Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

491쪽

TRACTATUS DECIMUS

dictori v. Uer. g. non necessario sortes saluatur. Probatur

sic, haec est falsa, necessario Sortes saluatur , ergo ista estitera, non necessario Sortes saluatur. Patet consequentia,Nuoniam cum sint contradictoriae, oportet unam esse uer a& alteram salsam. De contingenter autem eodem modo probetur. Verbi gratia, Non contingenter coelum mouetur, lic probatur. Haec est falsa, Contingenter coetu mouetur, ergo ista est uera, Non contingenter coelum mouetur. Patet sequentia, ex lege contradictoriarum.

Si autem fiat propositio affirmatiua uel negativa negatione praecedente uel subsequente de necessario & contingenter, in sensu compotito, probanda est, ut di inim est. Si uero fiat in sensu diuiso, ut hic, Homo necessario est animal, homo contingenter currit, probanda est secunduexigentiam termini praecedentis. Verbi gratia, Homo necessario est animal, cum sit indefinita , resoluenda est hoc modo, Hoc necessario est animal, & hoc est homo, ergo homo necessario est animal, prima uero resoluens, exponenda est hoc modo. Hoc est animal, & non potest e fle, quin sit animal, ergo hoc necessario est animal. Eodem modo probanda est propolitio de contingenter saetam sensu diuiso,ut homo contingenter sedet, resoluenda est hoc modo, Hoc contingenter sedet,& hoc est homo, ergo dcc. prima uero exponenda est hoc modo, Hoc sedet, di potest esse, quod non sedeat, e reo hoc contingenter se,..det. Constat igitur tibi, quomodo propolitio de ne cellario & de contingenter tam assirmativa, quam negativa, talia sensu coinpolito, quam diuiso, probanda lit. Conclusiones autem quae ex lus inferuntur, uide in Paulo,in trac, de proba. termi.

De hoc termino ab aeterno, est uidendii, quomodo propositio quam ingreditur, probanda sit. Tu igitur aduerte, quod dupliciter sumi potest, scilicet nominaliter. & est ablatius casus, A ad uerbialiter, S idem est quod aeternaliter,in aeternum .& perpetuo . Si nominaliter propositio,iaon est exponenda, sed resoluenda, est enim indefinita uel

particularis, ut hic, Ab aeterno mundus en creatus, sic resoluitur. Ab hoc mundus est creatus, ct hoc est ae ternum, per

492쪽

DE PROBA. TERMINORUM. tr

per ly hoc dein strando Deum ergo ab aetetno mundus cst creatos. Si sumitur ad uerbialiter, est idem quod aeternaliter, & tunc aut propontio est as strina trita aut negativa. Si aftirmat tua , eis exponenda ut hic, Ab aeterno fuit De iis, sic exponitur. Ante aliquod tempus fuit Deus,&nullum fuit terii piis, quin ante illud lucrit Deus, ergo Sc. De suturo lic exponitur. in aeternum erit Deus, post aliquod tempus erit Deus,& nullum erit tempus, quin post illud erit Deus, ergo & c. Si negativa aut negatio subsequitur, aut praecedit. bi lubsequitur, est hoc modo exponenda, In aeternum curetum non mouebitur, Al: quo temporectatum mouebitur,& erit aliquod tempus, post quod non nouebitur, ergo &c. Si autem negatio pra cedit, non est exponenda, sed persu uixi contradictorium probanda, ut hic, Non m perpetuum Deus ira scetur. Haec est falla, thperpetuum Deus tr iscetur. ergo haec est uera, Non in perpetuum Deus irascetur. . Patet co sequentia perlegem con

tradi et otiarum.

Constar igitur tibi quomodo proba ta est propositio, in

qua increditur hic terminus ab aeterno siue nominaliter fiue ad uerbialiter sumatur &c. Coclusioes, quae hinc insertitur, itide in Paulo ubi supra. De hoc termino semper uidendum est, quomodo probanda sit proposuio, quam ingreditur. Tu igitur aduerte, quod ly semper conuertitur cum omni tempore, ut idem fit, semper elle & in omni tempore esse. Ly autem semper siue ly omni tempore, dupliciter sumitur scilicet absolui S respective. Absolute quidem, quando complectitur omnem temporis differentiam scilicet praeteriti. praeiciatis, aestituri,sicut quado dicimus, Deus, qui est,iuit:& erit, abi laprincipio & fine, Respeetiue aute in sumitur, Muando pristota una differentia temporis ueris catur, ut quando dicimus ad mentem Aristotelis, Mundus semper fuit, Generatio semper er it,elementa semper permanent.

