Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

DE SYLLOGISMO FORMA LI. i6s

Sed aduerte, qua do dicitur, quod Baralipton reducitur ad Barbara per conuersione conelusionis per accidens, id potest habere duplice sensum Primita est, quod conclusio de Baralipton conuertatur per accidens in uniuersalem assirma. & hic sensus est falsus, quonia cu sit propositio pari affirmon conuertitur nisi per conuersionem simplice in inparti. a r. Secundus est, quod coclusio de Baralipton conuertat uniuersalem a r. per accidens, & hic sensus est uerus, quonia uniuersalis affiri conuertitur per accidens in parti c. affinita quod uniuersalis est conuersa, & particularis est conuertens. Est ergo sensus, quod Baralipton reducitur ad Barbara per conuersionem conci usionis activam per acciden ,& non passiua, quia & si non conuertatur in

uniuersale a r. conuertit tamen uniuersale a r. per accidens,& hic est sensus Boetii in lib. suo de syllogismo categorico . Ubi positis quatuor primis modis primae figurae, agens de quinto, qui hic notatur Baralipton, inquit, Quintus modus ex duabus uniuersalibus affirmationibus est, particularem colligens hoc modo, Si a fuerit in omni b,&b fuerit in omni c,posset equidem concludi, quod a esset in omni c. Sed quoniam ista uniuersalis propositio ut dictum est particulariter,id est in particularem couertitur, praetermisso eo quod a terminus de omni c termino praedicatur conclusio esse dicitur, quod c terminus de quoda a termino praedicatur. Quod hoc exemplo monstrandu est. Si enim sint propositiones sic , omne iustum bonum est, omnis uirtus iustum est, posset etiam concludi, quod omnis uirtus bonum est. Sed quoniam ista propositio sibi pariculariter conuertitur, id est, couertitur in particulatem,tfit ut quod a bonum sit uii tus, & sic conclusio particularis syllogismi colligitur ex duabus uniuersalibus affirmati uis. Haec Boetius,ex quibus constat quod particu l. atari quae est conclusio in Barati p. non est conuersa in uniuersa .lem a r. ut reducatur ad Barbara, sed quoniam est couertens uniuersale a r. Unde potest concludi uniuersalis a firma. quae est conuersa,& tunc syllogismus est in Barba ra, & potest concludi partic.affirma. quae est conuertens uniuersalem affirm.& tunc argumentu est in Baralipton.

352쪽

TRACTATUS SEX Tu S

Secundus primae figurae cocludens indirecte uniuersalem negati uam est. Coo Nullum animal est lapis, lan Omnis homo est animal, tes Ergo nullus lapis est homo.Reducitur ad Coelarent, si conuertatur conclusio simpliciter: id ei in uniuersalem neg. sic, nullum alal est lapis, omnis homo est aiat ergo nullus homo est lapis. R egula dcfe iasiva modi arguendi in Coelantes,ponetur in

. capite ultimo.

Tertius modus primae s gurae, concludens indirecte parti

cularem a firmativam.

Da Omne animal est uiuens, hi Homo est animal, tis, Ergo quoddam uiuens est homo.Reducitur ad Darii conuersa conclusione simpliciter, id est in par. assir siue indefinitam sic, omne animal est uiuens, Homo est animal, Ergo homo est uniens. Regula defensiva modi arguedi in Dabitis,ponet in ca ut Quartus modus primae figurae concludens indirecte parti

negativam

Fa Omne animal est substantia, pes Nullus lapis est animal,

mo. Ergo quaedam substantia non est lapis. Reducitur ad Ferio maiore conuersa per accidens, id est partic.affirm. vi, Omne animal est substantia, Quaedasubstantia est animal, & minore conuersa simpliciter, id est in uniuersalem nega. ut, Nullus lapis est animal, Nullum animal est lapis,& per transpositionem praemissarum sic conuersarum, ut, scilicet minor conuersa fiat niator,&maior conuersa fiat minor. Tunc enim syllogismus erit in

Ferio sic arguendo, Nullum animal est lapis, Quaeda sub . stantia est animal, Ergo quaedam substantia no est lapis. R egula defensitia modi arguedi i Fapesino ponetur i c. ul. Quintus modus primae figurq cocludes indirecte par,neg. Fri Quidam homo est animal, se di ullus asinus est homo, mortii. Ergo quoddam animal non est asinus. - Reducitur

