장음표시 사용
431쪽
Item aduerte, quod inter species appellationis prima& tertia est satis in usu apud doctores , & maxime tertia, ut tibi declarabitur in tracta. de syllogismo sophistico. Secunda autem minime est in usu. Item aduerte, quod regulae praepositae de appellatione temporis & ampliationis,magis acceptantur ex autoritate primorum authorum quam ex euidenti ratione , sicut etiam diximus de regulis ampliationum. Et ideo non est hic immorandum ad inuestigandum,quae si tessicax &manifesta apud intellectum ratio de praedictis, sed sufficit, quod recipiantur ex firmato usu apud autores. Haec de appellationibus dicta sufficiant. Explicit Tractatus de ampliationibus & appellationibus, ordinatus per Reuerendum magistrum Chrysostomum Iauellum Canapicium ordinis praedicatorum, &philosophiae professorem. Sequitur Tractatus de consequentiis fundatus in doctrina Arist.
INCIPIT TRA C. DE CONSEQ o Emm
tiis ad uiam Peripateticam , ordinatus per Reue rendum Magistrum Chrysostomum Ia- uellum Canapietum ordinis praedicatorum , & Philo sophiae professorem IN hoc nostro Tracta. de conseqitentiis non est intentio nostra immorari in recitandis modernorum Logicorum uariis & captiosis sententiis, quae magis inuoluunt, quam illuminent addiscentis intellectum. Nostra ergo intentio est agere de consequentiis ad uiam Peripateticam, prout sunt nobis uia in acquirendis aliis scientiis,& compendiosius ac efficacius quacunque alia uia argu mentativa. Hunc igitur tractatum diuidemus in qua
Primo,diffinietur consequentia. Secundo,ponentur suae diuisiones uniuersales.
432쪽
Thrtib,asi ignabunt regule gnates cosequetiae sormalis. V arto,descendemus ad regulas particulares. id fit consequentia. CAPvT I. I N primo capite ne tendamus per incognita, inuestigandum est, quid sit consequentia. Sed antequam deii niam ad diffinitionem aduerte, quod consequentia potest
tripliciter considerari. Primo. absolute ut consequentia est, non contrahendo i plum ad bonam, nec ad malam, sed ut ab titraque abstrahit. Secundo, ut contrahitur ad bonam. Tertio, ut contrahitur ad malam. Item aduerte,
quod consequentia absolute sumpta dupliciter potest di siniri , scilicet quo ad materiam , & quo ad formam,sicut& domus. Nam si dicatur, quod domus est quid compositum & lapidibus,& lignis,& caemento, est diffinitio per
materiam , quae & materialis dicetur. Si autem dicatur, quod domus est habitaculum prohibens nos a frigore, &ab aestu,pluuia,& niue &c. est per formam, quae etiam dicitur diffinitio formalis, siue per sinem. Hic igitur ad uniuersalem doctrinam habendam de consequentia diffinienda est primo absolute,ut est abstrahens a bona, & a mala, sue ut est communis bonae,& malae. Secundo diffinietur consequentia, ut est bona. Tertio,ut est mala. Quartum ad primum aduerte, quod materialiter sic diffinitur. Consequentia est oratio plures continens propositiones coniunctas per notam illationis denotantem sequelam unius ad alteram, ut homo est rationalis , ergo
i. Primo,ly oratio,ponitur loco generis, est enim magis communis quam consequentia. Nam & syllotismum est
Oratio, non tamen est consequentia. Secundo dicitur plures continens propositiones, ut distinguatur ab oratione categorica. nam consequentia est oratio hypothetica,hypothetica autem oratio continet plures categoricas coniuncta per aliquam coniunctionem. Sed aduerte, quod ter ly plures,intelliguntur duae, una praecedens notam ii attonis,altera subsequens. Nam si plures quam duae, &ordinaretur in modo & in figura, iam no esset consequentia, sed syllogi sinus ut docuimus intracta. de syllogismo formast.
