Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

INCIPIT TRACTATUS DE SUPPO-

sitionibus,ordinatus per Reuerendum Magistrum Chrysostomum Ia uellum Canapicium ordinis praedicatorum , & Philosophiae professorem.

Pos et doctrinam de arte syllogiZandi resolutea nobis ordinatam, superest ut tractemus de his, quae communiter apud Logicos parua logicalia dicuntur. Sicut enim in Philosophia naturali, post ordinarios libros habemus arua naturalia, ueluti parua opuscula, in quibus de senu & sensato,de somno & uigilia, dc memoria & reminiscentia,&c, pertractatur, in quibus completur rerum naturalium doctrina; sic & in arte Logices post ordinarios artis ueteris &nouar libros composita sunt per summos Dialecticos innitentes tandamentis & principiis Peripateticis , quaedam opuscula, quae parua Logicalia nuncupantur,sine quibus pene impossibile est,assequi veram &perfectam syllogi Eandi ac disputandi scientiam. Est autem Logica ars , siue scientia argumentativa atque disputatiua . De his igitur nunc agendum est,&primo de suppositionibus , & secundo loco de ampliationibus ,& tertio loco de appellationibus. Nam sine horum notitia tractatus de syllogismo sormali, remanet apud nouitium non intellectus. Diximus enim in illo tract. capitu. sexto;quod non oportet fieri transitum a suppositione ad suppontionem sibi repugnantem, & quod termini te neantur in praemissis, & in conclusione aeque ample, &aeque stricte. Post haec agemus de consequentiis, & ultimo loco de probationibus terminorum, sine quibus tract. de consequentiis ad plenum formari & intelligi non posset. Sin guli horum tractatuum& si non habeantur expresse ab

Aristo. tamen doctrinae Peripateticae consonant. ut tibi

constabit, postquam in Arist. disci pina tam in Logicalibus, qua in in Physicis atque Metaphysicis eruditus fueris . Reliqua uero parua logicalia, quae Sophiliae inuene- .runt non sciendi gratia, sed aut decipiendi aut coniun

dendi,

372쪽

TRACTAT vs SEPTIMUS

dendi,utpote non ordinata ad aliarum scietiarum aequisitionem, postponenda sunt: no enim intendimus nis Logicam Peripateticam, ut regulam & artem omnium uere scientiarum directivam. In hoc igitur tract. acturi de suppositionibus ad mente realium, quos existimamus magis inhaerere menti ac doctrinae Arist. diuidemus ipsum in nouem capita .

Primo, quid sit suppositio. Secundo, ponentur omnes diuisiones generales suppositionis.

Tertio,tractabitur de suppositione materiali. Quarto,de formali naturali . Quinto, de accidentali simplici . Sexto,de accidentali personali. Septimo, de terminis habentibus uirtutem confundendi & distribuen M.

Octauo,de pluribus sngulis:

Nono,de suppositione relativa. Qui it suppositio. Ca r.

I N capitulo primo in uestigandum est quid sit suppositio. Uerum quia hic terminus suppositio multipliciter sumitur in doctrina Arist. ideo ut scias, in quo sensit hic disfinienda est,& de ea pertractandum aduerte, quod quatuor modis potest sumi. Primo, dicitur suppositio, propositio, quae in aliqua scientia acceptatur, ut manifelle uera, nec indiget in illa scientia demonstrati, sed est uelut principium suppositum ac firmatum in tali scientia,ut apud Geometra, haec est suppositio, omne totum est maius sua parte, apud Physicu haec est suppositio. Motus est, Apud Methaphysicum haec est suppositio, ens est, cui debetur esse. Apud. Logicum haec est suppositio. Voces sunt signa conceptuum. Et de suppositione hoc modo dicta, iam actum est in tractatu de syllogismo demonstrativo, ubi deprimis principiis actum est. Secundo,dicitur Suppositio, relatio inferioris ad superiorem, ut quae est fili j ad pitrem,serui ad dominum. Nasicut relatio superioris ad inferiorem dicitur superposi-

373쪽

tio ,sic opposita dicitur suppositio, quoniam inferior ponitur sub superiori, & de hac locuti sumus in praedicameto ad aliquid, ubi assignauimus tres relationis species, scilicet aequiparantiae superpositionis, suppositionis. Tertio, dicitur Suppolitio, positio termini sub termino in linea praedicamentali, in quo sensu individuum supponitur speciei,& species generi, & genus inferius generi superiori, & sic ascendendo usque ad generalissimi ina , de hac satis actum est in tractatu de praedicamelis, quoniam praedicamentum est ordinatio plurium praedicabilium secundum sub & supra. Quarto, dicitur Suppositio, positio termini pro alio, id est pro aliquo suo significato, in quo sensu dicimus , quod in hac oratione. Deus est bonus, ly Deus, ponitur pro suo significato, ut sit sensus. id quod significatur perly Deus,est bonum . Et in hoc quarto modo considerandum est hic de suppositione,& primo disfinienda est.

