Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

451쪽

TRACTATUS NONUS

sic & consequens. In materia naturali, sicut antecedens est necessarium, sic & consequens, quoniam copula non dicit existentiam, sed necessariam habitudinem praedicati ad subiectum. In materia autem remota sicut antecedens est impossibile, sic & consequens, & hanc uiam sequimur, ut Peripateticam. Quarta est,ab omnibus singularibus sufficienter enumeratis ad suam uniuertatem tam affirmative quam negative, ualet consequentia. nam bene sequitur, Hic homo currit,& hic,& hic,& sic de singulis nullo excepto, ergo omnis homo currit. Idem intellige negative, & haec ualet in omni materia, ut patet.& aduerte, quod haec regula coincidit cum illa, in qua dicitur, quod ab inducetibus ad inductam ualet consequentia. Inducentes. n. sunt sin- Sulares sufficienter acceptae. Inducta autem est uniuersalis tam affirmativa, quam negativa. Haec de regulis consequetiae formalis penes propolitionesquitas, dicta sint,

Pars teri a

Ire tertia parte assignandae sunt regulae cosequentiae formalis penes propolitiones non quantas,quales sunt illae, in quibus ingreditur dictio exclusiua, uel exceptiua, quorum prima est ista Prima regula, ab exclusiva propolitione primi ordinis affirmativa ad suam uniuersalem affirmativam de terminis transpositis existetibus in recto, latet consequentia, ut tantum homo , id est, solus homo est risibilis, ergo omne risibile est homo.Dicitur prinia ordinis. Nam exclusiva habet tres ordi- nes, ut docuimus in trach. de suppositionibus, & diffusius dicemus in tract. de probationibus terminorum, & tu uide illic. Dicitur igitur in praesenti regula ab exclusiva primi ordinis, quoniam si si ad secundi,aut tertij ordinis, non

ualet consequentia. Exemplum secundi ordinis, Homo tantum est animal ,ergo omne animal est homo. Nam consequens est salium, ut patet,& antecedens est uerum , ut tibi declarabitur in tractatu sequenti: quoniam exponemus exclusivam primi,& secundi,& terti j ordinis. Dicitur affirmativa,quia in negativa non ualet siue negatio praecedat notam excusionis,sive subsequatur, modo

452쪽

DE CONSE QV E N TII S. 1i s

do sat propositio negativa. Exemplum primi non ualet, non tantum homo eit animal, ergo omne animal est homo: constat enim antecedens esse uerum,& consequens salsum. Exemplum secundi, non ualet,Tantum accidens non est substantia, ergo omnis substantia est accidens rnam consequens est is sum, ut patet antecedens uero est uerum, quoniam inter omnia entia, solum accidens non

est substantia. Dicitur ad suam uniuersalem affirmativam, quoniam

ad negativam non ualet, ut hic, tantum homo currit, e go nullum currens est homo, constat enim antecedens esse uerum, uel saltem possibile, consequens autem est salsum, ut ad sensum patet. Dicitur de terminis transpositis, quoniam subiectum exclusivae, fit praedicatum uniuersalis affirmativae,& praedicatum exclusiuae fit subiectum uniuersalis affirmativae, ut hic, tantum homo est rationalis, ergo omne rationale est homo.Dicitur terminis existetibus in recto, quoniam in obliquo non ualet, ut hic,Tantum pecunia est hominis, ergo quilibet homo habet pecuniam, nam antecedens est uerum, posito quod homo non aliud postideat, quam pecuniam; & tamen consequens est falsum, aliter nullus esset

egenus, ergo non ualet.

Secunda regula ab exceptiua negativa, ad exclusiuam affirmativam sibi correspondentem, valet consequentia, ut hic, Nullum animal praetcr hominem est risibile, ergo tantum homo est animal risibile. Dicitur ab exceptiua negatiua,quia ab affirmativa novalet, ut hic, omnis homo praeter Christum est men

dax, ergo tantum Christus est homo mendax, constatenim antecedens esse uerum,& tamen consequens est salsum,& detestabile. Dicitur ad exclusiuam sibi correspondentem. Pro quo

aduerte, quod tunc exceptiua negativa correspondet exclusiuar, quando pars extra capta hi subiectum exclusiue, re aggregatum ex subiecto,& pNedicato exceptiue sit Praedicatum exclusive .: Vnde haec est correspondens

453쪽

TRACTATUS NON V S lis

intelligit, ergo tantum homo intelligit. Nam praedicatum hunc exclusiue non continet subie um, S praedicatum

exceptiue, sed tantum praedicatum. Vt igitur bene correspondeat,sormetur sic, ergo tantum homo est animal intelligens.

