Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

461쪽

DE CONSE QUENT II S. Gr

Dicitur, dummodo non sit exclusiua, quia in exclusi uis non tenet. non enim sequi inr, Tantum homo est staturae rectae,ergo tantum homo est. Dicitur,nec in materia naturali, quia copula non dicit

existentiam sed habitudinem praedicati ad subiectum. Vnde semper est uera,sue extrema existant, sue non. In secundo autem adiacente copula dicit existentiam. Vnde nosequitur, Homo est animal, Ergo homo est. Nam prima est sempiternae ueritatis,etiam ante mundi creationem, secunda autem non uera nisi homine existente,& in hac conditione discordant terministae a realistis. I enent enim terministae regula ualere tam in materia naturali, quam contingenti: Reales uero tantum in materia contingenti.

Dicitur, nec praedicatum sit terminus distrahens, id est. cun quo non stant praesens existentia subiecti. Tales te mini sunt ista participia, Praeteritus,suturus. mortuuS, interfectus generandus,& generabilis. In his omnibus regula non tenet. Non enim sequitur,homo est praeteritus, siue mortuus, siue occisus , ergo homo est. nec sequitur, Homo eli generandus,uel generabilis,ergo homo est. Dicitur,nec uerificabilis &c. Tales termini sunt, opinabile, imaginabile, fingibile,&c. Unde non sequitur, Mons

aureus est imaginabilis, ergo mons aureus est. Nec sequitur, Alter mundus est opinabilis, ergo alter mundus est. Nam opinari & imaginari possumus tam existentia, quam non existentia, sicut&somniari. Dicitur,& se ructur eadem suppositio. Unde non sequitur, Homo est nomen ,ergo homo est, quoniam in antecedente supponit materialiter in consequente perlonaliter. Nec sequitur, honao est species ergo laonio est, quoniam in antecedente supponit simpliciter, in consequente autem personat iter.

Haec de regulis consequentiae formalis penes probationes propositionum dicta sint.

Pars sexta

I N parte sexta assignandae sunt regulae consequentiarsormalis penes propositiones hypotheticis, copulati uas,

ta disiunctivas,& sunt sex.

Prima

462쪽

TRACTATUS NON VS

. Prima est, A tota copulatiua affirmativa, diuisitia, ad quam libat eius partem, valet consequentia, sed non econuerto nisi in aliquo casu. Na bene sequitur, Sor.loquitur, & Plato audit, ergo Sortes loquitur, ergo Plato audit. Dicitur affirmatiua , quonia in negativa non ualet. Non enim sequitur, Non tu es homo, & tu es asinus, ergo non tu es homo . Stat enim, quod tu sis homo , & non sis asinus. - Dicitur diuisiua,.quoniam a copulativa collectiva non ualet. non enim sequitur, Sortes trahit nauem,& Plato trahit nauem, ergo Sortes trahit nauem , Nam simul & non diuisim trahunt nauem, lupposito quod neuter per se solum sufficiat trahere nauem . . Dicitur, sed non econuerso, scilicet a qualibet parte ad totam copulativam. Non enim sequitur, Sortes comedit, ergo Sortes comedit & loquitur. Stat enim quod comedat & non loquatur. Dicitur,in aliquo casu. Casus autem est, quando ad partem copulatiuae antecedit ellentialiter aliud, quod de parte ipsa praedicatur,& sine quo pars ipsa non sequitur, ut hic, Homo currit,ergo currit & mouetur. Nam sine motu non ponitur cursus, & haec est per se, cursus est motus. Sic illa est per se,homo est animal. In hoc igitur casu consequentia ualet a parte copulatiuae ad totam copulativa, regulariter autem & sormaliter non ualec. Secunda est, A propolitione de icto copulato tam a parte lubiecti, quam a parte praedicati divisim tento & affirmatiue, ad quamlibet eius partem, ualet co sequentia. Sed non e conuerso,nili tu eo casu, in quo dictum est in regula praecedenti. Nam bene sequitur ex parte l ubiecti, Sortes & Plato comedunt, ergo Sortes comedit, ergo Plato comedit. Ex parte autem praedicati sic, Sortes comedit, &loquitur, ergo loquitur, ergo comedit. Dicitur tento diuisim,quoniam tento collective no ua let,ut hic, Sortes & Plato sunt duo , ergo Sortes est duo, di hic Sortes & Plato ferunt hoc podus, ergo Sortes serthoc pondus. . affirmative, quoniam negative non ualet. Non enim

