Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

DE PROPOSITIONE. ety

secundarium, quod est currit, negetur, tamen principale, quod est mouetur,affirmatur, ideo permanet affirmativa. Iu secunda autem fit opposito modo,ideo permanet negativa. Et ratio huius est, quia uerbum secundarium se teneta parte subiecit. Quod patet resoluendo in suum participium, siue activum, siue passivum, ut hic, Sortes qui non

currat. i. Sortes non currens mouetur, Sortes qui currit. i. Sortes currens non mouetur. Subiectum autem coniunctum participio affirmativo, uel negativo, non facit propositionem esse affirmativam, uel negatiuam, sed negatio cadens super uerbum principale, siue immediate, ut quando subsequitur subiectum, ut, Homo non est asinus, siue mediate , ut, Non homo est animal . dummodo sumatur

negatio negans,& non infinitans terminum, cui opponitur, nam si infinitarer, non saceret negatiuam. Vnde haec non est negatiua: Non homo currit, quoniam ly non homo, est nomen infinitum,&c. Unde non homo currit, aequi pollet isti, asinus qui est homo non currit. Constat autem

hanc esse affirmativam. Patet igitur, quid fit categorica

affirmativa.

Categorica negatina dupliciter definitur. Primo sic. Categorica negativa est propositio, in qua praedicatum negatur de suo subiecto, ut, Homo non est lapis . Secundo sic, est propositio in qua uerbum principale negatur. Dicitur uerbum principale, ad differentia uerbi secundarii, quod, ut docuimus siue affirmetur siue negetur, no facit propositionem affir aut nega. Et aduerte, i, propositio potest fieri affir. uel nega. dupliciter, si explicite,& implicite. Si ex plicite, fit per nomen, & uerbum, indicatiui modi, ut, Ho-ino est risibilis. Si implicite, pol fieri per unicia terminu, ut quando dicimus, Homo est risibilis,& e conuerso, tu e conuerso aequi pollet uni propositioni,quae est haec, & risibile est homo. Item aduerte, quod diuisio per affirmativam,&negativam non solum conuenit categoricae, sed etiam livpotheticae & modab,quomodo autem sat hypothetica affirm.&negat. similiter modalis, dicemus agentes de eiS. Nunc autem sustine, ne confundaris, ut nouus auditor.

Haec de prima diuisione dicta sint .

72쪽

TRACTATUS TERTIVS

Quantum ad secundam diuisionem categoricae,scilice e per ueram & falsam, aduerte, quod categorica uera, tam affirmativa, quam negativa dupliciter definitur. Primo sic, uera est quae significat uerum, id est significat rem ficut est, si est affirmativa: uel significat rem sicut non est, si est negativa. Sed de hac satis diximus in cap. praecedenti in declarado definitionem propositionis. Se cudo aute sic definitur: Vera est illa, cuius significatum primariu est uerum. Significatum aute primarium est illud, quod exprimitur per orationem infinitivam. Verbi gratia ,haec est uera, Deus est bonus, quoniam Deum esse bonu, est uerum. Sic enim est in re. Dico, cuius primarium significatum est veru,ad differentia secundarij, secsidariti aute est, quod cotinetur in primario & sequitur ad illud, verbi gratia,primarium huius, Homo est rationalis,est esse rationale, ad hoc aut sequitur esse animal ,esse animatu,esse corpus,e se subiectu . Iuxta igitur significatu primarium & secundariu indicada est propositio uera, quoniam est uera primo& per se ex eo, ex secundario aute est latum cosequeter, Na bene sequitur, quod si Sortes est homo, Sortes est animal. sed non econuerso, ut declarabimus in tract. de consequentijs. Similiter salsa dupliciter definitur. Primo sic. Falsa est, quae aliter significat quam sit in re, ut haec est salsa, Homo est asinus, quia significat homine esse a sinu, re tame aliter est in re, quia in re non est asinus, sed homo siue rationalis,& de hac definitione ia diximus in c. p rq cedenti in definitione propositionis. Secundo sic. Falsa est illa,cuius primarium significatum est falsum. Verbi gratia, haec est falsa, Homo est asinus, quia hominem esse asinum est salsum, cu sit rationalis,& alinus irrationalis. Quod si feret iudicium secundu secundariti significatu,quod est esse animal ,esset uera. Nam haec est uera, Homo est animal, non tamen sequitur, ergo est asinus, ut declarabitur tibi

in trac. de coseque iij s. Haec de seclida diuitione dicta sint. Quantum ad tertiam diuisione, scilicet quod aliqua est alicuius quantitatis,aliqua nullius. Alicuius quatitatis est illa, cuius subiectum flat,pro aliquo uel pro aliquibus, uel pro omnibus, uel pro nullio, ut declarabitur in diuisione sequenci.