Tertia est, ab inferiori ad suum superius assi ranatiue, dictione exclusiua opposita lubiecto ualet consequentia, uti

tantum homo currit, ergo tantum animal currit. .

Dicitur ad suum superius affirmative. Non enim ualet negative, ut hic Non tantum homo est sensitiuus,ergo notantum animal est sentitiuum. Est enim antecedens veru, ut patet,& consequens falsum. Quarta est ab inferiori ad suum superius ex parte praedicati dictione exclusiua addita subiectis non ualet consequentia. Non enim sequitur, tantis homo currit, ergo tatii homo mouetur. Nam resoluendi sunt termini currit, &mouetur,in sua participia,& formando uniuersalem assidide terminis transpositis, constat tibi manifeste, quod arguitur ab inferiori ad suum superius distributhie, quod non ualet,ut docuimus supra, Verbi gratia, Tantum homo est

currens,ergo tantum homo est motus Dico, quod ly currens,quod est inferius ad motum,&ly motus, itant distributive, ut patet per u uiuersales de termit is transpolitis, ut,hic, omne currens est homo, ergo omne motyna est homo. Constat,quod non sequitur, quoniam antecedens est uerum per casum possibilem, & tamen consequens est salsum non enim in comemt solum hominem currere, &asinum, qui non est homo, moueri. Quinta est,a termino s ante confuse tantum mobiliter, uel determinate ad eundem stantem distriburitie per appositionem dictionis exclusivae, non ualet consequentia Exemplum primi, Non sequitur,omnis homo est animal, ergo tantum homo est animali. Nam animal in antecedente tiat confuse tantum mobiliter,& in consequente distributive, & constat antecedens esse uerum, & consequens salsum. Exemn limi de undi, Non sequitur, Homo est animal, ergo tantum homo est animal. Nam ammat stat in antecedente determinate, R in consequentcr distributi ue,

454쪽

constat antecedens esse uerum,& consequens falsum. , Sexta est, a termino stante cosuse & distributive ex par, te praedicati,dictione exclusiua addita subiecto, ad eudem stantem determinate ualet consequentia. Nam bene sequitur,tantu homo est animal, ergo homo est animal. Nam in prima animal distribuitur, in secunda stat determinate. Septima est, a termino stante cola se tantum mobiliteri.& eundem stantem determinate, respectu eiusdem syncategorematis uel distributionis , non ualet consequentia. Non enim sequitur,tantum homo est animal,ergo animal est omnis homo. Haec de regulis consequentiae formalis, penes propositiones non quantas, dicta sint.

Pars quarta.I N quarta parte agendum ess,de regulis consequetiae formalis penes terminos pertinentes,& impertinetes. Sed prius aduerte,quod termini pertinentes dicuntur illi, quorum significata nullam habet repugnantiam ad inuicem,&possunt simul me sie, ut album,& dulce, homo & iustum, si ue iniustum,homo est risibile,&c. Impertinentes sunt illi, , quorum significata habent oppositionem, & non se compatiuntur respectu eiusdem, ut qualitates contrariae,& species eiusdem generis, quae dicuntur disparatae opposite, ut homo de canis, equus,& asinus, ct priuatiue opposita,& relative, opposita, ut caecus, & uidens, seruus, & dominus. His praenotatis assignandae sunt quinque regulae. Prima est, ab affirmativa unius contrarii uel disparati ad negatiuam ulterius contrarij, uel disparati est bona consequentia, sed non e conuerso, nisi in contrariis immediatis. Exemplum primi, Tu es albus, ergo tu non es niger. Ex empinna secundi, Tu es homo, ergo tu non es asinus, sed econuerso non ualet i si in contrariis immediatis, noenim sequitur, Tu non es niger,ergo tu es albus. Nam inter album & nigrum sunt medii coloi es qui possunt a minari sine albo. Posito enim, quod tu non sis niger, potes esse rubeus, croceus, pallidus&c. Dicitur nisi in contrariis immediatis,quoniam in illis ualet consequentia ab assirmatiua ad negatiuam,& e conuerso, cuna consistentia subiecit. Na bene sequitur, Sortes est sanus,ergono est aeger,&E e e conuerso

455쪽

TRACTA TvS NONUS

e conuerso, Sortes non est aeger.ergo est sanus,& hic, Sortes iudex est iustus , ergo non est iniustus, & e conuerso, Sortes iudex non est iniustus, ergo est iustus. Secuda est ab uno conuertibili ad reliquum affirmatiue,& negative, & seruata eadem qualitate,& quantitate,& suppositione in propostionibus ualet consequentia,ut, Sortes est homo, ergo est risibilis. Brunellus non est homo, ergo non e st risibilis,& ualet econuerso. quia unum infert reliquum affirmative,& negative. Dicitur seruata eadem qualitate propositionis. i. quod utraque sit affirmativa, aut negativa. Vnde non sequitur, Homo currit,ergo risibile non currit.

