Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

Respondetur, si conclusio consideretur quo ad materiam , qui sunt termini componentes,non est aliud a prq . . missis, ut argumentum probat. Si autem quo ad formam, sic est aliud , nam maior & minor extremitas non componunt pra missas,nisi assumantur cum medio,& disponan- . tur in debito modo,& figura . Componunt autem coclusionem relicto medio,& ideo conclusio est tertia propo

stio realiter & essentialiter distincta a duabus praemissis,& quoniam Arist. considerauit conclusionem quo ad formam, ideo dixi eam esse aliud. Quantum ad illud, utrum ita sit aliud, quod non sit deessentia syllogismi, aduerte quod ibi sunt duae sententiae.

Vna tenet partem negatiuam, cuius ratio est, quia remota conclusione, adhuc remanet syllogismus perfectus in specie sua. Remanet enim in debito modo, & debita si- pura , cum ibi sit debita dispositio trium terminorum , Meuarii propositionum,ut disponuntur in barbara,& cela- rent &c. Ergo conclusio non est de essentia syllogismi , sed potius sequens necessario ad illum . Altera autem tenet partem affirmatiuam,cuius ratio est,quia syllogismus est conlequentia tarmatis. Est enim oratio hypothetica

rationalis, in qua coniunguntur tres categoricae per no-

tam illationis scilicet per ergo,aut igitur. In omni autem consequentia formali requiruntur essentialiter antecedes& consequens. Antecedens autem sunt duae praemissae,&consequens est eonclusio illata per notam illativam, ergo

concluso est de essentia syllogismi,& quoniam haec sentelia est probabilior, ideo tenenda est. Nec obstat , quod qcit Arist. Necesse est aliud, id est conclusionem sequi, noenim intendit conclusionem esse aliud a syllogismo, sed

aliud a praemissis. modo prae exposito. Ad argumentum autem alterius opinionis negatur antecedens, ad probam tionem dico, quod probat seruari omnia, quae requiruntur ad uerti antecedens requisitum in syllogismo inquantum est consequentia sormalis,sed non seruantur omnia, quae ad totum syllogismum requiruntur, nisi ex praemisesis, ut ex antecedente, inferatur conclusio, ut consequens

requisitum ad perfectam consequentiam. Circa

342쪽

; TRACTATUS SEX Tvs

Circa lynecesse, dubitatur, quia aliquando concluditur conclusio contingens, ut hic, omnis homo currit,Sortes est homo ,ergo Sortes currit,aliquando conclusio impossibilis, ut hic, omnis homo est a linus, sortes est homo , ergo Sortes est asinus. Sed contingenu & impossibile non necessario sequitur . . Quod enim necessario sequitur, necessaratim est, sed nec contingens nec impossibile est necessarium. ergo non est uerum, quod semper sit necesse conclusionena sequi, nisi quando conclusio est necessaria,& lillogi Eatur ex praemissis necessariis. Respondetur. Hoc dubium soluitur per distinctionem de necessitate consequentiae,& consequentis, concludit quidem argumentum de necessitate consequentis, sed non consequentiae, & de hac intendimus in dissi intione Syllogismi. Quid autem sit utraque necessitas, & quomodo disserant, tetigimus in tradi, tertio loquentes de conditionali , de qua diximus in quo sensu omnas condationalis sit nece si aria,& omnis falla impossibilis. Costat

igitur tibi quid sit syllogisinus formaliter sumptus;& aduerte, quod omnes particulae diffinitionis praeter prima ponuntur loco disserentiae, ut scilicet distinguatur syllogismus ab aliis argumentationis speciebus, ut a consequentia, enthymemate, inductione, exemplo, & conuersione. Quid sit consequentia, manifestabitur tibi in trac. de consequentiis. Enthymema autem est syllogismus trucatus, in quo tacita altera pramussarum .& praecipue minore, insertur statim conclusio, ut hic , Omnis homo est animal, ergo Sortes est animal, tacetur autem minor scilicet Sortes est homo, inductio uero est progressus a particularibus sulficienter numeratis, ad uniuersale concludendum, ut hic, Ille homo, & iste, & iste, sic de singulis

est bipes, ergo omnis homo est bipes. Exemplum uero est,quod singulariter propositum, aliud singulare ostendere contendit,per aliquod simile in utroque repertum, ut hic, Decet Carolum imperatorem obliuisci iniuriarum , sicut & Caesarem decuit. Omnes autem huiusmodi argumentationes disserunt a syllogismo, quoniam aut in eis non ponuntur plures praemisiae, aut si ponun

