장음표시 사용
381쪽
sententiam sequi debemus. Haec de primis & generalibus diuisionibus suppositionis, nunc accedendum est ad cuiuscunque membri considerationem. Incipiemus igitura materiali absoluta propria. De absoluta et propria suppositione materiali. Cap. LI r. I N tertio capite ruxta ordinem diuisionum , quae sumpra dispositae & ordinatae sunt, agendum est de suppositione materiali,de qua tria uidenda sunt. Primo,quid sit. Secundo, quomodo & in quae diuidituri tertio assignandae sunt generales regulae,quibus cognosces, quando termini supponunt materialiter,& quando non . Quantum ad primum aduerte,quod sic diffinitur. Suppositio materialis est acceptio termini substanti ut in propositione extrema liter se habentis pro suo materiali significato. Tota haec diffinitio, quo ad singulas particulas, manifestata est in diffinitione suppositionis, ut suppositio est. Ultima particula, scilicet pro materiali significato , ponitur ut distinguatur a formali suppositione. Est autemateriale significatum termini, quando sumitur solum pro seipso & sibi consimili,& non pro eo, ad quod significadum principaliter est impositum, ut docuimus supra rut quando dicitur, homo,est nomen ; animal est trisyllabum,constat,quod lyhomo,& ly animal, sumuntur ut sunt termini, & non pro re ad quam significandam sunt
imposita. Haec enim est salsa, Hic terminus homo ,est res, quae est homo, neque enim res quae est homo,est nomen, sed substantia rationalis. Idem intellige de animali. Quantum ad secundum aduerte, quod terministae diuidunt suppositionem materialem in discretam & communem. Communem in determinatam & confusam Confusam in confusam tantum, & confusam distributivam
Confusam tantur, n confusam tantum mobilem, & confusam tantum immobilem. Consusam distributivam,inconsulam distributivam mobilem, & confusam distributiuam immobilem, quas diuisiones & fingularum partium di nitiones & exempla uide tu in Paulo Veneto, quia nolo es e hic merus recitator,& singula eius ex epia recipies Z exce-
382쪽
exceptis his, Homo est species,animal est genus &e. Nam quando praedicatum est aliquod quinque uniuersalium, subiectum apud reales supponit simpliciter & non materialiter. Nos autem intendimus sequiuiam realium. Reales autem non multiplicant tot diuisiones de suppositione materiali, sed existimant sufficere addiscenti, si dividant eam in discretam ct communem,& illic siilere. Advertunt enim quod suppositio materialis magis deseruit Grammatico, qui uersatur circa nomina quo ad articulos. & declinationes,& compositiones & derivationes, & circa huiusmodi uersatur suppositio materialis . Clim igitur in Logica,& in aliis scientiis acquirendis per Logicam seruendo uiam Peripateticam & non Sophisticam, suppotio materialis non sit multum necessaria, sufficit ut ad mentem realium, ut diuidamus eam in discretam & com
Materialis discreta,est acceptio termini substantivi materialiter supponentis, cum pro nomine demonstrativo. Nam pronomina demonstrativa primitiuae speciei faciunt propositionem singularem , cuius subiectum tantum uni conuenit, ut docuimus m tracta. secundo agentis de quantitate propositionum. In omni autem propositione sin-fuIari sicut subiectum est terminus discretus, uel aequi polet termino discreto, sic supponit discrete.Vt haec est materialis discreta. Iste terminus homo, quem nunc scribo, est nomen , est bi syllabum,est declinationis tertiae,est numeri singularis,
est generis communiS. , Materialis communis, est acceptio termini substantita materialiter supponentis sine pronomine demonstrativo.Nam talis terminus non simitatus per pronomen demonstrativum,est terminus comunis, ut ibi, homo est nomen. Iste terminus homo, ideo est communis, quia conuenit huic termino, homo hic scripto , & huic termino homo ore nunc prolato. Idem intellige de qualibet nomine proprio, ut de Sorte & petro &c Nam licet quo ad significarum formale, sint termini singulares, quia tantum uni conueniunt,quod est individuum signatum,tamen quo ad
383쪽
sgnificatum materiale sunt termini communes, possunt enim conuenire termino in scripto,& in ore,& in mente.
unde in hac propositione, Petrus est nomen, subiectum supponit suppositione materiali communi, potest enim uerificari de hoc tetmino Petrus in uoce,in scripto, in mente &c. Vnde utraque istarum est uera, Petrus est nomen, Petrus non est nomen. Sensus secudae est, Res, quae est Petrus, non est nomen, quia est substantia. Sensus primae est, hic terminus Petrus,est nomen, quia declinatur per genus& casum. Reliquas igitur diuisiones suppositionis mat rialis, utpote non multum necessarias,nec usitatas in scientiis realibus, relinquamus terministis. Quantum ad tertium aduerte tres regulas generales, quibus cognoscitur suppositio materialis.
