Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

531쪽

DE s YLLOGIS . DE MON. Esr

- Respondytur, licet ordinarie,& uniuersaliter non conuertatur uniuersalis affirmativa, in uniuersalem affirmatiuam, quoniam non ualet, Omnis homo est animal, ergo omne animal est homo, tamen in tarticulari materia conuertitur, ut quando conueria,& couertens constat ex terminis conuertibilibus, sicut est in propolito. Nain animal rationale,& Eomo, & risibile, sunt terimini co uertibiles,&ideo cum in praedicto syllogismo tam primo,quam secundo sint tres propolitiones uniuersales affirmativae formatae de terminis conuertibilibus, pollunt omnes conuerti in uniuersalem affirmativam, & si e patet, quod obiecto facta nihil ualet. Concludit enim de terminis no conuertiis bilibus, quales tant homo,& animal,& uniuersaliter species,& gemis. Nos autem intendimus de terminis conuertibilibus, quales sunt diffinitio,& diffinitum, subiectum, &propria passio. Haec de secundo capite dicta sint. x etae ilibus praemissis fit de mons ratio potissima.

C A P. III.

N tertio capite declarandum est ex qualibus praenai sis fiat demonstratio potissima, quae est demonstratio propter quid . Nam ordo scientiae requirit, quod pol quam declaratum est in capite praecedenti,ex quibus est, tanquam ex materia, puta quia est ex ueris, primis, ina mediatis,¬ioribus,nunc declaremus earum qualitatem , quae habet rationem formae, puta utrum praemillae demonstration tu

debeant esse necessariae , & uniuertales, &per se, & eundum,quod ipsum, Hic igitur ad mentem Aristotelis sunt quatuor conclusiones probandar. Prima est, Demonstratio propter quid debet esse ex praemissis necessarius. Secunda est debet esse ex praemissis, quae sint de omni . Tertia est, debet esse ex praemiis is quae sint per se. Quarta est debet esse ex praemissis,qua: cnt secundu quod ipsum.

Verum ne procedamus per incognita,& ne simus coacti idem saepius repetere, prius declarabimus, quid sit propositio necessaria, quid de omnjber se, quid secuitu quod ipsum. Deinde singulas conclusiones probabimus. Tu igitur aduerte, quod propositio necessaria est ea; quae ita est uera, quod non putest esse salsa, sed est immutabilis LX ueri

532쪽

TRACTATUS EUNDECIMUS

ueritatis, ut omnis homo est rationalis. N am sicut ens nece stari uni e it illud quod est, & non potest eue, sic propositio ne cellaria est, quae est uera, & non potest non esse uera,& in hoc distinguitur a propositione de possibili, & de contingenti, quae potest aliquando esse uera,& aliquando salla. Prono sitio de omni loquendo posterioristice est illa cui riv Praedicatum uerificatur de omni colento sub subiecto.& omni tempore, ut homo e si animal, linea est longitudo,& breuiter;quando praedicatum est diffinitio, uel pars dio finitionis subiecti, uel proprium eius, dummodo subiectumst terminus communis de pluribus praedicabilibus, siue praecedat signum uniuersale affirnaatiuum, siue non. Unde posterioristice ita est de omni illa, homo est animal, sicut ista, Omnis homo est animal, Dixi posterioristice , ut dis in inuatur propo litio de omni prioristica, ab ea, quae esto olcrior istica. Nam non est de omni prioristica 'isi praeponatur subiect Hienum uniuersale, nec est necesse, q-d Praedicatum omni tempore dicatur de subiecto, sed sufficit. Quod dicitur de omni contento tu S lubiecto . Vnde haec elide omni prior stica, Omials homo currit, non autem posterioristica,& haec non est de Oi prioristica, Homo est animal, sed est indefinita, est autem de omni posteri ristica , quoniam praedicatum dicitur de omni contentolab subiecto,& omni tempore,&aduerte, quod omnis propositio de omni prioristica, est necessaria, ted non e conuerio, Nam haec necellaria est, Deus est,& ista, Sortes est homo, & tamen no sunt de omni: quoniam subiectum est terminus discretus, qui non est communis pluribus, nec actu, nec aptitudine . Constat igitur tibi quid sit propositio de omni posterior istica,de qua solum hic intendimus . Propositi' per te est illa, cuius praedicatum est dissilitio iel pars diffinitionis subie bu e conuerso. i. cuius subiectum est de dissinitio ite . praedicati, uel cuius iubiectu exri primit causam praedicati. Unde omnes istae sunt per se, honio est animal rationale, homo est risibilis. Interfectias interiit interfectione, Album albet albedine, medicus medicatur arte medicatina, &c. Pro quorum notitia aduerte ,

quod

533쪽

DE SYLLOGIS. DEMON.