353쪽

DE SYLLOGISMO FORMA LI. 16s

Reducitur ad Ferio, maiore conuersa simpliciter, idest in particu .assir .ut, Quidam homo est animal, Quoddam animal est homo,& minore conuersa simpliciter, id est in

uniuersalem nega, ut, Nullus asinus est homo, Nullus homo est asinus, & per transpositionem praemissarum conuersarum, ut, scilicet,minor conuersa fiat maior,& maior, conuersa sat minor, & tunc argumentum erit in Ferio, Sic arguendo, Nullus homo est asinus, Quoddam animal est homo, Ergo quoddam animal non est asinus. Haec de modis primae figurae tam directe, quam indirecte concludentibus dicta lint. De frauda figura, et gulis eius mossis, C A P. II t . I M tertio capit. agendum est de secunda figura, in qua tria agenda sunt. Primo, quomodo se habet secunda ad primam,& ad tertiam, quoad perfectionem. Secundo ponendae s ant resulae generales obseruandae, ne fiat error in arguendo in secunda figura.Tertio agendum est de singulis eius modis. Quantum ad primum aduerte, quod est media secundupersectionem inter primam & tertiam, nam est imperfectior prima, quo ad quatuor modos directe concludentes, quoniam in prima concluditur uniuersalis assirim in secunda autem non. Praeterea, medium in prima uere mediat inter extrema positione & coniunctione, in secunda autem tantum coniunctione,quoniam praedicatur in utraq; prae missarum. Praeterea, modi secundae reducuntur ad modos primae, ut tibi manifestabitur, tanquam imperfectiaa perfectos, & non econuerso,ergo constat secundam esse imperfectiorem prima, est autem perfectior tertia, quoniam in secunda concluditur uniuersalis negati. & parti cula.negati. In tertia autem solum particularis affirma.& negati. ergo facit minus scire, quam secunda. Praeterea, in secunda medium praedicatur in utraque, in te tia uero subiicitur, nobilius est autem praedicari, quam sit biici , quoniam praedicatum habet rationem formae, subiectum uero rationem materiae. Constat ergo quod

est media quoad perfectionem inter primam & tertiam. Quantum

354쪽

TRACTATUS SEXTUS

Quantum ad secudum aduerte, quod tres regulae obseruandae sunt,ne contingat error in arguendo in secunda figura. Prima est, in secunda figura nunquam maior sit particularis: Secunda est, non sit utraque praemissa ara firm. sed una affirm. Sc altera negatiua . Tertia est, semper conclusio sit negativa. Ratio primae regulae,& secundae,& tertior est,quia co- tingeret praemissas elle ueras & conclusionem salsam , ergo esset inutilis modus arguendi. Diximus enim supra , Quod in uero & formali modo arguendi, ex ueris non concluditur , nisi uerum. Quod autem maiori existente particulari, contingat ex ueris concludi fallain, patet hic. Homo est albus,

Nullus Aethiops est albus,

Ergo nullus Aethiops est homo.Constat ma.esse ueram, cum sit indesinita, & mi, esse ueram ad sensum,& tamen conclusio est manifeste falsa. Quod uero existente utraque praemissarum affirmativa, contingat ex ueris concludi talium, patet hic, Omnis homo est animal, Omnis asinus est animal, Ergo omnis asinus est homo.Constat utranque praemissarum esse ueram,quoniam animal praedicatur essentialiter de Oibus speciebus suis, ut declaratum est in tractatu quarto , conclusionem auteesse salsam nemo dubitat. Quod etiam si coclulio fata r. contingat ex ueris coeludi falsum, patet in argumento praecedenti. Praeterea, regula tertia sequitur ex necessitate a secunda, nam si est necesse in secunda figura alteram praemissarum esse fie-gatiuam, oportet conclusionem esse negativa na, non est. enim imaginabile alteram praemissarum esse neg. & conclusionem fieri assirm. ut patet discurrenti. Constat igitur praedictas tres regulas obseruandas esse in secunda

figura

quantum ad tertium aduerte, quod secunda figura costauet quatuor modos directe concludentes, ex quibus

355쪽

DE sYLLOGISMO FORMA LI. t fr

bus duo primi concludunt uniuersalem neg. & duo sequentes particularem negativam. Primus eis.

