Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

471쪽

DE PROBA. TERMINO R V M. ars

gis sic probatur. Nunc tu legis, & nunc est aliquando,er. go aliquado tu legis.Alicubi tu e , sic probatur, ibi tu es, ct ibi est alicubi, ergo alicubi tu es. Eodem modo probanda est indefinita,& parti.& singit. quando praedicatum es

participium praeterit lim, uel suturum. Verbi gratia, Adam est praeteritus, sic probatur. Hoc eth praeteritum,& hoc est uel fuit Adam,ergo Adam est praeteritus. Antichristus et est uenturus, sic probatur. Hoc est uenturum, & hoc est, uel erit antichristus, ergo &c. eodem modo probanda est indefinita,& particii.& singul. de subiecto copulato,&di iuncto. Exemplum primi, Sortes,& Plato currunt, sic probatur. Illi currunt,& illi sunt Plato. & Sortes, ergo Sortes,& Plato currunt. Exemplum secundi, Hoc uel asinus est asinus, sic probatur, Hoc uel asinus,est asinus,& hoc est homo, ergo homo, uel asinus,e ii asinus Constat igitur tibi quomodo resolubiliter probanda est indefinita,& parti c.& sing. siue sit simplex categorica, siue ampliatriin &c:

Et aduerte, quod ex hoc modo probandi manifestaturueritas multarum propositionum ampliatiuarta, quae primo aspectu uidetur omnino falsae, inter quas illae sunt praecipuae. Prima, senex erit puer, probatur. Sumo puerum dece in annorum,qui uiuat per septuaginta annos, & qui in duodecimo anno adhuc erit puer,& arguitur sic, Hoc erit

puer, quia in duodecimo anno adhuc erit puer, & hoc est uel erit senex,& secunda pars est uera, quia in septuagesimo anno erit senex, eruo senex erit puer. Secunda, puer fuit senex, probatur. Sumo senem centum annorum, qui cum esset septuaginta annorum,. etiam erat senex,& cum esset decem annorum, erat puer, & arguitur sic oc suit senex,quia cum nunc sit centum anno

rum, existens septuaginta annorum fuit senex, & hoc est vel f uit puer, & secunda pars est uera, quoniam cum esset

decem annorum,erat puer,ergo puer fuit senex, Tertia,candela lucens est exti iacta,probatur. Sumo Candelam prius lucentem, nunc autem extinctam, & arguitur

sic,uoc est extinctum.& hoc est uel fuit candela lucens,&secunda pars est uera, ergo candela luce iis eli extincta. Quarta, uiuum est mortuum, pio batur. Sumo mortuu

472쪽

TRACTATUS DECIM Vs

puta Adam, qui aliquando suit uiuus , & arguitur sic, noeest mortuum, demonstrando Adam,& hoc est,uel suit uiuum , det secunda pars est uera,ergo uitium est mortuum. Multas consimiles inuenies in libris terministarum, quas tu quaeres ad libitum, nec intendo hic tempus conterere , quoniam huiusmodi ampliationes, & similes probationes parum perficiunt intellectum quaerentem rei ueritatem, perueram, & essentialem probationem propositionis probandae . Sed magis detinent intellectum in captiunculis in uilibus.

De propositione exponiliti. C A P. TI t.

I N cap. tertio agendum est de probatione propositi num & terminorum per modum exponi bilem, siue per expositionem,& hic tra agenda sunt, Primo,declarandu est, in quo sensu hic sumitur expositio, secundo , quae & quot propositiones. Similiter, qui & qummmini, per expositionem probandi sunt. Tertio, deciende tuis ad particulares propositiones,& terminos,ostendentes quomodo exponibit iter probantur. Quantum ad primum aduerte, quod expositio proprie sumitur pro positione ad extra, alicuius rei prius latentis, Unde dicitur exponi pecunia, quae prius lat ebat in capsa, uel bursa, quando expenditur. Per similitudinem, erago dicitur expositio,quando aliqua sententia, uel propositio, uel terminus, per aliquid magis notum declaratur, &in hoc sensu sumitur hic expositio, & ab expositione denominatur propositio exponibilis. Huiusmodi autem expositio propositionis fit per duas propositiones . Quarum prima dicitur praeiacens,& secunda dicitur uniuersalis nega. sibi correspondens. Et ex his duabus insertur propo- satio exponenda, sine exponibilis. Verbi gratia, Haec uni uersalis atarmatiua . Omnis homo est risibilis, sic probatur exponi biliter apud Logicum, Homo est risibilis, & nihil est homo, quin illud sit risibile, ergo omnis homo estiri sibilis. Quantum ad secundit aduerte,quod genera propositionum probantur exponibiliter, scilicet. Universalis affirmativa, quocunque modo fiat.vnei ursalis autem negativa no exponitur, sed alio modo

473쪽

DE PROBA. TERMINORVM.

do probatur, ut dicemus. Exceptiua affirmati ua, & negatium Exclusiua,affirmativa,& negativa. t Reduplicatiua,affirmativa.

