장음표시 사용
421쪽
incipit esse album, incipit esse . Exemplum de Desinit,calidum,desinit esse,id est quod est calidum, uel definit e se calidum desinit esse. Exemplum de Potest, album potesse nigrum. i. quod est uel pol esse albii, pol esse nigru. Exemplum de Contingit , Calidum contingit esse frigidulti,id est,qiiod est,uel contingit esse frigidum . Exempla de eoru participiis Se uerbalibus nominibus, quia non sunt multum in usu, ideo pertranseo. aere tu . Sed aduerte quod licet secundum omnia praedicta uerba possit fieri ampliatio, praecipue tamen per uerbum, Potest, &per nonae uerbale terminatum in bile, ut possibile. Nam potest Sc possibile faciunt propositionem de sensu composito Sc diuiso, ut tibi declarabitur in tracti de probationibus terminorum, Se ideo eorum ampliatio est magis in usu,& restrictio. Ex hac regula sequitur ueritas harum propositionu .
Dulcissimum potest esse dulcius, id est, quod est dulci stimum, potest esse dulcissimum, potest elle dulcius, Scsecunda pars est vera. Nam sumpta uua, quando incipiematurari,& est aliquantulum dulcis, eritq; hinc ad inensem dulcissima. hodie uerum est dicere, quod potest e
sedule istima, dc hinc ad decem dies erit dulcior . Ergo uerum est dicere, quod dulcissimum, id est, quod potest esse dulcissimum , potest esse dulcius . Infimum potest esse inseritis,id est quod est insimum,
uel potest esse infimum , potest esse inserius . & secunda pars est uera & declaretur sicut praecedens. Verbi gratia. Sumatur lapis, qui debeat descendere a loco supremo ad infimum per tria media . ABC&D sit locus infimus, quando lapis erit in B, uerum erit dicere, quod lapis est uel potest esse infimus. Se quando erit in C. erit in serior,& continue erit inferior, donec perueniat ad D. Tunc emunim erit infimus, quia de tacto erit in loco infimo. Ergo insinu, i. quod potest esse infimu pol esse inferius. Ex eadem regula patet ueritas harum propositionum, respectu participit de nominis uerbalis .
Genitum est generabile,id est, quod est genitu, uel potest esse genitu est generabile, dc secunda pars est uera ,na ficu c
422쪽
sicut quod potest e lle calefactu ,est calefactibile; sic quod potest esse genitum, est generabile . Corruptum est corruptibile, id cst, quod est corruptuuel potest esse corruptum, est corruptibile, id est potest
corrumpi,& secunda pars est uera . Nam licui quod potest esse ullum,est uisibile,aliter non posset esse uisum, nisi esset uisibile. Sic nihil potest esse corruptum, nisi sit corruptibile, ergo ista est uera, corruptum est corruptibile modo praeexposito.Quarta regula , Omnis terminus supponens a parte post in uerbo activo, uel a parte ante in uerbo passivo, rei oectu uerbi extendentis actum suum tam ad rem exili entem filiam non existentem, ut sunt illa uerba, Cognosco, intelligo, imaginor, opinor, ampliatur ad supponendum pro eo, quod est, uel est cognoscibile,aut intellia trule, aut imagini bile,aut opinabile, aut possibile esse. Ut in ist is intelligo rosam, uel rosa intelligitur . Imaginor montem aureum,opinor alterum mundum, praedicatum ampliatur ad standum pro eo, quod est,uel est,possibile uel intelligibile, & caetera, dato quod non sit in rerum natura . Vnde rosa non existente ut in hyeme,si di eo , Intelligo rosam, sic habet intelligi, Intelligo rosam, quae est uel potest esse . Si dico, opinor alterum mundum , sic habet intelligi, opinor alterum mundum, qui est, uel opinabilis est esse. Si dico,imaginor montem aureum . Sic habet intelligi. I maginor montem aureu , qui est, uel qui est imaginabilis esse .lstae sunt praecipuae &magis famosae regii lae ampliationum apud Logicum, ex quibus omnibus sequiiuturitia corollaria. Primum, quando subiectum uel praedicatum est terminus ampliativus, siue sit participium, siue nomen, non ualet consequentia , a tertio adiacente ad secundum adiacens. Exemplum de participio. Non sequitur, Homo est mortuus,ergo homo est. Homo est generandus,ergo homo est. Nam in antecedente homo ampliatur, ut patet,per primam S secundam regulam. In conlequente autem rei ringitur ad homine in praetentem, & ideo antecedens