Si igitur fiar propositio de semper absolute sumpto, se

exponuda est. Verbi stratia, Deus semper est. Deus aliquo tempore est,& non est neque fuit, neque erit aliquod te in pus, in quia Deus non sit, ergo Deus semper est.

493쪽

TRACTATUS DECIMUS

Si sat propositio de semper respective sumpto, aut eli

firmativa,aut negativa. Si affirmativa sic exponenda est. Semper fuit mundus,aliquo tempore fuit mundus,& non fuit aliquod tempus, in quo non fuerit mundus, ergo lemper fuit mundus. De suturo autem sic, Semper erit bol, vel semper Sol lucebit, uel semper beati uidebunt Deu Aliquo tempore erit Sol, & non erit aliquod tempus mcuo non erit sol, ergo semper erit sol,eodem modo expone secundam & tertiam. Si negatiua, aut negatio luble- Muitur, tu semper respective sumptum, aut praecedit, ru subsequitur,sic exponenda est. Verbi gratia, Semper non suit Aristoteles, aliquo tempore tuit Aristoteles ,& ruit aliquod tempus, in quo non fuit Aristoteles, ergo emper, id est omni tempore praeterito non fuit Aristoteles. De futuro autem sic exponenda est, semper non erat adundantia. Aliquo tempore erit abundantia , & erat aliquod

tempus,in quo non erit abundantia, ergo temper non erit abundantia. Si uero negatio praecedat,non est exponenda, sed per suum oppositum probanda. Verbi gratia, Non semper erit pax, sic probatur. Haec est salia, semper erit

pax, ergo ista est uera, non semper erit pax, patet conle-nuentia per legem contradictoriarum.

Constat igitur tibi quomodo probanda sit propositio

de semper, siue absolute, siue respective teneatur, hue at- firmative, siue negative. Conclusiones quas inserunt terministae ex hoc modo probandi, uide in Paulo ubi supra. . De hoc termino totus uidendum est, quomodo probanda sit propositio quam ingreditur,Tu igitur aduerte,quod apud Aristotelem dupliciter sumitur. Primo, pro ente completo siue perfecto, in quo sensu dicimus totum elle illud, cui nihil deest, quod spectet ad sui integritatem. Secundo, sumitur pro qualibet parte alicuius totius. In primo sensu dicunt Logici totu synca ego rematice. in secundo aut sensu dicunt totum syncategorematice. In primo sensu communiter locatur inter subie istum & uerbum, ut hic, nix tota est alba, uel inter uerbum & praedicatum , ut hic. Deus est totus bonus .s In secundo autem lensu praecedit

494쪽

DE PROBA. TERMINORUM.

cedit subieetiim, ut hic,totus Sortes est minor Sorte, id est quaelibet pars Sortis est minor Sorte. In primo sensu non exponitur, sed sic probatur, Nix est tota alba, nix est perfecte alba, ita quod nullus gradus albedinis sibi deest, ergo est tota alba. eodem modo probandae sunt istae. Ignis est totus calidus. Deus est totus bonus. In secundo thiasu debet probari exponabiliter hoc modo, tota domus est minor domo. Aliqua pars domus, ei minor domo,& nulla est pars domus, quae non sit minor domo,ergo tota domus est minor domo.Hoc modo probanda e si propositio affirmativa de toto syncategorematice silmpto. Si autem fiat negativa negatione praeposita, ut hic. Non tota domus est minor domo. Non est exponenda, sed per suam contradietoriam probanda uel improbanda, ut patet hic. Haec eli uera, Tota domus est minor domo,ergo haec est falsi. Non tota domus est minor domo, Patet consequentia, per legem contradictoriarum. Si uero postponatur negatio, ut hic, Tota domus non est alba, non est exponenda, sed per contradictoriam probanda hoc modo, Haec eli uera, Tota domus es alba,ergo haec est falsa, Tota domus no est a ba. Patet consequentia, per legem contradictoriarum. Nonnulli nolunt quod probetur ut uniuersalis nega. eo quod aequi pollet illi. Quomodo autem illa probetur, diximus in capit. tertio huius tractatus. Vide tu illic.Conllat igitur ribi, quomodo probanda sit propositio de toto categorematice,& syncategorematice sumpto, siue sit affirmativa, siue negativa. Conclusiones hinc illatas apud terministas, uide ex Paulo tibi supra.De hoc termino infinito uidendum est, quomodo propositio quam ingreditur, sit probanda . Tu igitur aduerte,