73쪽

DE PROPOSITIONE. go

sequenti . Nullius quantitatis est illa, cuius subiectum suspenditur a propria denominatione, ratione probationis termini praecedentis ipsum, qualis est exclusiua, exceptiua, reduplicativa, de quorum probatione acturi sumus intrare de probationibus ter. nunc enim apparebit tibi, quomodo istae probantur,non ratione subiecti, ut probatur uniuersalis particularis &c. sed ratione signi siue syncategorematicis, ut exclusiva per tantum, reduplicativa per inquantum,exceptiua per praeter, &c. Tu igitur sustine, donec exercitatu, magis fueris, & ad praedictum tra c. deuenerimus . Haec de tertia diuisione pro nunc dicta sint. Quantum ad quartam diuisionem, scilicet quod propositionum alicuius quantitatis,alia est uniuersalis,alia particula. alia indesin. alia sing. duo agenda sunt. Primo declarandum est, quomodo haec diuisio est sufficiens . secundo pertractandum est,de quolibet eius membro .

Quantum ad primum aduerte, quod quantitas propositionis attenditur penes subiectu , prout stat pro pluribus, aut pro uno solo. Potest igitur cosiderari subiectu dupliciter Primo, si stat pro uno solo. Secudo, si pro pluribus. Si pro uno solo, ita quod uni soli conuenit, tacit propositionem singularem. Si pro pluribus. hoc dupliciter, quia uel pro pluribus ideterminate, uel determinate.Si inde terminate, sic facit propositionem indesin, si determinate,dupliciter: quia haec determinatio subiecti uel fit per signum

uniuersale affirmativum, uel negativum,ut omnis, nullus,& sic est propositio uniuersalis, uel fit per signum particulare a r. uel nega.& sic est propositio particularis. Costae

igitur quod haec diuisio est sufficies. Et si quaeras, quid sit lquantitas propositionis, Respondeo, quod sicut qualitas i subiectae proprie accipitur iuxta mensura longitudinis,&latitudinis & profunditatis,sic quantitas propositionis sumitur iuxta mesura subiecti,prout uerificatur praedicative de uno, uel pluribus. Costat igitur quomodo haec diuisio est susscies,& qd sit,& unde sumit qualitas propositiois. Quantu ad secundu aduerte, quod propositio uniuersalis dupliciter definitur. Primo, sic, Propositio uniuersalis tam affirm . quam negatiua,est illa, in qua subsjcitur terini. communis signo uniuersali determinatus. Pri-

74쪽

TRA C TATUS TERTIVS

Primo dicitur, in qua sub ij citur teri communis, id est ponitur in subiecto ter. communis, id es qui potest conuenire,& praedicari de pluribus,& apud Grammaticum dicitur nomen appellativum, ut, homo, capra, leo.

Secundo, dicitur signo uniuersali determinatus . signa uniuersalia sunt quaedam affirmativa, ut omnis, quilibet, quisque; negativa fiant, nullus, nihil, neuter,& dicuntur uniuersalia, quia faciut stare subiectum pro omnibus, aut pro nullo, ut ista est uniuersalis affirm. Omnis homo est animal. Uerificatur enim subiectum pro quolibet homine in singulari. Nam si omnis homo est animal, ergo & iste, e iste,& iste,& sic de omnibus aliis est animal. Tertio dicitur,determinatus, id est, modificatus, siue limitatus ad standum no absolute, sed pro omnibus aut pro nullo. diximus enim in tertia diuisio e terminorum, quod signa uniuersalia sunt termini syncategorematici, quoniam sumpti cum alio, id est cum nomine substantivo determinant ipsum in propositione ad standum pro omnibus aut pro nullo.

Sed aduerte, quod signum uniuersale ad hoc, quod faciat propositionem uniuersale simpliciter & proprie, debet apponi subiecto in recto & explicite . Nam si apponitur subiecto in obliquo, non facit eam uniuersalem simpliciter, sed secundum quid. Unde ista, cuiuslibet hominis asinus currit, non est uniuersalis absoluth, quoniam signum non apponitur ly asinus, quod est principale subiectu, sed ly hominis, quod quoniam est obliquus est secundarium siue partiale subiectum. Vnde praedicta propositio absolute est indefinita, ut tibi declarabitur. Dicitur explicito , quoniam si ponitur implicite, uel uirtualiter, uel cum distinctione non facit propositionem uniuersalem formali ter,sed tantum interpretative. Sicut sunt istae, totus Sortes est minor Sorte. Totum quod est in mundo,est in oculo meo. Non homo currit,&c