423쪽
DE AMPLI A. ET APPELLA. 1 ottecedens est uerum,& consequens falsum. Exemplum denote, Rosa est intellecta a me, ergo rosa es .non aequitur, quoniam in antecedente ampliatur rosa ad supponendum pro rosa, quae est, uel potest esse, ut est intelligibilis, i ii cosequente autem restringitur ad rosam exit entem de praesenti, propter copulam prae lentis temporis. Secundum, Haec conuersio non ualet, Aliquis homo est futurus, e reo aliquod futurum eli homo. sed debet sic co- uerit,ergo aliquod futurum est, uel erit homo.Tertium, Hic syllogismus non ualet, Omne praeteritusuit, Diluuium est praeteritum, ergo diluuium ein quoniain minori tenetur diluuium,ampliatiue pro eo, quod est uel fuit. In coclusione autem tene inr restricte ad tempus praesens, ergo stilogismus non ualet. Docuimus enim intract. de syllogi imo formali, quod argumetum non tener, quando termini no tenentur aeque ample,& aeque ltricte. Haec pro regulis ampliationum di ta sint. antum ad tertium aduerte, quod in praedictis reguli et, multa uidentur dici ad placitum , ct absque ratione, &ideo multi non admittunt has regulas, & dicunt terminum, supponere nisi iuxta disterentiam reporis, cui adiungitur. Verbi gratia, Si iungitur si uapori praesenti, supponit pro tempore praesenti si praeterito, pro praeterato, si futuro, pro futuro. Primum dictum ad placitum est, quod uerbum de praeterito, uel de futuro, uel eorum principia ampliant terminii a parte ante,& non sit mentio de termino a parce post, cum tamen uideatur eadem ratio. Nam in i sia,Puer fuit senex, tam subiectum, quam praedicatum lupponunt determinate,ergo qua ratione ampliatur lubiectum, eadem ratione' praedicatum. Secundum dictum ad placitum est, quod terminus suppone ne respectu uerbi de praeterito, uel de futuro, ampliatur ad sta dum pro his, qui sunt, uel fuerunt, uel eruiit. Noautem terminus suppoctens respectu uerbi de praesenti, quoniam ille stat tantum pro his, qui sunt. Haec autem dii ferentia uidetur mere uoluntaria, quoniam pro ea nulla adducitur ratio in regulis supradictis.
424쪽
Tertium dictum ad placitu est. quod ista uerba, Potest, Incipit, Desinit,Contingit, habent particularem uim amueliandi terminum a parte ante, & a parte post , quod non habet uerbum substantivum, nec alia uerba, & praecipue
in tempore praesenti modi indicatiui, ut excipiam uerbusubstantivum, & multa alia uerba, quae habent uim ampliandi in tempore praeterito, & suturo, ut patet per primam , & secundam regulam. Cum ergo non assignetur causa talis regulae, quae est tertia in ordine uidetur uoluntaric posita.
Quartum dictum ad placitum est, quod solus terminus rectus a parte pos uerbi activi, uel a parte ante uerbi pa sui, uel eius participii habentis naturam transeundi indita ferenter ad possibile,& imaginabile, ampliator ad standupro eo quod est, uel est pollibile esse, uel imaginabile.
Hoc autem dictum uidetur mere uoluntarium, cum non
allignetur ratio, propter quam appareat quod id magis conuenit tali termino,quam alii. Ad primum dicitur, quod regulas ampliationum non oportet sun dare ta in aperta ratione, quam in usu primorum autorum. Nam quia primi autores uidetur loqui secundum hos modos ampliatiuos, ideo posteriores eos respiciunt, & quidem quod autores primi utantur his modis, patet praecipue apud Aristotele. Nam in primo Prioruutitur ampliatiue hoc uerbo, Contingit,& in primo Elenchorum hoc futuro, Sanabitur,& in secundo Perihermenias,hoc uerbo Potest. Quod igitur respectu uerbi de praeterito, uel de futuro uel respectu suorum participiorum terminus rectus a parte ante amplietur,& nulla fiat mentio de termino recto a parte post, alia non est manifesta ratio,nisi quia autores primi sic uis sunt loqui . Nec id debet mirum uideri, quoniam cum tractatus ampliationum ultum adhaereat Grammaticae, in qua magis attenditur authoritas primorum instituentium,quam euidens ratio, sufficere debet pro approbationi ,regularum ampliationum eadem authoritas.