quod infinitum apud Logicum dupliciter sumi, scilicet categorematice,& synca tenorematice. Categorematice significat ens, qliod non habet principium, neque finem, &ponitur in propositione a parte praedicati. ut Deus es infirmius, Motus coeli,& tempus, sunt infinita, suppolito quod mundus sit ac tersus. ad mentem Aristoteli, , syncatego-

reniat lce,

495쪽

TRACTATUS DECIMI S

rematice, significat quod quomodocunque ente dato potest dari maius, uel quibuscunque datis pollunt dari plura,& ponitur in principio propositioni , ut infinitum corpus eii, infinitum spatium est extra coelum, infinitu sumptum catego. non facit propositionem exponi bilem, sed resolubilem, ut Deus est infinitus. Hoc est infinitum,& hoc est Deus, ergo Deus est infinitus, sumptum autem syncatcgorematice tacit propositionem dupliciter probabilem. Primo exponi biliter, ut hic, Infinitum corpus est aliquantum corpus est,& non tantum, quin maius, &maius,& sic in infinitum. Ergo infinitum corpns est, eodem modo exponenda est illa de praeterito. Infinitu corpus suit,& de futuro, infinitum corpus erit. In plurali autem sic exponenda est, infinitae stellae sunt. Aliquot stellae sunt,& non tot, quin plures in infinitum, ergo infinitar stellae sunt eo de modo expone istam de praeterito, infiniti dies fuerunt,& istam de futuro, infiniti dies erunt, supposita aeternitate motus coeli. Secundo, probatur lac, infi- haltim corpus est, aliquantum corpus est,& duplum ad aliud,& triplum ad aliud, & quadruplum ad illud,& sic in infinitum, ergo in sinitum corpus est. in plurali autem sic, infinita odera sunt. Duo sunt,& tria,& quatuor,& quinque,& sic in infinitum, ergo infinita odera sunt, uterque istorum modorum usitatus,& ualidus est, licet forte se cundus sit manifestior Constat igitur tibi quomodo probanda sit propositio de infinito categorice,& sync Megorice sumpto. Conclusiones deductas ex hoc modo probandi, iride in Paulo, ubi supra,& haec dicta sint de propositione exponi bili. De stro ostione officiatili. Cap. IIII. I N capitu. quarto uidendum est, quomodo propositio officiabilis probanda sit, & hic tria agenda sunt. Primo, quid sit. Secundo, quot modis fit. Tertio,quomodo probatur. Quantum ad primum aduerte, quod propositio officiabilis est illa, cuius dictu ui siue oratio insinu tua determinatur aliquo sex terminorum modalium, uel uerbo

496쪽

DE PROBA. TERMINORUM. et ly

concernente actum mentis. Exemplum primi, necesse est Deum esse . Exemplum secundi, credo Deum esse omnipotentem. Termini enim siue uerba concernentia actum

mentis, sunt ist. Scio, intelligo,Credo, opinor, imaginor, Volo, Desidero &c. Sed aduerte, quod termini modales, & uerba conce nentia actum mentis, pollunt in duplici sensu facere ropositionem scilicet in sensu composito,& in sensu diuiso. In sensu quidem composito praecedunt, aut subsequuntur orationem infinitivam, ut hic, necesse est Deum esse,

uel sic, Deum esse est necesse, & hic, Scio hominem esse risibilem, uel sic, hominem esse risibilem intelligo. Quantum ad secundum aduerte, quod propositio o sciabilis in sensu composito potest fieri duobus modis.

Primo , per terminum modalem,& uerbum importansactum animae, ut praediximus. Secundo, per hos terminos,per se,per accidens, per se primo, per se non primo, ut declarabitur. Quantum ad tertium aduerte, quod propositio officiabilis sue sat per terminum modalem,siue per uerbum significans actum mentis, siue per hos terminos per se per accidens, per se primo, per se non primo, dummodo

fiat in sensu composito sic officianda,id est probanda est. Necesse est Deum esse, sic Probatur. Haec propositio est necessaria, Deus est, quae adaequale significat Deum

esse,ergo necelle est Deum esse. Scio hominem esse immortalem secundum animam,sc probatur. Haec propositio est scita a me, Homo est immortalis secundum animam , quae adaequale significat hominem esse immortalem secundum animam,ergo scio hominem esse immortalem secudum animam, ergo scio

Per se primo homo est risibilis, probatur sic, Haec propositio est per se primo, homo est risibilis, quae adaequa- te significat hominem elle risibilem , ergo per se primo homo est risibilis'. Per se no primo, Sortes est risibilis, sic probatur. Hare propositio est per se non primo, Sortes est risibilis, quae adaequale significat Sortem eue tisibilem,ergo &c.

