Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

481쪽

DE PROBA. TERMINO RUM. 1 gr

Negativa autem exclusiva primi ordinis fit duobus modis . Primo, quando praeponitur negatio dictioni exesu- suae, ut hic,Non tantum homo est animal. Secundo,quando postponitur,ita tame quod procedit copulam, ut hic, Tantum homo non currit. Primo modo probatur sic exponibiliter, Homo currit, & aliud ab homine currit puta

asinus, ergo non tantum homo currit. Secundo modo probatur lic.Tantum homo non currit,homo non currit,& quodlibet non homo, uel omne animal, quod non est

homo,currit,ergo tantum homo non currit.

Negativa exclusiva secundi ordinis fit, quando dictio exclusiva subsequitur subiectum, & negatio subsequitur eam,& praecedit copulam, ut hic, Sortes tantum non est defensans patria, quae aequi pollet huic, Sortes solus non est defensans patriam,& probatur sic, Sortes non est defensans patriam,& Sortes est quilibet noe defensans patriam,ergo Sortes tantum non est de sensans patriam. , Negativa exclusiua tertij ordinis,non est exponibiliter probabilis,quia negatio non praecedit copulam, sed subsequitur, & ideo habet rationem potius infinitantis, qua negantis terminum cui apponitur. Vnde non fit nega.sed affirm ut hic, Sortes est non tantum disputans, neq;enim fit negatiua,nis negatio cadat supra copulam, ut docuimus in tracta. tertio, & propterea est probanda resolubiliter, ut, Sortes est non tantum disputans . Hoc est non tantum disputans,& hoc est Sortes, ergo Sortes est non tantum disputans. Constat igitur tibi, quomodo probanda est exclusiva negatiua,primi & secundi ordinis, &quomodo ea quae est tertij ordinis, licet non sit uere negativa, ut docui nans. De conclusionibus,quas eliciunt, & probant terministae esse ueras ex praedictis regulis probatiuis exclusiuarum, Vide tu ad placitum in Paulo in tract. de probationibus termino. . . 'Quarto loco agendum est de reduplicativis, & nictria agenda sunt . Primo, quae sint dictiones ex quibus sit propositio reduplicatiua , & in quo sensu faciunt ii tam . Secundo , quo modo probanda est reduplicatiua .

482쪽

TRACTATUS DECIMUS

a sirmativa. Tertio, quomodo probanda reduplicatim

affirmativa. Quantum ad primum aduerte, quod dictiones constituentes reduplicatiuam sunt illae, inquantum, Secudum quod, Prout & sumutur dupliciter. Primo, specificatiue, ut quando dicimus, Sortes in qua tu haeres Platonis,debet mihi centum. secundo reduplicative,ut quando dicimus, Homo inquantu animal, est sentitiuus. Primo modo prompositio conitituta non est probada exponi biliter, sed descriptibiliter. Verbi gratia, sortes inquantum haeres, debet mihi centum, sic probatur, sortes ea ratione, quae ithaeres,debet mihi centum,ergo inquantum haeres, debet

mihi centum. secundo modo tacit ueram reduplicativaru .

de qua hic intendimus ostendere quomodo probanda sit Quantum ad secudum aduerte, quod reduplicatiua assirm probanda est exponibiliter per tres exponetes duas quidem absolutas& tertiam conditionaram. In quarum prima praedicatur affirmative terminus reduplicativus delubiecto. In secunda praedicatur praedicatum redupliacatiuae propositionis de eodem subiecto. In tertia autem praedicatur idem praedicatum conditionaliter de termino reduplicato per terminum transcendentem,scilicet, per aliquid,quod con numeratur inter sex transcendetia,quae sunt haec. ens unum, uerum bonum,aliquid,& res. Verbi

gratia, Papa inquantum pontifex est primus sacerdos, sic exponitur, Papa est potifex,& Papa est primus sacerdos,& si aliquid est pontifex, illud est primus sacerdos, ergo

Papa inquantum pontifex ,est primus sacerdos. Eodem modo exponitur uniuersalis affirmativa reduplicativa &indefinita. Verbi gratia, Omnis homo inquantum animal est sensitivus, sic exponitur, Homo est animal,homo est

sen siti itus, & si aliquid est animal, illud est sensitiuuum,

ergo omnis homo inquantum animal,est sensitulus. Eodem modo tu expones istam. Homo inquantum est ratiorialis, syllogieat. Constat igitur tibi, suomodo probanda sit reduplicatiua affirmativa, siue sit singularis de ternu-no discreto, siue uniuersalis,sive indefinita Mantum ad tertium aduerte,quod reduplicativa ne-