tur,uon

343쪽

DE SYLLOGISMO FORMA LI. 16r

tur, non disponuntnr in modo,& in figura. Quantum ad quartum aduerte, quod sicut est duplex materia syllogismi, scilicet propinqua, ut propositio,& remota ut terminus, sicut declarauitanis, sic duplex e it eius forma. s. propinqua,& remota. Propinqua quidem est modus, ut Barbara celarent, Remota autem est figura, ut prima figura, uel secunda &c. Modus aute est ordinatio duarum praemissarum scilicet maioris, & minoris sccundum debitam qualitatem, & quantitatem. Debita autem qualitas est, quod utraq; sit affirmativa, uel saltem altera quonia ex puris negati uis non sit ualidus syllogismus. Nam quando ex praemissis ueris cocluditur conclusio falsa. noest ualidus syllogismus. Contingit aute ex praemissis negati uix ueris concludi falsum, ut hic. Nullus homo est lapis, Nullus iaspis est homo, ergo nullus iaspis est lapis . Constat praemissas esse ueras, conclusionem autem salsam, e go ex puris negati uis est inualidus syllogitans. Debita uero quantitas est, quod utraque praemissarum sit uniuersalis, uel saltem una, quoniam ex puris particularibus in dims nitis,& singularibus nihil sequitur. Cotingitemna ex puris particularibus ueris concludi salsum, ut hic, Animal est asinus, homo est animal, ergo homo est asinus, e go &c-Praeterea ad debitam quantitatem spectat, quod si aliqua praemisiarum fuerit particularis, conclusio sit particula-

, non tamen oportet esse econuerso. Nam contingit coisonem esse particularem, & tamen utraque praemissamn est uniuersalis, ut patet in Baralip.& in Darapti,&ia 'apto n. Ratio autem huius regulae est , quia talis debet . di se unio maioris,& minoris,extremitatis in conclusione, .ualis fuit in medidio . Sed qua do altera praemissarum est particularis, unio cum medio est particularis , ut patet in Darii,& Ferio, ex parte .minoris, ergo, & in conclusione unio extremitatum debet esse particularis . Praeterea, ad debitam qualitatem spectat, quod si altera praemisiarum suerit uegativa, conclusio sit negativa,& e conuerso. Cuius regulae ratio est,quia unio uel separatio extremitatum in conclusione sequitur unionem cum medio , uel separationem a medio in praemisiis. Sed quando una praemissa-X rum

344쪽

TRACTATUS SsXTUS.

tum est a rinatiua,& altera negativa, duae praemissae separantur in medio, ex eo quod una coniungitur medio, a quo alia separatur, ergo oportet illas extremitates separari ab inuicem in conclusione,& sic coclusionem esse negativam. Figura autem est debita ordinatio trium terminorum, scilicet maioris extremitatis,& minoris, & medii secundum subiectionem,& praedicationem. Quae quidem ordinato consistit in hoc, quod medium sumatur cum maiori extremitate in prae militi prima, quae disitur propositio maior. Deinde sumatur cum minori extremitate in praemissa secunda, quae dicitur propositio minor. Deinde excludatur a conclusione. Neque enim medium potest intrare conclusionem,aliter conclusio differret ab altera praemissarum. Nam si medium in conclusione coniungeretur cumaiore extremitate, non differret conclusio a propositione maiori, & si coniungeretur cum minori extremitate, non differret a propolitione minori. Vt ergo seruetur deo serentia inter praemissas,& conclusionem, medium excludendum est a conclusione. Constat igitur, quae sit forma syllogismi propinqua, & remota.

uantum ad quintum aduerte, antequam descedamus ad specificam considerationem figurarum,&modorum cuiuslibet figurae, inuestigandum est quot sint ualidae syllorismorum figurae. Et hic inuenio duas sententias, tuarum . una e sh Aristo. in j. Priorum. Secunda attribuitur Galeno. Secundum Aristotelem sunt latiim tres, quoniam cum

sigura sit ordinatio , siue dispositio trium terminorum secundum debitam subiectionem, & praedicationem, quoruprincipale est medium,tot erunt ualidae syllogismorum fisurae, quot modis contingit debite uariari medium secunaum subiectionem, & pr dicationem in utraque praemi carum. Haec autem uariatio contingit feri utiliter tribus modis. Primo contingit medium subiici in propositione maiori, de praedicari in propositione minori,& sic constituitur id prima figura sic arguendo, Omnis homo est animal, So . est homo, ergo Sor est animal. Secundo, con- tingit mediuua praedicari. in utraque praemissarum. & eX-