quod Aristoteles in primo Posteriorum assignat quatuor modos per se, ex quibus primus, & secundus , & quartus sunt modi praedicandi per se, tertius autem est modus existendi per se. - Primus est,quando praedicatum inest subiecto, ut dissinitio, uel pars diffinitionis, siue in recto, siue in obliquo. Exemplum primi, Homo est animal rationale mortale. Exemplum secundi, Homo est animal. Exemplum tertii, Triangulus est figura Exemplum quarti, Triagulus est ex tribus lineis facientibus angulos. Secundus est, quando subiectum est de diffinitione praedicati, & ipsum subiectum est propria materia receptiua praedicati,& praedicatum est proprium uiue proprietas subiecti in quarto modo dic edi proprium . Vnde istie sunt per se in secnndo modo. Homo rrsibilis, linea est recta, uel curua,numerus est par, uel impar.

Tertius modus per se , qui est modus existendi potius, quam praedicandi ,est, quando ly per se dicit solitudinem, . idest negat consortium a subiecto: ut quando Sortes ta lus est in domo, dicitur Sortes per se, id est non cum alio, est in domo, de quando quis aliquid sine socio operatur,

dicitur per se,hoc tertio modo, ut Sortes per se trahit nauem, id est solus,& Sortes persecatat, id est non cum alio,& quando subiectum non est in alio, nec dicitur de alio. Vnde hycsertio modo primae substantiae sunt per se. quoniam nec dicuntur de inferiori, secundae substantiae nec sunt in subiecto, ut accidentia. Quartus modus de se est, quando subiectum exprimit causam praedicati, ut intersectus interiit intersectione. Interfectio enim est propria causa interitus,& ideo haec propositio est per se, quarto modo. Interfectus interfectione interiit. Si autem subiectum non exprimit causam praedicati, nec est propria causa praedicati, propositio erit per accidens , ut hic, Sorte ambulante coruscavit. Neque enim. ambulatio Sortis est propria, nec per se ca corvicationis. Et aduerte, quod in hoc quarto modo sunt aliquae propositiones essentialiter,& aliquae reductiuae . Essentialiter

quidem sunt iste, Medicus sanat edificator aedificat, aegro

534쪽

. TRACTATUS UNDECIM us

tans moritur. Nam subiectum dicit manifeste causam pro priam pr(dicari. Nam ti quaeratur, propter quid medicus sanat respondetur, quia plici tedicus, Haec autem est per accidens, Homo sanat, quia homo ut homo non lanat, sed inquantum medic is cuilae ductivae autem sunt illae, Risi bile ridet. Uili bile ui e tur,oculus uidet, Auditus audit, Audibile auditur, Tangibile tagitur,& per oppositum istae sunt per accides, Polycle tus tacit statuam, album aedificat. Non enim Polycletus, ut Polycletus, sed artisex talis, facit statuam , nec album, ut album, sed ut aedificator aedificat.

Constat i Ritur tibi, quid fit propositio per se,& quot sint

modi per se, & aduerte, quod sicut omnis propositio posterioristica de omni est nec aria ita est per se, sed non e conuerbo . Nam haec est per se. Hic homo est animal. Sctamen non est de omni, cum sit discreta, & haec est per se Sortes est risibilis,&haec, Hac intersectus interiit tame unon est de omni, ut patet.

Propositio , secviii Idum quod ipsum, est illa, quae est de

omni,& per se cinius Praedicatum conuenit subierio ad aequace,& primo etsi conuel tibi liter, Sc non per aliud, sed In quantum tale,& per seipsum Quod praedicatum dicitur uniuersale posterioristicum, ut haec est is ecudum quod ipsum. Triagulus habet tres angulos aequales duobus recti & haec, Homo ett risibilis, & breuiter uti docunque Irse

dicatum conuenit subiecto, innuantum tale,& no propter

ali iii Issines est pro positio. secundu Quod ipsum. Si autem conuenit sus ecto non per seipsum , sed per aliud non est propositio, secudum quod ipsum. Unde haec non est te cundum seipsum, figurali ibet tres angulos , quoniam figura non inquantum figura, sed inquantum haec, puta inquantum triangulus habet tres angulos. Nec ista est secundum quod ipsum,ysocheses habet tres angulos : quoniam ys

cheles non inquantum vis cheles , sed inquantum triangulus habet tres angulos. Tu igitur aduerte, pro regula

enerali, quod quandocunque praedicatum ueris catur de ubiecto adaequate,& reduplicatur super seipsum, A pr. positio secundum se ipsi uti, ut hic, Homo inquantu lic nam est rationalis, est risibilis, est statuae rectae. Haec auten non

535쪽

DE SYLLOGIS . DEMON. sy

est secundum seipsum. Homo inquantuini homo, est animal, quoniam praedicatum non adaequatur subiecto nec conuenit homini inquantum hom is Mest ratione, lux homo, sed ratione, qua animatum sensiti uitiis et animal.