433쪽
formali. Tertio dicitur coniunctav per notam illationis, id est per tu ergo, uel igitur, quoniam denotat quod secunda propolitio sequitur ex prima uerba ut putative. Vere quide, ut hic,Sol est super terra,ergo dies est, putatiue aut ut hic, Deus creauit mundum,ergo creauit ab aeterno. Formaliter autem sic diffinitur, Consequentia est habitudo uera , uel existimata subsequentis propositionis ad praecedentem designata per notam illationis illati-
Primo dicitur habitudo, quoniam sequentia , & sequela,& consequentia dicunt sor maliter respectum, respectus autem est habitudo apud Logicum, ut docuimus in praedicamento. Ad aliquid, sicut paternitas est respectus,& habitudo patris ad stium,& filiatio e conuerso. Sic & consequentia est habitudo subsequentis propositionis ad praecedentem, ut hic, Homo currit, ergo homo mouetur. nam ex eo quod currit, sequitur quod mouetur, quoniam cum
sus est species motus, & de quocunque praedicatur sp cies, praedicatur genus. Secundo dicitur, habitudo uera uel existimata, quoniam hic diffinitur consequentia, ut communis est bonae,& malae, in utraque autem denotatur habitudo sed differenter, quoniam in uera consequentia est uera habitudo, in mala autem est putativa siue existimata.& ideo ut scias, quod hic diffinitur consequentia, uecommunis est bonae,& malat,dicitur disiunctim, quod est habitudo uera uel existimata. Tertio, dicitur designata per notam illationis illative tentam. quoniam nota illationis habet uim conchisitiam ex sui natura, dummodo teneatur illative, quoniam si teneretur materialiter, no designaret illationem, ut in hac propositione, ergo est colunctio, siue, ergo est indeclinabile. Quantum ad secundum aduerte, quod diffinitio bonae consequentiae, si diffiniatur quo ad materiam est haec. Consequentia bona est oratio , scilicet hypothetica rationalis, habens uerum antecedens, & uerum consequens eiusdem antecedentis tanquam principales partes sui, ¬am illationis illative tentam, ut Sortes est homo, e
go Sortes est animal. Antecedens est propositio qtia in
434쪽
in bona consequentia praecedit notam illationis, ut Sortes est homo' Consequens est propositio subsequens notam illationis, iiel quae infertur ex antecedente mediante nota illativa, ut, Ergo Sortes est animal. Si autem diffinia tur quo ad sormam, sic dissilienda est,Consequentia bona, est consequentia, in qua est ueta illatio, sue uera sequela ueri consequentis ex uero antecedente per notam illationis designata. Primo ly consequentia ponitur loco generis, quoniam est in plus quam consequentia bona. Secundo dicitur in qua est uera illatio & totum residuum dicitur ad disterentiam consequentiae malae, in qua est illatio non ueta, sed existimata, nec prima proposito,est uerum antecedes, nec secunda est uerum consequens, nec nota illationis uerae infert, sed haec omnia tantum sunt apparentet siue superficialiter in consequentia mala, ut tibi manifestabitur. Quantu ad tertium aduerte, quonia consequetia bona& mala sunt oppostae, cognito quid sit consequentia bona Me facili tibi constat, quid si mala. Nam omnes condi tiones,oppositae conditionibus conuenientibus cote quentiae bone manifestant tibi consequentiam mala. Est igitur consequentia mala, quae licet sit oratio hypothetica rationalis, tameia non habet. uerum antecedens, nec uerum consequens, ex eodem antecedente, nec notam illationis uerdillativam, nec est formaliter illatio uera, siue sequela consequentis ex antecedente, sed omnia haec in ea continetur quasi per quandam similitudinem ad consequentiam bonam. Vnde in rei ueritate consequentia mala,non est proprie consequentia, licet nominetur consequentia.
Et si quaeras, in quo stet essentialis differetia inter consequentia in bonam ct malam, per quam in Ilibiliter cognoscuntur.