Dicitur, seruata eadem quantitate, ita quod si una est tmiuersalis,altera fit uniuersalis, &c.& si in una subiecta

sup nonat determinate,& in altera similiter . Unde non sequitur, Homo currit, ergo tantum risibile currit. Nam lyho .uo , supponit determinate, & risibile consula tantum mobiliter, neq; sequitur hic, Homo currit, ergo oe risibile currit. Supponit, n-ho determinate, & risibile districtive. Et aduerte, qud ma regula complectitur quaecunque couertibilia, siue sint trascedentia, utens,&unti, siue gnica essentialia, ut aiat,& sensitivit, siue specifica essentialia, ut homo,& ronale, siue alteria conuertibile sit per sequelam naturalem, ut homo.& risibile,asinus,& rudibile. Tertia est, ab uno correlativo totali ad alterii correlatiuu totale tam affirmative, quam nega. state propone de secundo adiacente, ualet co sequentia pro omni differet tempori S, ut pater, uel mater est, ergo filius, uel filia est, neque. n. pater tantii, neque mater tantu, sed uterque,neque

filius tantu, neq; filia tantu, sed uterq; sunt ad inuice correlativa. Dicitur a r.&negati ue,quonia ut docuimus i praedicamelo Ad aliquid, posito uno correlativo ru, ponitur& reliquii,& remoto uno, remouetur reliquit. Dicitur flapropositione de se cudo adiacente, quonia de tertio novalet, no enim sequitur, pater est senex, ergo filius est senex, imo, ut i pluribus sequitur negativa. Dicitur pro omni differetia temporis, si praeteriti praesentis, & futuri, nabene sequitur, Pater fuit,& nunc non est, ergo filius fuit,

456쪽

& nuc non est, lumendo patre,& siliu formaliter,& no materialiter. Ite sequitur, Pater est, ergo filius est. Item sequitur, Pater erit, ergo filius erit, & rationem huius regulae aduerte hinc pedere,quia in ratione patris sumpti formaliter, suinitur filius, & in ratione filii sumitur pater, ergo quo adesse,& non esse, fuisse,& non fui sse,sore, & non fore, se inuicem mutuo consequutitur inseparabiliter. Qui autem tenent, quod regula non ualet, nisi pro tempore praesenti, non cosiderant correlativa formaliter, sed materialiter,& ideo non sunt audiendi. Quarta est a termino priuatiuo ad terminum infinitii propositionibus existentibus affirmativis, ualet consequetia. Sed non e conuerso, ut Sortes est iniustus, ergo est notustus. Dicitur pro positionibus existentibus affirmativis, quia in negati uis non sequitur, ut hic: Lapis non est iniustus,ergo non est non iniustus . Constat.n. antecedes esse veru, qa lapis no est aptus esse iustus, ergo no est iniustus.

Consequens aut est salsum, quonia negatio iustitiae est in lapide, licet non priuatio. Nam iustus,&no iustus sunt contradictoria, quoru alteru de quolibet ente uerificatur. Cuigitur lapis no sit iustus,est non iustus, Haec ergo est salsa,

lapis non est non iustus, Dicitur, sed non econuerso. Non enim sequitur, Hoc aiat est non uidens,puta catulus ante nonii diem,ergo est caecu, Na ad hoc , T sit nοn uidens, sufficit quod no itideat. ad hoc autem quod sit caecum,opor, tet, quod non uideat eo tepore, quo est aptum uidere. Sed catulus ante nonum diem, non est aptus uidere, & ideo liacet sit non uidens, non tamen potest dici caecus.

Quinta est,Ab assirmativa de praedicato infinito, uel priuatiuo,ad negari uam de praedicato finito, ualet consequetia, sed non econuerso, nisi cum debito medio. Nam bene sequitur, Sortes est non uidens uel caecns, Ergo no est iu dens, Lapissest non homo,Ergo non est homo. Sed econuerso non ualet, quoniam ordinarie ex negativa no sequitur affirmativa, Quod si sequitur, erit cum debito medio, ut hic,Tu non es homo,demonstrato asino,& tu es, Ergo tu es non homo. Haec de regulis consequentiae formalis penes terminos pertinentes, & impertinentes dicta sint.

