Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

cum non possit esse idem corpus in duobus locis , nec idecorpus numero,occupat omnem locum , neque idem homo numero erit semper secundum cursum naturae, cum sit natura corruptibilis,ut patet.

Sexta regula est, Termini modales excepto necesse nominaliter sumpti,& adverbialiter.confundunt confuse tantum mobiliter omnes terminos communes non distributos siue praecedant modum,sue sequantur,ita innae,quod fiat modalis. De sensu composito exemplum, quando modus praecedit. contingens est hominem esse album, impossibile e li hominem esse lapidem. Exemplum, quando modus subsequitur, Hominem esse album est contingens. Hominem esse lapidem,eli impossibile. Apud reales continoit descendere disiunctim tam sub subiecto, qu m sub praedicato inlius dicti. Nam bene sequitur, contingens uel hostibile est hominem esse album,ergo diei hunc uel hunc hominem ergo uel hoc, iei hoc album. Item bene senu tur,impossibile est hominem esse lapidem, ergo impossib le est hunc uel hunc hominem esse lapidem, eodem modo descende sub lapide. Dixi,termini modales excepto necesse quoniam propositio de necesse si est uera, est in m teria naturali,in qua praedicatum est de essentia, uel con sequitur essentiam subiecti, ut necesse est hominem esse animat,uel rationale uel risibile &c. tunc suppositio est naturalis , in qua non sit aliquis descentus, ut docuimus in cap. quarto. Vnde in ista, necesse est hominem esse animal, tam tu hominem,quam tu animal stat immobiliter, quoniam in suppositione naturali non requiritur existent

extremorum,& in hoc discordant reales a termivistis, ut docuimus in eodem cap.Dixi ter. communes, ut excipiam

discretos, ut hic, Contingens est Sortem esse album, uel impossibile est Sortem ess e asinum. Terminus enim disscretus non est canax suppositionis consulae, est autem ea

pax sumositionis discretae. Dixi non distributus, quoniam si fiat propositio modalis uniuersalis de dicto liue affirmativa, siue negativa, extrema dicti supponunt , sicus

extrema categoricae uniuersalis aisrmativae, uel negatiuae. Quem modum supponendi declarauimus in capit., Praecem

402쪽

TR A CT AT VS SEPTI MUS

eap. praecedenti , & in sequentibus magis declarabimus. Dixi,ita quod sat in sensu compositio; quoniam non est eadem ratio demodali in sensu composito , & de ea in sensu diuiso. Nam diuersimode probatur, ut tibi declarabitur in trac.de probationibus terminorum , ideo non seruatur eadem suppositio, In quo autem differant, & in quot, iam diximus in trac.tertio cap. quarto. Vide tu illic. Septima regula, Haec uerba, Promitto, Debeo, obligor, ternamum communem non diltributum, quem regunt,confundunt confvsh tantum immobiliter; ut, Soxios promittit tibi denarium,ir denarium, stat immobili- . ter, quia hic descensus es falsus, Promitto tibi hunc, uel hunc, ii et hunc denarium . Nam possum tibi promittere denarium, qui nondum fabricatus aut tarmatus est. ideo non licet descendere. Octaua regula,Dictio conditionis, ut si et & rationis, ut ergo, omnes suos terminos communes non distributos-eontandunt confuse tantum immobiliter, & hoc in ordine ad hypotheticam,ut si homo es animal est. Homo currit,ergo animal currit,iam ly homo, quam ly animal con suse tantum immobiliter in utraque supponunt, modo sumantur in ordine ad hypotheticam . Pro cuius notitia aduerte, quod ly homo , & ly animal dupliciter coni de rari possunt. primo, ut sunt pars categoricae, nam haec et categorica, Homo currit,cuius pars est ly homo , & haec est categorica,animal currit; & ut sic,ly homo,& ly animal supponunt determinate, & licet descendere dicunctive cum sint duae indefinitae. secundo, ut sunt pars hypotheticae, & intendo quod considerentur non inquantucomponunt has duas categoricas, ut categoricas, sed inquantii componunt has, ut partes hypotheticae per nota conditionis uel rationis , & hoc est sumere in ordine ad hypotheticam,& non in ordine ad categoricam, ut cat gorica ell,& in hoc sensu intestigendum est, quod coiandunt consus tantum immobiliter.

