Iacobi Scutellarii [...] in Librum Hippocratis de Natura humana commentarius

발행: 1568년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

In lib. Hippocratis

quae propriae ea semper esse tum in omni aetate, tum in omni anni tempore ostendere vult ex lege, & ex natura ; explicatius Hipp. mentem promit, quam Trincauel-

ἐά, Tertio notare Plerunt Arist. studiosi hane sequentibu . eandem Hipp. Viam, ab ipso fuisse obseruatam. Nam.i. phys ubi materiam diuersam esse a priuatione probat, id

confirmat tum μομω , siue hominum consuetudine, qui comuniter de priuatione dicunt hoc sit hoc, S: ex hoc fit hoc. de subiecto vero, idest, de materia, hoc fit hoc. tum etiam κοπα - ψουσιν, idest secudum rem ipsam. quod qui dem est, ac secundum naturam. Quo modo autem hoc faciat ; quia longiorem requireret orationem, cum pluribus rationibus id probet,re quia scire huic loco non conducit, explicare praetermittimus. IX. Primum itaq. necesse est, ut eius generatio non fit ex uno.Quomodo enim quoia unum en, poterit aliud gignere, nise aestui

Postquam Hipp. antiquorum opiniones hominis naturam unicam asserentium, damnaret,ex quo conclude re voluit, hominem esse plura viro; descripseratq. mod suquo usurus erat, ad demonstra dum sua principia perpe 'tuo cum in omni aetate, tum & in omni anni tempore reperiri reliquum erat, ut aggrederetur hanc tractationem. Verum quoniam quis ambigere potuisset, antiquos eos, raptum modo damnari ab Hippo. qui vel unum ex ele- metis, vel unum ex humoribus hominis naturam statuebant chorum enim tantummodo mentionem secit9 non

autem omnes alios, qui quavis alia re simplici hominem coponi, asserere ausi essent. & quia posset quis concedere

62쪽

de nat. lium. Comment. ψ

hominem neq. ex uno tantum elementorum, eq. ex aliquo humorum constare, & tamen credere eum esse aliarem quandam simplicem diuersam & ab elementis,& ab humoribus ; ob id priusquam de numero principiorum

suorum verba faciat, quattuor rationibus probat fieri nequaquam posse, ut homo ex uno quopiam generetur. Ex iis vero, tres ex modo generationis, Vnam vero ex modo corruptionis desumpsit. At earum, quae ex orturem hanc concludunt,unam habemus in hoc textu. cuius

robur cousistit in hoc ; quod nulla nos cogit necessitas, idest, natura rei ipsa, ad ponendum unicum hominis principium . quia minime fieri potest, ut ex uno aliquid generari possit. quod quidem ex se clarissimum eua esdit. Rio modo enim, inquit Hipp. ex uno aliquid generari possiimus affirmare,cum ex uno tantum nisi alicui alterius rei commisceri contingat, aliquid oriri no potestὸ Hoc eodem arrificio, ac eijsdem pene rationibus ustis est Arist. i. phys. Nam ipse non contentus destruxis

se antiquorum opiniones, rationes, etiam subiungendas esse censet, cur, scilicet, non possint esse una; & cur non

sint infinita. Paritem. aduersus asserentes principia esse infinita, dixit, nos nulla necessitate coactos ; cum aliter generationem saluare possimus ; hoc cofiteri debere. Nec dissimili modo, postquam inuenit principia esse contraria, & esse duo contraria, vides'. ex contrari js nihil posse fieri ; cum tantum absit, contraria posse sibi ipsis praebere materiam generationis, ut potius se ipsa de stritant ; ideo rationem mutuatus ab Hipp.dixit. Necesse est , ut aliud quippiam sit , quod recipere possit haec

contraria. quo quidem pacto materiam primam Arist. inuenit;numerumq. principioru absolutissimu reddidici Ad haec Galenus, quia videbat Hipp. dicenti ex uno nihil generari, obiici posse plantarum semina, cum uuae&istant, aliquid generare; ideo hanc tollit lubitatione, dicens ea indigere externa modetatione caloris, & hu-