483쪽

DE PROBA. TERMINORVM. iar ab E

gatiua fit duobus modis. Primo, quando negatio praecedit dictionem reduplicatiuam, ut hic, Sortes non inquantum homo est iniustus. Secundo , quando negatio subsequitur dictionem reduplicatiuam, ut hic,Homo,inquantum homo non est angelus. Quando negatio praecedit dietionem reduplicatiuam, non est probanda propositio exponibiliter, sed per suum oppositum contradictori uin. Verbi gratia, homo non inquantum homo est iniustus, sic probatur, sua contradictoria est sal se, scilicet,homo inquantu homo est iniustus,suoniam si inquantum homo, est iniustu , ergo Ois ho esset iniustus,per regula generat te, qua dicitur, quod conuenit alicui tali inquantu tale couenit omni tali. Ergo si conuenit homini,in quantum homo ,esse iniustum,omnis homo est iniustus,quod est manifeste salsum. Quado autem negatio subsequitur dictionem reduplicatiuam, exponitur sicut affirmativa, ut hic, Sortes inquantum homo,no est asinus. Sortes est homo,

S Sortes non est asinus, & si aliquid est homo, illud non

est asinus, ergo Sortes inquantum homo,non est asinus. Constat igitur tibi,quo modo probanda est exponibiliter, propositio reduplicatiua affirm. & nega. Conclusiones, quas terministae inferunt ex hoc modo

probandi, uide in Paulo, in tractatus de probationibus

terminorum.

Postquam docuimus quomodo propositio uniuersalis affirmativa, & exceptiua , & exclusua , & reduplicativa probadae sunt exponi biliter , superest prosequi de probatione terminorum, quos in principio huius capitis numerauimus,& incipiemus a termino positivo sumpto comparabiliter, ut quando dicimus, Ergo sum ita sue aeque fortis,sicut Hector.Tu igitur aduerte, quod positiuu sumptum comparabiliter per hanc dictionem , ira, uel aeque,

debet exponi per tres exponentes. Per duas quidem,ambo extrema ad inuicem comparata conueniunt,& per tetrita negatiuam,ex negatione sui coparativi. Verbi gratia,

Ego su ita sortis sicut aliquis ho mudi, sic exponitur,ego sum sortis,& aliquis homo mundi est fortis, & no aliquis homo mundi est sortior me, ergo qgo sum ita fortis,sicut

aliquis ta

484쪽

DE PRO B A. TE R MINORUM.

do, qua do minus significat quam suum positiuum , ut quado dicimus. Socrates est subtristior,uel subalbior, idest parum tristis, uel parum albus. Tertio, quando significat oppositum, & tunc fit comparatio quasi ironica, ut quando dicimus,felcst dulcius ab synthio, uel aloe De gradu conaparativo improprie sumpto non intendimus hic. spectat enim ad Grammaticum,& Rhetorem: Gradus autem proprie comparativus sumitur,quado significat magis, quam tuus positivus, aut minus, & participatur ab utroque extremo,& fit tribus modis. Primo, per nomen comparati uum, ut sortior . Secundo per nomen positiuum,cum magis, ut Sortes est magis iapiens, quam Plato . Tertio, per .nomen positiuum cum manus , ut Sortes est minus diues, quam Plato, Ric igitur intendimus declarare . quomodo gradus comparativus proprie si impius in triplici modo , praedicto probandus est exponabiliter. Tu igitur aduerte, quod per tres exponentes probadus est. Per duas quidem,in quibus ambo comparationis ex trema conueniunt, & per tertiam, in qua secundum extreanum matura primo per positiuum coparabiliter sumptum,cum nota aequalitatis,quae est haec dictio ita . Verbi gratia, sortes est fortior Platone, sic exponitur sorterum est fortis, & Plato est fortis, & Plato non est ita sortis, sicut sortes,ergo sortes est fortior Platone,& illa , Tu sortior aliquo homine, sic exponitur,Tu es fortis , & aliquis homo est fortis, & non aliquis homo est ita fortis, sicut tu, ergo tu es fortior aliquo homine. Illa autem , Tu es fortior omni homine, sic exponenda est, Tu es sortis , & homo est fortis,& non omnis homo est ita sortis sicut tu,er

go tu es sortior omni homine.

