Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

DE PROPOSITIONE. 3

Ilita uero fiunt in materia remota, in quibus praedicatum non potest uerificari de subiecto, immo ad inuicem repugnat. Is ae autem sunt, in quibus subiectum,& praedicatum sunt opposita, contraria, uel contradictoria, uel priuatiue, uel relative opposita. Exemplum primi: Album est nigrum. Secundi, homo est non homo. Tertii, Caecus est uidens . Quarti, Pater est filius. Et aduerte, quod dicuntur fieri in materia remota, scilicet repugnanti, quoniam naturae subiecti, & praedicati in omnibus praedictis repugnat ad inuicem , nec se compatiuntur. Inde est, quod omnis affirmativa in materia remota semper, & de necessitate est falsa , negativa autem semper & immutabiliter uera . In materia uero naturali est opposito modo. Nam affirmativa semperest uera, negativa semper est salsa. in materia contingenti est medio modo: quoniam affirmativa, quam negativa aliquando est uera, aliquando falsa. Nam quando praedicatum inest subiecto, affirmativa est uera, negativa falsa; quando praedicatum remouetur, affirmativa est falsa, negativa est vera. Haec de septima diuisione di cta sint. Santum ad octauana diuisionem, quae suit haec: Pro

positionum categoricarum participantium utroque termino eodem ordine triplici materia,scilicet naturali, contingenti,& remota,aduerte, T inter eas fit quadruplex oppositio. s. contraria, sub contraria,contradi. subalterna. Oppositio contraria fit inter eas , quarum una est uniuersalis affirmativa,& altera uniuerialis negativa, de eis

dem subiectis,& praedicatis, uni uoce , & aeque amuele. &aeque stricte acceptis. V 3'. Primo dicitur, quarum una est uniuersalis &c. Nam ut distinguantur a contradictoriis, debent esse eiusdem quantitatis, & diuersae qualitatiq. Si eiusdem quantitatis, ergo utraque est uniuersalis, uel particularis, no secudum,quia

non essent contrariae, sed sub contrariae, ut dicetur infra;ergo primum. Si diuersae qualitatis, ergo una est affirmatiua,& altera negativa

Secundo dicitur de eisdem subiectis, & praedicatis; ut, omnis homo est albus, nullus homo est albus, & deiecturum E a

82쪽

TRACTATUS TERTI Us

treius istae duae non sunt contrariae, omnis homo est albus nullum risibile est album. Tu tamen aduerte, quod subi lectum,& praedicatum possunt esse idem tripliciter. Primo, secundum uocem tantum,& non secundum significati m. Secundo, secundum significatum tantum, & non secundum uocem. Tertio, secundum uocem,&secundum li-onificatum. Exemplum primi, omnis canis latrat: nullus canis latrat. Secundi, Omnis homo currit. nullum rationale currit. Terti j, Omnis homo est animai,nullus homo est animal, Prima identitas non suffici t ad contrarietitem, ideo dicitur in desinitione, acceptis uni uoce . Constat autem , quod canis est terminus aequivocus. Secunda autem sufficit ad contrarietatem uirtualem, seu aequi-u alentem ,lsed non ad formalem. Tertia uero sufficit ad contrarietatem proprie dictam, & sormalem. Vnde licet illae duae, omnis homo currit, nullum rationale currit, sint contrariae uirtualiter, eo quod secundum significatum,homo,& rationale sunt idem, non tamen formaliter, quoniam formaliter non participant utroque termino secundum uocem,& secundum significatum.

Tertio dicitur, aeque ample, & aeque stricte acceptis. Defectu huius , apud multos istae duae non sunt contrariae: Omnis homo est animal, mullus homo est animal, quoniam in prima potest teneri tam pro masculis , quam pro LP minis, in secunda solum pro masculis. Tu tamen

aduerte, quod secundum usum in utraque accipi consuc-vit pro masculis, ideo acceptantur, ut uere cotrariae. I temdefectu huius illae duae non sunt contrariae: Omnis homo est albus, nullus homo fuit albus, quia in prima restringitur ad praesentes, in secunda autem ampliatur ad praesentes uel praeteritos. Sed pro nunc stis ine,donec pertractemus de ampliationibus, & appella tionibus. Tu tamen aduerte, quod praedictae non sunt contrariae, no solum ratione dicta, sed quia copula non tenetur eodem modo in prima,& in secunda. Nam in prima est, ly est, in secunda est, ly ssit. Unde in definitione natelligendum est, quod contrariae debent else de eisdem subiectis,& praedicatis,& copulis. Haec de contrariis dicta sint.

