam partem orationis ad differentiam literaruinae syllabarum. Dicitur constitutiva orationis, quoniatii hic procedimus ex priori, ad differentiam resolutionis . quae supponit constitutum ex partibus, Dicitur ergo constitutiva oratiotiis, quoniam hic intendimus praeparare materiam syllogismi, quae est propolitio, ideo in uestigamus in primis, ex quibus cons ituitur immediate propositio,&in tra c. le syllogismo aperiemus,ex quibus propitaque & immediate constituitur syllogismus. Haec autondes nitio conuenit termino, in mente,in uoce, in scripto quoniam terminus in mente,est pars propinqua orationis mentalis: & in uoce,est pars propinqua orationis uocalis : & in scripto,est pars propinqua orationis scriptor. Viso quid sit terminus apud Logicum communiter Scabsolute sumptus, assignandae sunt generales diuisiones eius, ut sciamus iuxta quod membrum ponendus est indefinione nominis de uerbi & orationis.
Prima diuisio: Terminorum aliquis est per se significativus, aliquis nihil per se, id est per se sumptus significativus. Terminus per se significativus est ille, qui ultra seipsum aliquid intellect ui repraesentat, ut homo, animal, lassis r repraesentat enim homo intellectus animal rationae,&animal repraesentat animatum sensiti utina &per se motitium, & lapis corpus terreum, durum, offendens pedem. Nam significare est aliquid intelleetui repraesentare. Vnde idem est, terminum esse per se significativum, &esse per se repraesentativum alicuius apud intellectum. Dicitur ultra seipsum, quoniam repraesentare seipsum intellectui, est commune omni termino , cum sit intelligibilis ab intellectu, cuius obiectum est ens communissimum, ut
se extendit ad ens reale de ens rationis, ut dicemus alias
Terminus nihil per se significativus est ille. tui per se sumptus ultra seipsum nihil intellectui repraesentat, ut bus &baL& biliris . Dico per se sumptus, ut excipiam quando
proferuntur ex intentione irridendi. Tunc enim ex proposito irridentis sumuntur, ut per se significativi, sed id no est ordinarium. Nam plerunq; proseruntur aut exeunt
44쪽
ex ore sine proposito aliquid ultra seipsum significandi. Ad hoc autem, quod sit per se significativus , oportet ut naturaliter, uel ad placitum in aliquo idiomate ordinarie & consuetudine firmata, sic uel sic ultra seipsum significet.
Secunda diuisio est haec : Dimisso termino nihil per se
lignita cativo. utpote inutili proposito nostro, quando non componit orationem ordinarie, ut subiectum & praedicatum, nec est pars nec determinatio eorum ad differetiam
signorum uniuersalium & particularium , diuidendus est terminus per se significativus. Et prima diuisione diuiditur in terminum per se significati uti naturaliter,& in te minum per se signa scatiuum ad placitum . Terminus per se significativus naturaliter est ille, qui apud omnes homines idem ultra seipsum repraesentat intellectui, ut homo & animal in mente. Est autem homo in mete species liue similitudo, siue conceptus hominis. Sed habet enim hitiusmodi similitudo siue conceptus, ut uera imago Puta Cariaris, quae apud omnes ex sui natura repraesentat Cae- Iarem . Sed aduerte, quod non solum terminus in mente est significativus naturaliter, sed & quidam termini, dum profertatur,& quaedam animalium signa, ut dum infirmus gemit,apud omnes repraesentatur dolor: & dum canis latrat,apud omnes repraesentatur ira, Terminus autem per
significativus ad placitum, est ille, qui non apud omnes
idem, sed in diuerso idiomate diuersa repraesentat, uel tantum in uno idiomate, aliquid determinate repraesentat, in alio autem nihil . Et causa huius est, quia huiusmodi termini,non signiscant ex instinctu naturae, sicut interiectiones , quae non sunt bene transferibiles ex uno idiomate in aliud, sed impositi sunt ad sic a significdum ex decreto , & autoritate primorum instituentium, quibus sic placuit, rationabiliter tamen, in unoquoque idiomate res singulas sic uel sic nominare. Et aduerte,quod ultra hoc quod terminus ad placitum disserta significativo naturaliter in hoc,quod non apud omnes idem repraesentat, dum profertur, nec significat ex instinctu naturae, sed decreto primi autoris: in duobus alijs differt, scilicet in modo proferendi ,
45쪽
ferendi,& in significato. Nam terminus ad placitum p e secte & distincte profertur, modo non adsit ineptitudo linguae ex parte proferentis . Termini autem naturali ter significatiui propter impetum pastionis , amoris, aut timoris , aut gaudii, aut irae, ut in pluribus truncate proferuntur, etiam remota ineptitudine linguae. Differunt etiam ex parte significati, quoniam termini ad placitum significant conceptum intellectus illi autemagis indicant affectum appetitus,quam conceptum intellectus. Sed ne nouitius inuoluatur, hic sisto, donec fiat capax solidioris doctrinae. ri Tertia diuisio est haec, Dimisso termino per se significativo n aturaliter pro nunc , terminus significativus ad placitum multas sub se continet diuisiones, quarum freques est usus in doctrina Peripatetica, ex quibus una est, quod quida est categorematicus , quidam syncategore maticus. Categorematicus est ille, qui taper se sumptus, quam cu alio,tam in propositione quam extra,aliquid ultra seipsum intellectui repraesentat, ut homo, lapis, curro, amo: na homo per se solis significat alal ronale, lapis tale