63쪽

ψ' . In lib. Hippocratis 1

moris, ad hoc, ut ex ipsis aliquid oriri possit. quo modo 3. eap. autem istud fat, bellissime declarauit Gai .lib. de forma tione Metus. quem locum studiosi videre poterunt. Argumentatur post: modum Gelenus a minori ad maius. quod si verum est ex semine plantarum unico existente, nihil generari, multo magis erit verum hoc asserere de semine animalium . cum alia, ac longe praestantior, sit structura animalium, a plantarum sormatione. Concludit deniq. Galenus ex solo mare, vel ex sola emina,citra mixtionem,nihil oriri posse. Quis forsa n hoc in loco poterit Galeno inficias ire, cum experientia ipsa doceat quamplurimas aves, & infinitos pisces oua subtientanea edere. quae ex sola Qemina,abs'. maris congressu fieri, nemo est , qui nesciat. ergo falsum est, ex sola foemina aliquid generari no posse. Ad hanc dubitatione, nemine ipsoGal. acutiorem in respondendo iudicauimus. qua-obrem, ut se ipsum defendat, apposuimus verba, quae ''p scripta reliquit lib. ij. de semine . quae sic se habent. Animalia,quae sicciore temperamento sunt,ut aueSplerae q. , & pisces etiam non Pauci, oua gignere sine maris concubitu solent . quamquam deest semper aliquid υ etiam ijs ad perfectionem is nisi masculi caloris vigor ac- cesserit. Non sane quidem fieri non potest,ut talem ani-

malis temperaturam excogitemus, quae abs'. alterius

congressu, imperfectam sobolem gignere valeat ; diffi-υ citimum prosecto est, ac sortasse nullo modo esse potest, ut animal aliquod in se integrum foetum,sine maris coitu concipiat. . Deinde nisi ea misceantur, quae eiusdem fiunt ordinis, quaeq. sadem ui praedita senit: neq. generabunt, neq. unquam abso

Aentur, quae cum nobis eadem sinit.

COMMENTA R I V S.

, Secunda ratio, quae ponitur hoc rn textu, arguit hoc

Paeto a maiori ad minus . Si ex multis, nisi eiusdem sit

generis,

64쪽

denat. hum. Comment. 69

generis, & eandem vim habeant, non generatur aliquid;m alto minus ex uno tantu generabitur homo. Optima, doctissimaq. argumentatio. Quod principia, quae rerugenerationes producere habent, necessario esse debeant eiusdem generis, ut dicit hic Hipp.omnium sere antiquorum sententia facile erit comprobare. Nam unus ponebat plenum, & vacuum; alius rarum, & densum: nonulli par, & impar; aliqui calidum, & frigidum: alii alia;

quae quidem omnia, ex eo quod sunt contraria, eiusdem esse generis necesse est confiteri. Nam ea dicuntur esse contraria Arist. v.methaphy. quae sub eodegenere valde sunt remota. Pariter & eandem vim habere debent. noenim intelligas , quod omnia debeant esse unius, & eiu dem qualitatis exquisite: ut exempli caussa; quod omnia, quae in alicuius rei naturalis generatione concurrunt , sint vel tantummodo calida, vel solummodo stig da ; quia tunc nulla resultaret generatio. Sed debent habere eandem vim; hoc est; eandem vim agendi, & patiendi interse: apta, accommodaq. esse,inuicem sibi ii sis transiritatari. hoc enim pacto optime fieri poterit generatio. Verba illa , oueis α, τα νμιν ἱ-τέλεοιντο : quae hoc pacto a Trincauetio vertuntur. Neq. ea absoluerentur, quae cum nobis eadem simi. vel ut Macchellus dixit,ne . eadem nobis astrui possent . quaeq. iudicauit Gal. esse corrupta: in codice Basleae 'impresso insimul cum versione Andreae Brentii , adsunt equidem . sed ab eodem latinis verbis non fuerunt exposita. quoniam forsan opinatus fuerit, ea omnino esse superflua. Tamen, ne occasionem ea praetereundi quaerere velle videar, ideo

honnulla, quae si non demonstrative, saltem probabiliter dici possunt subiungam. Si enim loquereturi ipp. deponcisis, &caussis agentibus, quae extra rem ipsam este dicuntur. pedibus, ac manibus in sententiam Gal. irem . Sed cum videam eum de hominis intrinsecis principiis potissimum ubiq. disputare aduersus antiquOS,