Prima est, Omnis terminus habens solum unum significatum scilicet formale, nii quam supponit materialiter sed formaliter.Probatur, quia non potest supponere nisi pro significato quod habet, sed habet latum formale,ergo nunquam supponit maletialiter, tales termini sunt termini transcendentes, ut ens, unum, aliquid, res, qui ideo non habent nisi significatum sormale, quoniam quocunque mo-
lo sumantur, siue cum signo, si ue sine signo materiali ratis, de omnibus & de se ipsis uerificantur. Nam sicut ista est uera,ens est ens, ita & ista,ly eos, id est, hic terminus ens, est ens,& est aliquid,& est res, de est quid unum, ens enim& unum conuertuntur e ut tibi in Philosophia prima manifestabuntur. Secunda est, Omnis terminus habens utrimque signiscatum, si apponitur ei signum materialitatis, trahitur ad suppositionem materialem, ut ly homo est nomen . Si autenon apponitur ei signum materialitatis, trahitur ad suppositionem sermalem, & tunc aliquando propositio est uera, ut homo est animal, aliquando salsa, ut homo est nomen, quoniam homo sine sieno materialitatis supponit pro significato formili. De somine autem sumpto sor- maliter falsum est dicere,quod sit nomen, quoniam ut sic, est substantia rationalis. Tertia est, signum particulare & uniuersale affirmativu
384쪽
& negativum. Si est eiusdem generis cum termino substantivo, cui udditur, trahit terminum adj suppositionem personalem, ut aliquis homo currit. Si autem sumantur in neutro genere, trahunt terminum ad suppositionem materialem, ut aliquod homo est nomen, id est,aliquis ter.& ratio huius regulae est, quia termini ut supponunt materialiter sunt neutri generis & indeclinabiles,ut distinguatur, quando supponunt formaliter. Tunc enim sum uturin suo proprio genere sue masculino, siue foeminino &c.& sunt declinabiles, ut , Omnis homo est bipes, Aliqua auis est nigra, Aliquod lignum est durum. Quoniam igitur quando
Xupponunt materialiter, sunt neutri generis, & indeclinabiles, ideo conuenienter apponitur eis in neutro genere
signum uniuersale uel particulare. Ex quibus sequitur, quod haec est ue ra, Omne homo est nomen, haec autem est salsa, Omnis homo est nomen. Tres istae regulae lassiciat tibi,pro notitia termini,quando supponit materialiter,& quando non, Si alias uis quae re tu in terministis, has reputo sufficere, prout contingit uti suppositione materiali in acquisitione scientiarum.
Desuppositione formali naturali. C A P. III r.
