Danielis Berckringeri Institutionum et exercitationum Ethicarum AcademicoPeripateticoStoicoScolasticarum liber primus secundus

발행: 1668년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

EMisari Lib. I. Cap. XLVII. 41 r

amare amara, sanguineos suavia, septentrionales multam carnem ,& multum po-trem , meridionales contra olera & herbas.

Neque obicem objicitPhilosophicum prae- disputatis , vel illud, quod appetitus natu-xalis dividatur contra animalem, vel hoc, quod voluptates naturales & non naturales non diwerant, nisi secundum diversa obsecta, hoc est, materialiter, & secundum numerum, non speciem. Non illud, quia quod appetitur appetitu naturali, idem. met potest ap2eti appetitu animali, cum fuerit apprehensum , v.g, cibus potus Uenus ab animali: Non hoc, quia diversitas

voluptatum naturalium a non naturalibus non est materialis tantum, sed etiam quo

dammodo sermalis , in quantum procedit ex diversitate obsecti activi, quod est bonum apprehensum, velut conveniens, ab soluta apprehensione,unde voluptates nain turales , vel cum imaginatione particulari, deliberatione ve, unde voluptateS non naturales. Voluptas Bona sive Honesta est,quae fluit eκ virtutu actionibus, sive operationibus virtuosis, quibus vir bonus delectatur. Homini propria, sicut ipsa virtutum actio, unde fluit. Atque haec simpliciter &absolute bona scilicet. Dico simpliciter & ah- solute bona. Duplex enim est voluptas.' alia abΕlute bona. alia comparate, idque vel apparenter , vel vero, pro indole ac na- '

432쪽

41i Institui: S Exercit. tura boni, unde denominatur. Ut enim se habet bonum, ita & facultas, & habitus, &quae eκ facultate vel habitu operatio , &subsequa voluptas: Athoriorum aliud est simpliciter & absolute bonum, aliud comparate secundum quid atque alicui , huic

aut illi, non omnibus , similiterque facultas habitus & operatio en facultate vel habitu : Quare & voluptas, quae vel bona absolute, vel bona alicui, idque vel apparen ter, vel vere. Voluptas absolute bona est illa, quae vera appellatur, qualis quae e κvirtutibus & bonis actionibus capitur: Voluptas comparate sive alicui bona est illa, quae in aegrotantibus, aut fame sitive laborantibus , scabie ve titillatis, esse solet. Hi

namque eam voluptatem expetunt illi quidem, sed dum vel siti, vel fame, vel morbo laborant , alias non item . cum vera &absoluta voluptas ab omnibus expetaturo

Arque hujus posterioris generis & commatis voluptas non tam est , quam videtur. Propterea quod sit cum antegressit molestia quadam & dolore . non item , quae generis & commatis prioris. Etenim voluptas, quae capitur eκ virtute & scietia,non magis molesta, quam ipsa virtus & scientia , cum Voluptas, quae sequitur, pro Nime nascatur ex habitu virtutis & scietis. Unde essicitur,

alteram eκ eventu e M voluptatem , atque

eκ eventu jucundam α suave, alteram vero per

433쪽

Ethicarri lib. I. Cap. XLVII. 413 per se,adeoque per se & natura sua jucunda& suavem. Probatur utrumq;. Prius lemma hoc pacto: Voluptas quae est conjuncta cudolore & cordolio,non est simpliciter voluispias, quia voluptas simpliciter emcludit o. mne dolorem: At voluptas,quam capimus eπ cibo, potu. Venere , est conjuncta cum

dolore: Ergo non est simpliciter voluptast Posterius lemma illo: Voluptas , quae est seJuncta a dolore, est voluptas simpliciter: Talis est voluptas, quae est eκ virtutibus &scientiis: Ergo voluptas simpliciteri Assue adeo fastem aisquam voluptatem esse onam S honestam, id vero probatur sis sequentium rationum. I. Quia , quem admodum bonum aliud simpliciter & ab- lute bonum , aliud vero secundum quid

honum,quoniam alicui bonum, alicui vero non . ita etiam voluptas, bono cognata,

alia simpliciter atque absolute bona alia secundum quid, ut modico ante dictum. IL Quia, si bonum vel est habitus, vel opera, tio ab habitu prosecta,igitur saltem pliquis habitus erit bonus, & aliqua operatio, si ali. qua operatio, etiam aliqua voluptas cum nullus effectus possit toto genere esse deterior sua causa , S per Consequens nec voluptas.' III. Quia saltem ista voluptas. quam percipit vir bonus & studiosus in virtutum actionibus, est bona, immo optima. I V. Quia operatio sine . imped,

mento ,

434쪽

mento , quam οἰνεαπολσον vocant Grae L. Connexa cum voluptate: Beatitudo est talis operario : Quare ConneXa cum voluptate Quod si ita, minimum illa voluptas

erit bona . hoc magis. quia bonum nunquam induit naturam mali, nedum sum mum bonum, quale bonum beatitudo. V. Quia, niti bona sit voluptas , aliqua dun-taκat, eruietur inde. beatum non vivere jucunde, immo etiam moleste , atque ita homo beatus non tantum in voluptatibus

nullis erit, quod absurdum, sed hoc amplius in molestiis, quod absurdius. VII. Quia voluptas , aliis bonis addita, ea facit Opta biliora accessione sua: Majus enim bonum virtus cum voluptate , quam si sola sit, & voluptate destituta: Quare bona,

cum bonum non augeatur nisi homoge . neo , hoc est, bono. HII. Denique, quia voluptas ab omnibus eη petitur. tam ratione utentibus , quam ejus eXpertibus, tam .