Quomodo autem sint uniuersales interpretatiue, declarabitur tibi in trac. de probationibus terminorum, ubi

distinguemus de togo, & quomodo ista aequipolleat uniuersali negativae, Non homo currit, declarabitur tibi in

caps

75쪽

DE PROPOSITIONE. It

cap. de aequi pollentias categoricarum. Nunc autem sistone te inuoluam. Similiter aduerte, quod uniuersalis affirmativa potest fieri dupliciter, scilicet collective, ut Omnes Apostoli sunt duodecim,& distributive, ut, Omnis homo est risibilis-Et iterum distributive potest fieri dupliciter, scilicet absolute & accomode. Verum quomodo fiant& quomodo uerificentur,declarabitur tibi in tra c. de suppositionibus, pro nunc sustine. Haec de propositione uniuersali dicta sint. Propositio particularis est illa, in qua subiicitur terminus communis, signo particulari determinatus. Dicitur, in qua subiicitur ter communis, ea ratio e qua& in propositione uniuersali. Dicitur particulari determinatus, ad differentiam propositionis uniuersalis: est autem senum particulare,determinatio termini communis, qui est iubiectum in hac propositione, per quod designatur, subiectum accipi non pro omnibus sub eo contentis, sed pro aliquibus uel pro aliquo.ut,quidam homo currita ergo uel iste, uel i the, uel iste currit:& sufficiti quod uerificetur pro aliquo,posito quod

tantum unus currat.

Et aduerte, quod propositio particularis potest fieri

multis modis. Primo,quando subiectum est terminus comunis cum signo particulari tam affirmative, quam negati uer ut quidam homo currit, quidam homo non currit.

Secundo, per ly aliquid sumptum adiective. ut, Aliquid est

in manu tua. Haec est particularis uirtualiter, quoniam ly aliquid, sic exponitur,aliqua res est in manu tua. Dico sumptum adiective , quoniam sumptum substantiue facit propositionem iudefinitam, ut dicemus . Tertio, quando subijcitnr terminus communis cum signo uniuersali, sed signo, praeponitur negatio . Ut, non omnis homo currit, haec enim aequi pollet huic. quidam homo no currit. Quarto, quando sub ijcitur terminus communis cum signo uniuersali affirmativo: sed praeponitur negatio,& postponitur et ut hic,non omnis homo non currit, aequi pollet enim huic, quidam homo currit. Sed tertium & quartum modudeclarabimus sic esse in c. de aequipolletus categoricarii. Haec

76쪽

TRACTATUS TERTIVS

Haec de propositione particulari dicta sint. Propositio indefinita est illa, in qua sub ij citur terminus communis,nullo signo uniuersali uel particulari determinatus, ut homo currit.

Primo dicitur, in qua subiscitur terminus communis eadem ratione, qua dictum est in desinitione propositionis uniuersalis & particularis. Secundo dicitiir,nullo signo,ad disserentiam propositionis uniuersalis & particularis. Tertio dicitur, nullo signo uniuersali uel particulari, ad

differentiam ex elusiuae, in qua ponitur signum tantum, &in re duplicativa, inquantum, quae signa, quoniam no sunt uniuersalia, nec particularia, ideo non faciunt propositionem alicuius quantitatis.

Sed dices, q uare dicitur indefinita, cu aequi polleat pa ticulati . Nam idem sensus est dicere, aliquis homo currit, & homo currit. Respondetur, dicitur indefinita, id est, in determinata, quia acceptio sui subiecti no determinatur ad certam qualitatem secundum muridi enuntiandi per signum uniuersale, uel particulare ; licet supponat subiectum determinate ; ut dicemus intract. dc suppositionibus ; & quando dicitur, quod idem sensus est dicere; Quidam homo currit' Homo currit, conceditur, quo ad suppositionem &uerificationem, sed non conceditur quo ad modum enuit

clandi;& sic intendimus ipsam esse indefinitam, & non quo ad uerificationem & suppositionem. Sed pro nunc sustine, donec tractemus de suppositionibus. Haec de propositione indefinita dicta sint. Propositio singularis est illa,in qua sub ij citur terminus

discretus uel terminus communis cum pronomine demonstrativo primitiuae speciei, ut, Plato currit; I ste homo comedit; Ille homo dormie. Primo dicitur, in qua subi jcitur terminus discretus, ad disserentiam propositionis uniuersalis & particularis & indefinitae,in quibus sub ij citur terminus, communis; opponitur autem terminus discretus termino communi, quoniam discretus de uno solo est aptus praedicari, & Grammatices

77쪽

DE PROPOSITIONE. gr

anaticus appellat nomen proprium, quod uni soli conuenit, ut Plato. Communis autem est aptus de pluribus praedicari, ut homo & animal, & Grammaticus uocat ipsu in nomen appellativum quod pluribus conuenit.