Quidam tamen cupientes satisfacere his, qui in omnibus rationem quaerunt ( quos reprehendit Aristoteles in
425쪽
secundo Metaphy licae, quoniam in multis oportet credere primis inuentoribus)dicunt huius rationem esse , quia terminus rectus a parte ante, supponit de per se respectu huius uerbi est,m lusi in uerbo ampliatiuo. Sed terminus sequens uerbu non supponit de per se respectu huius uerbi est, sed solum respectu participii, a quo determinatur Verum si aduertis, haec ratio uidetur ad placitu adducta, sicut & regula ampliationum. Et ideo melius est a stenti reprimis autoribus, quam rationi in euidenti. Ad secundu in dicitur, quod & si principaliter inhaerendum sit primis autoribus, tamen aliquantulum euidentior ratio haberi potest, quam in antedictis,& ratio quidem est haec Verbum substantivum de praeterito, & futuro includit idem uerbum depraesenti, ut patet resoluendo in suunt participium, ut hic, Homo fuit,id est,hoino est praeteritus, homo erit, idest homo est futurus. Quod enim fuit, uerum suit,aliquando dicere, hoc est, & quod erit. Verum erit aliquando dicere, hoc es . Verbum autem subitantivum praesentis temporis, ut ly est, non includ id praeteritu in , &futurum. Stat enim ut declarabitur tibi in sexto Physicorum, quod aliquod pro hoc instanti sit, quod tamen ante hoc initans non fuit, nec post hoc instans erit. Non est ergo eadem ratio de uerbo praeterito,& suturo, & de uerbo praetentis temporis
Ad tertium,dicitur ut supra, Sed & aliqualis ratio est in promptu. Nam ista uerba, Incipit, Desinit, Contingit, &Potest, sunt talis naturae, quod eorum actus possunt se extendere ad rem actu existentem,& non existentem, id est, ad rem praeteritam, uel futuram. Nam ut declarabitur intracta. de probationibus terminorum,aliqua incipiunt esse
per positionem de praesenti,& negationem de praeterito, ut hic, Homo incipit est e, Homo nunc est,& ante hoc nucnon fuit,ergo homo incipit esse. Aliqua autem incipiunt esse per negationem de praesenti,&positionem de futuro,
ut motus incipit esse. Motus nunc non est, &post hoc nunc immediate erit, ergo motus incipit esse. Idem intellige de hoc uerbo Desinit . Nam qu edam de linunt perpositionem de praeterito, & negationem de praesenti
426쪽
Qu ardam autem per positionem de praesenti, & negationem de futuro,& haec omnia tibi manifesta erunt in traei. de probationibus terminorum. Similiter actus istorum uerborum Potest,&Contingit, dc suorum participiorum,& suorum nominum uerbalium, ut possibile,& contingens, possunt transire luper rem actu existentem, Sactu non exilietem. Na haec est uera, Homo currens potest currere . Nam si non posset currere , non curreret, ct haec est uera, Homo sedens potest currere. Nam remoro impedimento, per potentiam motivam, potest homo quiescere per testione in ,2 uelociter moueriri percursum. De contingit, Haec est uera, Hominem sedere contingens est : & haec est uera, Rosam generari in vere contingens est. In prima uerificatur contingens de homine existente, In secunda uerificatur de rosa non existente,& ideo no est mirum, si praedicta uerba habent uim ampliandi, quam non habent communite omnia ali uerba. Ad quartum dicendum est, ut ad tertium, Nam uerba, quae cocernunt actu animae cognoscit tuae, ita ueris cantur de existente, sicut de .non existente, dummodo non existens sit intelligibile, aut opinabile, aut imaginabile,&ideo non est mirum si sunt uerba ampliatiua, Et q uidem, quod
talia uerba puta Intelligo, Cognosco, opinor, Imaginor, Somnior, uerificentiir tam de re existenti, quam non existenti, declaratum est in regula quarta,& eadem tibi manifestiora erunt in libro tertio, de anima. Haec de ampliationibus dicta sint pro quanto eas recipiunt Logici communiter. Quod dixerim, quoniam Petrus Mantuanus terminista apparuit,negans absolute ampliationem termini re-jpectu cluuscunque uerbi,& teporis uerbi, ut patet in Logica, Verum ne nouitii intellectus confundatur, hoc pertranseo. Si tamen tibi est appetitus id uidendi,& intelligendi,quaere in Mengo, in parte secunda, ubi defensat ampliationem terminorum contra Petrum Mantuanum, & illic inuenies fundamenta ,& argumenta Petri Mantuani, &Mengi Fauemini satis resolutas 'responsiones, Haec de am
427쪽
De an ellationibus. C A p. it.