Sed dicis, Videtur hie descensus esse bonus, Si homo est,animal ei ,ergo s hic homo, uel hic homo est,animali est, repugnat enim ponere hominem sine animastixu ani

403쪽

mal sit praedicatum per se in primo modo de homine. Respondetur pro nunc, quod regula intendit de descela ualido de forma,& non de materia. Valet autem praedictus descentus de materia, sed non de forma. De materia quidem ualet, quia in utraque propositione praedicta, homo est animal, stipponunt personaliter . Si autem formentur duae propositiones de tertio adiacente in quibus homo, et animal habeant suppositionem naturalem , ut

hic, Si homo est animal, homo est sensitivus , non licet aliquis descentus, quia omnis descensus est ad supposita.

Sed ut docuimus supra, in naturali iuppositione non requiruntur supposita, nec existentia suppositorum. Haec enim conditionalis est uera, ante creationem mundi, Si homo est animal, homo est sensitiuus. Haec de regulis pro terminis confusi uis tantum mobiliter, uel immobili ter dicta sint. Quantum ad secundum, ut scias terminos habentes vim distribuendi mobiliter, uel immobiliter, ponuntur quatuor regulae generales. Prima regula , Omne signum uniuersale affirmativum positum in recto terminum immediate sequentem , facies a re distributive, & immediate sequentem confuse tantum , dummodo sit terminus communis , & signum non

sit impeditum per aliud superueniens signum distribu-tiuum, ut omnis homo est albus, ly homo distribuitur: quoniam licet descendere sub eo copulatiue, Sc ly albus confunditur consus e tantum mobiliter; quoniam licet descendere sub eo di hunctim. Dixi positum in recto, ut excipiam has propositiones, uidens omnem homine, est animal. Nec ly uidens distribuitur, nec ly animal confunditur: quoniam est una indefinita, in qua praedicatum , &iubiectum supponunt determinate . Nec obstat ly omnem hominem; quoniam cum no sit subiectum, sed pars subiecti, uirtus signi non transit ad praedicatum. Secus e set, si diceretur, Omnis uidens hominem est animal,tunc ly uidens,distribueretur,& ly animal confunderetur. Ite intellige in hac,Cuiuslibet hominis asinus est currens, lyasinus non distribuitur, nec tu currens confunditur, sed ac

404쪽

TRACTATUS SEPTI Mus

ilit utrunque determina te; quoniam uirtus signi uniuersalis positi in obliquo non transit superca, solum ly hominis distribtitur; quoniam est eiusdem obliqui cum signo uniuersali. Dixi, dummodo terminus communis; quoniam dil cretus non est capax distributionis, nec confusionis . cum non habeat inferiora,ad quae fiat descensus. Dixi,& signum non sit impeditum; quoniam si aliud signit , uel syncategorerna distributivum superuenerit, mutat suppositionem . Verbi gratia, In ista, Omnis homo est albu', ly homo, distribuitur,& albus confunditur. Si autem luperueniat non, & dicatur, Non omnis homo est albus, eum haec aequi polleat huic, Quidam homo no est albus,ly homo stat determinatiue,& ly albus , distribuitur propter negationem, quae habet uim distribuendi, si non est

impedita, ut dicemus in regula sequenti. Secunda regula, omnia signa uniuersalia negativa, &omnis negatio non impedita, faciut stare distributive mobiliter terminum communem mediate, & immediate sequentem, ita quod distribuunt labiectum,& praedicatum, remoto impedimento, ur, Nullus homo est albus, ta subiectum quam praedicatum distribuitur; quoniam licet sub utroque deicendere copulative . Dixi terminum communem , ut excludam discretum. Dixi mediate, & immediate tequentem, ut distinguatur a signo uniuersali affirmatino, qui non distribuit nisi terminiam immediate sequentem. Dixi, remoto impedimento, quod potest esse duplex. Primo, si signum non apponatur subiecto in re.cto, sed parti subiecti in obliquo, ut hic, Nullius hominis , asinus currit, nec ly asinus, nec ly currens distribuitur, ted tantum tu hominis; quoniam uirtus signi negativi, nose extensit ultra obliquum, cui apponitur. Unde cu haec lit indefinita, asinus currit, stat subiectum, & praedicatum determinate . Secundo, si aliud distributivum superueniat, ut hiri Non nullus homo currit. Ly non,impedit distributionem factam per nullus,& facit aequi pollenter particularem affirmativam nam aequi pollet isti. Quidam homo currit, in qua constat subiectum , & praedica, tum supponere determinate. Tertia