Termini autem probandi exponibiliter sunt isti.

Immediate. e t,l Necessario. Contingente

i et I Ab aeterno. Semper Totus totum Infinitum.

Incipit. Desinit. i Differt. Gradus positiuus.

Gradus comparativus, Gradus superlativus,

Isti sunt termini exponedi, siue exponi biliter probandi, de quibus sigillatim pertractabimus infra. Quantum ad tertium, incipiendum est ab uniuersali affirmativa, secundo loco agemus de exceptiua, tertio loco de exclusiua, quarto loco de reduplicativa. Vt autem habeas uniuersalem notitiam exponi biliter, probandi uniuersalem affirmativam,aduerte quod pote neri quatuor modis. Primo in recto tam in singulari,quam in plurali. Secundo,per uerbum ampliatruum . Tertio, per participium uerbi ampliatiui. Quarto, per subiectum compositum. Si fiat in recto, & non per uerbum ampliatiuum tam in singulari,quam in plurali,debet exponi per duas exponentes, scilicet per suam praeiacentem,& per uuiuersalem negativam , in qua ponitur haec dictio,quin , inter subiectu, ct praedicatum, & ei subiungitur pronomen relatiuum, ille, illa,illud,ut hic, omnis homo currit,si exponitur. Homo currit, & nullus est homo quin ille currat, ergo omnii homo currit, Ia plurali sic. Omnes homines currunt,

474쪽

, ' TRACTATUS DECI idus

Homines currunt.& nulli sunt homines.quin illi currant, ergo omnes homines currunt. Consimili modo expona tur, si fiat in obliquo excepto, quod in exponente uniuersali negativa, ponetur semper in recto subiectum expopendae,& relatiuunt in consimili obliquo cum obliquo exponendae ta in singulari, quam in plurali. In singulari, ut hic. Cuiuslibet hominis asinus currit, sic exponitur, Hominis asinus currit,& nullus est homo, quin illius asinu, currat, ergo cuiuslibet hominis alinus currit, In pluraliter ut hic, omnium contradictoriorum altera pars est uera, altera falsa, exponit tir sic. Contradictoriorum altera pars est ue-ra,altera salsa,& nulla sunt contradictoria,quin illorum altera pars sit uera,& altera salsa , ergo omnium contradictoriorum altera pars est uera,altera falsa . Si fiat uniuersalis affirmativa per uerbum ampliatiuu, eodem modo exponenda est, excepto quod in uniuersali negativa exponente, uerbum sumetur di suinctum . Verbi

gratia, Omnis homo morietur, sic exponitur, Homo mo-

Iietur, & nullus est uel erit homo,quin ille morietur,ergo omnis homo morietur: eodem modo exponetur, si fat in plurali, si fiat in obliquo, Exerce te ipsum in exemplis. Si fiat per participium uerbi ampliatiui, eodem penitus modo exponenda est. Verbi gratia, Omnis homo est praeteritus, sic exponitur, Hoiano est praeteritus, & nullus est uel fuit homo, quin sit praeteritus, ergo omnis homo est praeteritus . Item omnis homo est generandus: homo est generandus,& ntillus est, uel erit homo, quin ille sit generandus, ergo omnis homo est generandus.

Si fiat de subiecto composito, puta de subiecto disiunctor potest dupliciter exponi, secundum quod subiectum potest elle totum disiunctum, uel solum prima pars disiuncti, si primo modo sic exponitur, Omnis homo , uel asinus, est asinus, . Homo, uel asinus est asinus,&nihil est homo, uel asinus, quin illud sit asinus,ergo omnis, homo uel asinus est asinurum. Si secundo modo, sic exponitur, Omnis homo uel asinus est asinus, Homo uel asinus est asinus, &nihil est homo quin illud, uel asinus sit asinus, ergo Ois homo, uel asinus est asinus,&hic secudus modus expone-