Respondetur secundum reales, bona cosequentia essentialiter distinguitur a mala per hoc, quod in bona antecedens no potest esse uerum sne consequente. In mala autenihil prohibet antecedens este uerum sine consequente. Exemptu de bona,Tu es homo, ergo tu es rationalis . Nanon est possibile, quod tu sis homo, quin sis rationalis,' uoniam
435쪽
nia rationale est de dissinitione ho is,& praedicatur de eo essentialiter, ut docuimus in tract. de praedicabilibus. Exeplum de mala, Tu es homo, ergo tu es diues . nam benestat, quod tu iis homo,& tamen non sis diues. Non enim est necesse hominem ess indiuitem, quonia haec est in materia contingenti, Homo est diues . .. Secundum terministas autem dis inguitur bona a mala in hoc,quod in bona oppositum cole quentis repugnat
antecedenti. Tunc autem repugnat, quando ex antecedente & opposito consequentis non potest fieri una copulativa, cuius utram pars sit possibilis, Verbi gratia, haec est bona, Sortes est homo, ergo est animal, quoniam op positum consequentis, scilicet ergo est non animal, non poteli stare sine antecedente. Haec enim copulativa estim postibilis. Sortes est homo,& non est animal, quonia animal est de diffinitione hominis, & haec est in materia naturali, homo est animal, in qua negativa temper est falsa. in mala aute oppositum consequentis non repugnat antecedenti, imo pote it stare cum eo, cuius signum est, quod potest fieri una copulativa possibilis,cuius prima categorica erit antecedens, & secuda erit oppositum consequentis, ut gratia exempli haec est mala . u es homo, ergo tu uigilas. Nam oppositum consequentis, scilicet tu non uigilas, stat cum antecedente. Vnde haec copulatiua est possibilis, quoniam utraque pars eli possibilis, Tu es homo, dc tu non uigilas , Et aduerte, quod reales & terministae in hoc non dis sentiunt, sed conueniunt secundum sensum. Nam si in consequentia bona antecedens uon potest esse uerum sine consequente, ergo oppositum consequentis repugnat antecedenti ;& si in consequentia mala antecedens potest esse uerum sine consequente, ergo oppositum consequentis stat cum antecedente, ut exemplificatum est. Costat igitur, quid sit consequentia, ut est communis bonae
malae,& quid sit bona, & quid mala,& per quid elle ii iter ditarunt,& infallibiliter cognoscuntur.
436쪽
Demeneralis diuisione consequentiae bona. CV I r.
I N hoc secundo cap. relicta consequentia mala, quae proprie non est consequentia, ut docuimus in capitulo praecedenti,& quae nobis non deseruit in scientijs acquirendis, sed potius est causa erroris, immorandum est circa diuisiones generales bonae consequentiae. Tu igitur
aduerte, quod apud terministas & reales prima diuisio est in bona,& naalam, siue in ueram & falsam,& quid utraque sit,& quomodo disserant,dictum est in c.praecedenti. Secunda diuitio est, bona consequentia prima diuisione diuiditur in formalem & materialem . Formalis quidem est illa, in qua oppositum consequentis formaliter & manifeste repugnat antecedet i, ita quod apud nul ti utentem ratione, & scientem terminos imaginabile no est nec opinabile, quod oppositum con sequentis possit stare cum antecedente. Vnde haec est bona formalis et Homo currit, ergo homo uelociter moueturi
Nam nullus utens ratione & sciens significatu huius termini currit, potest concipere nec imaginari, quod homo
currat,& quod non uelociter moueatur, nam motus uelox est de ratione cursus.
Materialis est illa, in qua oppositum consequentis repugnat antecedenti, ted non manifeste. Potest enim quis imaginari & opinari, quod stet opposituret consequentis cum antecedente, licet imaginatio & opinio sit falsa, Vnde haec est materialis, Homo est, ergo anima eius est immortalis . Nam oppositum consequentis non manifeste, S ad sensum repugnat antecedenti. Multi enim, licet falso opinantur hanc copulativam esse ueram, Homo est,&anima eius est mortalis . 'Similiter haec est materialis, Deurum no est, ergo nullus homo est, quoniam licet in ueritate oppositum consequentis repugnet antecedenti; tamen apud multos est imaginabile, quod stet cum antecedente, ut apud illos, qui negant Deum esse, Unde ipsi reputant hanc copulativam esse possibilem, Deus non est, re aliquis nomo est . Qui tamen seipsos decipiunt. Patetigitur, quid sit consequentia sormalis,& materialis,
V que huc reales &terminisis conueniunt. Discordat
437쪽
autem reales a terministis in duabus regulis datis de consequentia bona materiali.