bestiis, quam hominibus. Quod autem ab cimnibus eκpetitur, illud. videtur esse per se bonum, cum bonum lit, quod omnia appetunt; saltem bonum , saltem non malum. lati corporis voluptas, quae bona, si

non simpliciter &de se, minimum eX eventu, sicut medicina,quae ut non sit bona simpliciter,est tamen bona aegrotanti. Quinimmo corporis c. quam diπi,voluptas bona

dicique potest, adg debet. rici potest.

435쪽

quia,qua ratione non malum dicitur etiam horium,eadem & corporis voluptas necessaria tamen , vel ad corporis iustentatione, vel ad sobolis propagatione, non superva Canea& eNOrbitans, quae modum eκcedit RQ terminum, quem recta ratio praescribir, naturaeque necessitas postulat : Eccur Quod namque non malum ideo, quia remotum a malo , hujus remotionis sive orbationis ratione bonum quoque dici soler. Sed non proprie scilicet,cum vere bonum

non sit tale orbatione mali, verum contra potius malum orbatione seu privatione boni, deinde bonum του aliquatenus, & usque ad aliquem terminum, qua tenus videlicet servatur mediocritas, rati ni sque praescriptum , ac naturae desideruum , quod si non teneatur atque Observe

tur . statim voluptas corporis desinit esse hona, etiam necessaria. Unde non solemus Pravos appellare eos, qui utuntur cibo &Potu tanto, quanto opus est,sed qui nimio. De Venere alia videtur esse ratio , quan tum ad necessitatem, quia non est necessa. ria pro vita individui ea utentis, sed omnis superflua ut sic, necessaria interim pro generatione alterius indi vidui. Dici quin etiam debet, quia oppo itus dolor corporis est in malis, si ve sit positivus, qui a malo rum praesentia , sive privativus. qui a bonorum absentia, contrariorum autem alte

. rum

436쪽

rum malum, tunc alterum certe vel bonum, vel saltem non malum fuerit,quΟ- niam contrariorum contraria , Ut ratio . ita

consecutio. Sed & h1c lapides ossensionisse offerunt bene multi & magni, qui amovendi de via , ne quis viantium in tenebris

Philosophicis arte factis, quas sepiae objiciunt, Cespitet. Munt primo: Bonum habere rationem finis: Voluptatem non ha here rationem finis , sed medii ad finem ducentis : Quare non esse bonam i Sed a. junt scilicat. Etenim saltem quaedam voluptates habent rationem finis nominatim illae, quae profici scun tura perfecta opera tione naturae non indigentis , qualis theoria , seu mentis contemplatio, quae finem habet in se ipsa, qualis item pranis,seu virtutum moralium actio , in qua voluptas fi- inis ejus, si non primarius, tamen secunda rius. Abunt secundo: Bonum esse quali tatem : Volup ratem non esse qualitatem:

Quare nec quid bonum i Sed abunt scilicet.

Etenim non omne bonum in praedicamen

to qualitatis abscisse, sed aliud in substan.

tia, ut mens, in quantitate, ut mediocritas, i in qualitate, ut virtus, in relatione, ut bona utilia, in actione, ut edere, in passione, Ut curari, in ubi, ut esse in locis pacatis, in quando, ut occasio, in situ, ut sedere, in habitu , ut splendide vestitum esse. Taceo,

quod voluptas sit qualitas, cum sit pers ctio

437쪽

L thicar: Lib. I. Cap. XIRI L. 4 arctio formalis operationis, &'uidam quasi

assectus ejus proprius, licet non sit in eodem cum ea praedicamento. Neque enim requiritur necessario, ut affectus sit in eodem praedicamento, in quo est sub)ectum

ratis affectus, v. g. beatitudo in eodem praedicamento cum homine beato beandove. 'unt tertio Omne bonum esse definitum:

Voluptatem non esse definitam , eo quod recipiat magis & minus, utque intendi ita remitti possit: Quare non esse bonam lSed ajunt scilicet. Etenim non omneS vo luptates magis S minus recipiunt,non utique purae & simplices, quales contemplationis & virtutis, quaes semper eaedem sunt. Quin immo, nulla voluptas,qua ratis, sumta in abstracto, proprie, & de se, deque natura sua interna, suseipit magis & minus. non plus quam habitus . qui etsi magis &minus capiat ratione qualitatum patibilium , quae sunt in rebus subjectis, & sic vo luptas ratione suscipientium voluptatem, sive voluptate affectorum, tamen per se id. quod magis & minus, non capit. ENem-