65쪽

In lib. Hippocratis

e positioni eius fidem non adhibeo. Et ob id hunc loeuinterpretatus sum, de intrinsecis rerum naturalium c6ponentibus principi js. Quid modo verisimili ratione diei possit hac in re ,mox explicabo; si prius quae sint eadem nobis demonstrauero. Eadem nobis esse dici merentur ea, quae materia nobiscum communia sint . que- . tex. admodum ex Arist. v.methaphy. colligi potest. Vbi explicat inter cetera,ea dici una, quorum subiectum forma indifferens est . ut oleum, vinum, & cetera liquida. quae una dicuntur, quia subiecta eorum materia est una, nempe aqua . Communicant vero cum hominibus, quaecunq. praedita sunt quattuor humoribus; haec vero sunt animalia sanguinea. quemadmodum iam pluries diximus. Formetur modo Hipp. ratio hoc pacto . Nihil generatur nisi ea, ex quibus fieri debet, eiusdem sint generis, & eandem habeant facultatem: concludatur postmodum, ergo non tantum homo poterit ex una re sola generari, sed neq. pariter ea . idest, animalia sanguinea , quae sunt eadem nobis. ides , quae eadem nobiscum materia communicant. Nec video ut ingenue fatear, quod sentio) cum vere ex Arist. possimus dicere oleum, vinu,& cetera liquida una esse; quin possinatis etiam homine,& animalia sanguinea eadem statuere . cum eorum non minus conanaunis materia esse dicantur humores, ac omnium liquidorum aqua. Haec nobis hoc in loco visa est fatis probabilis expositio. quare eam minime silentio inuoluenda esse duximus. Vnde illam boni,aequiq. consulant doctiores. quid enim potest dici, quod verisimile sit, in verbis, vel ab aliquo parum iudiciose adscri- ptis; vel saltem corruptisὸ Doctissimi nonulli viri, ideo verba haec corrupta crediderunt, quod coniungi cum sprincipio cotextus omnino debeant. &hoc pacto leguis Deinceps nec quae miscentur, enerentur,neq. eadem

se nobis efficeretur, nisi quae eiusdem generis sunt, quaeq.

,, eandem vim habent. Mam quidem correctionem hoc

66쪽

in loco visum est mihi apponere, ut & ceteri suum iudicium adhibere possint. Verum cum adhuc anceps sim, an iuxta Galeni expositionem, nostram ue, ea correXerint ; quem horum veriorem tensum secundum eorum opinionem afferre possim, ad praesens non habeo. XI.

Item, nisi calidum cum frigido, sicci cum humido --diocriter mutuo, O aequaliterse se habuerint; βd alterum a tero plurimum praeualeat; ualidius nimirum imbecilliori, nulla Anquam generatio fieri poterit .

Tribus rationibus diximus Hippocratem ostendere hominem nequaquam ex una tantum re fieri posse ; quae ex modo ortus desumptae erant . prima fuit, quod minime necessitas urget nos ad hoc asserendum. secunda erat , quod neq. ex pluribus aliquid fieri valet, nisi sint eiusdem generis nisi habeant quandam vim inter se communem agendi, & patiendi ; inuicemq. se ipsa, in se ipsa transmutandi. ergo tanto minuS ex uno. Nunc ag- .greditur tertiam rationem ; quae quidem inter omnes aduersus antiquos quam maxime valet. haec sic se habet. Nisi quattuor qualitates primae elementorum inter se habuerint quadam mediocritatem,& aequalitate ; adeo ut inter ipsas excessus aliquis reperiri non possit, generatio minime fieri potest. ergo a maiori ad minus; siclitdicebatur in superioris rationis expositione,cuius veluti declaratio est ista tertia probatio; tanto minus ex uno solo. Et ut videamus quo nitatur fundamento haec ratio ; quia sumit calidum, & frigidum,& ceteras qualit tes primas ad probandum i minis generatione ex uno fieri non posse ; &quia niamdum statuta sunt hominem componentia principia; ne quis ex ijs, quae numdum Probata sunt, sumptam fuisse credat; Galeni doctissim-

67쪽

sa In lib. Hippocratis

animaduersollem super hunc locum, S super textum vi quae i. de elem.hab etur, adducam. Ego enim ubicunq.

optima Galeni expositio d ictorum Hipp adduci poterit, .

nullam et anteponendam ab homine ingenuo, censeo.