Dicunt enim terministae quod ex impossibili sequitur, quodlibet,id est si antecedens sit propositio impossibilis, consequens potest esse quaecunque alia propositio , ct consequentia erit bona materialis, ut hic, Asinus est homo, ergo baculus est in angulo,& hic, Deus non est, ergo gallus cantat. Dicunt etiam, quod necessarium sequi tur ad quodlibet. i. uacunq; propositione posita pro antecedente, si in consequente ponitur propositio necessaria, consequentia erit bona materialis, ut hic, Gallus cantat, ergo homo est rationalis . Has regulat non concedunt reales, ut sonant, id est in sua uniuersalitate, quonia diffinitio bonae cosequetiar noseruatur pereas. Diximus. n. quod bona consequentia est uera illatio & sequela consequentis ex antecendente, Per has autem regulas constat apud sanae mentis uirunon seruari ueram sequelam nec dependentiam cosequetis ex antecedente, in consequentiis praedictis, Nec oppositum consequentis repugnat antecedenti. Nam haec duo non repugnant, Asinus est homo, & baculus non est in angulo. Nec ista duo repugnant, Gallus cantat,& homo non est rationalis. Reales igitur non concedunt primam, nisi in hoc sensu. Ex antecedente impossibili sequitur quodlibet impossibile inclusum in tali antecedente impossibili. Na bene sequitur, Homo est asinus, ergo est irrationalis, ergo est rudibilis,ergo est indisciplinab inergo est iumentum, ergo est quadrupes . Nam haec omnia praedicantur de asino,& ideo concesso primo impossibili, sequuntur praedicta omnia impossibilia. Secundam autem regulam concedunt in hoc sensu . Si consequens est necessarium, sequitur ad quodlibet antecedens necessarium inci udens ipsum consequens. Nam quia haec consequens est necessarium, ergo homo est risibilis, sequitur ad hoc antecedes,homo est rationalis,& ad hoc, homo est animal rationale,& ad hoc, homo est animal admiratiuit, In hoc igitur sensu reales concederent praedictas regulas & no uniuersiliter. Verti s bene aduertis in sensu di
438쪽
cio, faciunt consequendam formalem, quoniam oppo fi tum formaliter repugnat antecedenti , ata quod non est imaginabile a uiro sanae mentis, oppositum consequentis posse stare cum antecedente. Nam posito per impota sibile, hominem esse asinum, sequitur in fallibiliter aliud impossibile,ergo est rudibilis,& potito hoc consequente. nec est arto,homo est risibilis,antecedit ad seipsum ineuitabiliter, quod homo est rationatas. Vnde apud reales nodatur consequentia materialis nisi quae dicitur bona de materia,de qua statim loquemur.
Tertia diuisio est ista,Consequentia bona sormalis est duplex, scilicet bona de forma,& bona de materia . Bona de forma est illa, in qua oppositum consequentis non potest nec est imaginabile posse stare cum antecedente,& talis modus arguendi ualet in omni materia, nulla exceptione facta , ut quando arguitur ab inferiori adsitum superius astarniatiue & line distributione, , in omni modo arguendi, quem assignabimus in capitulo quarto, seritatis debitis lim lationibus, ut tibi declarabitur. Nasicut seruatis modo & figura,de quibus actum est in trac.
de syllogismo formali, semper se ualidus syllogisnus ,
quo ad formam, sic seruatis regulis,de quibus agemus infra, semper fit ualida consequentia quo ad formam . Bona de materia est illa, in qua oppositum consequentiis repugnat antecedenti,nec est imaginabile stare cu antecedente , & tamen non quaelibet sibi consimilis seruato eodem modo arguendi est bona, Verbi gratia Saec est bona de materia,Tu non es homo, ergo tu non es animal.&tamen hic modus arguendi non tenet in omni materia.
Nam haec est similis in modo arguendi. Hoc demonstrato asino, non est homo, ergo noni est animal, & tamen non ualet,qnoniam antecedens est veru,& cosequens sallum, ut patet. Similiter haec est bona de materia , Si tu es homo, tu es risibilis, ergo si tu no es homo,no es risibilis. Na haec est similis in modo argue di, sa destruetrone antecedetis,ad destructione cosequentis-Si tu es homo,tu es animal,& tam e no ualet, ergo si tu no es animal; quoniam deiuostrato asino,ante cedes est uerti,& cosequens falsu.