Cae Nullum vitium est virtus,sa Omnis iustitia est virtus,re. Ergo nulla iustitia est vitium. Reducitur ad Coelarent ma. conuersa simpliciter, id est in uniuersalem negatiuam, sic, Nulla uirtus est uitiuna, Omnis iustitia est uirtus, Ergo nulla iustitia el uitium. Regula defensiva modi arguedi i Caesare, ponetur i ul. c. Secundus modus est, Ca Omne animal est uiuens, mes Nullus lapis est uiuens, tres, Ergo nullus lapis est animal.

Reducitur ad Coelarent,conuertendo minorem simplicio ter, est in uniuersalem neg. & conclusionem simpliciter , id est in uniuersalem neg. & transponendo minorem de maiorem, & maiorem in minorem, sic arguendo . Nullum uiuens est lapis, Omne animal est uiuens, ergo nullum animal est lapis . Regula defensiva modi arguedi i Cameres,ponitur ul.c.

Tertius modus est,

Fe Nullus asinus est homo,sti Sortes est homo, no. Ergo Sortes non est astuus. Reducitur ad Ferio, maiore conuersa simpliciter,id est in uniuersalem negativa, sic,nullus homo est asinus, So res est homo, Ergo Sortes non est asinus. Regula defensiva modi arguedi i Festino,ponetur i c. vi Quartus modus est, Ba Omnis uirtus est laudabilis ro Auaritia non est laudabilisco. Ergo auaritia non est uirtus.

Reducitur ad Barbara per impossibile. Est autem reducere per impossibile, sumere oppositum concinhonis, &alteram praemissarum quod inferre oppositu alterius prae

356쪽

TRACTATVS SEXTUS

est haec, Auaritia non est uirtus, sumatur oppositum contradicto raum,scilicet omnis auaritia est uirtus. maior est haec, ois uirtus est laudabilis. minor est haec, auaritia non est laudabilis, oppositum contradictorium est hoc, omnis auaritia est laudabilis. Arguatur ergo sic , Omnis uirtus est laudabilis, Omnis auaritia est uirtus,ergo omni, auaritia est laudabilis,quod est oppositum minoris. Regula defensilia modi arguendi in Baroco, ponetur in cap. ult. Haec de modis secundae figurae dicta sint.

De tertia , et finguia esus modis. Cap. II tr.

I N cap. quarto agendum est de tertia figura, quae estim persectior secunda: quoniam per eam concluditur solum particularem affirmativam & neg.& de singulis eius modis. De ea igitur duo agenda sunt. Primo, ponentur duae regulae generales obseruandae, ne fiat in tertia figura syllogismus inutilis. Secundo agendum est de singulis

eius modi S.

Quantum ad primum, aduerte duas regulas obseruandas, ne sat error. Prima est, quod minor non sit negati-ua,aliter ex ueris cocluderetur falsum ut hic, omnis homo est animal, Nullus homo est asinus. Ergo asinus non est animal. Constat praemissas esse ueras,& conclusionem salsam,ergo iste modus arguedi est inutilis i tertia figura. Secunda est haec, nunquam conclusio sit uniuersalis , aliter ex ueris concluderetur falsum, ut hic, omnis homo est animal, omnis homo est substantia, Ergo omnis substantia est animal. Constat praemissas esse ueras,&conclusionem salsam, ergo esse inutilis modus arguendi. necesse est ergo in tertia figura minorem esse affirmatiuam, & conclusionem est e particularem,siue affirmatitiam, siue negativam.

Quantum ad secundum aduerte,quod primus modus tertiae figurae dicitur , Da Omnis homo est substantia, ra Omnis homo est animal, Pti. Ergo quoddam animal est substantia. Reducitur ad Darii, minore conuersa per accidens ', id

est in particularem assirmativa, ut hic, omius homo est

357쪽

DE SYLLOGISMO FORMA LI. is

substantia, quoddam animal est homo, Ergo quoddam alii mal est substantia. Regula defensua modi argue di i Darapti,poneturi c.vi.

Secundus modiis dicitur.

Foe Nullum animal est mortuum , lap Omne animal est uiuum,

ton. Ergo uiuum non est mortuum.