Hippocrates igitum, ait Galenus, ut qui antiquaeIudeat υ breuitati, postquam supra dixit, si unum homo essςt, V numquam doleret ,1 postmodum utitur calido,& frigido,

humido,&sicco ad omnes alterationes; ex apparenti '' accipiens, quod corpora mutuo adhaerentia in se inuicem Uransmutari natura apta sunt , quia vel calefaciunt, vel frigefaciunt, vel humectant,Vel exsiccant. Ex eo gu- tem quod prius fuit monstratum omnem alterari substa-υ tiam, videns esse destructam opinionem, quae ait, illam ' quae videtur esse alteratio corporum, quandam esse con ' cretionem, & discretionem, quemadmodum Epicurus, & Democritus sentiebant . atq. altero modo rursus Ana- v x gpras , & Ernpedocles, quarum alter homiomereias, idest, similares particulas, introduxit. Alter quattuor

elementa putauit nullam recipere transmutationem. Nos vero rationem hanc explicantes,quanto ipsam manifestiorem, tanto etiam credibiliorem faciemus. fiet autem oratio huiuscemodi. Si quidem dolemus, neq. una secundum speciem, neq. impatibilis est nostra substantia. Atqui si patitur, calefacta,& refrigerata, &hu mectata patietur. Similiter autem&exsiccata. Nulla ' enim aliarum qualitatum, potest id quod adhaeret, totualterare per totum. neq. enim si graue leui, neq. leue υ graui adhaereat; vel leue efficietur graue,vel graue leve. neq. si spero lene, vel rarum denso,vel crassum tenui vi- cinum fiat, horum enim nullum potest sibi proximum to tum alterare per totum. relinquitur ergo ipsum molle νγ adhuc, & densum, & tenax, & friabile. verum ex iis, 33 molle quidem, & tenax, ad humidorum naturam atti a nent. durum vero, & friabile ad sicca reseruntur . inviiqν vero aliae sunt, praeter has tactiles qualitates. χω

68쪽

denat. lnum. Comment.

autem ad visibiles, audibiles, vel gustabiles, vel odora- .

biles qualitates, materiae alterationes non sequantur, V liquet unicuiq. Sunt enim & istae cae tactilium genere . differunt autem ab iis, quae proprie tactiles nominan- tur, quoniam neq. in omnibus generibus animalium in-uoniuntur; neq. totae subiectas substantias alterant. Si, )' igitur hae quidem non nulloru proprie sunt animalium, V

quae vero totam substantiam alterant, atq. transmutant Nprimae sunt natura, & omnium entium communes. atq. . Uelementorum effectrices,perspicuum existit,quod humi ditas, siccitas, caliditas , & frigiditas viaam quamq. substantiam constituunt. Recte igitur Hipp. 130h hominis. Utantum, sed aliorum omnium naturam, ex calido, frigiM Ddo, humido, & sicco constare inquit. haec enim inuicem Magunt manifeste, ut omnium est confessione receptum. .

atq. haec actio non fit ex concretione,&discretione, sed Dex ea, quae per totam substantiam sit passione, & alte- i raratione. Haec sunt Galeni verba, ex quibus manifeste patet, Hipp .hanc rationem ex iam dictis accepisse non ex dicendis ; ut nonnulli credere potuissent. . Galenus autem in expositione optimo,ac quam apposito exemplo vis est, ad declarandum excessiam alicuius ex quattuor qualitatibus, vel alterius rei, quae ex ipsis proueniat, quo minus generatio fieri possit maxime impedimento esse. accipiens ea, quae dixit Hipp. V. aphor. , de caussis sterilitatis, & foecunditatis in mulieribus. quae quidem declaratio, ex eo magis doctior, artifici

siorq. euadit; quod ab eodem auctore sumpta est. quod quidem expositionis genus fidelissimum, artificiosissimumq. apud quemq. doctissimum virum habitum est. Nemo enim est, qui melius, quam auctor ipse,aliena arcana percipere possit. XIJ. Quare quo unquam pacto rationi consentaneum esse potes, ut aliquid ex uno fat, qnando ne ex pluribus quidem, nise bene in--

69쪽

s Iib Hippocratis

urbe, quo ad temperamento attinet, illa; e babeant, gignatur.