83쪽

DE PROPOSITIONE. Is

Oppositio contradictoria est inter eas, quarLm una est uniuersalis affirmativa, altera particua tris negativa, ut,omnis homo est animal, quidam homo non est animal, uel altera est uniuersalis negativa,& altera particularis affirma. i tua ; vr, nullus homo currit,qnidam homo currit, de ei dem subiecin,& praedicatis,& copulis, uni uoce, & aeque ample,& aeqne stricte acceptis. Omnia debent intellisti 1icut expositum est de contrariis. Ut autem habeas maiorem notitiam de eo tradictione, aduerte ex doctrina Aristotelis, quod quatuor conditiones requirit,& defectu cuiuslibet earum, Cultatur contradictoria oppositio. Prima est, quod sit affirmatio eiuslem de eodem,& negatio,dummodo sumatur idem secundum rem & uocem, ur, Sortes currit, Sortes non currit. Defectu cuius ista apud Logicum non sunt contradictoria formaliter, sed uirtualiter, siue aequi pollenter tantum ex parte rei, Cicero currit a Marcus non currit. Posito euim quod sint synonyma ex parte significati, quia idem homo dictus est Marcus de Cicero, tamen distinguuntur uoce siue termino , quoniam duo sunt termini, Marcus & Cicero, ideo non sunt contradictoria formaliter, sed aequi pollenter. Aequi pollenter quidem, quoniam idem individuum intelligitur per Marc una,& Ciceronem, formaliter autem non , quo- niam Logicus obseruat oppositionem de uirtute sermonis philosophus aute qui est artifex realis, de uirtute rei,& fignificat. Unde apud physicum ista contradicunt, Materia prima est ens in potentia; Primuin subiectum non estens in potentia. Pro eo de enim accipit materiam primam,& primum subiectum. Secunda est,quod duae propositiones co tradictoriae referantur ad idem, ut secundum idem,& propter huius defectum, istae non contradicunt. Aethiops est albus dentes, Aethiops non est albus pedes;non enim fit praedicatio secundum eandem partem.

Tertia est, Quod teneantur similiter, ideo istae duae non contradicunt , nullum animal est genus , animal est genus. Nam in negativa stat animal pro suppositis,

E s in ra

84쪽

TRACTATUS TERTIUS

affirmativa stat pro natura communi. Sed id non intel-Iges, donec in tract. suppositionum exercitatus sueris, ideo sustine. Quarta est, quod referantur ad idem tempus. Et defectu huius, istae duae non contradicunt, Sortes uenit hodie, Sortes non uenit heri. Et aduerte quod omnes istae conditiones exprimuntur in diffinitione contradictionis, quae extrahitur ex doctrina Arist. praecipue in quarto Metaph.& est haec. Co tradictio est affirmatio & negatio, id est propositio affirmaritia & negatiua eiusdem praedicati de eodem subiecto. Ad idem secundum idem, similiter & pro eodem tempore. Haec de contradictoriis dicta sint. Oppositio subcontraria est inter eas, quarum una est particularis affirmatiua uel indefinita , altera autem est

particularis negatiua uel indefinita de eisdem praedica-etis,& subiectis, & copulis viri uoce acceptis, & de eodem modo supponentibus. Primo dicitur,propositio affirmativa & negativa, particulares aut indefinitar, ut excludamus duas singulares. Nam illae sunt contradictoriae secundum rem & significatum, licet non in figura, quoniam in figura, ut declarabitur tibi infra, oportet unam esse uniuersalem affirma. uel negatiuam,alteram,autem particularem affir. uel nega, ut

patebit m figuris, quas infra describemus. Quare autem duae sine utares non sint sub contrariae, ratio est haec, quia duae tabcontrariae possunt esse simul uerae, ut, Quidam homo cudit, Quidam homo non currit. Duae autem singulares non possunt esse simul uerae nec simul falsae , sed una uera & altera falsa in omni materia, ut, si haec est uera, Sortes non est asinus, haec necessario est salsa , Sortet est alim s. Ergo sunt contradictoriae.

Secundo dicitur, de eisdem subiectis &c. intellie en- dum est eodem modo, sicut dictum est in oppositione

contraria.