Quantum ad diffinitionem eius aduerte, quod diue,

sino de solet diffiniri ; nam Petrus Hispa. dicit, quod suppositio est acceptio termini substanti ut pro aliquo, id est, siro aliqua re significata per terminum, ex quo sequitur ecundum ipsum, quod termini non significativi no supponunt, nec adiectiva, ut adiectiva sunt. Sed id magis declarabitur infra. Petrus autem Mantuanus sic ea diffinit, suppositio est statio termini in oratione,& declaras, re inquit, Terminus aequaliter significat in oratione, & extra orationem, sed non supponit,nisi in oratione, quoniam a

se nullus terminus habet ut supponat, sed a uerbo uel participio trahit suppositionem,si a uerbo uel participio, ergo in propositione, Constat enim propositio ex Nomine & Verbo. Paulua autem sic diffinit, Suppostio est acceptio termini in propositione pro aliquo uel pro aliquibus . Exemplum primi, Petrus scribit. Ex emptu secundi,

Sortes & Plato currunt. Formalis autem & completa

diffinitio, qua intendo seruare & declarare si haec, Suppositio est acceptio termini substantiui, uel substanti uetenti in propositione extrema ter se habentis, pro aliquo suo significato, Primo

374쪽

TRACTATUS SEPTIMUS

Primo ponitur acceptio loco generis, e li enim in plus quam suppositio, ut patet. Nam acceptio potest sumi active & passive,& neutraliter: active quidem dicit actum sue actionem accipientis; nam qui accipit active, accipit sicut qui calefacit, calefactione activa calefacit, passive autem dicit passionem accepti, sicut calefactio passiva dicit receptionem caloris in calefacto . Neutraliter autem non dicit acceptionem actu activam neque passivam, sed aptitudinalem, sicut risibilitas, & haec est proprietas termini substantivi, scilicet, quod fit aptus natus accipi propositione pro aliquo suo significato . Est ergo suppositio aptitudinalis sumptio passiua termini substatiui &c., Secundo dicitur termini substantivi, ad differentiam adiectivi, quoniam adiectiva proprie non supponunt sed

copulant,non quod uniant plures terminos ad inuicem, hoc enim modo copulant coniunctiones, ut nota copulationis uel conditionalis, uel rationalis, sed quia uniunt se substanti uis,quibus adiacent & quae determinant. Tertio,dicitur, uel substantiue leti, quoniam licet adiectivum,ut adiectivum non supponat, tamen ut includit substantivum,uel ponitur loco substanti ui supponit, tuc enim est uirtualiter substativum, ut hic, Iustus erit in memoria e terna. Pro cuius notitia aduerte, quod adiecti uti quinque modis potest supponere. Primo,quando est relatiuum, quoniam ponitur loco sui antecedentis , quod est substantivum, ut homo, qui currit,mouetur,ly qui, supponit sicut ly homo, quoniam ponitur loco eius. Secundo, quando sumitur in neutro genere absque suo substanti uo,tunc enim substanti uatur, ut album currit, id est res albedinem habens currit. Tertio, quando est pronomen demonstrativum, quoniam indicat substantivum , ut ille currit, demonstrato Sorte.Quarto quado est adiectivum superlativum, quod pro p rie de uno inter multos ueri ficatur, ut fortissimus defendit Troiam, id est Hector inter Troianos . Quinto, quando adieetiuum est participium, significat enim actum existentem in substantivo, ut currens mouetur, id est homo qui currit, uel cui inest actus currendi, mouetur . His igitur quinque modis potest, adiectiuum