345쪽

DE SYLLOGISMO FORMA LI. 16et

tremitates subiici, S sic constituitur secunda figura sic arguedo, Nullus lapis est aiat, omnis homo est animal, ergo nullus homo est lapis . Tertio, contingit medium subiici in utraque praemissa rum , & extremitates praedicari, & sic constituitur tertia figura, sic arguendo, Q ioddam animal non est homo, omne animal est subitantia, ergo quaedam substantia non est liqnio, ct cuni secundum Aristote . nons ossit pluribus modis uariari medium utiliter, & uniuersa iter, ita quod syllogismus ual eat in omnibus co simili forma arguendi retenta, ut declarabitur, sequitur quod tantum tres sunt syllogismorum figurae. Secundum Galenum autem, tribus praedictis additur quarta, in qua medium praedicatur in maiori, & subiicitur in minori sic arguedo, omnis homo est animal, omne animal est substanria, ergo omnis homo est substantia. Sed haec regula non est necessaria, quoniam aequi pollet regulae ante praedicamentali, in qua di etiam est ad mentem Aristo. Quando alterum de altero praedicatur, quicquid praedicatur de praedicato, praedicatur de subiecto, & in ante-

praedicamentis assignauimus limitationes eius, ne contingat errori Vide tu illic,& ideo non est opus addere quartam. Tres ergo cum praedicta regula ante praedicamentali sufficiunt. Haec de praecognoscendis pro acquirenda doctrina syllogismi sorma, dicta sint,& hic terminatur caput '

primum.

De prima figura, et sim lis eius modis, C A P. II.

I N secundo capite agendu est de prima figura, de quatria uide da sunt. Primo, an sit perseelior. uel imperfectior

secunda,& tertia. Secundo, an ignandae sunt regulae obseruandae in prima figura, ne circa eam contingat error in ar

uendo. Tertio, agendum est de singulis eius modis tami recte, quam in directe concludentibus. Quantum ad primum aduerte, quod ut diximus in cap. praecedenti, prima figura est, in qua medium subiicitur in maiori,& praedicatur in minori . Cuius perfectio super secundam,& tertiam, & p raecipue quoad quatuor primos modos directe concludentes ostenditur ex tribus . Primo ex eo quod per eam concluduntur omnia conclusio-x t num

346쪽

TRACTATUS SEXTUS

num genera, scilicet affirmati.& uniuersalis,ut in Barbara& negatiua uniuersalis, ut in Celarent, & parti c. assim ut in Darii,& partic nega, ut in serio. In secunda autem figura non concluduntur nisi uniuersalis negativa, & particularis negativa, ut tibi manifestabitur. In tertia autem non eo iaci iditur uniuersalis , sed tantum particularis affirma.& negati, Quoniam igitur in prinia concluduntur omniumclutionum genera, merito perfectior est. Vnde ut ostendemus in traei. de syllog. demo strativo . est magis scientifica,& praecipue . quia per illam tantum concludimus conclusionem uniuersalem affirmativam, de qua proprie est scientia, quae de uniuersalibus. secundo est perfectior ex parte medii. Nam solum in prima figura medius terminus mediat inter maiorem,& minorem extremitatem, &eoniungit eas, ita quod & positione liue si tu , & coniunctione est uere medium. In secunda autem figura, & tertia non est medium positione inter extremitates, cum in secunda praedicetur in utraque praemissarum, & in tertia subiiciatur. Est autem medium solum, quo ad coniunctionem. Nam maior, & minor extremitas in secunda figura

coniunguntur in uno praedicato , quod est medium , & in tertia coniungutur in uno subiecto, quod similiter est medium. Ex parte ergo medii termini prima figura est perfectior. Tertio est perfectior ex eo, quod quatuor primi modi non reducuntur ad priores, sed omnes alii secundae, &tertiae figurae,& quinque indirecto conc Iudentes reductitur ad quatuor primos primae figurae, ut tibi manifestabitur. Constat ergo quomodo ex tribus causis est periectior,& ideo merito ponitur primo loco. Quantum ad secundum aduerte, quod duae generales regulae obseruandae sunt in prima figura, quo aa quatuor primos modos directe concludentes. Prima ei . In prima figura minore existente negativa,

nihil sequitur, id est non sit ualidus sy llogismus formalis,

qui teneat, in omnibus seruato tali modo arguendi, Cuius ratio est, quia contin eret ex praemissis ueris concludi falsum, ut hie, Omnis asinus est aiat, Nullus homo est asinus,

ergo nullus homo est animal. Costat praemissis esse ueras,

347쪽

DE SYLLOGISM O FORMALI 16;

& conclusionem salsam. Diximus autem supra , quoties ex ueris concluditur salsum esse inualidii modum arguendi,eadem regula seruanda est in omnibus modis tertiae figurae, ut tibi declarabitur.