Eodem modo exponendum est positiuum comparabiliter sumptum,cum magis, ut. ego sum magis sapies quam ii. Sic exponitur, ego sum sapiens, & tu es lapiens, &Jtu non es ita sapiens,sicut ego, ergo ego lavi magis sapiens,

quam tu,

Si autem sumatur cu minus, ut hic, Tu es minus sortis , Suam Heetor,exponitur lic,Tu es sortis,& Rector est sortis, & tu non es ita sortis sicut Hector, ergo: tu es minus

u G g fortis

Disi

485쪽

TRACTATUS D pCIMUS

fortis, quam Heetor, Cons Fat igitur tibi, quomodo gradus comparativus,& politiuum comprobabiliter sumptum cum agis, aut minus, exponi debeant.

Conclusiones quas inferunt terministae, ex hoc modo probandi uide in Paulo in tractatu de probationibus ter

minorum

Superlativus gradus, siue terminus ut sapientissimus,dupliciter accipi potest, scilicet absolute,& in genere. Absolute quidem sumitur, quando in positione post terminum superlatiuum nil aliud sequitur, ut quando dicimus, Deus est optimus. Deus est sapienti stimus. In genere sumitur, quando post terminum superlati uti sequitur aliud, ut quado post terminum dicimus, Heetor est fortissimus Troia

norum

Item terminus superlativus sumptus in genere, siue ut dicunt alii sumptus respeetiue,dupliciter potest accipi, scilicet politiud,& negati uidi. Politive quidem sumitur, quando per excellum aliorum sumitur, & tunc conuenit uni soli,& uerificatur illud , Quod per sit perabundantiam dicietur, uni soli conuenit,& in hoc sensu, haec intellige da est,

socrates est sapientissimus hominis, ut tibi manifestabitur an propositione sua. Negative autem sumitur, non per excessum aliorum, sed quia non exceditur ab aliis, & in hoc sensu, gradus superlativus potest conuenire multis. Puta non in conuenit, quod inter Romanos sint decem sortissimi, quia non dantur fortiores illis. His praemissis aduerte, quod alio modo exponitiar gradus superlativus absolute sumptus, &alio modo respectitie, positive,& alio modo respective. Absolute sumptus exponitur per duas exponentes , ut

hic, Deus est potentiss. Sic exponitur, Deus est potens, &nihil est, nec potest esse potentius, nec aeque potens in tota latitudine entium, sicut Deus,ergo Deus est potentissimus,& aduerte , quod apud Aristotelem superlativus absolute sumpturum, dicitur per hyperbolen, & est proprietas diuina, ut tibi declarabitur in prima philosophia. Respective, positive sumptus, exponitur per tres exponentes, ut hic, Hector est fortissimus Troianorii, sic exponitur

486쪽

DE P R OB A. TER MINORVM. et g

nitur, uector est fortis. Troiani sunt fortes, & nullus ex Troianis est ita sortis sicut Hector est fortis,ergo Hector est fortissimus Troianorum. Respective, negative sumptus exponitur per tres exponentes, ut hic Achilles est sortissimus Graecorum. Sic exponitur , Achilles est sortis, Graeci sunt fortes, & nullus Graecorum est fortior Achille , ergo Achilles est fortissi mus Graecorum. Et si aduertis , tui duo modi exponendi conueniunt in duabus primis exponentibus, & disserunt in tertia. Nam in primo modo tertia fit pernegativam positivi comparabiliter sumpti per hanc dictionem, ita,siueorque, sed in secundo modo tertia fit per negatiuam gradus comparatiui,sortissimus omnium. Eodem modo exponenda est ista, Socrates est sortissimus hominum, positiue,quidem sic,socrates est sortis. Ho mines sunt fortes , & non omnes homines sunt ita fortes, sicut socrates, ergo Socrates est fortissimus omnium hominum. Negative autem sic. sortes est fortis, & homines sunt sortes &non omnis homo est sortior sorte,ergo Sortes est sortissimus omnium hominum. Constat igitur tibi, quibus modis exponendus est gradus superlativus tam absolute,quam respective sumptus, positive,& negati ue. Coclusiones quas ex hoc modo proba di inserunt terministae uide in Paulo in tra c. de proba terminorum. Differt aliud, & non idem probatur per tres exponen- es , quarum duae sunt affirmativae de secundo adiacente,& tertia est negativa, in qua negatur praedicatum a subiecto, ut hic, Homo differt ab asino,exponitur sic , homo est asinus est, & homo non est asinus, ergo homo differt ab asino, ergo homo est aliud ab asino , ergo homo non est

idem cum asino.

