Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

D E STLL OGISMO FORMA LI. r o

concluditur de accidente. Necesse est ergo medium esse uni vocum, uel analogum, analogia unius rationis inaequaliter participata .

Secunda est,quod neutra praemissarum sit hypotheca, sed utraque categorica, quoniam modi,& figurae,de quibus locuti sumus, dantur ab Aristotele de syllogismo categorico, & non hypothetico et syllogismus autem categoricus constare debet ex categoricis, & non ex hypotheticis' propterea hic syllogismus non ualet in Barbara,Omne animal si est rudibile,est asinus,omnis homo est animal, si est rudibile, ergo omnis homo est asinus. Non ualet, quoniam praemissae sunt hypotheticae,& conclusio

est cathegorica. Tertia est,maior,& minor extremitas,teneantur impermistae in praemissis, ita quod maior extremitas, neque secundum partem,neque secundum totum replicetur in minori, & propterea non sequitur in Barbara . Omne secudum immediate sequitur primum,omne tertium immediate sequitur secundum,ergo omne teritu, immediate sequitur primum . non ualet, quoniam maior extremitas, quae

est hoc totum,immediate sequitur primum, replicatur secundum partem in minori, sed debet sic formari minor, Omne tertium est secundum, & tunc argumentum ualet in Barbara, sed minor est falsa. Quarta teneatur termina in praemissis,&incones usione aeque,ample, de aque stricte. Nam si in praemissis teneatur ampliatiue, & in conclusione restrictiue, siue econuerso,nunquam argumentum ualer, & hoc tibi manifestabitur infra in multis. Quinta est, non fiat argumentum ex quatuor terminis neque expresse, neque implicite, aliter argumentum non tenet, ut tibi manifestabitur. Sexta est,nuquam ponatur medium, neque pars medii in conclusione, unde no sequitur in Baroco, omnis homo differt ab asino, Brunellus non dissert ab asino,cum sit asinus,ergo Brunellus non differt ab homine,non ualet:quoniam medium est hoc,di fieri ab asino, cuius pars ponitur

in coclusione: scilicet differt, unde debet sic cocludi,ergo - Y et Bru

362쪽

TRACTATUS S EXT VS

Brunellus non est homo, quod est uerum. Septima no fiat transitus a suppositione ad suppositionem sibi repugnatem. Repugnat autem materialis formali simplex personali, Deternas nata siue c6fusa tantum,distributive, distributiva collective. Distributiva absoluta distributive accommode.

Octaua est, syncategoremata recth disponantur in praemissis, & conclusione,& defectu huius regulae,multi committuntur errores in modis arguendis, ut tibi manifestabitur in sequentibus. Nona est, concludatur conclusio, ut praecise sequitur ex praemissis,& non aliter defectu, cuius multi tibi mani-sei antur errores in praedictis modis arguendi. . Positis regulis generalibus obseruandis,descendendum est ad Sodos particulares, in quibus committitur error propter defectum alicuius regulae ex praedictis. In Barbara hoc argumentum non ualet,propter desectum secundae regulae, Omne rationale, uel irrationale est homo. Haec est uera, quoniam cum sit disiuctiva, una pars est uera,& sufficit. omnis asinus est rationalis, uel irrationalis,& haec est uera eadem ratione, luoniam una pars est uera,& tamen coclusio est falsa, s omnis homo est asinus. Hoc argumentum non ualet, quoniam cum cocluso sit caregorica, debet coii cludi ex categoricis, & non ex hypotheticis, constat autem ma.& mi. esse hypotheticas di iuncti uas. Vnde deberet sic argui, Omne rationale est homo, omnis asinus est rationalis, ergo Ois asinus est homo,& tunc argumetu uere est in Barbara, sed minor est falsa. Irem in Barbara hoc argumentum non ualet propter defectum quintae regulae, quicunque dicit Sortem esse animal, dicit uerum. Quicunque dicit Sortem esse asinum,dicit Sortem esse animal, quoniam asinus est animal, ergo quicunque dicit Sortem esse asinum, dicit uerum.