In secundo cap. agendum est de appellationibus,de quibus tria uidenda sunt. Primo, quot sim modi saniosi, quibus dicitur appellatio. Secundo, quid si appellatio in sensu,de quo hic intendi naus Tertio, quae & quot sint regulae ima gis usitatae de appellatione.
Quantum ad primum aduerte , quod appellatio solet
eommuniter dici quatuor modis. Primo, dicitur recursus a minori iudice suspecto ad maiorem propter iniustitiam latae sententiae,& de hac considerat ciuilis, non autem Logle iis, neque Physicus, neque Mathematicus, neque Meta physicus, Secundo, dicitur appellatio communicatio mulso tum in aliquo uno nomine, & sic ab appellatione dicta ut nomen appellativum, quod pluribus conuenit, ut homo,animal, corpus,&de hac consul erat Grammaticus di stinguens nomen in proprium,& appellatiuurri, quod dieitur apud Logicum terminus discreturum;&terminus communis. Tertio,dicitur denominatio alicuius ab aliquo ac cidentali, tam ab intrinseco,quam ab extrinseco, ut nix appellatur alba,id est, denominatur alba ab albedine. Dixi tam ab intrinseco , quam ab extrinseco, quoniam res aliqquando appellatur talis ab accidente sibi inhaerente, ut aisqtia calida a calore sibi intrinseco, aliquando autem ab accidente inhaerete alteri ; ut res appellatur locata a loco,& tamen locus non est subiective in loco, sed in locante. Idem intellige de re temporali, ut denominatur a tempo re & de agente, ut denon inatur abi actione. Et haec tibi inani se stadii latur in tertio, & quarto Physicorum. Et de hoc modo appellationis locuti sumus in ante praedicamentis,tractantes de denominatiuis. Quattb, dicitur restifctio termini supponentis, & ut sic opponitur ampliationi. Nasic ut ampliatio est dixtensio terminia minori ad maiorem suppostionem, nsodo quo exposuimus in cap. praecede nisti, sic appellatio opposito modo est restrictio termini a maiori ad minorem suppositionem, ut tibi ruani fessabit ut in fra,& de hoc quarto modo tantum agendum est Iile. Quantum ad secundum aduerte, quod appellat irato modo sumpta,& ut opponitur ampliationi , sic distini-
428쪽
tur. Appellatio est acceptio termini in propositione supponentis, tantum pro digerentia temporis uerbi, cui adiungitur , ita quod si ad iugitur uerbo praesentis temporis, supponit solum pro praesentibus, ut homo currit. Si uerbo praeteriti temporis,pro eo quod fuit. Si uerbo futuri temporis , pro eo quod erit, ut tibi declarabitur in sequenti bus, Et aduerte, quod haec descriptio non discordat ab ea, quam ponunt reales, dicentes, quod appellatio est restrictio termini communis a maiori ad minorem suppositionem. Na in ampliatione supponit terminus pro pluribus cum pluribus differentiis temporis, ut pro eo quod est, ii et fuit,aut pro eo, quod est, uel erit,aut pro eo, quod est,
uel potest esse,uel est intelligibile, uel opinabile, uel imaginabile esse. Ex coseque niti supponit pro pluribus suppristis, quoniam pro pracentibus aut praeteritis, aut futuris, aut possibilibus, aut imaginabilibuet. In appellatione autesupponit terminus pro paucioribus, quoniam pro his tant uim quae sunt sub una differentia temporis, ut pro praesentibus tantum,aut praeteritis & suturis, & postibilibus tantum. Et ideo bene dicitur, quod est reli rictio termini a miore ad minorem suppositionem, quia in appellatione terminus supponit pro paucioribus suppositis modo, quo dictum est. Quantum ad tertium aduerte, quod de appellationibus datur talix diuisio. Appellationem quaedam. est appellatio temporis,quaedam ampliationis, quaedam formae, Appellatio teporis, est acceptio te inum in propositione pro aliquo, ne i pro aliquibus secundum solam consignificationem uerbi cui coniungitur,uel sui participii; ut, homo currit, ly homo appellat tempus praesens, quia supponit solum pro praesentibu S. De appellatione temporis dantur duae regulae generales. Pruria est, Omnis terminus supponens respeetu uerbi de praesenti non ampliatiui, nee distracti per participium ampliatiuum, tam subiectum, quam praeda catum appellat tempus praesens, id est supponunt solum pro praesentibus;
ut, Homo est albus, Homo currit Dicitur non ampliatini:
ut excipiatur ista uerba, Incipit ,& Desinit, Contingit, Potest,