497쪽

- TRACTATUS DECIMus

Per accidens homo currit,sic probatur. Haec propositio est per accidens, Homo currit, quae adaequale signisi

cat hominem currere, ergo &c

Dixi dummodo fiat in sensu composito, quoniam in sensu diuiso non eli ossicianda, sed probanda secundum

exigentia termini praecedentis terminum modalem, aut uerbum concernens actum mentis. Verbi gratia, Deum necesse est elle . Haec est resoluenda hoc modo, hoc necesie est esse, & hoc est Deus, ergo Deum necesse est e se. Haec alitem omne homine possibile est este albu, exponenda est, sicut uniuersalis affirma. Exponatur ergo sic,

hominem possibile est esse album,& nihil est homo, quin illud possit esse album , ergo omnem hominem postibile est elle album. Conflat igitur tibi, quid sit propositio officiabilis, M& quo inplex lit,& quomodo probanda . Conclusiones illatas ex hoc modo probandi, uide in

Paulo in traei. ne probationibus terminorum. De Inropositione descript ibis. Cap. v.

i I N hoc cap. agendum est de propositione descriptibili,& hic quatuor agenda . Primo , quomodo sumitur hic descriptio a qua denominatur propositio descriptibilis. Secundo quid sit propositio descriptibilis . Tertio quot

modis sit. Quarto quomodo probatur. Quantum ad primum aduerte, quod descriptio dupliciter sumitur. Primo, pro oratione, in qua continetur gelius, & rei proprietas, ut illa est omnis descriptio . Homo est animal risibile, & perly rei proprietas,differt descriptio a vera diffinitione; quoniam illa datur per genus,&propriam differentiam essentialem , ut homo est animal rationale. Secudo, sumitur pro quadam rei denominatione, na rem sic uel sic denominare, est eam describere, in hoc loco no dicitur propositio descriptibilis a descriptiore primo modo sumpta, sed secundo modo. Nam de de

s criptione,& descripto siue descriptibili, primo modo faeturi sumus in trae . de syllogismo topico, sicut & de diffinitione, & diffinito siue discnibili. antum ad secundum aduerte, quod propositio descripti-

498쪽

DE PROBA. TERMINORVM. r oscriptibilis sic diffinitur. Propositio descriptibilis est illi,

in qua uerbum concernens actum menti S, determinat incomplexum positum in praedicato, dummodo nullus terminus mediatus praecedat uerbum concernens actu mentis,ut ista est descriptibilis, Ego cognosco rosam. Dicitur in complexum positum in praedicato; quoniam si ponitur in iubiecto, stat materialiter, & non formaliter, ut rosam cognosco, patrem meum cognosco

tales propositiones non sunt descriptibiles, ted resolubiles, sicut indefinitar, aut singulares. Dicitur, dummodo nullus terminus mediatus praecedat &c. quoniam si talis terminus praecedat uerbum con- cernens actum mentis, talis propositio non est probanda descriptibiliter, sed secundum exigentiam termini immediate praecedentis, nam si fiat propositio indefinita uel particula, uel singularis per terminum discretum, resol- uenda est, ut hic , Homo cognoscit seipsum. aliquis homo cognoscit seipsum, Sortes cognoscit seipsum. Si autem fiat uniuersalis assirmativa, exponenda est ut hic. Omnis homo desiderat scientiam . Quis autem dicatur terminus mediatus,& immediatus, docuimus in primo cap.

huius tractatus

Quantum ad tertium aduerte, quod propositio descriptibilis potest feri duobus modis. Primo, per terminum

incomplexu, cui correspondet complexum, ut intelligo uel cognosco coelum, desidero panem, nolo bellum . Secundo, per terminum in complexum, cui correspod et coplexum, ut scio a conclusione, scio syllogismum, scio co- sequentiam , scio inductionem Sc. Descriptibilis primo modo, cogruo sit per hec uerba, Intelligo,Cognosco,Desidero, Volo, Nolo: quoniam indifferenter determinatur in complexum,& complexum ex parte rei.Nam congrue dicimus, cognosco Sortem, & cognosco Sortem esse risibilem. Secundo autem modo fit per haec uerba. Scio, Credo, opinor Dubito, nam obiectum eorum est complexu ex parte rei, ut scio homine esse animai,credo Deum esse omnium creatorem, dubito papam esse Romae .