Secunda est. Maiori exissente particulori indefinita uel singulari in prima figuramihil sequitur,id est inualidus est syllogismus, ratione supradicta, ut hic, Quoddam aut malest homo,omnis asinus est animal, ergo omnis asinus est homo Constat praemissas est e ueras,& conclusionem salsam,ergo est inualidus syllogismus. Eadem regula obseruanda est in secuda figura,ut tibi declarabitur, quo ad omnes modos. Dixi notanter, quo ad primos quatuor modos concludentes direete, quonia istae regulae non sunt necessariae indirecte. Nain Papesino , minor est negativa, in Frises omorum, maior est particularis. Quid autem sit directe,& in directe concludere,dicemus in sequentibus. Quantum ad tertium aduerte, quod modi expressi ab Aristotele in primo Priorum,& ut principales ac naturaliter concludentes, sunt quatuor, scilicet,

Barbara, Quibus Boetius in lib. de syllogismo cate-

Coelarent, gorico ex autoritate Theophrasti & Eude-Darij, mi,& assensu Porphyrit,addidit quinq; mo

Ferio. dos concludentes in directe. unde Boetius

in praedicto suo libro inquit, Quatuor primos modos in analyticis suis,id est in libro primo Priorum posuit Arist.

Caeteros uero quinque Theophrastus, & Eudemus addiderunt, quibus Porphyrius uir grauistimae autoritatis v sus est consensisse. Sunt autem isti quinque modi.Baralipton, Tu tamen aduerte, P Theophrastus,& Eu- Coelantes, demus,no suerunt primi inventores modo Debitis, tu olum concludentiu indirecte. Nam Ari-Fapesino, si oteles in j. Prio.manifeste ponit quartum, Friseso mo- S. quin tu, scilicet Fapesino,& Frisisomoru.rum. sic enim inquit,Cum autem praedicativus,&privativus, & uniuersaliter sumptus priuaticius, semper syllogismus fit minoris extremitatis, ad maiorem, ut si a quidem omni .b uel alicui,b autem nulli c, conuersus propositionibus necesse est c alicui a non inesse . Similite e , X 3 autem

348쪽

TRACTATUS SEXTUS

autem,& in aliis figuris. Semper enim per conuerssonem fit syllogismus,& intendit Aristoteles, quod quando una p ropositio, scilicet maior est uniuersalis affirmativa,altera uero, id es F, minor una uertatis negativa, erit syllogitamus concludens minorem extremitatem de maiore in prima figura,& hoc est in directe concludere. Nam sicut directe concludere, est maiorem extremitatem praedicari de minori in conclusione, sic indireet, concludere,est minorem extremitatem praedicari de maiori in conclusione. Hoc autem, quod dixit Aristore. lit in Fapesimo. Sic enim arguitur, Omnis homo est animal, nullus asinus est homo, ergo quoddam animal non est asinus. Constat . quod maior est uniuersalis affirmativa,& minor uniuersalis ne gatiua,& conclusio particularis negativa indirecta, ergo Aristoteles pomit Fapesino. Item dicit,qtiod quando una praemissarum, id est ina est particularis a Lirna. & altera,id est mi. ii niuersalis negativa erit syllogismus concludens minorem extremitatem de maiori in prim silura, ex consequenti concludet nidi recte,& hoc fit in Friles omorum, sic enim arguitur, Aliqua uirtus est bona, nulla uitium est uirtus, ergo aliquod bonum non est uitium. ergo Aristoteles posuit Fri se soniorum. Ex quinq; ergo modis primae figurae concludentibus in directe,duos habemus ab Aristotele, alios aute in tres aduertere potuerunt. Theophrastus,& Eudemus; qucd innuit Boetius, ubi supra. Sic enim inquit , Hoc quod nuper diximus in secundo Priorum ana . luti corvi libro ab Aristotele monstratur. Quod soli The phrastus,& Eudemus principium capientes,ad alios in prima figura syllogismos adsiciendos animum adiecere, i icet

ergo Aristoteles, omnes modos indirecto cocludentes no expresserit, uirtualiter tamen ab eo processerunt. Descendentes igitur ad singulos modos, aduerte prius, pro uniuersali intelligentia omnium modorum primae,& secundae, & tertiae figurae, quod continentur his ue

si bus Barbara, Coelarent, Darai,Franio, Baralipton , Caelantes, Dabitis, Fummo, Frises o rum, Caesire,Camestres, Festiuo,Barota, Darapti,

349쪽

DE POST PRAEDICAMENTIS.