Diximus, quod propositio secundum quod ipsunt est

de omni quoniam cum pr*dicatum adaequetur subiecto, conuenit otiani contento sub subiecto . nam bene sequitur, homo inquantum homo, est risibilis, ergo omnis homo est risibilis. Quod enim conuenit alicui tali inquatum talei conuenit omni t i .

Diximus quod per se: quoniam in propositione secun dum quod ipsum, praedicatum est diffinitio, uel de diffinitione subiecti, & sic est primus modiis per se, uel eil proprietas, seu liabens modum proprietati g, & sc est in secundo modo per se. Diximus,quod praedicatum est uniuersale posteriori sticum. Pro cuius notitia aduerte . quod uniuersale sumitur dupliciter. Primo, pro quolibet superiori respectii sui inferioris , in quo sensu dicitur genus esse utiliteriale respectu suarum specieriim, & species respectu sti8rum indiuiduo rum,& in hoc sensu locuti sumus de uniuersali in tra c. de praedicabilibus. Secundo, sumitur pro praedicato adaequato, & conuertibili cum subiecto, qliod dicitur uniuersale, non quia sit in multis,aut dicatur de multis, hoc enim est uniuersale in,primo sensu, sed quia est uersum,& receptu in uno subiectoi extra quod incenti enitur, ut quia ri si bile, g rationale est receptum in solo homine , ita quod extra hominem non inuenitur,dicitur praedicatum uniuersale de homine, Idem intellige de habere tres, respectu trianguli,& esse parem ii et imparem respeetu numeri, & in hoc se- cudo sensu intendit Aristoteles de uniuersali in primo posteriorum: quando dicit, uniuersale autem dico,quod cum

de omni sit.& per se,& secundum quod ipsum est. Viso,quae sit dropositio necessaria,& quae de omni, &quae per se, & secundum quod ipsum probandum est primo, quod demonstratio potissima, & absoluta sit ex praemissis necessariis, secundo quod sit ex praemissis de om-

536쪽

TRACTATUS UNDECIMUS

ex praemissis secundum,quod ipsum. Primum probatur sic, Demostratio potissima est ex hir,

quae non possunt aliter se habere, ergo est ex necessariis, consequetia patet ex ratione necessarii. Antecedens probatur,demonstratio potissima est syllogismus faciens ici-re,ut patet ex diffinitione data de demonstratione ner causam finalem. Sed scire,est rem, idest conclusionem cognoscere per causam,idest per praemissas, quae non possunt aliter se habere, ergo demonstratio potissima est ex praemi sis,quae non possunt aliter se habere, ex cosequenti,est ex praemissis necessariis. Secundum probatur sic,Demonstratio potissima est ex praemissis, ouarum praedicatum ueris catur de omni contento sub iudiecto, & semper,& infallibiliter, ergo est ex praemissis de omni. Patet consequentia ex diffinitione superius data de propositione de omni . Antecedens autem probatur, quoniam si in praemissis assumptis in demonstratione potissima praedicatum no ueris caretur de omni contento sub subiecto, & semper, & infallibiliter, non

esset demonstratio ex necessariis, ut patet. Sed conclusum est demonstrationem potissimam esse, ex necessariis, ergo' caetera.

Tertium probatur sic, Conclusio demon strationis potissimae est propositio per se . ergo praemissae debent esse per se. Consequentia quidem patet,quoniam sicut no scitur conclusio vera. nisi ex praemissis ueris, sic non demonstratur concluso per se,nisi ex praemissis per se licet enim possit syllogi Eari ex praemissis peraecides, non tamen demdstrari nec sciri,nisi ex praemii sis P se. Antecedes aut de . claratur sic de mente Atistotelis, Conclusio demonstrabi- lis est propositio, cuius praedicatum Ie hadet ad lubiet ciuis,ut propria palsio, uel habens modum palsionis. Sed

quando praedicatur propria palsio ae I ubiecto, est propositio in secundo modo per se, ut declaratum est supra,ergo conclusio demo strationis potissimae est propositio per se. Quot uero modi per se ingrediuntur demonstrationem potissimam,dicemus alias. Quartum probatur sic, Demonstratio constat ex duabus