Secundo dicitur, uel terminus communis cum pronomine demonstrativo . Nam licet terminus communis de

se stet pro pluribus, tamen per pronomen demonstrati uti restringitur ad sti dum pro uno solo indiuiduo, ideo aequi pollet termino discrero. Vnde ista propositio: Hic homo currit, demonstrato Sorte aequi pollet isti, Sortes currit. Tertio dicitur, primitiuae speciei, ad differentiam pronominum derivativae speciei. Sunt autem pronomina demonstrativa primitiuae speciei,ego,tu,sui,ille,ipse,iste,

hic & is. De riuaritiae autem sunt meus, tuus, suus,noster, uester, nostras uestras. Ideo autem ea, quae sint primati-tiuae speciei,constituunt propositionem singularem, quoniam trahunt subiectum ad supponendum pro uno polo, ut iste homo,demonstrato Sorte currit,& ego, scilicet,Petrus curro,& tu, scilicet, Plato curris, Ea uero quae sunt derivativae speciei, ut meus, tuus non constituunt propositionem singularem, non enim restringunt subiectum, cui apponuntur ad statuna pro uno solo, sed potest uerificari de pluribus. Verbi gratia,Petrus habet decem asinos, &dicit, meus asinus currit, ly asinus non stat pro isto tantum, uel pro illo tantum, sed pro omnibus disiunctive. Nasi meus asinus currit, & habeo decem, ergo uel iste, uel iste,qui est meus, currit. Pronomina autem demonstratiua primitiuae speciei restringunt terminum communem ad standum pro uno solo demonstrato, ut ego, scilicet, Petrus scribo,Tu uero, scilicet, Plato dormis, Constat igitur quid sit propositio singularis. Tu tamen aduerte, quod non solum potest fieri per terminum discretum,& per terminum communem cum pro

nomine demonstrativo primitiuae speciei, sed & per terminum relatiuum, ut posito, quod Sophroniscus habet tantum unum filium, cuius nomen ignoretur, si dico So-

pronisci filius studet Papiae, est lingularis propositio. simi

liter si dico,Pater Caliae uenit,est singularis,quoniam isti

78쪽

TRACTATUS TERTIUS

termini relativi aequi pollent terminis discretis. Item po test fieri per terminu discre tum circunlocutum, ut si dico, Vircrispus rubeus,& claudus cantat in platea . Iste enim circunstantiae manifestant talem hominem & non alium,

ideo reddut propositionem singularem. Patet igitur quid sit propositio singularis,& quot modis fieri contingit. Item aduerte, quod si quis te interrogat de subitantia siue natura propolitionas, dicendo , Quae propositio est ista, Sortes est homo, respodere habes,categorica,& quae est ista, Si tu curris,tu moveris, respondere habes, hypothetica . Si autem quis te interrogat de qualitate propositionis dicendo , Qualis est ista, Sortes currit, respondere debes affirmativa,& Qualis est ista, homo non est asinus, respondendum est, negativa. Si uero quis te interrogat de quantitate propos tionis dic edo: Quanta est ista: Ois homo currit, Respondendum est, uniuersalis, & sic de alijs. Vnde Logici pro hoc triplici quaesito formaueruut hunc

uersum: Quae ca uel hyp. qualis. ne. uel afv- quanta. par. in .sin. i. Quae categorica, uel hypothetica. alis, negatiua, uel affirmativa. V. quanta, id est, uniuersalis uel particularis, indefinita uel singularis.

Sed dices: Quae est substantia propositionis,& quae eius quantitas,& quae eius qualitas 3 Respondetur, subiunctiva est eius natura siue essentia, puta quid sit, quid compolitum ex talibus partibus , scilicet, ex subiecto, praedicato & copula, ut eategorica, uel ex duabus orationibus per aliquam coniunctionem coniunctis: ut si tu curris,tu moveris, ut hypothetica. Quantitas eius, est extensio subiecti ad standum pro uno, uel aliquibus, uel omnibus, uel nullis . Qualitas eius est secundum quam dicitur qualis: ut affirmatio, negatio, ueritas, falsitas, necessitas, contingentia, possibilitas,impossibilitas. Naomnia ista qualificant propositionem. Unde interroganti qualis sit ista, Homo ei animal, respodere debemus, quod est affirmativa vera; no solum possibilis, sed et necessaria. uantum ad quintam diuisionem, quae est haec, propositionum categoricarum quaedam participant utroque termino, quaedam altero, quaedam nullo, aduerte , quod