Tertio dicitur uni uoce tentis, desectu cuius istae non sunt sub contrariae, Q ooddam sanum est animal, Quoddam sanum non est animal. Quarto dicitur,eodem modo supponentibus. Defectu cuius

85쪽

DE PROPOSITIONE. 36

cuius istae non sunt sub contrariae, Homo est species, Homo non est species, nam in prima homo supponit pro na tura communi, in secunda pro natura partita in suppositis. Sic quidem dicimus pro nunc. In trac. autem sup nositionum manifestabimus quomodo ista non est indefinita. Homo est species, sed singularis ,& ideo manifestius tibi erit, quod non sunt sub contrariae, non solum, quia no sup ponit homo in prima & secunda eodem modo, sed quoniasunt singulares quas necesse est,ut,diximu5 esse oppositas contradictoriae, secundit in rem & significatum. Oppositio subalterna est inter eas, quarum una est universalis affirmativa, & altera particularis aut indefinita, aut singularis affirmativa. Uel, una est uniuersalis negati-ua,d: altera est particularis, aut indefinita aut singularis negativa de eisdem subiectis & praedicatis,& copulis &c. ut clictum est in aliis opposirionibus, Hic tria sunt declaranda . Prietio, quare dicuntur subalternae, secundo, quare duae singulares affirmativa & negativa sunt tubalternae,& non subcontrariae Ad primum dicitur, quod ideo uniuersalis a r.& pa ticularis affirmativa dicuntur subalternae, tu a una sub altera ponitur scilicet particu . sub uniuersali, Uti de uniuersalis se habet, ut antecedens, particularis ut consequens. Nabene sequitur. Omnis homo est animal. ergo quidam homo est aiat,& ho est alat,& i sle homo est aiat, ut tibi manifestu erit in supposi. Non asst sequitur eco uerso, quia ab inferiori distributive ad sit perius affirmat rite non ualet consequentia, non enim sequitur, aliquis homo est ii ultus. ergo omnis homo est stultus. Et aduerte, quod sicut dicuntur subalternae per respectit in suppositionis, quem habet particulares ad uniuersa les, sic dici possent superat- ternae, per respectum superpositionis , quem habent ii niuersales ad particulares. Sed primis placuit sic denominare ab inferioribus, quorum est subiici & supponata

perioribus.

Ad secudum dicitur, quod ideo duae singu.am r. & neg.

sunt subalternae, quoniam sicut ualet consequentia ab uniuersali affir. uel nega. ad particu . &inde a fr. & nega, sic

86쪽

TRACTATUS TERTIVS

ital et ad singu .a r.& nega. Nam si haec consequentia ualer, Omnis homo currit,ergo aliquis homo, & homo currit. sic ualet, Ergo iste & ille currit, quoniam, ut declarabitur tibi in trac. suppositionum, signum uniuersale assi matiuum &negati itum distribuit terminum immediate sequentem,& licet descedere ad sua singularia diuisive. Sed pro nunc siistine, ne confundaris,donec habebis de suppositionibus notitiam. Et ideo sunt tubalternae,sicut particu.& indefi. Non autem sunt subco utrariae ratione iam dicta, quoniam sub contrarias contingit esse simul ueras, duae autem singularis negativa & affirmativa, in omni materia ita

se habent, quod si una est uera, altera est salsa i& non pota sunt et se simul uerae nec sinitii salsae,& ideo, ut diximus, nosunt sub contrariae, sed contradictoriae. Con llat igitur tibi,

quomodo propositiones categoricae participantes utroque termino & eodem ordine, constituunt quatuor genera oppositionum. Et quoniam possunt formari in materia naturali & remota & contingenti, ideo figurabimus tibit rcs figuras. Prima erit de oppositis in materia naturali, secunda de oppolitii in materia remota, tertia de oppositis in materia contingenti. ut patet infra.

87쪽

Omnisho eth a

Quidam

ho non

est alat. Quidam

homo

est alat. Si coid mi ae T cura oppositionum in materia naturali.

bigura oppositionum in materia remota,

88쪽

Onani Sho est al

Quidam

ho non

est alb Quidam homo est albus.

Figura oppositionum in materia contingenti . t 3

ia in

Pro completa intelligentia quatuor generum oppositionum , tam in materia naturali, quam remota & contingenti , de quibus signauimus praepostas tres figuras et declarandum est, quomodo se habent ad ueritatem & falsitatem: & primo quomodo post in t e sse simul uerae uel false, uel una uera ,& altera falsa, in materia naturali. Secundo quomodo in materia remota, tertio, quomodo in materia contingenti. Tu igitur aduerte,quod in materia naturali, duae contrariae ita se habent, quod semper affirmativa est uera,&nerativa est falsa, nec podiunt esse simul uerae, nec simul falsae. Et ratio huius est , quia in materia naturali, praedicatum de necessitate semper uerificatur , & conuenit subiecto et ergo propositio uniuersalis negans praedicatum