Hoc argumentum non ualet, quoniam constat ex quatuor terminis uirtualiter, stat enim animal in ma- pro animali rationali tantum,&in mi, pro animali irrationali tantum. Constat autem, quod no est idem animal rationale,& irrationale ex significato. Quod si sumatur ani mal in

utraque

363쪽

DE SYLLOGISMO FORMA LI. r r

utraque praemissarum pro eodem signiscato, constat minorem esse falsam,& ideo argumentum non ualet de somnia, quod si de forma ualet, minor est salsi. In Coelarent, hoc argumentum non ualet propter defectum tertiae regulae, nullum animal dum dormit, uigilat, omnis homo est animal dum dormit, ergo nullus homo

uigilat, non ualet, quoniam replicatur pars maioris extrenutatis in minori propositione, scilicet ly du dormit. Sed sic formari debet minor, Omnis homo est animal, ergo nullus homo,dum dormit, uigilat. In Darii hoc argumentum no ualet propter desectum septimae regulae, Omne individuum alicuius speciei est asinus. Nam demonstrara hac specie,puta asinina. Omne in

diuiduum illius speciei asininae, est asinus. Sortes est indiuiduum alicuius speciei, ut patet. ergo Sortes est asinus. Non sequitur, quoniam subsumitur minor, ac si ly alicuius speciei staret distributive in maiori, quod non est uerum, sed stat ,& supponit determinate,aut discrete. Vnde arguitur a non distributo ad distributum. Si autem de- beret ualere,oporteret sic arguere, omne individuum omnis speciei est asinus, Sortes est individuum huius speciei, puta humanae. ergo Sortes est asinus . Argumentum ualet de forma, sed maior est falsa. Item in Darii, hoc argumentum non ualet propter defectum eiusdem regulae, Omnes apostoli sunt duodecim, Petrus, & Paulus sunt apostoli, Ergo Petrus , & Paulus sunt duodecim. Non sequitur,quoniam sit transitus a suppositione collectiva ad distributivam, nam ly apostoli stat collective in maiori,& tamen subsumitur Petrus, & Paulus, ac si staret distributive. Item in Darii hoc argumentum non ualet, propter desectum octauae regulae, omne risibile est animal, Praeciso homo est ris bile. ergo praecise homo est animal, non sequitur, quoniam tu praeci se, non debet poni in conclusione. Est enim regula generalis, quod non debet plus noni in conclusione , cum maiori extremitate, quam pontum erit in propositione maiori cum praedicato illius, constat autem quod hoc sincategorema praecise,non suit posi

364쪽

TRACTATUS SEXTUS

tum in propositione maiori, ergo non debet poni in conclusione. Sed debet si concludi, Ergo homo est animal

In Ferio hoc argumentum no ualet propter defectum tertiae regulae, Quatrinum non ualet solidum, Ducatum ualet quatrinum, ergo ducatum non ualet solidum, non sequitur. Quoniam pars maioris extremitatis replicatur in minori propositione scilicet ualet. Sed debet formari sic minor, Ducatum est quatrinum,ergo &c. Tunc a gumentum ualet de forma, sed minor est salsa. In Baralipton hoc argumentum non ualet propter demsectum quintae regulat, Omne album est qualitas, Omnis nix est alba, Ergo quaedam qualitas est nix, non sequitur, quoniam in maiori stat album abstracte, id est pro albedine, iuxta sensum, quem dicit Aristote. in praedicamento qualitatis , quod album puram qualitatem significat, aliter maior esset salsa. In minori autem si debet esse uera oportet quod stet concrete, id est pro re siue substantia alba secundum quod dicimus hominem album, nivem albam,& sic constat, quod aut maior aut minor est salsa,

aut argumentum est ex quatuor terminis implicite . In Coelantes hoc argumentum non ualet, propter defectum quintae regulae. Pone casum, qnod nulla rosa sit in mundo,puta in hyeme,& arguitur sic, Nullu spirans odorem est rosa, quia per casum rosa non est, omnis flos est spirans odorem, Haec est uera, posito,quod non semper sentiatur a nobis: ergo nulla rosa est flos. Non sequitur,

quoniam argumentum est ex quatuor terminis, nam rosa in maiore stat pro rosa existe te, in conclusione autem stat pro rosa ut rosa,ita quod abstrahit ab existente Ac noexistente,& quoniam haec est in primo modo, per se rosa est flos, sicut ista , homo est animal, ideo est sempiternae ueritatis. Cum igiria r non stet rosa pro eodem in maiore,

& in conuersione argumentum non ualet.