475쪽

di est melior quoniam in primo uniuetolis negati ua exponens est salia,in secundo autem e st uera,& ideo exponenda est secundo modo . Constat igitur tibi, quomodo omnis propositio uniuersalis affirmaciua, quocunque modo fiat probanda el exponi biliter. Et aduerte, quod ex hoc modo probandi, terministae soluant multas propositiones, quae primo aspectu uidentur ine. Sicut sunt illae, Omne quod fuit, est Omne quod erit, est. Oe quod pol esse, est. Omne quo a

non erit,ei . Omne quod non potuit nec poterit esse, est. Quomodo autem soluentur. uidetur in tractatu Pauli Vereti de probationibus terminorum. Nam quia huiu i modi parum nobis deseruiunt in acquisitione scientiarum rea sitim, non est in eis immorandum . Reliquum est dicendum de uniuersali negativa quocunque modo sal,quomodo probanda est, an exponibi

liter, an alio modo.

Aduerte is itur, quod apud Logicos non probatur exponi biliter, sed aut per inductionem, aut per suum oppo situm cotradictorium perinductionem lic, Nullus homoeli asinus. Nec ille homo est asinus, nec i ite, nec ille, neci te,& sic de singulis,ergo nullus homo est asinus. Peroppolitum contradictorium sic, Haec eit salsa,aliquis homo est asinus, quia non inuenitur suppositum de quo ueri ficetur ergo ista est vera. Nullus homo est asinus. Contraria patet, quia istae duae sunt contradictoriae, aliquis homo est asinus. Nullus homo est asinus , & in omni materia, ut docuimus in tractatu tertio,necesse etc unam esset

ueram, & alteram salsam. Cum igitur haec sit salsa, ut adsensum pater,aliquis homo est asinus, ista erit vera. N ut inlus ho est asinus. Haec de probatione uniuersalis a rnotitiae,& uniuersalis negatiuae modo logico, dictum sit. . Secundo loco agendum est de probatione exponibiliter propositionis exceptiuae tam assirmativae, quam negatiuae. Pro cuius notitia tria ageda sunt. Primo qtie,& quot sint dictiones sacientes exceptiuam. Secundo,quo rupte

sit exceptiva. Tertio, quomodo probada est apud Logica. Quantum ad primu aduerte , quod dictiones sacientes . Fi exce-

476쪽

TRACTATUS DECIMUS

exceptiuam sunt istae, praeter, siue, praeterquam,& nisi,di

ferenter tamen constituunt eam, quoniam, praeter & praeterquam constituunt tam affirmativam, quam negativam.

Nam haec est uera, & congrua exceptiua . Omnis homo praeter Sortem currit,&haec, Omne animal praeter homine est irrationale,& haec, Nullus homo, praeterquam Christianus saluatur. Haec autem dictio Nili, no constituit proprie loquendo exceptiuam affirmativam, sed tantum negati tiam. Non enim congrue dicimus, Omnis homo nisi Sortes currit. Sed negative sic, Nullus homo nisi Sorte, currit. Sed aduerte, quod haec dicito, Praeter, non in omni sensu constituit exceptiuam. Similiter nec nisi . Nam Praeteri solet sumi quatuor modis. Primo, sumitur pro line, ut Rex potest regere Populum praeter auxilium alterius, id est sine auxilio alterius. Secudo, i vinitur per additionem, Ut me oportet soluere mercatori decem ducatos praeter solutos,id est ultra uel supra solutos . Tertio sumitur per remotionem alicuius partis a toto, ut quado dicimuS, quatuor praeter unum, id est extracto uno, remanent tria, sumitur exceptiue, ut quando a consortio praedicati excipi- eur aliqua pars subiectiva alicuius communis, Verbi gratia, Omnes homines praeter Christianos sunt infideles. Et solum in hoc quarto sensu, constituit propositionem exceptiuam. Dicitur enina exceptiua, quando capitur pars extra totum, quae non participat cum toto respectu alicuius praedicati.

Haec dictio, nisi solet sumi dupliciter. Primo conditionaliter,& aequi pollet huic,si non, ut quando dicimus, nisi

dominus custodierit ciuitatem, id est, si dominus no custodierit ciuitatem,srustra uigilat,&c. Secundo, sumitur exceptiue, ut quando dicimus, Omnis homo nisi Christus peccauit, id e st excepto Christo, & tamen si aduertis magis

proprie dicitur, Omnis homo praeter Christum peccauit. Diximus enim supra, 'nod nisi exceptiue sumptum, non constituit congrue loquendo, nisi exceptiuam negatiuam, ut hic, Non est inuentus fidelis patriae nisi Marcus Cato, id est nullus praeter Marcum Catonem.