405쪽

Tertia regula, quae continet quatuor partes, est haec. Gradus comparativus,& superlativus confundunt distributive terminum rectum ex natura comparationis, terminum autem rectum ex natura excessus confundunt co

se tantum mobiliter. Super terminum autem rectum

a parte ante, id est positum in subiecto,nullam habet vim. Verbi gratia, equus est maior asino altitudine cubiti, lyasino stat distributive, lyaltitudine,cubiti stat consulata- tum mobiliter. Ly equus stat determinate, cum sit propositio indefinita. Si autem apponatur signum uniuersale , stabit distributive per primam regula, ur, Omnis equus est maior asino. Haec est prima pars regulae. . Secunda pars est haec, i stae dictiones ita, sicut, tam , &inuam, terminum immediate sequentem distrabuunt, ut

Hercules est ita fortis, sicut leo. Ly leo, stat distributive, canis est tam uelox , quam lepus, ly lepus distribu :tur.

haec est secunda pars. Tertia pars est haec, Hoc uerbum disteri,& isti termini

aliud ,non idem,diuersum,diuisum,distinctum, distribu ut terminum sequentem, aliquod praedictorum, ut asinus dis fert ab homine , est aliud ab homine,non est idem hom)ni.est diuersus,& diuisus,& distinctus ab homine, ly homine in omnibus praedictis distribuitur,& ratio huius a senabitur infra. Quarta parg est haec , I sta verba Egeo, Indigeo, C areo, distribuunt terminum immediate sequentem capacem distributionis: id est, communem deducto omni impedimento, quod etiam debet intelligi in partibus praecedentibus. Verbi gratia, Sortes caret ueste, eget pecuisnia, ly ueste,& pecunia, stant distributi ue: Quoniam haec propositio, Sortes earet ueste, aequipollet huic, Sortes non habet uestem. Negatio aluem per secundam regula distribuit terminum sequentem. Vnde aduerte, quod ratio istius regulae quo ad omnes partes praedictas stat in hoc, quia omnes termini praenominati includunt negationem,ut tibi manifestabitur, in tractatu de probationibus terminorum, ideo habent ex negatione inelusa uirtutem diltribuendi terminum sequentem. Quarta

406쪽

TRACTATUS SEPTIMUS

Quarta regula est haec,Dictio exclusiva terminum le-quentem mediate, i. praedicatum, si est terminus cois, distribuit,ui,Tantu homo est rationalis .ly rationalis, distribuitur,& ratio huius regulae est,quia exclusiua aequi pollet uniuersali affirmatiuae terminis transpolitis; ur,tatum homo est rationalis, ergo omne rationale est homo, constat quod ly ratonale, distribuitur per primam regulam. . Haec de reliquis pro terminis habentibus uim diitribuendi dicta sint. in. De pluribus sietius distributims . CC. T i t i. IN octauo capite agedum est de pluribus lignis, quae ponuntur in eadem propositione, & habent uim distribuendi. Hic igitur pro uniuersali resolutione tria aduer

tenda sunt. V - C

Primo aduerte,quod si subiectum propositionis lit terminus communis non distributus, puta quia eli subiectu indefinite uel particularis, adueniente signo distributino, distribuitur. Verbi gratia in ista, Homo currit,ly homo, stat determinate. Si adueniat signum uniuersale athr. uel ne . distribuitur, ut, Omnis homo currit, Nullus homo currit. Si autem signo distributivo adueniat aliud di li ributivum, impedit distributionem,& aliam suppositioncm induciti, Verbi gratia, In ista, Omnis homo currit, ly omnis,causat distributionem. Si autem addas aliud distributivum,puta ly. non impeditur uirtus distributiva de lyomnis, ut dicendo, Non omnis homo currit, ly homo no amplius distribuitur, sed stat determinate; quoniam aequi pollet isti, Quidam homo non currit. an qua cum sic In definita, ly homo, stat determinate. Ex pr*dictis ergo insertur apud Logicum, hoc uniuersalissimum principium,& ut uniuersalissima lex, Quicquid mobilitatiatum, immobilitat mobilitatum . Cuius sensus eli ille, Quodcunque signum distribuit terminum non cistribu

tum impedit distributionem distribui . Verbi gratia,m hac propositione, Homo est albus. ly homo, cit terminus non distributus. Si praeponatur sibi signum uniuersale affirma. uel nega. distribuetur, ut, Omnis homo est albus, Vel. Nullus homo est albus. Si autem adueniat aliud signua distribu