, plo sit scientia, quae, qua parte est habitus. magis & m in non capit, licet capiat,qua . parte inest in hoc,vel illo,major in hoc,mbnor in illo; atque ita ratione hominum sunt gradus selemiae, similiterque voluptatis. ded nec omnia Ocyus indefinita sunt, quae recipiunt magis & minus. Virtutum quip

438쪽

18 Institui: is Exercit.

pe actiones sti tenduntur & remittuntur. neque tamen indefinitae sunt & malae, etiam sanitas recipit magis & minus, neque tamen in rebus indefinitis & malis est ponenda. Munt quarto : Artem occupari circa bonum: At nullam artem ordinati ad voluptatem : Quare voluptatem non

esse quid bonum i Sed unt scilicet. Eta enim primo non omnis boni ars, sed eκte. xioris factibilis. Deinde falsum, voluptatis

non esse artem. Habent siquidem etiam voluptates suas artes, pulmentariam, Pigmentariam, unguentariam, apothecariam, obsonatoriam, Coquinariam, Coronariam, structoriam. Quanquam quid opus,

voluptatem esse opus alicujus artis Artes enim non pertinent ad opera & munera, seu energias, sed ad potestates, neque operatio proprie est artis, sed potentiae,quae habet talem habitum, id est, artem. Notum squidem haec tria , potestatem habitum &opus, seu munus, se deinceps sequi, ita ut praecedat πναμις, quae respectu artis est principium quod , sequatur habitus, qui fundatur in ea; habitum porro μεργιαμ Jam vero habit4s non est operis seu munωris, verum potestatis, quae perficitur eκ hae hiru , cujus vis omnis in perficienda potectate est posita, ex eo demum jam perse

emanat actio. Quemadmodum ergo nullus habitus est actionis, sed potestatis , ita

439쪽

Ethicam: Lib. L. Cap. XVII. 419

nec artes, quae & ipsae sunt habitus , ad a. etionem pertinent, sed potius ad potestatem. Quod si artes non sunt actionum, ut sunr, nec voluptatis , quae & ipsa est actio. Proprie erit ars, voluptasque ideo non erit bonum artis, sed potentiae. Munt quinto: Voluptates turpes esse & probrosas, V. g. voluptatem meretriciam . adulatoriam: Quare non bonas i Sed ajunt scilicet. Praeterquam enim , quod non omnes voluptates probrosae sunt & turpes ,sed quaedam . etiam illae ipsae, quae tales, sunt taleS per ac. Cidens, quatenus videlicet sunt in subsecto turpi, eκque rebus atque actionibus turpi.bus percipiuntur , quomodo valetudini consulere, dum id mediis fiat licitis modo, honestum est, quia valere bonum, ideoque expetibile, at turpe, si id fiat mediis illicitis, si quis v. g. elephantiasi laborans, valetudini consulat humanis carnibus, aut haustu sanguinis infantium, quam curationem sibi quaesi visse fertur Franciscus Secundus. Vacare eo morbo sane bonum verum cum sanatur e)usmodi remedio, id non bonum, sed malum. Ne dica non omnia, quae tur pia sunt, statim proprie atque absolutejucunda esse, verum captantibus ea. Quemadmodum enim, quae aegrotis amara sunt vel dulcia, quaeque ccecutientibus alba fla. Ua caerulea , non vera re sunt talia. sed aegrotis tantum , ictericis, lippientibus . ita

440쪽

ηι o Insilui .-Exercit. nec illa, quae improbis lucunda videntur, statim per se jucunda sunt, verum improbis tantum, & male assectis. 'unt seκto :Voluptates corrumpere prudentiam , try- pedireque judicium rationis: Quare malas esse. Sed ajunt scilicet. Etenim non Omnes voluptates hoc faciunt, sed quaedam. Sunt quippe duplices voluptates, quaedam ejus, in qua versantur, actionis pro primat.

que hae prudentiam non tantum non im. pediunt sectetiam promovent, quaedam vero alienae ab eo,quod agimus, atque hae impedimentum obfficiunt, ut το ludere, saltare, potare, non alterae illae. Etenim voluptas, quae prodit ab operatione sapientis .& prudentis hominis , juvat valide sapientem & prudentem , neque ulla alicu)us habitus propria voluptas impedit habitum, a quo prodit. Unde videre est, sua quemque

in arte, qui eκ ea volu pratem capiat, magis nescio quomodo excitari ad eam eκcolendam, sicque voluptates contemplationis ac

disciplinae immane quantum proficere ac conferre ad cpntemplandum & discendum, contra vero , qui dolorem qκ aliqua arte capiat aut fastidium , eum plane Jacere . neque aliquod Operae precium facere. Quae ergo voluptates prudentiam Corrum

punt, & judicium rationis impediunt. quae ρ Alienae, non propriae. Sic volupta Iem en potu videas remorari studia sapientiae a

SEARCH

MENU NAVIGATION