375쪽

adiectivum supponere, quoniam habet in se uim substantiui. Quotiens autem tenetur mere adiective,& hoc est, quando ponitur in propositione cum suo substanti uo,habet uim copulativam modo quo supra diximus, & non supponendi. Quarto, licitur in propositione, ad disserentiam significationis, quonia terminus, substantivus in propositione,&extra per se sumptus significat,sed no supponit nisi in propositione. Pro cuius notitia aduerte, quod significare praecedit supponere,&supponere praecedit uerificari. Nam significare est imponere rerminum, siue uocem ad aliquid certi repraesentandum. Sicut quando imponitur ly homo

ad significandum hominem apud Latinos,& ly (theos ad

significandum Deum apud Graecos. Unde iacere significare spectat ad primos autores,qui rebus nomina imponunt. Constat autem quod autor antequam propositionem formet,potest ordinare,& statuere talem rem,per talem te minum repraesentandam.& intelligendam,ergo significare est rem repraesentare siue extra propositionem, siue in propositione. Supponere autem,est accipere terminii iam

impositum ad significandum, ut stet in propositione pro aliquo suo significato uel supposito. Unde sicut facere si-ὴnificare, spectat ad primos autores,sic facere supponere, spectat ad formantes propositione. Nam formans propositionem singularem,intendit subiectum aliter supponere, uam quando formet propofitionem indefinitam, ut tibi eclarabitur infra. Verificari autem restringit supponere. Verbi gratia; In hac propositione, Homo curri Glyhomo supponit determinald, sub quo licet descendere disiuncti-ue, ut tibi declarabitur infra,& licet possit supponere pro

pluribus , quoniam non inconuenit,quod plures currant, modo non omnes homines currant, tamen sufficit, quod uerificetur pro uno. Nam dummodo Sortes solus currat, haec est uera, homo currit, ex quibus omnibus constat,

quod significare est in plus quam supponere,& supponere,quam uerificari, Supponere tamen,& uerificari est respectu propositionis tantum . IDisputat hic rhomiliae, Si est mens Tho.terminu sup-Z ponere

376쪽

TRACTATUS SEPTIM Vs

ponere intus,& extra propositionem, uel tantum in propolitione,aliqui tenent partem affirmativa, scilicet,quod intus & extra: aliqui autem negativam. s. quod non nisi in propositione. Primi fundant se super dictum b. Tho. in i . parte .q. xxxi .arti c. . ubi inquit, quod hoc nome Deus,

habet ex modo significandi, quod possit supponere pro

persona: sicut& hoc nomen homo , & in responsione ad tertium dicit, Thomo per se supponit pro persona, Deus autem per se supponit pro natura. Si ergo homo per se,&Deus per se supponunt, sequitur quod terminus substantivus per se sumptus extra propositionem, supponit. Qui autem tenent partem negativa, dicunt intentioneb.Tho. ess e,quod nec Deus, nec homo,nec aliud substanti uu habet uim supponendi, nisi in ordine ad propositionem, quod constat in eodem loco,in quo se fundat praecedens opinio. Nam postquam b. Tho. dixerat, quod Deus supponit per se pro natura, statim declarans huiusmodi suppositionem format hanc propositionem, ut cum dicitur, Deus creat. Declarans etiam quomodo supponit pro persona, format propositionem, ut cum dicitur, Deus generat, Deus spirat, & quonia haec opinio est uniuersalior,

ideo intendo sequi eam. Nec obstat, quod dicit b.Tho .u, Deus per se supponit pro natura, & homo per se supponit pro persona. Na per ly per se, non intendit quod per se sumptus extra propositionem supponat, sed intedit quod ex se respectu cuiuscunque praedicati absoluti supponit

pro natura, ut Deus creat, Deus prouidet, Deus est bonus, Deus est sapiens&c. Nunquam autem supponit pro persona, nisi determinetur per praedicatum relatiuum, ut Deus generat, Deus est pater, Deus est filius, ergo Deus

no ex te . sed respectu talis praedicati supponit .p persona. ilito, dicitur extreitialiter se habentis ad disserentia uerbi, quod non supponit, sed est extremorum supponentium, id est subiecti, & praedicati unitiuum . Vnde dicitur

copula, quoniam copulat praedicatum cum subiecto. Sed aduerte, quod hoc intelligitur tantum de uerbo, Sum,es, est, quoniam est irresolubile in prius uerbum, ideo ipsum

solum est primo,& per se copula. Reliqua autem, quae di

377쪽

DE SUPPOSITIONIBUS. rit

cuntur uerba adiectiva, ut Scribo,pugno,curro, quoniam resoluuntur in Sum,es,est,& in participium suum, ideo licet non supponat rationem Sum, es, est, quoniam ut sic sunt copula, & non extremum , tamen ratione participii supponunt, quoniam participium est praedicatum, ut patet

hanc resoluendo, Homo currit, Homo es currens .