corpuS, curro actum curredi, amo,actu amadi. Syncategorematicus est ille. qui P se solii suptus nihil extra seipsum apud intellectum significat. Si aut sumatur cum alio, Puta cum nomine substantivo uel cum uerbo, simul significat, inquantum determinat nomen aut uerbum. Et sic signa uniuersalia,& particularia,& praepositiones, & adverbia,& coniunctiones sunt termini syncategorematici, i. consi-inificatiui. Nam signa uniuersalia determinat nomen sub anticium positum in subiecto ad standum pro omnibu',
aut pro nullo: ut, Omnis homo currit, Nullus homo cumrit. Signa autem particularia determinant subiectum pam . . ticulariter : Ut, quidam homo currit. Quidam homo non currit . Praepositiones autem determinant nomen ad constructionem pro certo casu, puta ablativo uel accusativo, Ad verbia determinant uerbiam pro determinato loco, ut adverbia localia, uel pro determinato tempore , ut adverbia temporis, uel pro determinato modo quantitaui uel qualitatis, ut adverbia quantitatis & quali tatis, Coiunctiones
46쪽
iunctiones autem determinant terminos & orationes,secundum modum copulatiuum, uel disiunctivum uel illativum. Exemplum primi,&, atque . Exemplum secundi, uel, aut. Exemplum tertis,ergo, igitur, itaque. Inter syn-
categorematicos terminos no comprehenduntur interiectiones: quoniam ut docuimus, significat naturaliter, nec pronomina primitiva, quoniam sumuntur loco proprii nominis, & certam lignificant personam. Dederiuatiuis autem uidetur quod sic, quoniam sunt ut determinationes nominum subflanti uorum, ut meus liber, tuus pater, nostra patria&c. Similiter participium non est terminus syncategorematicus: coplectitur enim nonae substanti uu& uerbum,ut legens loquitur id est homo qui legit,loquitur. Ex his omnibus sequitur, quod cum sint octo partes
orationis, tantum nomen & uerbum sumendo cum nomine pronomen primitivum,& cum uerbo participium, sui termini categorematici, aliae autem partes sunt termini syncategorematici apud Logicum. & causam huius dicemus, postquam desinierimus nomen & uerbum . Quarta diuisio. Terminorum categorematicorum, quidam est primae intentionis, quidam secundae. Prima in tentio apud ueros Peripateticos est, primus conceptus sundatus immediate in re, quae est eras reale, ut primo apprehenditur ab intellectu, ut Uimal rationale, est prima intentio, quam sormat intellemis, & immediate sun da . tur in natura hominis. Secunda autem intentio est secundus conceptus formatus ab intellectu, sundatus in re non immediate, sed mediante primo conceptu, ut esse praedicabile de pluribus disserentibus numero in quid,est secu-dus coceptus, quem format intellectus de homine. Nam postquam apprehendit, quod homo est animal rationale,aduertit,quod ut est animal rationale, conuenit omni
contento sub homine , & sic est praedicabilis de quolibet
suo indiuiduo in quid, & tunc sormat secundum conceaptum,dicens quod natura hominis ex eo,quod est animal
rationale,est praedicabilis de pluribus differentibus numero inquid,& quod dico de homine, intellige de qualibet natura specifica contenta sub auimali., Terminus igitur primae
47쪽
priniae intentionis, est terminus significans primum conceptum tandatum immediate in euentia rei, ut homo, capra, leo.Terminus autem secundae intentionis est terminus signi scans secundum conceptum, fundatum in natura rei mediante primo concepiti, ut genus, species, disterentia, singulare,&c. Et ne confundatur intellectus noui
iij, hic stilo. I n tractatu autem de uniuersalibus siue praedicabilibus, diffusius & altius de terminis primae, & secundat intentionis loquemur. Et aduerte, quod diuisio termi ni in terminos primae impositionis,& secundar impositionis apud nos, qui sequimur uiam realium, non disserta praecedenti. Nam homo in mente excogitatus, S uoce probatus, & in scripto positus, significat primum conceptum : ideo est terminus primae intentionis in mente, in uoce, in scripto. Et iste terminus species, excogitatus in mente, & in uoce, & in scripto, & secundar intentionis, quia significat secundum conceptum modo, quo dixi mus. Non ergo est necesse ultra diuisionem factam inter terminos primae, & secundae intentionis , assignare eam,
tuae dicitur primat, & secundae impositionis, ut penitus diinctam a praecedenti, quae fuit in primae, & secundar intentionis. Haec enim continetur in illa.