Ista aute, Sortes differt ab omni homine, sic exponitur, Sortes homo est,& Sortes non est Ois homo, ergo Sortes differt,& est aliud,& non idem cum omni homine. Haec autem de praeterito,Sortes suit aliud a Platone, sic exponitur, Sor. fuit,& Plato fuit, quando sor. fuit,& Sora

non fuit Plato,ergo sor fuit aliud a Platone.

e et

487쪽

. TRACTATUS DECIMUS

Haec uero de futuro,Sortes disteri ab antichristo, sic exponitur. Sortes erit, R Antichristus erit, quando Sortes erit,& Solites non erit Antichristus, ergo Sortes disteret ab Antichristo, & per consequens erit aliud ab antichristo, det non idem cum antichristo. Constat igitur tibi, quo, modo illi ter. Dissert, Aliud ,non idem exponendi sun c.,

Sed aduerte, quod diceri potest dupliciter sumi,scili

cet positive,& negative, Positive quidem lumitur, qua iam do extrema, quae disserunt, possimi e lle in eodem tempore , ut Sorte ex illente in eodem tempore, in quo ex xitit Plato, dicimus, quod Sortes disteri a Platone. Negati ueautem lumitur. in negat unu extremu ab alio, dato quod utrimque extremit no existat in eodem tepore, in qno se' sis cocedimus,quod Sortes senex disteri a iei pio puero, licet non sit amplius puer. Haec enim negativa est uera, Sortes senex non eth ipsemet puer, ergo disterea ieiplo puero, Quando igitur tenetur positive, cxponitur per tres exponentes, ut docuimus, quando autem tenetur negatine, probatur ut diximus. Item aduerte, quod aliud,& non idem, substantiue, siue in neutro gne, importat dillinctione eilentiale. Sed in ma- sculino glie,srite adiecti ue important dii linc.ione non es

sentiale ed personalem, siue suppositate. Vnde ut tibi de clarabitur in sacra Theologia conceditur,' pater non est aliud 1 filio, sed alius,& conceditur, quod est alia persorna,& aliud suppositum a periona. & lupposito filii, &c. Conclusiones,quas terminillae inserunt dely differt eae praedicto modo probandi, qua do tenetur postiue, uide ex

Pau .m tra c. da proba. ter.

De hoc termino immediate uidendu est, quomodo eius propositio, quam ingreditur, exponenda sit. Tu igitur aduerte,quod hic terminus immediate dupliciter sumi in do. et rina Peripatetica colueuit. Primo, ut est nomen , scilicet. immediatus, immediata, immediatum,& plurale est,inant ediati, immediatae, immediata. Secundo , ut est adverbium.

an primo sensu significat rem sine medio. In secundo sen- .su importat statim. Iuxta primum senium dicemus, quod in concinuo parten sunt immediatae . quoniam inter

488쪽

continuo partes sunt immediatae, quoniam inter ea, norica dir, medium neque eiusdem neque alterius generis, sed copulantur ad unum terminum communem, per oppositii, quae conlequenter se habent, ut digiti in manu, non dicun-rur immediata, quoniam inter ea cadit medium saltem alterius generis, ut aqua & aer, uel aliud, ut tibi declarabitur

in quinto libro Phylicorum, & in secundo de anima. Sed

pro nunc sustine. Iuxta secundum sensum importat ne nationem interpositionis alicuius instantis aut temporis, ut tibi declarabitur in exponendo.

Iuxta primum sensum prdpositio de immediate, scilicet

tento nominaliter,probanda eil per consequentiam, cuius antecedens sit cum negatione medii ut lilc sphaerae coelestes sunt immediata ,sic probatur. Inter sphaera & sphaeram non datur nec est dabile medium, ergo sunt immediata. Sed aduerte, quoniam lapiti Modi proba tio spectat ad Philosoplium naturalem, ideo Logici de hac mentionem

non faciunt. iIuxta autem secundum sensum propositio de immediatb, scilicet sumpto adverbialiter quasi ter probanda sit, hic est in uestiganduna. Tu igitur aduerte, quod potest elsea firmativa Sc negativa. Si affirmati ua, uel de praeterito uel Je futuro. Si negativa, uel negatione postposita, uel uerigatione praeposita ly immediate. Si est affirmativa de praeterito . probanda est per duas ponentes. Quarum prima est pr, iacens , & secunda e liuniuersalis negativa sibi correspondens, ut hic. Immidia te ante hoc initans, it pluuia, sic exponitur, Ante hoc iactans fuit pluuia. Et nullum fuit instans ante hoc, quin inter ill ud & hoc fuerit pluuia, ergo immediate ante hoc instans suit pluuia. Similiter probanda est affirmatiua de suturo, ut hic, Immediate, post hoc, instans erit be lum,sic exponitur. Pothhoc instans erit bellum, & nullum erit instans , post hoc, quin m ter illud & hoc erit bellum, ergo immediate post

hoc instans erit bellum. Si est negativa cum negat ne et ostposta tu immediate, siue de praeterito, siue de futuro exponenda est eodem Gg s modM,