Sexto, dicitur pro aliquo suo significato, ad differentia termini non significatiui,& syncategorematis, quod sor- maliter sumptum nihil per se significat, ut signa uniuersalia,& particularia,& dictio exclusiua,&exceptiua,&c. Verbi gratia, si dico, Aliquis homo currit, Omnis homo cumrit, Tantum homo currit, ly Aliquis,non supponit, nec lyomnis,nec ly,tantum, sed tantum qualificat suppositione. Nam aliquis trahet subiectum ad suppositionem determinatam. Omnis ad distributivam, Tantum ad consulam.

Haec pro declaratione distinitionis datae de suppositione dicta sint. D e generalibus diuisombus sepositionis.

I N secundo capite antequam deueniamus ad specificam cosiderationem de speciebus suppositionis, astanandae sunt generales eius diuisiones,tu igitur has diuisionea

aduerte

Prima, suppositionum,alia absoluta,alia relativa. Absoluta est, quae sit de terminis absolutis sumptis in propositione. ut omnis homo est animal, nullus homo est lapis, & caetera. Relativa est, quae sit per terminos relati uos gramaticaliter sumptos, ut qui talis qualis , alius alter, ut homo qui legit, disputat. Dixi grammaticaliter sumptos, ut excipiam relatiuum Logicum,de quo actum est in praedicamento. Ad aliquid cuiusmodi sunt,pater, filius, dominus, seruus,aequalis similis, &c. Namhimismodi termini

ita supponunt sicut absoluti. Vnde sicut in ista, Omnis homo est an inol,ly homo stat distributive sic & in ista,omnis dominus est superior seruo. De absoluta igitur acturi

sumus in praesentilide relativa autem in sine tract.

Secuta suppositio absoluta duplex est, scilicet propria,

378쪽

TRACTATUS SEPTIMUS.

& impropria, Propria est, quando terminus supponit pro suo proprio, & ordinario significato, ut haec est propria,

homo est rationalis, quonia id, quod est homo, est rationale, Impropria autem est, quando terminus supponit no

pro suo proprio, & per se significato, sed sibi accommodaro, secundum communem usum loquendi. Verbi gratia, Apostolus significat indiffereter Apostolos,&poeta indita

ferenter poetas, & tamen accommodatur soli Paulo, &roeta soli Virgilio, sicut Philosophus soli Aristo. Vnde

in hac propositione, Apostolus praedicat, Apostolus secundum suppositionem in proprium supponit determinate, secundum autem in propriam supponit discrete. quoniam intelligitur Paulus. Quandocunque ergo terminus sumi tur in propositione pro alio, quam pro suo proprio significato, erit suppositio in propria, ut in hac propositione, imonasterium regitur bono capite, caput quidem sumitur proprie pro principali parte animalis, in qua uigent sensus, hic autem sumitur pro praelato, ideo supponit improprie . Idem intellige, quando sumitur pars pro toto, uel totum pro parte,& quado sumitur continens pro co- tento, In omnibus his seruatur suppositio impropria,quae quoniam parum deseruit tractatui de syllogismis, & acquisitioni scientiarum realium, sed est magis de consideratione Grammatici,& Rhetoris,& Poetae,ideo circa eam non immorabimur Hac igitur relicta reuertentes ad absolutam propriam, diuidimus eam prima diuisione in materiale,&formalem,

cuius diuisionis ratio est. Quia cu suppositio sit acceptio rermini iubstanti ut in propositione extra materialiter se habentis pro aliquo suo lignificato, o uoluplex est significatum termini supponentis, tot uplex erit suppositio, significatum autem termini est tantum duelex, scilicet materiale, & formale; ergo suppositio absollita propria prima diuisione est tantum duplex, scilicet materialis, & sormalis . Est autem significatum formale termini illud, ad