Quantum ad quartum aduerte, quod propositio descripti-

499쪽

TRACTATUS DECIM V s

scriptibilis tam primo , quam secundo modo probanda

est, ut infra. Primo modo sic, cognosco Sortem , cognosco aliquid sub ratione qua Sorteu, ergo cognosco Sorte. Tu uatelligis coelum,tu intelligis aliquid sub ratione, qua coelum , ergo tu intelis rumis codilum.

- secun o Hitem modo sic, Scio a , propositionem, scio ad,antequam significatum a propositionis, quod scio adaequale significari pera , propositionem. Credo hane propositionem Deus est trinus.& unus. Credo aequatum significatum huius propositioni v Deus est trinus,& unus quod scio adaequale significari per hanc propositionem. Deus est trinus,& unus, ergo &c. Dubito hanc popoli e tionem, scilicet coelum est incorruptibile. Dubito adaequatum lignificatum huius propositionis, scilicet, Coere tu est incorruptibile, quod scio adaequale significari per hanc propositionem, scilicet coelum est incorruptibile,

Silat igitur, quid si propositio descriptibilis,& quot

modis fit,& quomodo probanda est. Cones usiones illatas ex hoc modo probandi, uide in Paulo, tibi supra.De propositioire proh altat per causas ueritatis .

I u hoc capite agendum est de propositionibus, quae proba dae iii ni per causas ueritatis.& hic duo agenda Suta Primo, suid s t propositio probanda petr causarum ueritatis. Secundo, quae sint huiusmodi propositiones. Tertio quomodo probandae sint. Quantum ad primus aduerte, quod proposito probabili, per caulis ueritatis est illa,cui possunt assignari multae caulae dis uncti uae,per quas redditur uera . Verbi gratia, Sortes habet pullum concitatum. Huius possunt ei se plures cause, puta quia iratus est, quia uelociter ambulauit, quia multum comedit, quia febricitat Sc. , Qua utum ad secundum aduerte quod huiusmodi propositiones sunt illae, quae constituuntur pcr haec uerba in Scipit,& desinit,& per ablatauum acceptum in consequen

500쪽

DE PROBA .iT ERMINORVM. a t

exemplum de incipit, Sortes incipit esse iustus. Exem- et plum de Desinit, Sortes dc finit esse iniustus, exeplum de ablativo in consequentia. sole existente in ariete fit aequinoctium.

Quantum ad tertium aduerte, quod alio modo probatur propositio de incipit,& alio modo propositio de desinit,& alio modo propositio de ablatiuo in consequentia. Nam propositio de incipit probatur per disclinctium copo litam ex duabus copulatinis, quarum copulatiuarum prima fit ex categorica affirmata tia de praesenti , & nega tiua de praeterito, Secunda autem ex negativa de praesenti,& affirmativa de suturo , exemplum primi, Rosa incipit florere , ic, probatur. Rosa nunc floret, & ante hoc nunci praesens immediate non floruit, ergo rosa incipit florere,& hic modus probandi, quid dicitur per positionem de praesenti, det per negationem de praeterito, deseruit re bus permanentibus, in quibus ex parte inceptionis est dare primum instans sui este, ut tibi declarauimus in tractatu de primo, & ultimo instanti in libro Physicorum,exemplusecundi. Sol incipit moueri, sic probatur . Sol nunc non mouetur, dc post hoc nunc praesens itar mediate mouebitur, ergo incipit moueri,& hic modus probandi, qui dicitur per negationem de praesenti, & politionem de futuro deseruit rebus successi uis, quales sinit motus, tempus,alteratio, motus localis , augmentum , & decrementum, in quibus non est dare primum sui esse, ex parte inceptionis, sed ultimum sui non esse, ut tibi declarauimus in tra c.

Propositio de desinit probatur per dis unctivam coin

positam ex duabus copulatiu:s, quarum prima fit ex categorica negativa de praesenti, de categorica affirmati uet de praeterito. Secunda autem fit ex categorica affirmativa de praesenti,& negativa de futuro. Exemplum primi. Rosa desinit florere, ac probatur. Rosa nunc non floret,& immediate ante hoc nunc praesens floruit, ergo rosa delin et forere, Exemplum secundi, Sortes desinit esse, sic probatur, Sortes nunc est,& immediate post hoc nunc praesens non erit ergo Sortes desinit esse. Primus modus deseruit H li rebus

SEARCH

MENU NAVIGATION