In Dabitis, non ualet hoc argumentum propter defectum septimae regulae, Omnis homo est individuus siue singularis. Aliqua species animalis est homo, quia animal praedicatur de homine in quid, ergo aliqua species animalis est indiuidua siue singularis. Non sequitur, quoniam

365쪽

DE SYLLOGISMO FORMA L r. rix

quoniam fit transitus a suppositione personali ad suppositionem simplicem, nam homo in m a. supponit personali ter distributive, in minore autem supponit simpliciter, si-ue ut dicunt nominales materialiter. Haec autem tibi ina nifesta erunt in tract. de suppositionibus. In pape sino non tu detur ualidus modus arguendi, epquod utraque praemissarum est uniuersalis, & tamen conclusio est particularis, quod uidetur repugnare Aristoteli in lib. Prior ulta . Vult enim Aristo. quod conclusio assimilari debeat alicui praemissarum,hic autem nulli ex praemissis assimilatur, cum sit particularis,&ambae praemissae sint uniuersales. Praeterea, in Fapesino minor est negativa,

quod est contra regula generalem posita in prima figura, in qua dictu est, i, in pti in a figura minore existe te negativa, nihil sequitur, ergo syllogismus i Fapesino est inutilis. Respondetur, quando dicit Aristo t. in primo Priorum, quod oportet conclusionem assimilari alicui ex praemita sis, intestigit quo ad qualitatem, & non quo ad quantita tem' intendit quod si aliqua cocluso sit negativa, opor

tet aliquam praetinissarum esse negatiuam,& hoc ueritica tur in Fapesino,nam quoniam conclusio est negativa altera praemissarum, d est mi, est negativa. non autem intendit quo ad quantitatem, nam & in tertia figura, Darapti constat ex duabus uniuersalibus, & tamen conclusio est particularis, Nec obstat etiam, quod mi. sit negativa, quoniam

regula posta, scilicet quod in prima figura mi. ex istente negativa, nihil sequitur intelligitur de quaruor primis modis coucludentibux directe, In Fapesino autem sicut&in Frisesonio ruin concludimus in directe, ideo nihil obstat mi .esse negativam. Constat igitur, quod syllogismus in Fape a non est inualidus. In Frisita morum non uidetur ualidus Nodus arguen di duplici de causa, Primo , quoniam maior est particularis, quod est contra regulam positam,ut generalem in prima figura. Dictum est enim, quod in prima spura naa .existente indefinita particulari uel cistulari, nihil sequitur. Secundo, quia non regulatur per dici de omni, uel dici dunullo . nam cum ma. st particularis, non si subsumptio,

366쪽

TRACTATUS SEXTUS

in mino. sub subiecto distributionis. Constat enim quod subiectum m a. non stat distributive, sed determinate. ergo syllogismus in Friseis morum, non est ualidus. Respondetur, qliod regula posita in prima figura, quod maior non sit particularis, intelligitur de quatuor modis

primis directe concludentibus, Friseis morum autem concludit in directe, ideo no obstat. Praeterea,no obstat, quod per se nion reguletur de omni uel de nullo, quoniam cum

sit syllogismus imperfectus, ct perficiatur per reductione

ad perio, sufficit, quod mediante reductione ad Ferio reguletur. Cons at autem, quod Ferio habet maiorem uniuersialem negati.& sic constat quod Fris ei morum , licet non reguletur per seipsum per dici de omni, uel de ntillo,

quoniam habet ma particularem,tamen regulatur per reductionem ad Ferio , neque enim dici de omni & dici de nullo sunt regulativa omnium syllogismorum trium fgurarum per se & immediate, sed quatuor primorum modorum primae figurae, aliorum autem per reductione ad quatuor primos. Hinc es , quod Aristoteles in primo Priorum uocat syllogismos quatuor primorum modorum, syllogismos persectos respectu aliorum, quoniam quatuor non perficiuntur per alios sed econuerso . Constat ergo non obstantibus praedictis syllogismum in Fri se morum esse ualidum. Haec pro defensione nouem modorum pri

mae figurae dicta sint. Secundo loco defensiandi sunt quatuor modi secundae figurae, in quibus multi solent fieri paralogismi propter

non obseruantiam praedictarum regularum,

In Caesare hoc argumentu non ualet, propter defectu septimae regulae, Nullum dextrum est sinistru . Cuiuslibet hominis manus est sinistra, ergo nullius hominis manusesb dextra. Praemii Iae quidem uidentur uerae. De maiore patet, quoniam oppositum non praedicatur de opposito De mi. etiam patet, supposito quod homo habeat duas nonus, unam dextram,alteram sinistram. Et tamen coclusio est falsa, quoniam homo ut homo remoto impedimento habet manum unam dextram, alteram sinistram. Hoc argumentum non ualet, quoniast transitus a suppositione