quod significandum principaliter fuit impositum, & de

quo uerificatur sine signo materialitatis, ut significatum

sormale hominis est animal rationale, mapidis est co Pus

379쪽

pus durum offendens, & uerificat ut per seipsum non apposito signo materialitatis. Sunt autem haec signa materialitatis, ly,haec dictio, hoc nome,hic terminus. Nam haec est uera,homo est animal rationale,lapis est corpus durii. Quod si apponeretur signum materialitatis, essent falsie. Constat enim, I, haec est salsa, ille terminus homo est aniniat rationale haec, hic terminus lapis est corpus durum. Significatu aut materiale termini est ipsemet termi nus,& dicitur signiscatum naturale. quoniam unum quodque prius est , naturaliter signiscat, ac representat seipsum quam aliquid extra se, Signum autem quando supponit terminus pro seipso, aut sbi consilia ili est hoe, quod non uerificatur nisi apposto tigno materialitatis, ut ly homo est nomen, ly homo, est bilyllabum, ly homo est de

elinabile. Si autem sumatur sine signo materialitatis,om nes sunt salsae, ut, homo est nomen. Nam homo ex ui suisgnificati formalis, est animal rationale, & non ut sic est nomen, sed substantia corporea &e. Constat ergo ratio, propter quam suppositio absoluta propria diuiditur prima diuisione in maletialem,& formalem. Suppositio autem formalis secundum terminatas coincidit conuertibiliter cum personali, ita quod omnis sor malis est personalis,& econuerso,ex consequenti termi nistae non diuidunt ulterius formalem, nisi in suppositionem discretam,& communem, communem autem in deinterminatam & consulam, ut tibi infra declarabitur. vearum apud reales non coincidit cum personali, sed est magis communis, & antequam deueniant ad personalem di uidui suppositionem formalem in naturalem, & acciden

ta autem huius diuisonis ratis,quia eum dissiliistio suppostionis formalis sit aeceptio &e.pro suo formam lisgmccato, uel accipitur terminus in pro postlime respectu prae cati per se , quod conuenit subiecto essentialiter uel conleci uitur subiecti essentia, & sic in omni propos tione per se, tam primo, quam secundo modo datur suppositio natu talis siue essentialis, ut hic. nomo est animal, Homo est rationalis, Homo est risibilis. vel accipitur te raminus in propositione respectu praedicati sibi coi enien-

380쪽

TRACTATVS SEPTIMVS

tis acccidentaliter, ut Homo est albus, Homo currit. Et hanc diuisionem, scilicet in naturalem , & accidentalem, b. Tho. in tertio senten. di, prima, quaest. secunda, articu

quarto.

Suppositio autem accidentalis apud reales diuiditur in personalem, & simplicem , cuius diuisionis ratio est haec. Suppositio accidentalis, est re spectu praedicati conuenientis subiecto accidentaliter. Vel ergo conuenit subiecto, ut habet esse extra animam in suppositis,&sic est personalis, quia uerificatur praedicatum pro supposito. Vel suppositis, ut aliquis homo currit,ergo iste, uel iste currit, uel couenit subiecto, non inquatum habet esse in suppositis, sed ut habet esse in anima, puta inquantu intellectu intelligit

naturam com munem, ut praedicabilem de multis, & non

ut habet esse in hoc uel illo supposito, ut quando dicit, quod homo est species,animal est genus, substantia est genus generalissimum. Rationale, est differentia. Risibile , est proprium. Album,est accidens. Primo modo dicitur suppositio personalis, quia stat praedicatum pro stippos

iis . Secundo modo dicitur simplex , quia stat praedicare tum pro natura simplici,& in se considerata,& prout in tellectus attribuit sibi intentionem uniuersalitatis, puta speciei,aut generis. Et aduerte, quod terministae reponunt suppositionem simplicem sub materiali . Vnde apud eos sicut in ista, Lyhomo,est nomen, ly homo, supponit materialiter,sic & in ista, Homo est species, animal est genus , quorum fundamentum est, quod non existimant uniuersalia, ut genus,&species esse naturas reales, ut stant sub secundis intenti nibus , Sed esse terminos uni uocos praedicabiles de pluribus &c. In hac ergo propositione, Homo est species, secudum eos. homo non supponit pro natura coi, sed pro termino, Talis aut suppositio est materialis,& ideo quam di

cunt reales simplicem, dicunt ipsi materialem. Verti, quia magis est consonu uiae Peripateticae uniuersalia esse naturas, quam terminos,noli quidem extra singularia, ut Aristo. in tota doctrina sua imponit Platoni,& praecipue in lib. Metaphi, ideo realium quoad suppositione simplice,

SEARCH

MENU NAVIGATION