463쪽

enim sequitur, Non Sortes & Plato trahunt nauem, e go Plato trahit navem. Dicitur, sed non econuerso,quia non sequitur, Sortes comedit,ergo Sortes comedit & bibit. Dicitur nisi in eo casu &c. Na bene sequitur, Sortes est homo,ergo est homo & animal. Sortes dormit,ergo do

mit & quiescit. Tertia est, a parte principali disiunctivae affirmativae

ad totam disiunctivam ualet consequentia. Sed non econuerso;nisi gratia materiae. Nam bene sequitur, Tu es homo,ergo tu es homo, uel tu es asinus; quia ad ueritatem disiunctuae lassicit unam partem esse ueram , ut docuimus in tractatu tertio agentes de propc sitionibus hypotheticis , econuerso autem non sequitur , scilicet a tota disiunctiva ad quamlibet partem. Non enim ualet,Tu es homo uel asinas,ergo tu es asinus, aliquando autem ualet gratia materiae, puta quando una pars disiunctivae sequitur ad alteram, ita quod utraque pars est uera,& tunc potest utraque pars inferri indifferenter ex tota disiunctiva, ut hic,Tu es homo uel animal, ergo tu es animal,

ergo tu es homo.Sed aduerte, quod apud reales ut docuimus in tractatu tertio, disiunctiva cuius utraque pars est uera, non

est propria, sed impropria . Nam propria disiunctina uera est illa,cuius una pars est uera, reliqua autem non: dicitur enim disiunctiva, quia disiungit sensum, apud Lonicum . Vnde apud reales stante disiunctiua propria, pro nullo casu , licet arguere a tota disiunctiva ad partem. Et hanc uiam sequimur. Iterum aduerte, suod diximus de disiunctiva, uerificatur de propositione,cuius subiectum est totum disiunctu, uel praedicatum, Na ex parte subiecti bene sequitur, Sortes currit, ergo Sortes uel Plato currit,ex parte praedicati bene sequitur, Sortes comedit, ergo Sortes comedit, uel est asinus. E conuerso autem non in propositione de proprio disiunctivo. Non enim sequitur,Sortes comedit uel est asinus, ergo est asinus.

Quarta est,A tota disiunctiva affirmativa cum destru- ctione

464쪽

TRACTATUS NON US

ebone unius partis ad positionem alterius ualet consequentia . Nam bene sequitur. Tu es mortuus, uel uiuus, sed tu non es mortuus, ergo tu es uiuus. Pro cuius notitia aduerte, quod destruere unam partem est negare i lam ; & ponere alteram, est affirmare. Vnde qui sic arguunt, tu es asinus, uel tu no es asinus, sed tu non es asinus, ergo tu es asinus, non arguunt per regulam, quia nullam partem destruunt. Quod si dicant,destruimus priniam partem ,& concludimus alteram , e go sic habent arguere, Tu es asinus, uel tu non es asinus, sed tu non es asinus, ergo tu non es asinus, & tuc nil falli concluditur, sed tamen inepte. Dicitur a tota disiunctiva affirmatiua , quia in negativa non ualet, non. n. sequitur, Non tu es asinus, uel tu es asinus, sed tu non es asinu 'ergo tu es asinus.

Quinta est, A copulativa negativa, ad disiunctivam affirmativam, factam de partibus contradictoriis copulatiuae a innatiuae est bona consequentia.& eco uerso. Nabene sequitur, Non tu es homo, & tu es asinus, ergo tu non es homo, uel tu non es asinus, & econuerso, nam bene sequitur; Tu non es homo, uel tu non es asinus, ercio non tu es homo,& tu es asinus .

Sexta est, a disiunctiva negativa ad copulativam assi malivam faciam de partibus contradictoriis disiunctivae

negativae, valet consequentia,& econuerso. Na bene sequitur, Non tu es asinus, uel tu es capra, ergo tu non es asinu .& tu non es capra,& e conuerso. Et aduerte, lito dratio huius regulae ac praecedentis esti quia copulativa.&disiunctiva compositae de partibus contradictoriis cotradicunt . Sed ut docuimus in tract. tertio agentes de aequi pollentiis, negatio praeposita facit aequi pollere suo con tradictorio, & ideo utraque regula est bene posita. Haec de regulis consequentiae formalis penes hypotheticas,copulati uas, Sc dili unctivas dicta sint. Riri septima. I ae parte septima assignandae sunt regulae consequentiae formalis, penes hypotheticas conditionales,& sunt. Prima est, In conditionali affirmativa,a positione anteceden-