Quoniam duabus argumentationibus Hipp. superius usus est, quae a maiori ad minus procedebant, absq. conclusione; in hac oratione eam subiungit. quae talis est; si ex pluribus non est videre aliquid fieri posse, nisi optime habuerint partes componentes iuxta temperamentum, ergo tanto minus ex uno. hominem igitur unum

esse minime fatendum erit. Notat Gal. in expositione Empedoclis opinionem, quae ex quattuor elementis, non mutuo attemperatis, sed adiacentibus, & se se ta gentibus iuxta exiguas partes, omnia fieri dicebat, ijsdereprehesionibus subiici; quibus subiacent eorum sententiae, qui ex insensibilibus corporibus, sensibile corpus constituunt . Nam eodem penitus pacto possiimus Hipp.rationem aduersus Empedoclem adducere, quo aduersus ponentes quattuor corpora prima insensibilia; quia si homo ex quattuor elementis nullam transmutationem patientibus componeretur, non doleret . quia ex hac sola elementorum ad minimas partes unione, nulla fit vera generatio; nullumq. resultat sensibile corpus . ergo nec homo sensibilis erit . quare neutiqua dolebit. Istud autem explicatius declarasse in libro de elementis, hoc in loco trad it Galenus,locus vero est. . eiusdem voluminis lib. caP.i X.

cesse igitur est,cum talis sit,et aliorum omnium, ita etiam homιnis natura, hominem non e1 se unum. sed unum quodq. eo rum, quae quippiam ad generationem conferunt, talem aliquam habere uim tu corpore, qualem etiam coritulit.

C O M M E N T Α R I V s. Dςclaratum est nihil posse generari; nisi calidum cum

70쪽

denat. hum. Comment.

Digido,& siccum cum humido mediocritatem,& aequalitatem interse mutuam habeant. Nunc usus hoc tam quam fundamento inseri hominem nullo pacto affirmant dum esse unum . cum una, & eadem sitnatura, & omnisi

aliorum generabilium, & hominis . sed potius fatendum

est, unumquodq. eorum,quae aliquid ad generationem conserunt haec vero sunt quattuor elementa,habere talem uim in compore nostro, ad illud constituendum; qualem etiam contulit alijs rebus generetioni obnoxiis. Et hoc pacto sicuti ele menta aliarum rerum in generatione aliquid conferunt, ita & in homine idem praestare debent. cum sit una, &eadem rerum generabilium , & hominum natura communis . Sed haec sunt plura in alijs, ergo vntum tantum, non sufficit in homine. homo igitur unum quid non erit. Verbum illud hoc in loco accipiendum erit pro communibus principiis intrinsecis unam quamq. remeomponentibus . vi sumi ab Hipp. in praefatione nostra notauimus. quae quidem principia, ex proxime tradi iis,quattuor elementa esse, iam satis superq. unusquis'. inouisse poterit. Argumentatio igitur erit talis. Vna,&eadem sunt intrinseca elementa unuscuius'. rei generabilis,& hominis ;& haec multiplicia esse dicuntur omnibus aliis in rebus. ergo pariter & hominis plura erunt

hoc enim erat, quod aduersus antiquos concludere nitebatur Hipp. Neq. hoc in loco per naturam, hominis naturam,quae hoc in libro maxime quaeritur, quaeq. Proprie ex quattuor humoribus constat, intelligerem. Si quidem Hipp. verba ne minimam hoc pacto continerent veritatem. cum dixerit omnium naturam esse unam, &eandem, & hominum. Falsum enim est omnium rerum generabilium naturam constare ex humoribus. & si vere asseritur eandem ex elementis constitutam,& cosorma tamq. Omnium esse naturam. Sed res haec non indiget probatione . cum huc usq. ab Hipp. haec verba tantum

habuerimus, ubi de Principijs componentibus locutu

SEARCH

MENU NAVIGATION