537쪽

DE SYLLOGIS . DEMON. Ego

bus praemissis,& conclusione, quae sunt propositiones per se, ut dictum est,quarii termini sint conuertibiles,& adaequam ut patet hic. Omne animal rationale est risibile, Omnis homo est animal rationale, ergo omnis homo est ri sibilis. Sed quando termini sunt conuertibiles, & adaequati, praemissae sunt secundum quod ipsum, & earum praedicatum est uniuersale posterioristicum, ut docuimus, ergo demonstratio potissima, de qua tantum nunc intendimu , ,

est ex praemissis , secundum quod ipsum, & confirmatur; quia ut declarabimus infra, demonstratio huiusmodi fit in prima figura in primo modo , & maior constat ex diffinitione subiecti,& propria eius passione , ut, Omne animal

rationale est risibile. Minor autem constat ex diffinito , &diffinitione, ut, Omnis homo est animal rationale. Coclusio uero constat ex subiecto,& sua passione, ut Ergo omnis homo est risibilis. Constat autem, quod isti tres termini , homo animal rationale risibile, sunt adaequati, ergo costituunt propositiones secundum quod ipi um. Haec de tertio capite dicta sint.

E x quibus et qualibus non est demonstratio. Cap. III II N quarto cap. inuestigandum est ex quibus,& quali-Dus non est demonstratio. Nam ex quo in praecedenti cap. inuestigatum est, ex quibus,& qualibus est, cosequens est inquirere ex quibus,& qualibus non sit. Hic igitur ad mentem Atist. quinque conclusiones determinandae sunt,Prima est, Demonstratio non est ex contingentibus,neq; possibilibus aliter se habere. Secunda est, Demonstratio non est ex his, quae sunt per accidens. Tertia est, demonstratio

non est ex extraneis. Quarta est, Demonstratio non est ex

corruptibilibus. Quinta est, Demonstratio n6 est ex principiis communibus. Prima conclusio probatur sic ad mentem Aristotelis, Demonstratio potissima est ex praem issis necessariis, ergo non est ex contingentibus, ncque possibilibus aliter se habere. Consequentia patet; quoniam necessarium,& cotingens Opponuntur, ergo si est ex necessariis,non est ex contingetibus. Antecedes uero tripliciter probatur de notio; licet& in capitu. praecedenti iam probatum sit, tamen pro

538쪽

TRACTATUS UNDE VIM VS

maiori doctrina iterum probandum est. Primo sic, Demonstratio est ex his, quae sunt per se, ut -probatum est in cap. praecedenti, ergo est ex necessarijs. Patet consequentia, quoniam omnis propositio per se est necessaria,Praedicatum enina semper,& immutabiliter di citur de subiecto,ut homo est animal rationale, homo est

Secundo sic,Conclusio demonstrationis est necessaria, quoniam est ea,quae scitur per demonstratione. Sed quod scitur, non potest aliter se habere per diffinitionem ipsius scire,ergo quod scitur,id est ipsa conclusio est necessaria,

ergo est ex praemissis necessariis. Probatur consequentia, . quoniam ut tibi declarabitur in lib. ij. Physi. conclusio comparatur ad praemissas,ut effectus ad causas, sed effectus necessarius non potest esse a causa contingenti , aliter effectus esset potior,quam sua causa, ergo conclutio non potest demonstrari nisi per praemissasinecessarias, Dico de monstrari, quonia ut inquit Aristo. Contingit syllogi Zare necessariu ex non necessarijs, sicut uerum ex non uerit, non aut demon strare. Exemplum primi, Omne curres est - animal, omnis homo est currens per casum , ergo omnis

homo est animal, Exemplum secundi, Omnis lapis est animal,omnis homo est lapis,ergo omnis homo est animal. Tertio sic,& est argumentum a signo, Dicit Arisb signuautem est,quod demonstratio sit ex necessariis, quoniam quando uolumus inferre instantias cotra arguente, quando disputamus,dicimus, Tu non demonstras, etiam quod opineris te demonstrare, quoniam tu non procedis ex necessariis,ergo constat, si oportet demo strationem elle ex

necessariis, aliter non distingueretur simplex syllogi Eatora demonstratore. Hinc patet inquit Arist. quam stulti sint sophistae illi, qui existimant se demonstrare,& scientia acquirere, si habeant principium probabile, & uerti. Seipsos

decipiunt, quoniam non acquiritur scietia, est quae est certa,& euidens de conclusione notitia per principium probabile uerum, sed per necessarium insallibiliter veru, Constat ergo demonstrationem non esse ex cotingentibit, nec