IN cap. quarto agendum est de suppositione formalinaturali, de qua tria uidenda sunt. Primo, quid si . Secundo,quomodo diuiditur apud reales. Tertio, assignabun tur regulae generales de illa. Quantum ad primum aduerte, quod sic diffinitur. Suppositio formalis naturalis est acceptio termini &c, respectu praedicati essentialis uel consequentis essentiam subiecti. Pro cuius notitia aduerte, quod suppositio formalis naturalis,est acceptio termini substanti ut in propositione extremaliter se habentis pro suo significato formali, respectu praedicati essentialis,uel consequentis essentiam subiecti. Dicitur autem praedicatum essentiale dupliciter. Primo, quia praedicatur in quid essentialiter de subiecto , ut animal de homine,homo de Sorte. Secundo,in quale essentialiter, ut rationale de homine, sensitiuum de animali. Dicitur uero praedicatum consequens essentiam subiecti,
licet non sit de essentia,iluit tamen a principiis essentiae, id
385쪽
est uel a forma, ut homo est risibilis, sequitur enim risibile
animam intellectitiam. Vel a materia, ut homo est corruptilis, procedit enim corruptibile a cona positione contrariorum,qualia sunt elementa, ex quibus homo componitur. In utroque sensu est suppositio formalis naturalis. Et pro regula generali accipe,quod in omni propos tione tacta in materia naturali est suppositio formalis naturalis, quia naturaliter praedicatum uerificatur de subiecto,& no accidentaliter. Et aduerte, quod in tract. de syllogismo demonstrativo, praedicatum naturale est praedicatum per se in primo & secundo modo per se. Quantum ad secundum aduerte, quod terministae, non diuidunt suppositionem formalem naturalem , quoniam eam non ponunt distinctam a personali, ideo non aliter diuiditur apud eos, quam suppositio personat inde cuius diuisionibus dicemus infra. Ratio autem propter quam non ponunt eam distinctam a personali est, quia non concedue
praedicatum reale siue sit essentiale siue accidentale, uerificari de subiecto, nisi subiectum existat in reru natura. idebsicut ista est personalis , Aliquis homo currit, sic ista. aliquis homo est animal,& sicut descendere stib illa, licet disiuncti ite, sic sub ista,& sicut illa est salsa, nullo homine existente, sic & ista apud reales autem in praedicatis essentialibus non requiritur existentia subiecti, quoniam propositio per se est sempiternae ueritati , ut tibi declarabitur in prima Philosophia. In praedicatis autem accidentalibus, requiritur existentia subiecti, quoniam non ueris cantur de subiectonis subiectum existat, & ideo distinguunt reales inter sormalem daturalem & formalem accidentalem, quae est respectu praedicati accidentalis. Tu tamen aduerte , quod aliter datur suppositio accidentalis respectu praedicati accidentalis conuenientis subiecto, ut habet e se extra animam,& ut habet esse in anima, ut tibi manifestabitur infra. Cum igitur reales teneant suppositionem naturalem distinctam a personat alio & alio modo distinguunt eas, &diuidunt in sua inferiora.
Naturalem igitur sic diuiditur. Suppositionis naturalis alia
386쪽
alia discreta,alia communis. Discreta, est acceptio termini discreti, uel sibi aequi ualentis respectu praedicati essentialis, ut Sortes est homo,est antimal, est corpus,e substantia, est ens. Vel aequi ualentis ut hic, homo est rationalis. Sophroniae filius primogenitus est disciplinabilis. Communis, alia indefinita,alia determinata. In definita est acceptio termini comunis respectu pridicati e flentialis siue aliquo signo: ut homo est animal,lapis est inanimatus. Determinata est acceptio termini communis respectu praedicati essentialis cum aliquo signo,ut, quidam homo est animal,& diuiditur in particularem & consulam. Particularis est acceptio termini communis respectu praedicati e sentialis, cum signo particulari. ut,aliquis homo est risibi sis,sive rationalis. Confusa diuiditur in confusam tantum,ae consulam distributivam siue uniuersalem. Consula est acceptio termini communis te spectu prydicati essentialis, cum aliquo syncategoremate habente uim eonfundendi, ut si homo est animal,est sensitivus, tantum homo est tationalis. Distributiva siue uniuersalis est acceptio termini communis respectu praedicati essentialis cum signo uniuersali, ut, Omnis homo est animal omne animal est uiuens.