465쪽

DE CONSEQUENTIIS. ret I

te cedentis, ad positionem consequentis , ualet consequetia. Sed non e conuerso, nisi gratia materiae. Nam bene sequitur, Si tu es homo, tu es animal, Sed tu es homo, ergo tu es animal. Dicitur in conditionali affirmativa, quia de negativa non ualet. Non enim sequitur, Non si tu es homo, tu es snus, sed tu es homo, ergo tu es asinus. Dicitur, sed non e conuerso, no enim tequitur,si.tu curris,tu moveris e Sed tu moveris, ergo tu curris . Dicitur,nisi gratia materiae; quoniam si fiat conditionalis de terminis conuertibilibus; ualet consequentia,&e conuerso. Nam bene sequitur, Si tu es homo, tu es rationalis. Sed tu es homo, ergo tu es rationalis, & e conuerso, Sed tu es rationalis, ergo tu es homo. Ualet ergo, quado formatur coditionalis ex diffinito,& proprio, ex lub tecto,& propsia differetia, ex diffinito,& diffinitione . Ite ualet, quando tarmatur de duobus correlativis per secundum adiacens. Nam bene sequitur, Si pater est, filius est, Sed pater est,ergo filius est,& econuerso. Sed filius est, ergo pater est. Secunda est, in conditionali affirmativa a destructione, id est negatione consequentis , ad destructionem siue negationem antecedetis, est bona consequentia, sed non econuerso, nisi gratia materiae. Non bene sequitur, Si lapis est uiuus, lapis est animatus, sed lapis non est animatus, ergo non est uiuus. Dicitur in conditionali affirmativa, quoniam in negativa non ualet, ut hic, Non si tu es homo, tu es a simus, Sed tu non es asinus, ergo tu non es homo.Dicitur, sed non e conuerso, scilicet a destructione antecedentis,ad destructionem consequentis,non enim sequitur, Si tu curris, tu moveris, sed tu non curris, ergo tu non moueris. Stat enim quod tu non curras ,& tamen quod mouearis, ut si lenth ambulas. Dicitur, nisi gratia materiae, talim tenet in terminis conuertibilibus,& in correlativis de secundo adiacente,scut& pCecedes regula, nam bene sequitur, Si tu es asinus, tu es rudibilis, sed tu non es asinus, ergo tu non es rudibilis.

466쪽

TRACTA T V S NONUS

Item sequitur,si pater est,filius est,Sed pater non est,e go filius non est. nam sicut posito uno correlativo ponitur reliquum, sic remoto uno,remouetur reliquit,ut d cuimus in tract. de praedicamentis, Haec de regulis consequentiae formalis penes hypotheticas coditionales dicta sint,& hic terminatur intentio nostra de consequentiis prout existiinamus ad mentem Peripateticam. Explicit Tractatus de consequentijs, ordinatus per Reuerendum Magistrum Chrysostomum Iauellum Canapicium ordinis praedicatorum , Peripateticae doctrinae professorem,& per eundem manu propria scriptus, ac re uisus,& correctus. Sequitur tractatus de probationibus

terminorum,

INCIPIT TRACT. DE PROBATIO-

tubus terminorum odo logico ordinatus,per Reueredum Magistrum Cho stimum uellum Canapicium.ordam praedua torva iussopbM Peripatetica prosectorem.

I N hoc tractatu intendo ordinare doctrinam de probationibus terminorum conluetam apud Logicos, S ut deseruit non sophisticis altercationibus, sed euidentiori notitiae de probationibus propositionum,& terminorum probabilium habendae. Diuidemus igitur praesentem tractatum in sex capita. In primo ordinabuntur praecognoscenda sine quibus linius tractatus doctrinam nouitius habere non posset. I n secundo agendum e st de propositione resolubili. In tertio de propositione exponibili, & de omnibus terminis exponibilibus . . In quarto de propositione ossiciabili. In quinto de propositione descriptibili. In sexto de propositione probabili per causas ueritatis.

De praecognoscendet. Cap. r.