439쪽
Vsque huc conueniunt reales & terministae. Sed terministae eliciunt ex praedictis, quod istae duae sunt consequentiae bonae forinales, sed non de forma, Tantum pater est,ergo non tantum pater est, Tu scis te esse lapidem, e reo tu non scis esse lapidem. Reales autem negant eas, quoniam non sunt neq; bonae, neque formales, neque bonae de fomina, quoniam per nullam cons uentiam bonam concluduntur contradictoria . Nam in Omni consequentia bona formati,si antecedens est uerum, consequens est uerum, ut tibi manifestabitur infra. Non enim ex uero concluditur, nisi uerum stant valido modo arguendi, ut docuimus in trac. de syllogismo formali, Ergo in praedicta consequetia si antecedens est uerum, consequens est uerum. Sed antecedens,& consequens sunt contradictoria. Ergo cotradictoria sunt simul uera, quod est cotra primit principiti.
Et quoniam sequentes uiam terminis arvin conantur eas proba re, ideo recitandae, sunt eorum probationes ,&sol uentur. Manc scilicet, tantum pater est,ergo non tantum paterest, sic deducunt-Tantum pater est, ergo pater est. Nam ab exclusua ad suam praeiacentem ualet consequentia, quo
niam bene sequitur, tantum homo est risibilis ergo homo est ris bilis. Tunc ultra pater est,ergo filius est . Nam ab uno correlativo ad aliud in propositione de secundo adiacente ualet consentientia, ut dicemus infra. Unde bene sequitur,pater est, ergo si lita, est,& econuerso.& negative, ut pater non est, ergo filius non est,& econuerso . sunc ultra filius est,ergo aliud a patre est, Na filius est aliud suo- positum a patre, ut patet, quia nihil se ipsum generat. Tucultra aliud, a patre est, ergo non tantum pater est, quo madictio exclusiua excludit quandocunque aliud a termino, cui additur. Valet ergo a primo ad ultimum, Tatum paterest, ergo non tantum pater est . Istam uero, tu scis te esse lapidem, ergo tu non scis te esse lapidem, sic deducunt. Tu scis te esse lapidem, ergo est uerum te esse lapidem, quia nahil se itur,nis uerum, ut tibi alias declarabitur, Si est uerum te esset lapidem, ergo tu no es homo,quia lapis,& homo sunt termitti dispar. ti,
440쪽
Prima est, Omnis consequentia in qua contradictorinconsequentis infert contradictorium antecedentis, est bona,& formalis, ut hic, Aliqui, homo currit, Ergo aliquod
animal currit. Nam bene sequitur, Nullum animal currit, ergo nullus homo currit; implicat enim contradictionem,
quod nullum animal,& quod aliquis homo currat. Nam si aliquis homo currit, aliquod animal currit, quia homo est animal, sed istae duae sunt contradictoriae,aliquod ani
mal currit,& nullum animal currit, ergo constat, quod implicatur contradictio. Si autem cotradictorium coiequentis non infert contradictorium antecedentis, sed stat cum antecedente consequentia est mala.& nulla, & semper neganda, ut hic,Tu es homo,ergo tu es doctus. Nam non sequitu Tu non es doctus, ergo tu non es homo . imo stat,& de facto est, quod pro maiori parte homines non sunt
docti,& tamen sunt homines. Secunda regula, Omnis consequetia, in qua antecedens est uerum,& consequens uerum,& in qua antecedens, &consequens sunt salsa, est bona, & formatis. Exemplum primi,Tu curris, ergo tu moveris. Exemplum secundi, Tu es asinus, ergo tu es irrat onalis. &haec secunda regula sundatur in prima, quia scilicet contradictorium consequeniis infert contradictorium antecedentis. Nam bene sequitur, Tu non moueris,ergo tu non curris, & bene sequitur,
tu non es irrationalis, ergo tu non es asinus. Si autem an
tecedens est uerum, & consequens salsum. consequentia non est bona, quoniam stante debito modo arguendi,
ut inquit Aristoteles in primo Priorum , ex ueris non se quitur nisi uerum. Quod si ex ueris concludatur salsum, neq ue syllogismus, neque consequentia ualet, ut docuimus in tractatu de syllogismo formali. Vnde haec non est bona,Tu es homo, Ergo tu es Papa. & ratio huius tandatur in secunda parte primae regulae, scilicet quoniam contradictorium consequentis non inserticontradictorium antecedentis. Non enim sequitur, Tu non es Papa, ergo tu non es homo. imo stat de facto, quod tu non es Papa,&tamen tu es homo.Tertia est, Omnis consequetia, in qua antecedens, &D d et conm