457쪽

DE CONSE ENTIIS. try

sunt istae, Homo currit,&, Nihil non homo currit,ergo tatum homo currit. Contradictoria huius exponentis, Nihil no homo currit, est ista, Aliquid non homo, uel ali quid quod non est homo . currit, & ex ista bene infertur

contradictoria exposite, scilicet, Non tantii homo currit. Quarta e si a propositionibus resoluentibus ad resolutam siue resolubilem est bona consequentia,& e conuer

io, tam in materia contingenti, quam naturali. Pro cuius

notitia aduerte, quod probatio propositionis per resolutionem, fit per duas singulares saetas, non per terminum discretum, sed per pronomen demonstrativum,& propositio resolubilis est indefinita, uel particularis, uel singularis,cuius subiectum, est terminus discretus. Uerbi gratia, Haec indefinita, Homo currit,re soluedo sic probatur, Hoccurrit,& hoc est homo ergo homo currit. Dicitur igitur in regula, A resoluentibus scilicet simul su naptis, ad resolutam ualet consequentia. Nam bene sequitur,hoc currit,& hoc est homo, ergo homo currit. Dicitur & e conuerso id est a resoluta ad resoluentes. Nam bene sequitur in materia contingenti, Homo currit, Ergo hoc currit, & hoc est homo, demonstrato Sorte. Item sequitur in materia

naturali, ho est alat, Ergo hoc est animal, & hoc est lio.. Sed aduerte, quod terminista discordant in hoc a realibus. Dicunt,n. terministae praedictam consequentiam non

ualere, quoniam secundum eos antecedens scilicet homo est animal, est necessarium. Sed consequens scilicet hoc est animal,& hoc est homo, secundum eos est continges, quia non concedunt aliquam singularem in his corruptibilibus, esse ite cessariam .l Reales aute dicut ipsam ualere, quonii antecedens & cole quens sunt necessaria,& ne g. id quin sinsularcs in materia naturali sint necessariae, quando sunt de tertio adiacete, neq; enim copula denotat exissentiam ex tremorum, sed habitudinem p r dicati ad subiectum, ut saepe diximus,& hanc uiam sequitur. Quinta est, ab officiantibus ad officiatam ualet consequentia. Pro cuius notitia aduerte, quod propositio ossiciabilis est illa, cuius oratio infinitiua determinatur per aliquem terminum modalem, scilicet per postibie,aut co-

Ee s tingens

458쪽

TRACTA TvS NONUS

tingens, aut impossibile,aut necesse,& sic probatur. Verbi gratia, haec est officiabilis, necesse est Deum esse. & probatur lic, Haec propositio eli necessaria, Deus est, qui ad aequale significat Deum esse, ergo necesse est Deum ee. Dicit igitur, regula a propositionibus officiantibus ad propositionem officiatam ualet consequentia, ut hic. Haec propolitio eli contingens, Homo currit,quae adaequatae significat hominem currere(illae sunt ussiciantes tertio contingetis est hominem currere, haec est officiata. Sexta est, A descriptione ad descriptu ualet consequentia & e conuerso, uel sic a propositione describente ad propositionem descriptam ualet consequentia,& econuerso. Pro cuius notitia aduerte, quod propo descriptibilis est illa, in qua uerbum concernens astu mentis determinat in- coplexum. Uerba autem concernentia actum mentis sunt

haec, scio, cognosco, intelligo, imaginor,&c. Sic aut probatur. Ver. gra . Scio Deum, i e describitur scio aliquid ea ratione qua Deus, ergo scio Deum. Antecedens est propositio describens & coseques est propo descripta siue descriptibilis. Dicit igitur regula, A describente ad descripta ualet consequentia. Na bene sequitur,Cognosco aliquid subrone, qua coetu, ergo cognosco coelii,& ualet eco uerso, iit cognosco coetu . ergo cognosco aliqd sub rone, qua coetu.

Septima est, A propositione de sensu compolito ad propositione de sensu diuiso non ualet co sequentia, nec e conuerso. Pro cuius notitia aduerte, quod propositio de sensu composito & diuiso consueuit fieri, ut in pluribus per terminum modalem, ut possibile est Sortem currere, sed tunc dicitur de sensu coposito, quando modus proponitur dicto, aut postponitur, ut possibile est album esse nigrum. Vel sic , album esse nigrum est possibile. Dicitur autem de sensu diuiso , quando modus mediat inter partes

dicti, ut album possibile est esse nigrum. Vel sic , album pote ih esse nigrum. Dicit igitur regula, quod a sensu composito ad sensum diuisum non ualet consequetia, nec e conuerso, quoniam antecedens erit falsum & consequens uerum, e conuerso autem antecedens erit uerum, Sc consequens salsum. Non enim sequitur possibile est album esse