489쪽

TRACTATVS DECIMUS

modo,sicut affirmativa, ut hic. Immediate poli hoc instas non erit pax ciuitati, sic exponitur, Post hoc instans non

erit pax ciuitati,& nullum erit instans post hoc, quin inter illud, & hoc no erit pax ciuitati, ergo immediate post

hoc instans,non erit pax ciuitati De praeterito exponenda est eodem modo, ut hic. Immediate ante hoc instans non fuit aesta , sic exponitur.

Ante hoc instans non sui laesias,& nullum fuit instans ante hoc, quin inter hoc, & illud non fuerit aestas, ergo immediate ante hoc instans non fuit artias . Si est negativa negatione praeposita ly immediate, non est exponenda, sed per suum oppositum probanda, ut hic, Non immediate post hoc instans tu eris doctus, sic probada est. Haec est salsa, immediate post hoc instans tu eris doctus,ergo illa est uera, non immediate post hoc instans tueris doctus.

Constat igitur tibi quomodo propositio de immediatbsumpto adverbialiter tam affirmativa, quam negativa exponenda est.

Conclusiones, quas terministae inserunt ex praedicto modo probandi, uide in Paulo in tract. de probationibus

terminorum.

De hoc termino neces ario,& de suo opposito, scilicet de contingenti, pertractandum est, quomodo scilicet pro banda sit propositio, quam ingrediuntur. Tu igitur aduerte,quod ut docuimus in tra c. tertio agentes de modalibus pollunt sumi nominaliter,& adverbialiter. Exemplum de primo, Deum esse est necessarium, Rosam esse est contingens . Exemplum de secundo,Necessario coelum mouetur, Contingenter homo currit. Hic non est consideran- . dum de eis, nisi ad uerbialiter, quoniam ut sic faciunt propositionem exponibilem. Si autem sumantur nominaliter faciunt propositionem officiabilem, ut tibi declarabitur infra. Item aduerte, quod ad uerbialiter sumpta aliquando constituunt propositionem affirmativam, aliquando negativam. Si negativam duplicite liqui aut per negationem sequentem,aut praecedentem. Item

490쪽

DE PROBA. TERMINORUM. 136

Item aduerte, quod aliquando constit mini propolitio nem in sensu composito, ut quando totaliter praeponuntur, ut necessario Deus est, uel totaliter subsequuntur, ut homo currit contingenter, aliquando in sensu diuiso. ut quando mediant inter subiectum & uerbum, ut homo necessario est animal, uel mediant inter uerbum & praedicatum, ut homo est contingenter currens.

Si fiat propositio affirmativa tam de necessario quam de contingenter, probanda est per duas exponentes, scili,cet per primam praeiacentem & per secundam qualitates per oppostras, quoniam si prima est affirmativa. secunda est negativa,& secundum exigentiam uerbi, puta si uerbuprincipale propositionis exponendae est praesentis temporis uel praeteriti uel futuri, eodem modo se habeat in secunda exponente. Verbi gratia de tempore praesenti. Nemcessario coelum mouetur. Exponatur sic, c um mouertardi non potest elle quin moueatur , ergo necessario coelum mouetur. De tempore praeterito, Necessario fuit diluuiti. Sic exponatur diluuium fuit, Sc non potuit esse, quin diluuium fuerit, ergo necessario diluuium fuit. De tempore futuro , Necessario iudicium erit, exponatur sic. iudicium erit: & non poterit esse quin iudicium erit, ergo ne cetario iudicium erit. Affirmativa de contingenter eodem modo exponitur. Verbi gratia, contingenter Sortes currit. Sic exponatur, Sortes currit,& potest esse quod non currat, ergo &c. Eodem modo exponatur illa de praeterito, Contingm ter Caesar fuit imperator, & illa de futuro contingente eratum erit. Si fiat negativa cum negatione postposita, sic expona-.tur, Verbi gratia, necessario uacuum non est. Vacuum non est,& non potest esse quod uacuum sit, ergo &c. Si fiat de contingenter,exponatur sic, Contingenter tu non curris Tu non curris,& potest esse, quod tu curras, siue tu pote vcurrere, ergo &c. Eodem modo exponantur de praeterito,& de futuro. Si fiat negativa cum negatione praeposta, non est exponenda, sed probanda, uel reprobanda per suum contra-

SEARCH

MENU NAVIGATION