Felaptum Di amis. Datis, B rotardo, Ferison. In omnibus his modis cotinetur aliqua ex his quatuor uocalibus a e i o. A signat uniuersalem a r.e uniuersalem nega, i particularem affirma. o partici larem nega Omnes isti modi continent tres syllabas. Prima signat propositionem maiorem, secunda minorem, tertia conclusionem. Si quis autem modus continet quatuor ollabas,ut Baralipton,uel quinque, ut Frissem morum, tantum tres primae deseruiunt, aliae autem sunt propter com

plementum uersus. t

uatuor prim primae figurae incipiunt ab his literis b c d si & omnes sequentes tam primae, quam secundae tertiae sturae incipiunt ab eisdem, & denotatur quod incipientes ab, reducuntur ad Barbara ,& incipientes a c ad coelarent, ct incipientes a d ad Datij, & incipientes abs ad Ferio. In omnibus modis,exceptis quatuor primis ponitur aliqua ex his quatuor literis, sp mc .s signat quod ille modus reducitur per conuersionem simplicem,p signat m ille modus reducitur per conuersione per accidens r m signat . quod ille modus debet reduci per transpositionem praemisiarum , ut scilicetimator sat minor, & e conuerso , csignat quod ille modus reducitur per impossibile . Vnde uersus. Simpliciter uerti uult, , ,κero per ecci

N uult iratissem,c per imp ibile duci. His praenotatis descendamus ad quatuor primos pri- mae figurae modos, per quos secundum Aristotelem in primo Priorum sunt tyllogismi periecti, per omnes autem alios sequentes & secundae ta tertiae figurae fiunt imperfe- cii. Non enim quatuor indigent fimari, neque reduci ad alios, omnes autem alij reducendi sunt ad quatuor pri- mos, ut firmentur per illos , sicut tibi declarabitur. Quatuor ergo primi sunt persecti, reliqui uero per quatuor primos perficiuntur. Primus & perfectior est Barbara , eo quod in eo solo concluditur uniuersalii affirma. & facit magis scire, ut tibi declarabitur in tracta. sequenti . Collat autem Barbara ex ,

350쪽

TRACTATUS SEXTUS

tribus,a,signantibus ma.dc mi.& conclusionem uniuersalis affirm.& sic arguitur Bat Omne animal est mortale, , . ba Omnis homo est animal, ra. Ergo omnis homo e si mortali Regulae obseruandae, ut defendatur modus arguedi in Barbara,ponentur in ultimo cap. huius tractatus. Secundus modus primae figurae,per quem concluditur uniuersalis negativa est.

Cce Nullum animal est lapis,la Omnis homo est animal, rent, Ergo nullus homo est lapis. Regulae defensiuae modi arguendi in Coelarent,ponentur

in ultimo capite.

Tertius modus primae figurae, per quem concluditur particularis affirma. est, Da Omnis homo est rationalis, ri Sortes est homo, i, Ergo Sortes est rationalis. Regulae defensiuae modi arguendi in Darii, ponentur in capit.ultimo.Quartus modus primae figurae, per quem concluditur particularis nega est, Fe Nullum bonum est malum, ri Uiuere est bonum,o. Ergo uiuere non malum. - -

Regulae defensiuae modi arguedi i Ferio,ponetur in ea. ul. Primus modus primae figurae concludens partic. affirma. indirecte est, Ba Omne animal est uiuens, ra Omnis homo est animal, lip. Ergo quoddam uiuens est homo.Aduerte,quod reducitur ad Barbara, per couersionem conclusionis per accidens, nam tertiae syllabae apponitur. P. Sic autem reducitur, Omne aiat est uiues, omnis homo est animal,ergo omnis homo est uiuens. Nam uniuersalis affirm. conuertitur in particulam asser. per accides, ut docuimus in trac. tertio agentes de speciebus couersionis.

e sed

SEARCH

MENU NAVIGATION