Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

DE AN EURYSMATIBUS.

Miscellanea Νaturae Curiosorum decade prima tom. V. obs. XL. in qua maximum Cor supra diaphragma demisium cum dilatatione ingenti Venae Cavae. Sed quoniam utilitas , quae magna ex Observationibus ducitur, tota quanta est ex integra , & absoluta venit historia , quae non solum postremum aegri statum, sed naturalem ejusdem constitutionem , OccasioneS Unde is aegrotare coeperit, primas, & mox ordine ccedentes si1ngulos morborum gradus proponat, aC rimetur, denique si1 aeger decesserit minutam cadaVeris tradat inspectionem, alias enim rudis, informis, atque empirica dumtaXat mali notio consurgit, quam interdum ignorasse satius, quam notuisse ducendum esset, melior enim male picta tabula quaecunque rasa est. Propterea necessarium ducimus Unam absolute,& non perfunctorie delineatam observationis schedam proponere, Ut inde omnium complexum tam causarum, quam signorum istius mali possimus eruere.

De Cordis Aneui Asmatibus.

DOCTRINA haec summopere necessaria Videtur, non tantum, qUia frequentius malum est Aneurysma cavorum , & vasorum Cordis, quam vulgus Medicorum ob raras ab iis tentatas cadaverum sectiones hactenus putaverit, sed potissimum, quia occultae multorum malorum causae sunt investigandae, quae in ipsis Cordis cavis dilatatis, vel obstructis repositae sunt. Puto siquidem nonnulla suffocativa asthmata, contumaces Cordis angores , ac fluctuationes frequentes, pectoris hydropes, ac praesertim subitaneas mortes uno ex fonte, inaequalibus videlicet, atque repente diruptis vasis Cordis, pendere , ut pluries attentata cadaverum sectio me docuit. Quare Ut materies tanti

momenti dilucide tractari possit sequentibus insistemus.

PROPOSITIO XLIX.

Demonstratur Cordis cava, O majora vasa H ulter per staplicem erosionem interoris superficiei dilarari posse. J T pateat veritas istius Propositionis , notandum est, sanguinem nullibi velocius, & rapidius, quam per majora vasa, & cavo Cordis

102쪽

8 LANCI SI Us

moveri. Unde seri nequit, ut cum primum in suidis erodentia salia

emergere , atque Vim exerere incipiunt tamdiu ibidem separata , atque a caeteris sejuncta partibuS commoventur , nec impetu universi sanguinis abrepta, nec multigenis ejusdem particulis lenibus, ac temperatis diluta , ac retusa, donec Cordis fibris exesis, atque abrasis , interiorem ejus superficiem dissolvant. Id autem praecipue Medicorum experimentis passim confirmatur Abscessus enim, exesiones, Vel ulcera Cordis in extrema maxime superficie, aut intra musculares tum vasorum, tum Cordis fibras , raro intra cava contigisse Observant; quia nimirum liquida erodentia in magnis cavis raro , & nonnisi in mox morientibus separata, pura, ac quiescentia , quemadmodum in Pericardio , aut minimis Coronariis Vasculis reperiuntur. Deinde quotiescumque Cor exterius erosum, aut abscessu tentatum fuerit, non proinde legimus, aut vidimus Aneurysmate laborasse, nisi una simul magnorum canalium , & orificiorum Obstaculum accesserit, ut inferius demonstrabitur.

Aneur mala Cordis O majorum ν rum facilius per diuturnam vim repercussi sanguinis accidunt.