Sed dices, quare in suppositione naturali non fit mentio de descensu sub termino comuni ad sua inferiora sive Ripposita,disiunctiue uel dis unctim, uel copulatiue, sicut set descensus in suppositione personali, ut declarabitur 3 Respondetur,ideo non fit descensus, quia apud reales ad uetitatem propositionis per se. non requiritur consistentia suppostorum. unde nullo homine existente,haec est uera& semper, Homo est animal, Animal est substantia. Ideo autem fiet descensus in personali, quoniam personalis proprib apud reales, est respectu praedicati accidentalis, quod inest naturae communi, ut habet esse in suppositis. Haee enim non est uera, Homo ea albus, nis quia hie uel hic est albus. Constat igitur, quid sit suppostio formalis,naturalis,& quomodo diuidatur. Quatum ad tertium aduerte quatuor regulas deseruientes suppositioni sormali naturali Prima est, In omui propositione, in qua praedicatu prae, dicatur
387쪽
dicatur per se de subiecto in primo modo, uel secundo, uel quarto, semper subiectum supponit naturaliter. Quid sint & quot modi per se, iam diximus in tracta. de hilogismo demonstrativo. Exemplum primi,Homo est animal rationale . Exemplum secundi, Homo est risibilis. Exemptu quarti, Paries albet albedine. Adverte, quod non fit mentio de tertio modo, per se, quia no est modus
praedicandi,sed modus essendi siue existendi. Vnde cum dicitur, Sortes est per se in domo, sic intelligitur, Sortes est solus in domo, ita quod ly per se dicit priuationem cosorti j . Et haec propositio, Sortes est per se,id est solus in
domo, non signat subiectum supponere naturaliter, sed personaliter, quoniam ly solus, est praedicatum accidentale,& separabile a subiecto, ut patet. Ratio autem huius regulae es , quoniam paedicatum per se,aut est de essentia
subiecti,aut consequitur eius est entiam,na in primo modo est de essentia , in secundo & quarto consequitur e sentiam, ut tibi declaratum est in tracta. de lyllogismo demonstrativo, Secunda regula est, Omnis proposito, cuius subiectum supponit naturaliter, est semper & unniuersaliter uera,etiam si subiecto non apponatur signum uniuersale, ut hic, Homo est animal, quidam homo est animal, nam omnis talis propositio est in materia naturali, in qua praedicatum conuenit omni & semper contento sub subiecto . Vnde licet priorillice , haec non sit propositio uniuersalis, sed indefinita, Homo est animal,est tamen uniuersalis posterioristice loquendo. Non sic autem contingit in suppositione personali,quoniam propositiones, in quibus subiectum supponit personaliter, ut in pluribus
formantur in materia contingenti,& ideo nec pro omnibus nec semper uerificatur praedicatum de subiecto. Vnde prioristice & posterioristice haec est indefinita, Homo est albus, Tertia regula est, in suppositione naturali, non ualet
consequentia a propositione de tertio adiacente ad eam, quae est de secundo,ut non ualet, Homo est animal, Ergo
homo est, ct ratio huius resulae est,quia in propositionibus
388쪽
bus per se praedicatum spectat ad essentiam,& no ad existentiam, essentia autem abstrahit ab existentia, & non existentia, ut tibi in prima Philosophia declarabitur. Prae 'terea, ly est, in tertio adiacente in propositionibus, per se dicit habitudinem , & conuenientiam naturalem praedicati cu subiecto. Et ideo siue subiectum exrstat, siue non, semper praedicatum per se est aptum uerificari de lubiecto. Sed ly est, in secundo adiacente , dicit exi stentiam,
di ideo nili subiectum puta, homo, existat, haec est falsa,
Homo est,& in hoc discordant terministae & reales: nam ut declarabitur tibi in tract.de eonsequentiis, terministae uolunt, quod a tertio adiacente ad secundu affirmative siue in praedicatis per se, siue in praedicatis accidentalibus ualeat consequentia, dummodo praedicatum non sit terminus distrahens neque diminutus. Sed pro nunc sustine,
donec erudiaris in consequentis s.
Quarta regula est pendens a tertia, I n quacunq; propositione, subiectum supponit naturaliter,ad eius ueritatem non requiritur, quod extrema existant in rerum natura . Nam haec semper fuit & erit uera, Homo est animal rationale, etiam posito, quod nec homo nec animal existerent. Et ratio huius regulae est apud reales, quia adueritate affirmativae per se, sufficit habitudo & unio praedicati cu subiecto immutabiliter, sed siue extrema exiliat, siue non, haec habitudo & unio immutabiliter seruatur, ita quod oppositum est & repugnat,ergo regula est uera,& Peripatetica, ut tibi manifestabitur in prima philosophia. Haec de suppositione formali naturali dicta lint. De sepositione accidentali simplici . Cap. v. In cap. quinto agendum est de suppositione accidentali simplici nam in secundo cap. divisimus formalem accidentalem in si molicem & personale, quonia licet utraq; sit respectu praedicati accidentalis: in noc tamen dis inguuntur, quod simplex est respectu praedicati intentionalis; quod non conuenit alicui ex suppositis alicuius superioris, ut esse specie, non couenit alicui homini, sed homini, ut homo est, personalis aute est respectu praedicati realis, quod couenit alicui superiori sine uniuersali ratione suorum