89쪽

DE PROPOSITIONE. 3

tum inesse subiecto, semper est falsa, & uniuersalis affr- mativa semper est uera . Similiter duae sub contrariae in materia naturali ita se habent, quod particularis affirmativa semper est vera. Nam si haec est uera de necessitate, omnis homo est animal , bene sequitur, ergo & quidam homo, & homo , hic homo est animal, ut tibi declarabitur in tract.de suppositionibus. Item, si uniuersalis negativa semper est salsa, sequitur & particu . negati. esse salsum, quoniam subnegatiua uniuersali defenditur ad omnia supposita distributivae negatiuae. Nam bene sequitur, Nullus homo est animal ,ergo nec quidam homo, nec homo, nec Plato est animal. Vnde patet, quod quoniam uniuersalis negativa, est salsa, particul & indefinita & singul. negativa est sal se. Et Sic patet, quod in materia naturali, natura & conditio contrariorum est, quod una sit uera,& altera salsa,nec unquam sint Simul uerae, nec simul falsae . dummodo se uetur praedicatio directa. Quod dico, quoniam in praedi catione in directa, non in conuenit ut ranu; esse ueram, ud hic, omne animal est homo, nullum animal est homo. Naeut patet, utraque est sal sa , quoniam utraque est in directa et minus enim uniuersale est praedicatum, quam subiectum. Sed in doctrina Peripatetica semper loquendum est proprie & directe. Quid autem sit praedicatio directa,&in directa, manifestabitur tibi in tract. de uniuersalibus, & in traei. de syllogismo formali, ideo pro nunc

sustine.

Contradictoriae uero in materia naturali ita se habent; quod si una est uera, altera est falsa,& e conuerso. Na hoc est primum principium, quod defenditur in quarto Metaphysicae ab Aristo tole contra antiquos, scilicet quod in nulla materia duo contradictoria possunt esse simul uera, nec simul salsa,ergo nec in materia naturali. Et ratio huius est , quia impossibile est idem simul & uere astirmari & negari de eodem . Sed in contradictoriis affirmatur& negatur idem de eodem . Nam si ista est uera omnis homo est animal, & haec est uera, Quidam homo est antrimal, dc demonstro Sortem. si ergo dicis, quod particula-

90쪽

TRACTATVS TERTIUS

ris negativa est uera, scilicet quidam homo demonstrato Sorte. non est animal, ergo affirmatur & negatur simul &liere idem de eodem, scilicet esse animal, & non esse animal de Sorte quod est impossibile.

Subalternae ita se habent in materia naturali, quod univer salis affirm.& particularis affir. semper sunt uerar, quoniam particularis sequitur uniuersalem. Nam bene sequitur, Si omnis homo est animal, quod quida homo sit animal, ut tibi declarabitur in traei. de consequent ijs. uniuersalis autem Sc particularis nega. semper sunt falsae, quonia praedicatum in materia naturali, ut docuimus supra, no potest remoueri,neque negari a subiecto. Unde haec semper est falsa, Nullus homo est animal, ex consequenti & ista, quae e t sua iubalterna,quidam homo non est animal. Constat igitur tibi quomodo quatuor genera oppositionum se habeant ad ueritatem & falsitatem in materia naturali. In materia autem remota sic se habent contrariae, Uniuersalis affirmativa semper est salsa, ut Ois homo est asinus,& uniuersalis negativa semper est uera, nullus homo est asinus quia in materia remota, ut docuimus supra, praedicatum repugnat subiecto. Ergo probositio uniuersalis affirmativa. qua affirmatur praedicatum conuenire subiecto,est salsa,& negativa, qua negatur praedicatum, tale, puta asinum conuenire subiecto,puta homini, est vera.

Sub contrariae eodem modo se habet, scilicet quod particularis affirmativa semper est falsa. Nam bene sequitur, quod si omnem hominem esse asinum est falsum, etiam sequitur, quod aliquem hominem esse asinum, sit falsum, ut,

tibi declarabitur in traei. consequentiarum. Contradictoriae, ut iam diximus in omni materia, ita sese habent, quod si una est uera, altera est falsa, & econuerso,ergo in naateria remota.

Subalterna ita se habent,=uniuersalis affirmativa &parti c. affiri sunt falsae. Nam bene sequitur, si oem hom ne esse asinum est salsum,ergo & quedam homine esse asinu, est falsum. Vniuersalis autem & particu nega. sunt uerari Na bene sequitur, si nullii holem esse asinu est uerit , ergo quendam holem non esse asinu, est uerum. Sed aduerte, Pueritatem

SEARCH

MENU NAVIGATION