A D evidenter Propositionem hanc demonstrandam satis esset advertere ex communi omnium Practicorum , quos apud Bone tum insepulchreto Anatomico legere poteris, & ex propria observatione Aneurysmata Ventriculorum, Auricularum, venarumque CaVae,& Pulmonicae nulli bi facilius inveniri, quam apud illos , qui diuturna Cordis palpitatione, Vel pertinaci aliquo asthmatis, aut catharrigenere, Vel terrifico, diuque detinente gravi ipsius animi pathemate vexati fuerunt ; etenim in iis omnibus quaecumque sit, & quomodocumque operetur. causa ) impeditur libertas trajectionis sanguinis in eadem vasa, & cava repercutitur; igitur erit in propatulo per im repercussi sanguinis hujusmodi cava facile distendi posse. At enim vero, ut hanc hypothesim dilucidius, ac distinctius exponamus opportunum censemus, singulos praedictos morbos, qui plerumque Aneurysmatum Cordis sunt prodromi , accuratius per-

103쪽

pendere , ut illorum natura discussa atque explanata, nihil reliqui fiat, quod nobis tenebras offundat. Primo itaque extra dubitationis aleam positum est, palpitationem esse frequentiorem causam Aneurysmatum Praecordiorum, in quantum in palpitatione, non semper, Vel solum aucta Cordis systole, sed perpetuo impedita libertas excursus ejusdem sanguinis a Cordis Ventriculis in arterias vel a majoribus Arteriarum radicibus in proximos ramos conspirat unde in omni palpitltione pulsus exiles, inaequales, & stepe intermittentes, non magni, pleni, & aequales tanguntur fieri idcirco non potest, quin cum rectus impediatur magnus motus ejusdem sanguinis idem repercilitatur, ac reverberetur ab Arteriis in Ventriculos, a Ventriculis in Auriculas, &.ab iis in radices Venarum Cavae, ac Pulmonicae impetus enim repercussi sanguinis viget etiam contra leve impedimentum flexilium valvularum si itaque diu , pertinaciterque hujusmodi pathemata protrahantur, id necessitate mechanica continget, Ut fibrae cava Cordis, Auricularum, & radicum Venarum texentes in locis minoris resistentiae divulsionem atque distractionem patiantur ; quia nimirum iis in Cavis, & canalibus duo concurrunt contrarii nixus , seu litus sanguinis, qui ad continentiam partium divulsionem conducunt: prior nixus est impetus rectus sanguinis, qui ab instrumentis respirationis; atque a vi contractiva Venarum & COrdis dependens, arietat cum posteriori ictu , qui a vi repercussionis proficiscitur. Secundo in diuturno pariter asthmate, aut catarrho cum sit aliquod impedimentum , aut in Viis, aut in instrumentis sanguinem per pulmones ducentibus, contra Vero ad liberiorem respirationem , &ad ipsam anacatharsim promoVendam, necessarium sit, ipsa respirationis instrumenta validis conatibus identidem urgere , praedicti duo contrarii nisus vigebunt in sanguinς & vasis Cordis : quare ob eandem rationem fibrae Cor, Auriculas, & canalium caudices texentes dis

trahentUr.

Denique in gravibus , diuque detinentibus animi pathematibus

peculiaris, sed non absimilis inversus mechanicus operandi modus Occurrit in Praecordiis; cum enim aequalibus temporis intervallis justa norma, atque Ordine projici semper debeat sanguis in statu naturalia Cava in Auriculam, ab hac in Ventriculum dexterum , Arteriam Pulmonicam, ac a Pulmonibus in laevas capacitates usque ad Arteriam

104쪽

magnam, aliasque inde natas Arterias; si ex vi pathematum animi extemporaneus, & inordinatus sat hujusmodi motus ut fieri potest ex Νervorum spasmo contractis, crispatisque vasis, ac fibris ) ita ut contractio , circumpressio, & nisus solidorum contra fluidum sanguineum non procedat a caudice Venae in Auriculam , & ab Auricula in Ventriculum, atque in Arterias, sed e converso habeatur ab Arteria in Ventriculum , vel a Ventriculo in Auriculam , & Venam ; tunc necessario confundantur oportet motus isti; & invicem arietent in fluido cum divulsione certa fibrarum praedicta cava comprehenden

tium.