407쪽

DE SUPPOSITIONI B v S. isip

distributivum, impedit distributionem termini prius distributi, puta huic, omnis homo est albus, superueniat non,& dicatur sic, Non omnis homo est albus, ly non, impedit ne distribuatur homo. qui prius distribuebatur per signuuniuersale affirma. Sentus ergo illius principii erit ille, Quicquid dii ribuit non distributum, immobilitat, id est, impedit distributum. Secundo aduerte, quod ex illo principio uniuersalissimo, extrahuntur istae regulae, si duo signa affirmativa distributiua cadant immediate, ita quod uirtus utriusque figni aeqvh primo cadat super eundem terminum, faciunt ipsum state no distributive, sed determinate, ut asinus est disterens ab omni homines y homine, stat determinate. Si unum sit at firma.&alterum nega. faciunt similiter stare determinate, ut, Non Umnis homo est albus. Si utrunque sit negati, faciunt stare similiter determinate, ut nonnullus homo est albus. Dixi,quod cadant immediate,quoniam si inter illa mediat terminus distributus, non faciunt stare terminum, super quem cadunt determinate, sed confuse

tantum, iit in ista, N ullus homo non est albus, ly albus,

non uat determinate, sed confuse tantum, nam aequi pollet isti, Quilibet homo est albus , in qua constat, quod

ly albus, stat confvsh tantum, fit praedicatum uniuersalis affirmatium D xi ita, quod uirtus utriusquc signi aeque primo cadat super illum terminum, quoniam si quoddam ordine caderet, ita quod prius super aliquod praecedens terminum , quam supra ipsum terminum, non faceret stare ipsum determinate, ut hic, Nullus homo in omnis homo, ly homo a parte praedicati non stat determinate, quia licet supra ipsum cadant duo signae scilicet nullus S omnis, non tamen aeque primo, sed nullus cadit primo super hominem in subiecto, deinde super hominem in praedicato. Similiter in ista, Nullum differens ab ente est ens, ly abente, non stat determinate, licet cadant super ipsum duo

distributiva; scilicet Nullum,& Disseres, quoniam ly nullum prius cadit super differens, quam super ly ens. Tertio aduerte, quod si duo signa distributiva cadant super aliquem terminum, quorum non quodlibet per seu b sum-

408쪽

TRACTATUS SEPTIMUS

sumptum distribuit terminum, super quem cadit, unumson impedit distributionem alterius, ut hic , Omnis homo, omne risibile est, ly risibile, stat distributive, quoniam licet duo figna distributiva praecedant ipsum: scilicet omnis,& omne , tamen primum per se sumptum non distribuereti plui', dicendo, Omnis homo risibilis est, naincusit praedicatum uniuersalis affirmativae, stac confuse tantum mobiliter. Si aut duo signa distributiva, quorii quodlibet per se sumptum est aptum distribuere terminii sequerem, cadant super eunde terminu, unum impedit aliud, ne distributio fiat termi. ultimo, ut hic, Hector est fortior omni homine, ly homine, non dii tribuitur, quia cadit super ipsum ly fortior, & ly omni, quorum utruque per se lumptum distribu it hominem, ut hic, Hector est sortior homine,& hic, Deus illuminat omnem hominem,& caetera. Haec de pluribus signis cadentibias super eundem terminum, habentibus uim distribuendi dicta sint, & hic termin 1tur consideratio nostra de suppositione absoluta. Desuppositione relativa. C A P. I x. IN hoc capitulo agendum est de suppositione termini relativi, sumendo relatiuum Grammaticum, ut, ut, Qualis, Q tantus, Alius,& caetera, Nam relatiuum Logi cum de quo actum est in praedicamento, Ad aliquid, supponit sicut terminus absolutus. Vnde in ista, Nullus pater est filius, ly pater est, & ly filius, ita stant distributive mobiliter, sicut in illa. Nullum nigrum est album. De suppositione igitur, & de modis supponendi relativorum terminorum apud Grammaticum hic agendum est,& hic agen-dda lunt quatuor. Primo, quid sit relatiuum Grammaticale,de quo hic intendimus. Secundo,quo tu plex sit. Tertio, qui sint modi generales, quibus supponit. Quarto, qui sint modi speciales quibus supponit, scilicet, an discrete, an determinate, an confuse, &c. Quantum ad primum aduerte, quod apud Grammaticum sic diffinitur, Relati uti est re i an te latae,id est an te PO- sitae repraesentativum, siue recordativum . Nam relatio apud Grammaticum est rei ante latae,id est positae, siue rei