79쪽

DE PROPOSITIONE .

cum termini componentes categoricam sint subiectumst praedicatum: quae etiam dicuntur exircina propositionis, participare termino uel termitas , est couenire in s ubi ecto, uel praedicato, uel in utroque . Non participare aute, est non conuenire. His praemissis adtierte,quod duas categoricas participare utroq; ter. est eas couenire in illincto

S praedicato, ita ui subiectu primae est subiectu secundat, &pr dicatu primae, est paradicatu secuta dae, nec in alio dis erunt,nisi quod una erum affirmativa, altera negativa, ut sinit istae duae, homo-animal, homo non est animal, participare in altero teritia A tantum, scilicet uel solum in subiecto, ut ii cet homo est animal, homo est rationalis, uel in praedicato tantum, ut hic; homo est animal, Alinus est animal, participare nullo termino, est non conuenire in subiecto, nec in praedicato, ut hic,homo est risibilis. Asinus est rudibilis. Et aduerte, quod hic loquimur de participatione formali,& uirtuali, quod dico, quoniam licet illae duae conueniant virtualiter: homo est animal, risibile est an inaal:non tamen formaliter, quoniam formali ter non sunt idem homo,& risibile, dato, quod ellent idem re. Quod tame non

conceditur in uia Teo mistic a.

Iterii aduerte, quod haec diuisio data est, ut cognosca tur o positio contraria . subcontraria. contradictoria, sub alterna propositionum categoricarum, de quibus acturi sumus infra. Nam illa supponit participationem propositionum oppostarum utroque termino formaliter, & non solum uirtualiter, ut tibi declarabitur in diuisione octaua. Quantum ad diuisionem sextam, quae est,quod propositionum categoricarum participantiu utroq; ternuno formaliter, qttaedi participat utroque termino eode ordine, quaedam ordine conuerso. Aduerte igitur, quod duas categoricas participare eo de ordine utroque termino, est sic,

quod est subiectum in prima, est subiectum in secunda: Scquod est praedicatum in prima, est praedicatum in secuda, ut hic; Sortes est homo; Sortes non est homo, & semper intelligendum est formaliter, & non uirtualiter tan

80쪽

TRACTATUS TERTIUS.

tum. Duas autem categoricas participare utroque termino ordine conuerso,est sic, quod est subiectum in prima, est ' raedicatu in secunda,& quod est praedicatii in prima,

est subiectum in secunda, ut hic, homo est animal rationale, animal rationale est homo . Et haec diuilio deseruiet, quando loquemur de conuersionibus propositionum categoricarum, ut tibi manifestabitur.= mantum ad septina am diuisionem, quae est haec,Promitionum participantium utroque termino siue eodem irdine, siue conuerio , quaedam fiunt in materia naturali, quaedam in cotingenti, quaedam in remota, aduerte, quod illae fiunt in materia naturali, in quibus praedicatum semper & inseparabiliter conuenit subincto , & id fit multis modis, Primo, quando genus,aut disserentia , aut definitio, aut Sprietas, aut qualitas naturalis praedicatur de re. Exemplum primi, homo est animal. Secundi, homo est rationalis. Tertit,homo est animal rationale, Quarti, homo est risibilis. Quinti, Ignis est calidus, mel est dulce, vix est alba. Item, quando idem praedicatur de se ipso: ut Sortes est Sortes.

Ille autem fiunt in materia contingenti. in quibus praedicatum potest aduenire, & remoueri a subiecto, absque e hoc , T corrumpatur subiectum,& propter hoc distinguutur a propositionibus in materia naturali, quoniam in il lis si auferatur praedicatum, non permanet subiectum. Nasi homo cessat esse aiat, aut ronalis, aut risibilis, & si ignis cellat esse calidus &c. nec homo, nec ignis permanent, sed corrumpuntur, S desinunt esse. Tu igitur aduerte , quod omnis propositio, in qua praedicatum esse accidens com mune, & separabile & etiam inseparabile , modo no fluata principiis speciei, si in materia continventi, ut illae, hoest alburum. Aethiops est niger,aqua est calida &c. Dico,naodo non fluat a principiis speciei, ut preseruem rerum pro pr ietates. ut est risibilitas in homine,par & impar in numero, curuum, & rectum in linea, summus calor in igne. Ille nanque saeiunt propositionem in materia naturali. Quiu ero sit fluere a principiis speciei declarabitur tibi in tractatu de praedicabilibus in cap. de proprio, & accidente, Illae

sitia

SEARCH

MENU NAVIGATION