Hic autem notandum est supradictam doctrinam de varia, & ab- normi contractione vasorum, & cavorum Cordis, quam ex animi pathematibus fieri exposuimus, Vigere etiam in quocunque alio morbo, in quo ichor valde stimulans inaequaliterque impactus irritet texturam fibrosam vasorum, & musculorum Cordis : quod in diuturnis Praecordiorum affectibus, etiam citra ullum animi consensum potest accidere. Hujusmodi autem exleges atque abnormes Cordis, Arte riarumque motus saepe Vidimus seri colluvie excitatos; qui quidem motus vel copioso sudore , Vel plerumque uberi diuresi , cessare solent, nisi interceptum in Praecordiis serum hydropem cum Aneu-rysmate pectoris inferat.

enditar nihil facilius esse ubi acrium humorum viget apparatus , quam ut sanguine jam reverberari incipiense, Cordasque cava divellere , ejusdem Cordis , majorumque Masorum pilli una scindantur,

O ex utroque Mitis Aneur ma exciteturi

Juaecus oug sit, & ubicunque operetur causa coarctationiS, aut obstructionis viarum sanguinis in Corde, & majoribus tubulis, qua

humores repercutiuntur, si corripiat, ac detineat corpus, Vel intemperatum , Vel nativa acrium , atque erodentium humorum copia refertum, tunc facili negotio, dum causa coarctans, Vel obstruens

Vim suam exerit in punctis C. D. E. nimirum in principio orificii Arteriae Magnae , vel in Pulmonicis Arteriis, aut alio quovis in loco stygiae liquoris particulae per vascula intra penitiorem substantiam delati scissionem minimae texturae Cordis, & vasorum hic illic quein

105쪽

DE AN EURYSMATIBUS. 8ι

an punctis A. B, &c. juxta minorem locorum resistentiam moliri possunt. Id quod ex eo clarius demonstratur , quod Aneurysmata Cordis ut plurimum accidunt corporibus hypochondriacis, hystericis, aut syphilli de affectis , in quibus moerbi initio sola irritatio in fibris , vel obstructio in canalibus facile contingit, progressu Vero tempori Sacrium humorum copia redundante adjungitur erosio , S: discissio villorum , qui minus resistentem faciunt texturam partium , in quas

decumbunt.

Patet autem ulterius veritas istius Thesis ex contrario etiam argumentandi genere ; etenim quotiescunque pathematibus Occupantur Praecordia, quae a phlegmate nonnihil tenaci, & acido fiant, non acri, & erodente proficiscantur, quemadmodum sunt subitae quaedam leucophlegmantiae cum spirandi difficultate, vel catharri species, quae a nimietate ingestorum dependent, sed praesertim clitoro-ses, in quibus non raro palpitationes vitio crassitudinis, ac ponderis sanguinis vibrationi renitentis, non autem vitio irritationiS, ac reVerberationis fiunt; sane ipsa minime eveniunt Aneurysmata , quae alioquin tam facile contingunt apud illos, qui acribus, & erodentibias liquidis redundant, ut passim obserVavimUS. Itaque si viribus sanguinem trudentibus, ac reverberantibUS, Cordique cava instar cunei distrahantur, succenturiatur vis altera villos scindens, multo facilius Aneurysma canalium, & cavorum cordis exorietur, ut proposuimus.

PROPOSITIO LIL

Qui far, ut Aneuosmata Cordis frequentius contingant in Auriculis , O in magnarum Venarum vestibulis , quam Ventriculis , O magnis Arteriis cordis.

Juon assumpsimus in Propositione, scilicet Aneurysmata Cordis

frequentius in Auriculis, & Venis, quam in Ventriculis, & Arteriis accidere, probatione minime egere videbitur apud illos , qui circa cadaverum sectiones, & Auctorum observationes versati fuerint, nihil enim utrobique magis est obvium. Ratio autem istius eventus tota deducenda est ex minori resistentia Auricularum, & caudicum Venarum habito respectu ad resistentiam