I N primo cap.deviaranda sunt tria,sine quibus huius tractas

467쪽

tracta. doctrina haberi non posset. Primum est , quot sint generales modi probandi propositionem n et terminos, penes quos uariatur propositio. Secundum est , quae &quales sint propositiones siue termini, quae uel qui probari pollunt. Tertium est, quot modis apud Logicu propositio uel terminus probari potest. Quantum ad primum aduerte. quod in doctrina Peri patetica quatuor inueniuntur modi generales probandi aliquam Propositionem. Primus est per causana,& hic est perfectissimus & faciens uere scire. Verbi gratia, Haec propositio, homo est risibilia . per causam sic probatur, Omne animal rationale est risibile, homo est animal rationale , ergo homo est risibilis . Secundus est per essectum,& hic est frequentior in scientia naturali, quoniam in ea procedimus a sensatis, & ab essectibus nobis manifestioribus, quam sint causae naturales, ut tibi nCtum erit in libro secundo Physi. Tertius est per simile aut per oppositum contradictorium, ut tibi declaratum est in tracta. de lyllogismo topico. Quartus est per reductione mad aliquam uel aliquas proposi tio es notiores nobis, qua sit ipsa propositio probanda. Verbi gratia, Si tu dubitas, utrum ista sit uera , Tantum homo est rationalis , mani festabitur tibi per has duas propositiones notiores,scilicet homo est rationalis, & nihil aliud ab homine est rationale, ergo tantum homo est rationalis. Sic autem manis, festare, est propositionem ineuidentem probare. Nam sicut reprobare uel improbare propositionem . est eius falsitatem notificare e sic probare est per aliam, aut alias euidentiores nobis eius ueritatem declarare. Ex his auretem quatuor modis probatiuis propositionum, Primus, re secundus, & tertius sunt reales, & spectant ad scien tias reales, quales sunt Mathematica, & Physica,& Metaphysica, ut cognosces tempore suo: quartus autem est modus Logicus, & de hoc solo intendimus pertractare in praesenti tractatu . Intentio enim nostra est declarare Per quam aut quas propositiones notiores nobis , probetur quaelibet propositio probabilis , uel terminus facies propositionem probabilem, sicut sunt seni

468쪽

t TRACTATUS DECIMus

uniuersalia, dictiones exclusiuae uel exceptiuae, termini concernentes actum mentis,& multa alia, ut tibi manis stabuntur infra, descendentes ad particularia. Quatum ad secundum aduerte, quod propositionum,& terminorum apud Logicum, quaedam sunt immediatae,& quaedam mediatae; similiter terminorum quidam sunt immediati,& quidam mediati. Propositionei immediatae, sunt illae, quae per alias notiores nobis, non possunt manifestari,& istae sunt propositio es, quae no sunt per alias, .

sed per se ipsas manifestae, quales sunt propositiones singulares factae cu pronomine demonstrativo, ut hic homo currit. Non. n. est resolubilis in priore, per qua possit clarius manifestari: quonia ut docuimus in trac. de syllogisemo demolirativo, Ois nostra cognitio ortu habet a sensu: Nihil aute est notius sensui, quam lingulare demo thratis, mediatae aut e propositiones sunt illae,quae per alia,aut alias notiores pollunt manifestari resoluedo aut exponedo,aut alto imodo, ut patebit infra. Termini immediati sui termini simplices no resolubiles in aliquid notius, & tales apud Logicum sunt pronomina demonstrativa singularis numeri,ut ego,tu,ipse, iste, ille,hic,& is, & adverbia demo strandi. Hmo t. n. caret medio,per quod possint probari,S per notius quonia nullus est terminus notior istis.

Mediati aute sunt oes termini resolubiles i aliquid prius,

& notrus,& sut oes termini praeter praedictos, si uelant cGmunes,siue discreti. Na ut tibi mam stabitur et ternanus

dii cretus facit propositione probabile. Verbi gratia, Sortes currit, potest sic probari. Hoc currit,& hoc est So tes ergo Sortes currit,& haec pol probari, Tantu Petrus est caput ecclesiae, nam Petrus est caput ecclesiae, & nullus allu, a Petro est caput ecclesiae, ergo tantu Petrus est

caput eeclesiae. Constat igitur quae, & quales propositiones sint probabiles. Simpliciter qui,& quales termini.

Quantum ad tertium aduerte ,quod apud Logicum miari propositio mediata,& omnis terminus mediat ut potest uno quinque modorum probari,quorum primus est resoluendo, secundus exponendo, tertius ossiciado, quartus describendo quantus per causas ueritatis. omnis

igitur

469쪽

DE PROBA. TERMINORUM.

igitur propositio probabilis, siue terminus, uel est resollabilis, uel exponi bilis, uel ossiciabilis, uel descrip tibilis, uel per causas ueritatis notificabilis, & sic de his quinque modis tractabimus ordinate. De propositione resolubili. CAP. II.