Quantum ad secundum aduerte. quod exceptiua est da

477쪽

DE PROBA.ETERMINORUM. xiv

plex, scilicet propria & impropria. Propria habet duas

conditiones,& unam proprietatem. Prima quidem conditio est,quod subiectum,a quo fit exceptio, supponat distributive, ut, Omne animal praeter hominem est irrationale, ly animal distribuitur, a quo excipitur homo. Secunda est, quod pars extra capta, signetur per terminum minus communem,quam illud,a quo excipitur,ut, omnis homo praeter Aethiopem est albus.

Quod si illud ,a quo fit exceptio , non supponat distrii butive, nec signetur pars extra capta. termino minus communi erit impropria, ut hic, Homo praeter Sortem siue aliquis homo praeter Sortem currit. Nam ly homo,& aliquis homo stat determinate, & non distributivo,& hic, Homo praeter hominem currit. Nam pars extra capta,est atque communis sicut subiectum,a quo excipitur, & ideo utraque est impropria. Proprietas autem exceptiuae propriae,modo sit negativa, est haec,quod conuertitur cum exclusiua, siue aequi pollet exclusiuae,asfirmativae,dummodo subiectum exclusiuae sit pars extra capta, & praedicatum sit quid compositum ex subiecto & praedicato exceptiuae, sic praecise supponente. Nam bene s equitur,Nullus homo praeter Sortem currit:ergo tantum Sortes est homo cnrrens, Dicitur. & praedicatum fit quid compositum ex subiecto & praedicato exceotiuae,aliter non sequitur,ut hic, Nullum animal, praeter hominem , intelligit,ergo tantum homo intelligit,antecedens enim est uerum, sed consequens falsum. Sed dicatur sic, ergo tantum homo est animal intelligens. Dicitur,sic praecise supponente, quoniam si in exclusiva magis ample supponeret,quam in exeeptiua, consequentia non ualeret, ut hic. Nullus homo praeter Sortem currit, ergo . tantum Sortes est homo eurrens . Non ualet, quoniam in exceptiua homo supponit pro masculis solum, in exclusiua autem, supponit pro masculis, & foeminis. Vt ergo in utraq; eodem modo supponat, fiat sic exclusi umergo tantum Sortes est aliquis homo currens. Quantum ad tertium aduerte, quod exceptiua propria firmatiua probatur per duas exponentes, in quarum pri

478쪽

ma remouetur praedicatu a parte extra capta,& in secunda affirmatur praedicatum uniuersaliter de subiecto exceptiue sumpto cum parte extra capta infinitata, uel negata, ut hic, omnis homo praeter Sortem currit. Sortes non currit,& omnis homo non Sortes, uel qui non est Sortes currit,ergo omnis homo praeter Sortem currit. Exceptiua autem propria negativa probatur per duas exponentes, in quarum prima praedicatum exceptiue am firmatur de parte extra capta , & negatur uniuersaliter in

secunda de subiecto exceptiue sumpto cum parte extra capta infinitata uel negata, ut hic, Nullum animal praeter hominem est rationale, Homo est rationalis,& nullum ani naal, non homo, uel quod non est homo,est rationale,ergo nullum animal praeter hominem est rationale. Constat igitur quomodo exponibiliter probanda est exceptiua propria tam affirmativa, quam negativa.

De conclusionibus quas inserunt terministae ex praedicto modo probandi, uide tu ad placitum in Paulo in tract.

de probationibus terminorum.

Tertio loco agendum est de probatione ex chisuarum,ae hic tria agenda sunt. Primo, quae & quot sint dictiones, per quas fit exclusitia. Secundo, quot modis fit xclusium Tertio, quomodo probatur singulas species exclusive. Quantum ad primum aduerte , quod dictiones constituentes propositionem exclusivam, sunt istae, Sol tim, S lummodo, Praeci se,& Tantum. Sed aduerte, quod ly tantum, dupliciter sumi, consueuit in uia Peripatetica scilicet relatiue , & exceptive. Relative quidem, ut quando dicimus,tantum scio, qnantum tu, tantum debeo tibi, quantum tu mihi. Exclusiue autem, ut quando dicimus, Tantum iustus saluabitur. Tantum necessaria uictui uolo, In secundo I ensu, & non in primo constituit propositionem

exclusiuam.

: Quantum ad secundum aduerte, quod comuniter apud Logicos assignatur triplex exclusiua, scilicet exclusu a primi ordinis,exclusiva secundi ordinis, Exclusiva tertii ordinis,& hos quidem ordines facit dictio exclusiua, secundu quod diuersimode siluatur in propositione. . . .