409쪽

DE SUPPOSITIONI BUS. Is

praepositae recordatio . Verbi gratia in hac propositione, Sortes,qui loquitur, orat; ly qui est relatiuum, quia repraesentat sortem ante positum in propositione. Sic enim exponitur, sortes qui, scilicet sortes loquitur,orat. Sed dices cum Grammatica, & Logica lint distinctae scientiae, non habent considerare de eodem; quoniam uersantur circa distincta,obiecta, ut Grammaticus circa congruum, & incongruum, Logicus circa uerum,& falsum. Sed Grummaticus considerat de terminis relativis Grain maticalibus, iit patet in Prisciano, ergo non spectat ad Logicum conliderare de eodem. Respondetur, licet relatiuum de quo hic intendimus, consideretur a Grammatico,& a Logico, non tamen eadem ratione, nam conii deratur a Grammatico, ut per ipsum potest si eri oratio congrua,& incongrua, ut hic, Sortes, qui currit, mouetur . haec est congrua, haec autem est incongrui, Sortes quo currit, mouetur. Apud Logicum autem conlideratur inquantum ex diuerso modo supponendi,ut tibi declarabitur, potest reddere propositionem ueram,&falsa in . Constat igitur tibi quid sit relatiuum Grammaticale.

Quantum ad secundum aduerte, quod usitatae, & se inosae diuisiones generales relativi Grammaticalis sunt istae. Prima est, Relativorum quoddam est relatiuum subi aliae, ut qui, quae, quod, Quoddam est relativum accidentis, ut Talis, Qualis, Tantu S, uaricu S Secunda est, Relativorum substantiae, quoddam' est relativum identitatis , ut Qui, Quoddam diuersitatis ,

ut Alius.

Tertia et , Relativorum substantiae identitatis, quaedam sunt nomina, ut Quis, Qui,Quae, Quod.iQuaedam sunt pronomina, ut ille, ipse,iste,& is. Quarta est, Relativorum substantiae identitatis, quae sunt pronomina, quaedam sunt reciproca, ut sui,sibi,& possestiuum suus, fila, suum. cui aedam non reciproca, ut ille, iste, hic,& is. an inta et , Relativorum accidentis, aliud est identit iis, iit Talis, qualis, sanius, Quantus. Aliud est diuersita

li b et tis

410쪽

TRACTATUS SEPTIMUS.

ias, ut alter,& alterius modi. sexta, Relativorurn accidentis identitatis, quaeda sunt qualitatis, ut Talis, Qualis . Quaedam sunt quantitatis continuae,st discretae. Continuae, ut tantus, quantus, discretae,

ut tot, quot

Septima, Relativa,accidentis identitatis, aliquando sis nantur per nomina, ut talis, qualis, tantus, quantus, aliquando per adverbia, ut caliter, qualiter, tant uena , quant

sotiens, quotiens.

Politis his diuisionibus, assignandae sunt descriptiones suorum membrorum principalium. Relatiuum substantiae est illud, quod refert idem numero cum suo antecedete, ut sortes qui disputat est doctus,ly qui, refert sortem. I tem homo, qui coni edit, uiuit. Relativum accidentis est illud, quod refert idem in specie,& non idem in numero cum suo antecedente, ut sortes est albui,& talis est Plato, Dico idem in specie,& non idem in numero, quia idem accidens numero, puta eadem

albedo in numero, non potest esse indistinctis, iubiectis, erso nec in Sorte,& Platone. Relativum idelitatis substantiae est, quod refert,& supponit pro eodem numero, pro quo supponit tuum antecedens, ut Plato, qui currit, mouetur ly qui, rescri Plaone, di supponit pro eo. Relatiuum diuersitatis substantiae est illud, quod reserti dem numeria cum suo antecedete, sed supponit pro alio, ut Plato disputat.& aliut,puta Sortes, qui est alius a Pla- .ione legit, ly alius, refert Platonem, sed non supponit pro Platone, sed pro sorte. Relativum identitatis substantiae reciprocum .est illud, quod refert antecedens per modum patientii, ut, sortes percutit se,ly se refert sortem per modum patientis, quia percussio recipitur in sorte,& aduerte, quod relativum reciprocum semper ponitur in obliquo, quoniam apud Gra maticum licet nominatiuum possit esse patiens, ut sorte uerberatur, non tamen potest habere modum patienti3, unde modus patientis semper est in obliquis. Relativum identitatis substantiae non reciprocum est. - - . - illud

SEARCH

MENU NAVIGATION