Quinta diuiso et Terminorum quidam est communis, quidam singularis. Communis est, qui de pluribus praedicatur, ut homo,animal, lapis,& apud Grammaticum dicitur nomen appellativum, quoniam pluribus conuenit. Terminus singularis est, qui de uno solo praedicatur, ut Plato, & Sortes, & apud Grammaticum dicitur nomen proprium, quoniam uni soli conuenit: & aduerte, quod terminus singularis apud Logicum potest fieri quatuor
modis, Primo, per nomen indiuidui: ut, Plato studet, Secundo, per nomen commune adiuncto pronomine demonstrativo,ut hic homo studet,Tertio, per nomen ci cuia locutum,id est multas circunstantias singulari Eatum,
ut Sophronisci primogenitus filius scribit, Quarto, per ly, quod apud Logicum.& Philosophum est signum demonstrativum, ut,ly homo,ly,animal &c. sexta diuisio: Terminorum, quidam magis uniuersalis,
48쪽
quidam minus uniuersalis est,& utrunq; membrum continetur sub termino communi . Magis uni uersalis est, qui praedicatur de pluribus quam minus uniuersalis; nam magis uniuersalis praedicatur de omnibus , de quibus praedicatur minus uniuersalis,&in hac diuisione continetur aniniat & homo; nam animal praedicatur de omnibus, de quibus praedicatur homo,& de aliis pluribus, ut de omni animalium specie, homo autem tantum de contentis sub ho mine indiuiduis,&iuxta hanc diuisionem assignabimus ordinationem contentorum in quolibet praedicamento,procedendo a generalissimo ad specialissimum . Septima divisio; Terminorum tam singillarium, quam communium, quidam est finitus, quidam infinitus, finitus
est determinati, & certi significati; qui scilicet significat
unam certam, ac determinatam naturam, & de nulla alia
uerificatur , ut homo significat solam naturam rationalem, animal solam naturam sensitiuam,&c. Infinitus est, qui negat unam naturam , eam, scilicet, quam signiscat terminus finitus,& uerificatur de quacunque alia, ideo dicitur infinitus,id est in determinatus in significando, & terminus finitus fit infinitus per appositionem; non ut, Non homo, Non lapis, Non animal. Nam Non homo,negat naturam hominis,& uerificatur de quacunque alia. Vnde lapis e si non homo,leo est no homo &c. Et aduerte, quod quando terminus finitus, infinitatur per non, fit tota una dictio, ut no homo. Si autem stet non,per se, & homo per se, dicitur terminus non infinitatus, sed negatus, ut, Non homo currit, & per terminum negatum fit propositio ne
nitiva. haec enim est negativa non homo currit, haec autem est assirmativa, non homo, puta leo currit.