Exclusi

479쪽

DE PROBA. TERMINORUM. Ego

Exclusiva primi ordinis constituitur per dictionem exclusivam praepositam subiecto,& potest fieri affirmativa & ne

patiua.Asfirmativa,ut hic,Tantum homo est rationalis. negativa, ut hic, non tantum homo est bipes. Sed aduerte, quod exclusiva primi ordinis tam affirmativa,quam negativa potest fieri duobus modis. Primo, pers inplicem siue solam dictionem exclusivam, quam nulla dictio probabilis praecedit, ut hic, Tantum homo currit,

Non tantum homo currit,Secundo, per dictionem probabilem praecedentem dictionem exclusivam, ut hic, Ne cetasario tantum homo est rationalis. Non necessario tantum homo est rationalis. Item aduerte , quod exclusiva primi ordini, conuertitur cum uniuersali affirmativa de term i. transpositis, ita quod ab una ad aliam est bona consequentia, ut docuimus in tractatu de consequentiis.& si una est uera,altera limi- liter, ut hic,Tantum homo est rationalis, ergo omne rationale est homo. Et si una est salsa, altera similiter, ut hic, Tantum homo est animal, ergo omne animal est homo.Constat igitur tibi,quae sit exclusua primi ordinis,& quocmodis fiat,& cui aequipolleata Exclusiva secundi ordinis constituitur per dictionent

exclusiuam mediantem inter lubiectum , & praedicatum, siue praecedat copulam,sive subsequatur. Exemplum primi, Homo tantum est animal. Exemplum iecundi, Homo

est tantum creatura.

Et potest feti duobus modis,sicut exclusiva primi omdinis. Primo modo sic, Homo tantum est risibilis. Secundo sic,omnis homo tantum est risibilis. Exclusiva tertii ordinis constituitur, per dictionem ex-- clusiuam mediantem inter partes praedicati, ut hic, Sortes

est habens tantum unam uestem, & potest fieri duobus modis, sicut ea,quae est primi, & secundi ordinis. Primo, modo sic, Sortes est comedens tantum, siue solummodo panem. Secundo modo sic, aliqua propositio signascat praecise sicut est.

Quantum ad tertium aduerte, quod exclusiua affirmativa primi ordinis,probatur per duas e xponentes: quarum

480쪽

TRACTAT V S DECIMVS

prima est sua praeiacens, & secunda est uniuersalis negativa de subiecto exclusiue inniaitato uel negato, ut hie, Tantum homo est rationalis,& nihil non homo, uel nihil quod non est homo,est rationale, ergo tantum homo est

rationalis.

Exclusiua autem affirmativa primi ordinis, quae fit per

dictionem probabilem praecedentem notam exclusionis, non probatur ratione dictionis exclusiuae, sed ratione dictionis praecedenti.s Uerbi gratia , ecessario tantum homo est homo,sic probatur, Tantum homo est homo,& no. potest aliter esse,quin tantum homo sit homo,ergo nece corio tantum homo est homo.Exclusiua autem secundi ordinis affirmativa probatur sic, Homo est tantum homo, homo est homo, & homo no. est non homo,ergo homo est tantum homo.Exclusiua autem secundi ordinis facta secundo modo supradicto non probatur ratione dictionis exclusiuae, sed ratione dictionis praecedentis. Verbi grata, omnis homo tantum est rationalis. Sic probatur, homo tantum est rationalis,& nihil est homo,quin illud sit rationale, ergo omnis ho tantum est ronalis, & sic exponitur ut uniuersalis af firmativa ratione ly omnis. Exclusiua autem tertii ordinis affirmativa, sic exponiatur. Verbi gratia,Sortes est animal tantum bipes,probatur sic, Sortes est animal bipes, & Sortes non est aut naal non, bipes, uel non est animal, quod non sit bipes. ergo Sortes-est animal tantum bipes. Et aduerte,ut infinitatio, si uene--gatio semper cadat super eundem terminum, super quem cadit dictio exclusiva. - Exclusiua uero tertii ordinis affirmativa, facta secundo

modo supradicto, cum sit particularis affirmativa, ut hic, Aliqua propositio quae significat praeci e sicut est, non exponibiliter sed re solubiliter, probanda est , & sic , hoc significat praecise sicut est , &hoc est aliqua propositio, ergo aliqua propositio significat praecise , sicut est. Constat igitur tibi, quomodo exclusi uar affirmativae trium ordinum primo,& secundo modo factae probari debeant modo Logicu.

Legativas

SEARCH

MENU NAVIGATION