459쪽

nigro na, ergo album potes esse nigrum. Na antecedens est fallum N impossibile. Senius enim es , Res quae est alba, id est inquantum stat sub albedine, potest elle nigra, ita quod haec potest esse uera, album est nigrum. Hoc autem est impostibile, cum sint contraria, quorum unum est m- compossibile alteri. Consequens autem est uerum, sensus enim est,res quae est alba, id est quae est, subiectum albedinis, potest esse subieetum nigredinis,no quidem simul, sed

successiiue. Nam ut diximus in tractatu de praedicamenti proprium est substantiae, este susceptiuam contrariorum: constat ergo quod consequens crit uerum.Constat etiam, quod e conuerso antecedens erit uerum, & cosequens falsum,& impossibile, sic arguendo. album potest est e nagrii, ergo possibile est album est e nigrum. Sed aduerte , quod regula intendit consequentiam non Latere: quando dictum propositionis modalis confiat exterminis disparatis siue oppositis, quorum signiscata non simul uerificantur de eodem. nam ii fiat modatis,cuius dictum non constet ex terminis oppolitis, ualet consequentia a modali de sensu composito ad eam, quae est de lenta diuiso, Nam bene sequitur, Necesse est Deum esse , ergo

Deum necesse est es e,& ecouuerso hic. Contingenter nomo currit, ergo homo contingenter currit,

Octaua est, Ab una causa ueritatis, ad propositionem habentem illam causam, est bona consequentia, sed non eco uerso. Pro cuius notitia aduerte, quod propositio probabilis per causas ueritatis est illa, quae habet multas causas ueritatis di si unctive sumptas, ut tibi declarabitur in tractatu de probationibus terminorum, Dicit igitur regula, quod ab una causa ueritatis, ad propositionem habentem illam, est bona consequentia, & non e conuerso. Nam bene sequitur, Dum homo currit risibile currit, ergo homine currente, risibile currat. I mplicat enim contradictionem, quod pro aliquo tempore homo currat, & in illo risibile non currat,cum omnis homo sit risibilis insallibiliter, re per se. Dicitur, ab una caula ueritatis, quoniam a pluribus no ualet. Verbi gratia, quod homo habeat pulsum concitatum porc st elle a pluribus cautis,puta ab ira, a labore, - E e a cibo,

460쪽

TRACTATUS NONUS

a cibo, a febre. Unde sic arguendo, Sortes habet pulsum

concitatum, ergo bene comedit,& bibit,non ualet consequentia, quia potest esse ab alia causa, ut tibi declarabituri in tract. de sy l logi imo sophistico. Dicitur & non econuerso, quia non sequitur, Homine currente, risibile currit, e go dum homo currit, risibile currit Nam posito quod niihil currat, tunc consequens eis falsum, cum asserat hominem currere , & antecedens est uerum, quia concluditur eius ueritas per aliam causam ueritatis, icilicet per conditionalem, quae est haec, si homo currit, risibile currit. Nam propositio denominata ab ablativo in consequentia potest habere tres caulas ueritatis, scilicet conditionalem ,

temporalem, causalem.

Exemplum primi, Homine currente risibile currit, id est , Si homo currit, risibile currit. Exemplum secundi, Homine currente,risibile currit, id est dum homo currit, risibile currit. Exemplum tertii, Homine currente,risibile currit, id est, quia homo currit,risibile currit.

Nona est. A propositione uerbi activi, ad sibi correspodentem uerbi pastiui,est bona consequentia, & econiic m. Nam bene sequitur, Ego amo Deum, Ergo Deus amatura me. Haec regula est uera uniuersaliter, dummodo seruetur eadem superpositio terminorum, ut homo uidet lupum ergo lupus uidetur ab homine. Nam in utraque homo, & lupus supponunt determinate. Si autem mutatur suppositio, non ualet, ut hic, Promitto tibi denarium, ergo denarius promittitur a me tibi. Nam in prima ly denarium stat cola se ut docuimus intrac. de suppositionibus, in secunda autem determinate . Vt ergo seruetur eadem

supposito,siat passiva se, A me tibi promittitur denarius Decima est, A propositione de tertio adiacete, ad eam,

quae est de secundo , ualet consequentia affirmative arguendo, dummodo non sit exclusiva. nec in materia naturali. Nec praedicatu sit terminus distrahes, nec uerificabilista de ente, Quam de non ente,& seruetur eade suppositio. Dicitur affirmative, quia negative no ualet. Non enim

sequitur. Nullus homo est asinus,ergo nullus homo est. Dicitur

SEARCH

MENU NAVIGATION