429쪽
Potest,& uerba concernentia actum menti; ut Intelligo, Cognosco quae ut docuimus in cap. praecedenti in tertia & quarta regula, habent uim ampliandi etiam in tempore praesenti: ut album potest esse nigrum, ly album stat pro eo, quod est, uel potest esse album &c. Dicitur nec di stracti per participium ampliatiuum; ut excipiantur participia praeteriti,& futuri teporis, ut hic ; Homo elt genitus . Homo est generandus, ly homo stat pro homine, qui est, uel suit, uel erit quia licet coniungatur uerbo lubstantivo praesentis temporis, tame ratione participii praeteriti & futuri, non appellatur tempus praetens , sed stat
Secunda regula est haec, Omnis terminus tequens uerbum praeteriti, uel suturi tempor s solummodo, appellat tempus praeteritum, uel futurum, id est supponit tantum pro praeteritis siue pro suturis, ut hic,album fuit nigrum, album erit nigrum, ly nigrum appellat tempus praeteritu in prima propositioe, supponit enim solum pro eo, quod fuit nigrum,& in secunda appellat tempus futurum;quo niam supponit solum pro eo, quod erit nigrum. Dicitur
terminus sequens, ad digerentiam termini praecedentis, qui regitur a parte ante, quoniam ut tibi declaratum elei c. praecedeti,in regula prima,& secuda,ampliatur ad :upponedu pro eo, qd est, uel suit, uel erit. Vnde in ista,albufuit nigru ly albu,stat ampliatiue,& ly nigrit,appellative. Appellatio ampliationis est acceptio termini in propositione limitati per uerbu, quod haber uim ampliandia parte ante,quam a parte post, uel per tuum participau Verba autem habetia vim ampliandi a parte ante, & pol csunt ista, Incipit, Desinit, Contingit, Potest. Verbi gratia ; Homo incipit esse iustus, ta ly homo, quam ly mltur, stant, ampliatiue ratione uerbi, Incipit,& lupponunt peteo, quod est, uel incipit esse, tamen ly iustus appellat, de restringit inceptionem, ita quod licet stet,& pomi uermcari pro eo quod est,uel incipit esse iustum: tame rei tringitur ad standum pro eo solum, quod incipit esse iustum.
Subiectum uero stat simpliciter ampliatiue, scilicet, Pro eo, qui est uel incipit esse homo .
430쪽
Pro appellatione ampltationis datur haec uniuersalis regula, Omnis terminus re eius a parte post, ita quod sequatur uerbum aliquod ex istis, Incipit, Desinit,Potest, Contingit &c. uel suum participium, uel suum uerbale appellat id est . restringit illorum ampliationae, ut patet in exemplo dato de homine incipiente esse iusto , ita quod uerum
est dicere . quod incipit uel delinit, uel contingit, uel potest esse rus um- Appellatro formae est acceptio termini in propositione sequentis uerbum uel eius participium, quod cocernit actu mentis. Sunt alitem huiusmod ruerbi, Intellrgo, Volo, Cognosco, Scio, opinor, Imaginor, &e. Terminus igitur sequens aliquod illorum uerborum , drcitur appellare sormam, id es , stare pro sua ratione tormali, qua inlinuamus per dictionem reduplicatiuam, ut cognosco Patrem meti, id est, sub ratione, qua pater, rario autem est, quia genuit me-Dico ergo cognoscere patrem meum, si cognolco eu, inquantum genuit me. Similiter cognosco hominem, si cognosco eum inquantum est homo, id est , ut est animal
Et adtrerte,Tappellatio formae, semper est ex parre praedicati. nde dicimus, quod praedicatu formam appellat, id est stat formaliter, sit biectu aut niaterialiter. Hetc de causa multae sunt propolitiones, quae aliquando sunt uerar, &aliquando sunt falsae factae per uerba concernen ria actum mentis secundum quod terminus praecedri, aut subsequertur uerbum. Verbi gratia, si dico, Deum trinum cognouit Aristo. est uera, quoniam Aristo. cognouit Deum, qui est trinus. Si autem dico Aristo. cognouit Deum trinum , est salsa, quoniam Ircet cognouerit Deum, qui est trinus, non tamen cognouit eum, inquantum est trinus, id est , prout
est una substantia in tribus suppostris. nam hoc negasset Ari sto. Item si dico, Cibum uenenosum desidero, potest esse uera, quia possum desiderare fungum,qui est uenenosus, licet nesciam esse ueneno sum. Si autem dico, Deside ro cibum uenenosum est falsa, quoniam sensus est, Desiit lro cibum inquantum scio ipsum esse uenenosum & morti serum, quem nullus sanae mentis desiderat.