, Reducitur ad Ferio minore conuersa per accidens, id est in parti. a r. ut hic, Nullum animal est mortuum, Quoddam uiuum est animit, Ergo quoddam uiuum non est

mortuum.

Regula defensiua modi arguedi i Felapio,ponetur i c. vi. Tertius modus dicitur,

Di Quidam homo est iustus,

se Omnis homo est animal, mis. Ergo quoddam animal est iustum. Reducitur ad Darij, conuersa maiore simpliciter, id est inpari. a r.& conuersa conelusione simpliciter, id est in particu. assin& transponendo praemissas, ita quod minor fiat maior,& maior conuersa simpliciter fiat minor,& cocludatur conelusio conuersa simpliciter, ut hic, omnis homo est animal,quoddam iustum est homo, Ergo quoddam iustum est animal. Regula defensiva modi arguedi i Disanais ponetur i vi c. Quartus modus dicitur, Da Omnis homo est substantia , ii Quidam homo est animal,si. Ergo quoddam animal est substantia. Reducitur ad Darii,conuersia minore simpliciter, idest in particulare affirma.ut hic, omnis homo est substantia, Quoddam animal est homo, Ergo quoddam animal est, substantia. Regula defensua modi arguedi i Datis,ponetur in c.vit, Quintus modus dicitur, Bro Quidam homo non est iu stus , car Omnis homo est rationalis, do, Ergo quoddam rationale non est iustum. Reducitur ad Barbara per impossibile. Sic autem redu-

358쪽

TRACTATUS SEX Tvs

reducetur. Summatur oppositum conclusionis, quod est hoc,omne rationale est iustum. Sumatur minor, ut stat, scilicet omnis homo est rationalis,& concludatur oppositum maioris, quod est hoc, omnis homo est iustus , tuc patet, quod argumentum erit in Barbara, sic syllogiχando, Omne rationale est iustum, Omnis homo est rationalis, Ergo omnis homo est iustus. Regula delesiua modi arguedi i B ro cardo,ponetur ic. vi Sextus modus dicitur,

Fe N ullum uitium est uirtus,ri Quoddam uitium est pessimum. son. Ergo quoddam pessimum non est uirtus . Reducitur ad Ferio conuersa minore simpliciter,id est in particulari a r. ut patet hic, Nullum uitium est uirtus, quoddam pessimum est uitium, Ergo quoddam pessimunon est uirtus.

Regula defensiva modi arguendi in Ferison, ponetur in

capitulo ultimo.

Haec de tertia figura,& singulis eius modis dicta sint.

IN cap. quinto tangendum est summarie de combinationibus inutilibus, de quibus pertractat Aristoteles in libro Priorum satis diffusi. Tu igitur aduerte, quod coniugatio siue combinatio sumitur hic pro dispositione triuterminorum, scilicet maioris & mino eis extremitatis, &medii, & duarum praemissarum ad inferendam conclusionem,Talis igitur combinatio duplex est, scilicet utilis, &inutilis , Utilis est, quando ex tribus terminis, & duabus praemissis ueris recte dispositis semper sequitur conclusio uera, seruata eadem forma arguendi, ita quod impo sibile est ex eadem arguendi forma, stantibus praemissis veris sequi conclusionem salsam . Quod si concludetur salsa aliqua praemissarum erit falsa, uel omnes, ut sic arguendo in Darii, Omnis homo est asinus, Sortes est homo , Ergo sortes est asinus . Combinatio quidem est utilis,quo ad formam, sed peccat in materia, & ideo non est mirum , si ex maiori falsa concluditur conclusio salsa, &quoniam