367쪽

DE SYLLOGISMO FO R MALI. i s

positione determinata ad suppositionem distributivam. Nam manus in minore supponat determinate, in conclusione autem distributive,& sic arguitur a no distributo ad distributum,& ideo argumentum est inualidum, nec est in

Caesare, nisi apparenter. In came seres hoc argumentum non ualet propter delectum quartae regulae, Omne mortuum siue corruptum est non ens, nam corruptio est progressus abesse ad non esse,nullus homo est non ens, ergo nullus homo est mortuus siue corruptus, non ualet, quoniam ly homo, non tenetur aeque ample,& aequar stricte in minori & in conclusione. Nam in minori stat pro praesentibu Statum, in conclusione aute ratione participii de praeterito stat pro praesentibus & praeteritis, ut tibi declarabatur in tracta. de ampliatione & appellatione. In restino hoc argumentum non ualer propter desectu nouae regulae, Nullum animal praeter hominem est ratiore , nate. Rili bile est rationale, ergo risibile non est animal.

Non sequitur,quia in minori,non debet subsumi risibile, sed aliquod diuersum ab homine quoniam in maiori exceptu atus est homo, ex cosequenti exceptuatur risibile. Debetereo subsumi aliquod, quod non sit homo,puta asinus,& sic formare mi .asinus est rationalis, & tunc argumenta est bonum de forma, sed mi .est salsa.

Aduerte insuper, quod argumentum non ualet, quonianon tota maior extremitas ponitur in cones usione. Nam ly praeter hominem, est pars maioris extremitatis, quae tamen non ponitur in conclusione, ideo argumentum none si bonum de forma. In Baroco, hoc argumentum non ualet, propter des ctum sextae regulae,omnis asinus est aliud ab homine, quoniam differt e sientialiter ab eo, Sortes non est aliud ab homine, quoniam homo praedicatur in quid essentialiter de Sorte,& de quolibet homine singulari, ergo Sortes n6 est aliud ab asino, non sequitur,quoniam pars medii, id est ly aliud ponitur in conclusione. Sed debet sic concludi, ergo Sortes non est asinus. Haec pro defendendis modis secundae figurae dicta sint. Tertio

368쪽

Tettib loco defensandi sunt modi tertiae figurae , qui

sunt sex. In Darapti hoc argumentum non ualet propter desectum septimae regulae cuiuslibet hominis, alter est oculus dexter, cuiuslibet hominis alter est oculus sinister, ergo oculus sinister est oculus dexter. Non sequitur, quia a guttur a suppositione determinata ad distributivam. Nam oculus non distribuitur in maiori, sed tantum ly hominis,& tamen subsumitur oculus in mi. ac si distribueretur inma. Non debet ergo subsumi oculus, sed aliud & formare sic argumentum. Cuiuslibet hominis alter est oculus dexter,quilibet ho est ala l,ergo aialis alter est oculus dexter. Eodem modo intelligendum est hoc, cuiuslibet contradictionis altera est pars uera, cuiuslibet contradictionis altera est pars falsa, ergo pars sal se est pars uera, non debet sic sormari min. sed lic, Quaelibet contradictio est oppositio, ergo oppositionis altera est pars vera. Item non ualet hoc argumentum ex desectu eiusde reis. gulae in Darapti, Omnem hominem esse rationalem est ne eesse, omnem hominem esse animal est necesse, ergo animal esse rationale, est necesse,non sequitur, quoniam animal in mi. supponit simpliciter,in conclusione personaliter.Tu tamen potes totum concedere, & argumentum ualere de forma & de materia. & conclusionem esse ueram. Nam licet haec uniuersalis sit salsa, Omne animal esse rationale est necesse, nihil tamen prohibet particularem sue indefinitam esse ueram. Haec autem concluso in Darapti est indefinita,animal esse rationale est necesse, & aequi pollet huic particulari, aliquod animal puta hominem e sese rationale est necesse. In Felapion non ualet hoc argumentum, propter desectum septimae regulae, Nullus homo est genus, Omnia homo est animal, Ergo animal non est genus. Non sequitur, quia fit transitus a suppositione personali ad suppositionem simplicem, siue, ut dicunt nominales,ad suppositionem materialem,nam animal in mino. supponit personaliter, in conclusione simpliciter secundum reales,& materialiter secundum nominales.