I N cap. secundo agedum est de propositione,quae pro banda est per resolutionem, & hic tria ageda sunt. Primo, quid signiscat in hoc loco resolutio. Secundo, quot propositiones sint resolubiles, id est probandae per resoluti

. nem Tertio, quomodo si huiusmodi resolutio.Quantum ad primu aduerte, quod re sol utio in hoc loco significat reductionem propositionis probabilis in sua

singularia principia, ex quibus notificatur eius ueritas. Vnde sicut resolutio compositi, puta domus, importat reductionem domus in sua prima principia, ex quibus constat, puta in lapides,& ligna &c. sic probatio propositionis pirresolutionem importat reductionem talis propositionis iri sua prima principia, quae sunt propositiones nobis notiores,ex quibus ipsa propositio manifestatur, ut tibi paulo post declarabitur. Quantum ad secundum aduerte, si apud Logicum tres species propositionum probantur resolubiliter affirmatiuae,&negativae, siue sint ampliati uae, siue no. Istae aut sunt, indefinita,& particularis, & lingularis, modo non fiat per

pronomen lemonstrativum. Illa enim est immediata, ut diximus in cap. praecedenti, & de omnibus exemplificabimus infra.

Quantum ad tertium aduerte, quod probatio per reso- tutionem sic fienda est. Sumendae sunt duae propositiones singulares factae cum pronomine, demonstrativo , ita vinprima praedicetur praedicatum propositionis resoluendae, - siue resolubilis , 5 in secuda praedicetur subiectum eiulae, & ex his duabiis inseratur propositio resolubilis. Exemplu, de indefinita affirmativa. Homo est albus, fic probatur. Hoc est album, & hoe est homo, ergo homo est albus. Exemplum de particular affirmtina , aliquis homo currit, hoc currit ,&hoc est aliquis homo, ergo aliquis ho- rno curru. Exempta de lingulari,Plato currit, hoc currisi

470쪽

TRACTATUS DECIMUS

et hoc est Plato,ergo Plato currit. Item unigenitus So tis filius currit, Hoc currit, & hoc est unigenitusSortis filius,ergo unigenitus Sortis filius currit.

Hoc igitur modo probatur apud Logicum affirmativa indefinita particularis, & singularis , cuius subiectum est

est terminus dit cretus, uel circumlocutus. Negativa autem

dupliciter probari potesti Primo resolutorie, sicut affir. in subiectum pro aliquo supposito demonstrato supponit,ut hic, Homo non est lapis, sic resoluitur, Hoc non est lapis, S hoc est homo, ertio homo non est lapis . Si autem subie .chim pro nullo supposito demonstrato iupponit, non potprobari resolutorie . quia secunda resoluens semper erit salsa, ut hic,Chimera n6 est homo. Hoc non est lio,& hoc est chimera, ergo chimera non est homo. Pater, T secunda est salsa, quonia nullu ens demonstratum est chimera, eum sit quid siet uiu, siue imaginatum tantum. Tunc ergo probanda est per suam opposita contradictoriam sic, Haec duo contra dicunt,chi mera est homo, chimera non est homo,sed affirmativa est salsa, ergo negativa est vera. Consequentia patet, quoniam duorum contradictori orti, si unuest salsum, reliquum est uerum,&e conuerso. Patet igitur, quomodo duobus modis probari potest indefini. & partim cula.& singularis negativa. Sed aduerte, quod non solum simplex categorica assirmativa indefinita partic.& singia, probatur restitutorie, sed etia ampliatiua, ut homo est mortuus, sic probatur, Hoc est mortuu ,& hoc est, uel fuit homo, ergo homo est mortuus,& ista, Homo incipit comedere. Hoc incipit comedere,& hoc est uel incipit esse homo, ergo homo incipit comedere. Eodem modo probatur indefinita particu,& lingui cuius subiectum est terminus obliquus, siue in genitiuo, siue in dativo,siue in accusativo, siue in ablativo. Verbigratra, Hominis interst bene uiuere, Huius interest bene uiuere, Sc hoc est homo, ergo &c. Sorti placet uirtus, Platonem delectat legere. A Deo regitur mundus,omnes has resolue modo supradicto, eodem modo firmatur indes, parti . dc singit, quorum subiectu sit cum adverbio, quoab bct aduerbium inferius. Verbi gratia. Aliquando tule-

SEARCH

MENU NAVIGATION