Octava di uisio: Terminorum quidam est positiuus,quidam priuatiuus. Postiuus est , qui significat aliquam formam siue habitum persicientem suum subiectum, ut uisus
perficit oculum , lux acrem , iustitia animum,&c. Privativus est, qui significat negationem talis formae, relinquestamen aptitudinem in subiecto, eo quod est aptum habe re talem formam, ut caecitas , tenebra, iniuilitia, mors,
surditas, &c. Caecitas enim significa; negationem uisus
49쪽
in oculo apto habere uisum,modo,& tempore,ques est aluus uidere. Dicitur notanter, quod est aptum habere taaem formam,quoniam si non e ii aptum, no verisicatur de eo terminus privativus, sed terminus posititi us negatus, Mi non uidens, non luces,no audiens . Vnde de lapide haeceu salsa. Lapis est caecus, uel surdus, uel tenebrosus, haec autem est uera: Lapis est non uidens , non audiens, non
Nona diuisio: Terminorum, quidam abstractus, quin
concretus. Abstractus est, qui significat formam per se sine conotatione subiecti,ut color, sapor, albedo, dulcedo, anima, ustitia,&c. Concretus est, qui significat sormam con notando subiectum, ut coloratum album, nigrum,animatum, rustum , &c. Et aduerte, quod haec diuisio coinci dit cum illa ,de qua erit sermo in ante praedicamentis, scilicet Terminorum, quidam est denominans, ut Grammatica,hic est idem, quod abstractus: quida denominatiuiis, ut Grammaticus,hic est idem, quod concretus. Decima diuisio: Terminorum, quidam in complexus,
quidam complexus. In complexus est ille , qui est termi nus simplex, uel compositus,uel uniens in se plures terminos per se significati uos ad placitum; ita tamen quod habent uim unius. Exemplum primi, homo,capra, leo Exe-plum secudi, scutifer armiger . Exemplum tertii, paterfamilias,primogenitus, Sanctus Georgius, Summus ponti- sex. Coplexus est ille, qui in se aggregat plures terminos per se significati uos ad placitu, qui no habent uim unius. ted siue aggregati', siue separati retinent suum propriu lignificatum. Et sic terminus complexus semper est oratio, aliquando sine uerbo, ut homo albus, animal uolatile, inqua, secunda pars determinat,&limitat primam, aliquando cum uerbo, ut homo est albus. Vnde Logici uniuersaliter dicuntur, quod terminus incomplexus est, ut dictio,
Complexus autem, ut oratio. Tu tamen aduerte, quod terminus complexus comuniter nominatur peroratione in-
sinitivam , ut deum esse trinum, hominem esse risibilem, quae oratio dicitur esse quid complexum , & enuntiabile , ut ibi manifestabitur cum loquemur de modalibus.
50쪽
vndecima diuiso et Terminorum, quida significant sine
tempore, quidam cum tempore. Significare, sine tempore est significare rem absolute sumptam, non me suratam aliqua differentia temporis, cuius disteretiae siue partes sunt praesens,ptare ritum, futurum, & hoc modo significat nomen & pronomen sumptum loco nominis. Nam dum dico homo, ut animal, homo signifieat re, quae est homo absolute , & non inquantum praesentem, aut praeteritam, aut futuram. tamen aduerte, quod licet nomen significet fine tempore, nihil tamen prohibet aliquod nomen si
gnificare tepus, aut partem teporis, ut haec nota, tempus, nora,dies, hebdomada mensi , annus. Na licet significet tempus, non tamen aliquid distinctum a tempore,& mensuratum tempore. Per oppositum, autem significare cum
tempore, est significare re adiuncta aliqua di fierentia temporis. Et hoc modo uerbum,& participium significat cum tempore, Verbi gratia, Curro,& Currens, significant cum . sum pro tempore praesenti,& no aliter, Cucurri,pro praeterito &c. Unde significare sine tepore, ut dicemus infra,
proprie couenit nomini. oppositum aut e conuenit uerbo.Duodecima diuisio r Terminorum, quidam unitio cuS,
quidam aequivocus, quidam analogus. Vniuocus est, qui sub una definitione naturam una significat,sive sit una specie .sue una genere,ur homo sub hac definitione, quod est animal ronale, significat naturam humanam, quae est una specie,& animal sub hac definitione, quod est corpus animatum sensitiuum, significat naturam animalis , quae est una genere. Aequi uocus est. qui sub distinctis ronibus, et absque ordine, & immediate plures naturas significat distinctas specie, ut canis significat immediate canem coelestem sub hac definitione, quod est odiis in ore signi leo ams,' canem latrabilem sub hac definitione, quod est animal iracundum, & canem marinum, sub hac definitione, quod est animal aquaticii, simile cMii terrestri . Analogius et . qui sub distinctis rationibus uel nubuna inaequaliter
participata,plures naturas quoda ordine prioris,&posterioris significat. Exemplum primi, Sanu sub hac ratione, quod est esse adaequatum in humoribus, significat animal