possibilibus aliter se babere,sed ex necessariis Secunda

539쪽

, Secunda conci usio, scilicet, quod demonstroelio non sit ex praemit, is, quae sunt propositiones per accrdens, probatur tripliciter ad mentem Arisb Sed aduerte, quod Arti . perly per accidens, intendit de propositionibu5, quarum praedicatum est accidens commune, siue separabile siue inseparabile, quae sunt in quinto praedicabili, de quo actum est in traei, de praedaeabdibus. De his eni in no habetur demonstratio neque scientia, quoniam pollunt adeste , & ab esse praeter subiecti corruptionem, modo quo exposuimus in praedicto tracta ergo pollunt aliter se habere, ex conse. quenti non possunt sciri ex diffinitione ipsius scire. Non ergo intendit Arist de accidente proprio, quod fluit ex natura rei, quale est risibile in homine, simum & aquilum in naso, crispum in capillis Siccum leue, simpliciter, & calidum sunt mo in ligne. Ista enim, & si sint accidentia , & in

praedicamento qualitatis quo ad entitatem, tamen constituunt propositionem per se in se cudo modo per se, & sem-per insunt subiecto emanantia a principiis subiecti,& ideor de eis potest esse scientia, & per ea, de eis potest esse de monstratio . Declararis igitur his, probatur praeposta

conclusio tripliciter. Primos omnis uera demonstratio est ex praemissis, .& conclusione necessariis, qtiae infallibiliter sunt uerae, ita quod non contingit earum praedicata aliquando in elle, &aliquando non inesse, sed semper & immutabiliter inesse. Sed propositiones per accidens, non semper,& in fallibili--ter sunt uerar, quoniam earum praedicatum contingit ad ei

se,& abesse praeter subiecti corruptionem , loquendo de

accidentibus communibus, ut nunc intendit Aristo. Ergo conflat, quod demonstratio non potest este ex praemissis per accidens , nec de conclusione per accidens. Vnde de his non potest haberi demonii ratiothomo est albus, The , Taurus inuenietur in agro, Sub cane pluet, aegrotus sanabitur, Sortes addiscenserit perfectus Philosophus.

Secundo probatur lic, omnis demonstratio est ex praemissis per se, & secundum quod ipsum, ut inanifestatum est in cap. praecedenti. Sed propositiones per accides, quae

constant ex accidentibus communibus, ut docuimus noni sunt

540쪽

TRACT ATUS UNDECIMUS

sunt,nec possunt esse praemissae per se,ergo ex eis non potest fieri demonstratio. Tertio probatur sic, omnis uera demonstratio ,&potissima de qua hic solii intendimus, facit scire per se per causam,& propter quid ,ut docuimus in secundo cap. Sed syllogismus procedat ex praemissis per accidens, non facit scire per se,per causam, per propter quid. Nam quando syllogismus est ex praemissis per accidens neque maior extremitas inest medio per se, neque medium inest minori extremitati per se,ut patet hic, omne curres est album, Omnis homo est currens, ergo omnis homo est albus. Nasi casu dato, quod omnis homo sit currens, & omnis homo sit albus ,& omne album sit currens, Neque album inest per se currenti,neque currens inest per se homini, ergo &c. Constat ergo quod demonstratio non est ex his quae sunt per accidens. Tertia conclusio, scilicet quod demonstratio non sit ex extraneis, probanda est ad mentem Aristote. Sed antequam probetur, duo praenotanda sunt. Primo, quid sit demonstrare ex extraneis & ex propriis. Secundo duo supponenda sunt. Quantum ad primu aduerte, quod tribus modis possumus imaginare demo strationem esse ex extraneis. Primo,

quando probatur passio extranea a subiecto, ut si Geometra uelit probare linea a. esse pulchram uisu. Nam pulchruaut deforme uisu,non est de cosideratione geometrae,sed prospectivi, rectum aut obliquum est passio propria lineae, ut cadit sub scientia geometrica. Vnde geometra qui probat pulchrum uisu de linea,tendit ad extranea. qui autem probat curuum aut rectum de ea,sistit in propriis. Secundo, quado in at qua scientia probatur aliquid de subiecto alterius scientiae, ut si geometra probat aliquid de nu- me ro, quod est subiectu Arithmeticae, uel de ente aut corpori mobili, quod non consideratur a geometra sed Physico.Tertio,quando in aliqua scientia probatur coclusio spectans ad illam scientiam,non per medium proprium illius scientiae, sed per medi una spectans ad aliam scientiam, ut si Physicus probet aliquam suam coclusionem per medium

SEARCH

MENU NAVIGATION