369쪽

DE SYLLOGISMO FORMA LI. 1

In Disam is non ualet hoc argumentu propter defectu nonae regulae. Alicui hol inest sanitas, Omni hoi inest risibilitas, Ergo risibilitas est sanitas, no bene cocluditur. Sed debet sic cocludi, ergo cui inest sanitas, ei inest risibilitas.

Eodem modo dicendum est ad hoc , ab aliquo homine

uidetur asinus,ab omni homine uidetur luna, ergo a luna uidetur asinus, Non bene concluditur, sed cocludatur sic, Ergo a quo uidetur luna ab eo uidetur asinus. In Datis hoc argumentu non ualet, propter desectum decimae regulae, Omne animal est in mundo, aliquod animal est in domo, ergo domus est mundus, non ualet, quia antequam concindatur,debet sic resolui ma.& mi. Omne animal est ens in mundo, aliquod animal est ens in domo, & tunc sic bene concludetur, ergo ens in domo, est ensin mundo, quoniam domus est pars m undi, & pars contianetur in toto.

In Brocardo hoc argumentum non ualet,propter desectum quintae regulae, Sortes no est minor Sorte,totus Sortes est minor Sorte,ergo minor Sorte, non est minor Sorte, quod implicat contradictionem. Non sequitur, quonias ortes non tenetur in eodem significato in ma.& mi nam

in ma. tenetur pro ipso supposito Sortis, & est uera , & in mi. tenetur pro partibus integralibus Sortis, quarum nulla sigillatim sumpta est aequalis Sorti,& hoc est tenere totum syncategorematich, ut tibi declarabitur in tracta. de

probationibus terminorum, & ideo cnm argumentum sit uirtualiter ex quatuor terminis,non ualet.

In Ferison hoc argumentum non ualet propter desectum septimae regulae,nullum futurum est, aliquod suturum est homo, ergo homo non est. non sequitur quoniain mi. stat homo pro homine futuro. i. genetando , in conclusione autem stat pro homine praesente. Et sic homo in mi. stat ampliatiue, in coclusione autem appellative. Haec

pro defensione aliquali omnium modo ru primae de secundae & tertiae figurae dicta sint.

Tu tamen aduerte nouitie,quod praedictas defensiones seruare no poteris, donec intellexeris trac. suppo.& ampliationu,& appellationum , & probationum terminorv.

Ideo

370쪽

i TRACTATUS SEX Tvs

Ideo pro nunc sustine. Cum autem praedictos trach. in tellexeris , reuertere ad praedictas regulas defensuas, &tunc absque dubio tibi manifestae erunt. Discesq; absque difficultate sustinere,& defensare tres figuras, & singulos eorum modos syllogigandi. Et hic terminatur traei. de syllogismo formali categorico . Quod dico, ut excipiam syllogismum hypotheticum,qui costituitur ex prae- inissis hypotheticis . De quo nunc non intendimus tractare, ne nouitis ingenium confundatur. Pro nunc su cit habere notitiam de categorico, cuius duo sunt modi, scilicet Syllogismus categoricus deinc si e ,& Syllogitamus categoricus modatis. Primus constat ex categoricis de inesse, secundus ex categoricis modalibus. Categoricus de inesse est duplex, scilicet, ostensivus,& ad impossibile. Ostentivus est ille, qui tantum unum continet discursum ex duabus praemissis unam conclusionem concludentem, sicut docuimus supra in singulis modis trium figuratum. Syllogismus ducens ad impossibile, est ille, qui principaliter continet duos discursus, quorum primus est a praemissis ad conclusionem. Secundus autem, est a contradictorio conelusionis ad contradictorium alterius praemissae, ut tibi manifestabimus in trae . de syllogismo demonstrativo. Tunc enim ostendemus, quomodo fit demonstratio ducens ad impossibile, &c.

Explicit tractatus sextus,qui est de syllogismo so

mali categorico ostensuo, ordinatus per Reuerendum magistrum Chrisostomum Iauellum Canapicium ordinis praedicatorum, & Philosophiae

professorem.

INCIPIT

SEARCH

MENU NAVIGATION