389쪽
suorum suppositorum, ut hominem esse album, conuenit homini, non ut homo est, sed quia conuenit illi, uel illi homini. De simplici igitur agendum est in praesenti capite. De personali uero in cap. sequenti. De simplici aute tria uidenda sunt. Primo, quid sit, secundo quomodo diuiditur, tertio assignabuntur regulae generales de illa. Quantum ad primum aduerte, quod sic diffinitur apud reales. Suppositio simplex est acceptio termini substanti-ui in propositione extremaliter se habentis pro suo formali significato respectu praedicat conuenientis subiecto, non ut habet esse ad extra in suppositis, sed ut habet e se in anima per abstractionem ab omni suo supposito. Proculus notitia aduerte, quod natura comunis puta homo, animal, corpus, lupliciter potest co siderari ab intellectu . Primo, ut habet esse & diuersificatur in suppositis, & sic intellectus attribuit ei praedicata realia , quae conueniunt naturae communi ratione suorum suppositorum, ut ho- mo est albus, est sanus, est ar er , & haec faciunt suppositionem personalem. Secundo,ut est communis multis &praedicabilis de multis, quae conueniunt in eadem ratione diffinitiua ipsius naturae communis, & ut sic considerata est una, quoniam ut sic no est,respicit supposita, per quae diuersificatur, sed abstrahit ab eis, & in hoc sensu attribuit,& intellectus praedicata intentionalia, quae explicantur per aliquod quinq; uniuersalium, ut homo est species, animal est genus, rationale est disterentia,&c.& haec fa ciunt suppositionem simplicem apud reales. Quae dicitur suppositio simplex a communi natura simpliciter & abstracte sumpta,& considerata. Constat igitur quid sit, &respectu cuius praedicati. Quantum ad secundum aduerte, quoniam suppositio simplex non conuenit termino supponenti respectu suppositorum, imo conuenit ut abstrahat a suppositis, no est diuidenda, ut diuidetur suppositio personalis, scilicet, indiscretam,& communem, aut in determinatam & confusam &c. Nam omnia haec diuiso irii in membra respiciunt supposita ,& potest ad ea feri descensus praeterquam in discreta, ut tibiniatulastabitur, ergo diuideda est
390쪽
iuxta diuisionem praedicati, quod conuenit naturae communi, ut consideratur ab intellectu . Potest autem iuxta triplicem actum intellectus, tripliciter considerari. Pri-mb, ut est diffini bilis siue intelligibilis. Secundo, ut prae dicabilis de pluribus. Tertio, ut de ea est aliqua proprietas demonstrabilis, & iuxta hanc triplicem considera tionem,assignatur triplex suppositio simplex. Prima sit iuxta primum actum intellectus, ut homo est di ni bilis, est intelligibilis, de eo potest haberi scientia. In omnibus his propositionibus supponit homo simpliciter, quia nolicet descendere ad sua inferiora, cum abstrahat ab eis, ut stat sub praedictis praedicatis. Neque enim homo, ut est
iste, uel ille, sed ut homo,disfinibilis, intelligibilis, scibilis
est. Supponit autem simpliciter iuxta primum actum intellectus, qui est simpliciter apprehendere. Secunda fit iuxta secundum actum intellectus, qui est componere &diuidere, ut homo est species,animal est genus, rationale est disserentia. Tertia fit iuxta tertium actum intellectus, qui est discursus siue argumentari, ut risibile demonstratur de homine, Sic igitur diuidatur suppositio simplex.Quantum ad tertium aduerte tres regulas generales
pro suppositione simplici. Prima est,Termino supponenti simpliciter, non est apponendum signum particulare, nec uniuersale, no autem particulare,neque eiusdem generis, neque alterius generis. Ratio huius regulae est,quia signa apposita termino communi in eodem genere, trahunt ipsum ad suppositionem personalem, ut,aliquis homo est albus. Si autem in alio genere, puta in neutro,trahunt ipsum ad suppositionem materialem, ut aliquod homo est nomen, o inne homo est bi syllabum. Cum igitur terminus supponens simpliciter,non supponat personaliter, quia non respicit supposita, nec materialiter, quia stat pro natura in se considerata, ut communis pluribus, nullo modo apponendum est signum particulare,nec uniuersale, sed simpliciter enuntiandum est, quod homo est species, quod animal est genus, quod rationale est differentia. Secunda regula est, Omnis terminus supponens respectu