359쪽

DE SYLLOGISMO FORMA LI. ido

quoniam in omnibus modis trita figurarum ex ueris, nunquam concluditur falsum, sed uerrum ex ueris, & salsum ex falsis, Seruatis regulis generalibus,de quibus actum est supra , ideo sunt combinati es utiles . Combinatio autem inutilis cognoscitur, huand consimili forma arguendi seruata ex praemissi s labris cUncluditur conclusio aliquando uera, aliquando sed a verbi gratia, Si in prima si-gura suimatur minor negativa ex ueri S concludetur veru,& salsum. Verum quidem, si sumatur species, & genus cutermino extraneo, id est, qui est alterius generis, ut homo animal lapis, & arguatur sic, omnis homo est animal Nullus lapis est homo. Ergo nullus lapis est animal . Falsum autem, si sumantur duae species cum genere, ut, Homo asinus,& animal, & arguatur sic omnis homo est animal, nullus asinus est homo, ergo nullus asinus est animal. Praeterea, cognoscitur combinatio inutilis, ex eo quod in ea dant,r termini, in quibus omni,& in quibus nulli. Dari terminos,in quibus nulli, est dari tres terminos ex quibus fiunt duae praemissae uerae secundum 'aliquam combi nationem, cum quibus flat uniuersalis negatiua uera . Verbi gratia, si quis dicat, ' uod arguere ex puris particularibus, est combinatio utilis, sumat animal , &hominem,&asinum,&arguat sic,Quoddam animal est asinus, quidam homo est animal, ergo quidam homo est asinus. Certum est, quod cum his duabus praemissis ueris, stat uniuersalis

negatiua uera, scilicet nullus homo est asinus, ex quo equitiar hanc combinationem esse manifeste inutilem, quoniam tu concedis propter illam,duo co tradictoria esse simul uera, nam constat hanc esse ueram. Nullus homo est asinus,& tinconcedis hanc esse ueram. Quidam homo est asinus, quoniam est conclusa ex duobus praemissis particularibus ueris, quam combinatione tenes esse utile. Sed

istae sunt contradictoriae, Nullus homo est asinus, Quid ahomo est asinus, Ergo tu cocedis duo contradictoria esse simul vera. Dari terminos in quibus omni, est dari terminos ex quibus fiant duae praemissae uerae, secundum aliqua combinationem, cum quibus stat uniuersalis affir. vera.

Verbi gra. li tu dicis, quod arguere in prima figura ex ma-

360쪽

TRACTATUS SEXTUS ,

lori particulari, est combinatio utilis, si sumas speciem, &genus suum,& terminum extraneum a genere, puta hQminem, animal,lapidem,&arguas sic: Lapis n6 est animal, nullus homo est lapis,ergo nullus homo est animal. Ce tum est, quod cum his duabus praemissis ueris, stat uniuersalis affr. uera ,s. Omnis homo est aiat, ex quo sequitur

praedicta cobinatione esse inutile, quonia tu cocedis duas propositiones cotrarias in materia naturali esse sim ut ueras. Collain hanc esse uera,ois homo est animal,& tu c6cedis per praedicta cobinatione, quam reputas esse utile, hanc esse ueram,nullus homo est animal,& istae sunt duae contrariae in materia naturali, ergo &c. Ulterius concedis

duas contradictorias esse simul ueras, nam ad istamin ullus homo est animal, sequitur quod aliquis homo no sita talsed omnis homo est animal, & aliquis homo non est animal, contradicunt,erso concedis cd tradictoria simul esse

uera, quod cum sit impossibile, sequitur praedictam combinationem esse inutilem, Constat igitur tibi quid sit combinatio utilis,& inutilis,& ex quibus deprehenditur. Haec de quinto cap. dieta sinat .

De regulis defensiuisfilogismorum. C A P. v re I M sexto cap ponendae sunt regulae defensiuae modo- ' rum triti figurarum, quibus obseruatis no fiet error in aliquo praediciorum modorum, ita quod semper concludetur uerum ex ueris, aut falsum ex salsis, & nunquam tal- sim ex ueris. Sed antequam descendamus ad modos speciales ponendae sunt regulae generales deseruientes omni figurae,& omni modo, sunt novem. Prima es ,nunqua medium sit terminis aequivocus,nec analogus, analogia plurium rationii,& propterea hic syllogismus non ualet. Omnis canis latrat, Stella est canis, ergo stella latrat, neque iste ualet, omne sensi est animal, urina est sana, ergo urina est animal, Dixi analogus, analogia plurium rationum i quoniam si analogum dicat tantum unam rationem, sed inaequaliter participatam, quale est ens in uia Thomistica, non impedit, quin sit uerum medium,& uerus syllogismus, ut hic cuilibet enti debetur

esse. Substantia est enherso substniae debetur esse. Idem contiu

SEARCH

MENU NAVIGATION