106쪽

LAN CIS IUS

8Ztexturae validae, ac multiplicis Ventriculorum praesertim sinistri, unde sanguis repercussus a magnis Arteriarum orificiis in Ventriculos, &deinde in Auriculis, & Venis, majorem semper distractionis vim exercere debebit in locis, ubi minor est fibrarum resistentia, cumque Ventriculus dexter , utraque Auricula , & utrumque vestibulum Venarum graciliora sint textura Ventriculi sinistri, exinde sit , ut sinister Ventriculus rarissime amplietur , secus autem reliqua Cordis cava frequentissime dilatata inveniunIur. Accedit ad faciliorem , vel omnium, Vel aliquorum sinuum Cordis dilatationem ipsa in primordiis generationis laxa, & languida totius Cordis, vel particularis in Corde compages, quam in multiplici

cadaverum extispicio non raro spectavimus. Haec vero causa est, ut quemadmodum in reliquis nostri corporis

vasculis , membranis , & loculis multum facit naturalis fibrarum parcitas , & laxatas ad fluidorum stagnationem, & ad alia, quae hinc sequuntur creanda mala , ita in Corde, Cordique appensis canalibus, ipsa laxitas, & gracilitas staminum multum potest conducere ad praedictorum Aneurysmatum generationem , ut ex ante dictis evidenter deduci potest.

PROPOSITIO LIII.

Abitur de Arteriis, ac Habulis Praecordiorum 6seam duritiem nactis , quae saepe apud illos inveniuntur, qui ex Aneur male decesserunt. FREQUENTIA occurrunt exempla Arteriarum & valvularum in osseam materiam conversarum in iis, qui Cordis Aneurysmate laborarunt. Celebris legitur historia apud Paraeum Lib. primo de tumoribus Cap. XXVI lΙ. de Vestiario , qui ex An eurysmate Arteriae

Venosse repente dum pila palmaria luderet , rupto Vase corruit. Dissecto cadavere, Arteriae corpus in amplitudinem dilatatum cum interna ipsius tunica ossea inventum fuit. Ille dum viveret micantium impetu Arteriarum omnium pulsum , ingentemque toto corpore calorem se percipere asserebat.

Νos pariter in cadavere Illustrissimi Iohannis Baptistae Palaggi

Canonici S. Petri in Vaticano , unam osseam , duas vero eX ValVUliS

ad ostium Aortae cartilagineas vidimus, indeque mire angustatum

107쪽

DE AN EURYSMATIBUS. 83

iter sanguinis a Corde in eandem Arteriam ; in eodem offendimus quoque Venam Cavam , Auriculam, & Ventriculum dexterum ita dilatatos , Ut pugnum admitterent , ubi non citra admirationem sinistra Cordis cava admodum valida, & nulla dilatatione assecta notavimus; Νobilis autem hic vir, cum esset in humanis singulari morum suavitate, atque ingenti eruditione Ornatus hypochondriaca assectione detinebatur , una cum reversiva Cordis palpitatione ,

pulsusque inaequalitate , atque intermittentia, quibus erat obnoxius, cum praesertim animam, Vel corpus Vehementer exercuisset; fu cativo identidem asthmate, ac vertigine VeXahatur.

Veniam interim spero dabit Lector si maximae , & forsitan citra exemplum istius aegroti constantiae meminerim ; hic enim cum mense Januarii i691. post: epilepticos paroXysmOS repente deXterae manus gangraena correptus esset, & jam per brachium ad humerum serpentem Videret consilia nostra de amputando brachio fortissime excepit, & plus quam viriliter sustinuit. Etenim D. Marium Cecchinum magnae famae Chirurgum, qui brachium jam secturus erat, enixe

precabatur, ut ferrum in sanam non emortuam partem adigeret, elatoque ut esset animo precabatur : me quoque adstantem, aliosque qua PreSbyteros, qua necessarios nutibus, voce, oculis, hilaritate

alloquebatur , ut plus doloris a nobis, quam ab aegro sensum fuisse palam diceretur; supervixit autem usque ad aequinoctium Vernum anni 1698 , quo tempore suffocativo asthmate correptus brevi dvivis discessit. 'Obiter hic Lector monendus, quam facile, ubi Vasorum circa Cor dilatationes existunt, humores colligantur inducendis gangraenis aptissimi : vide casum apud Hildanum Centuria II. Observationum XCIX. cujusdam mulieris, quae morbo admodum intricato palpitatione scilicet Cordis, tussicula, ac respirandi dissicultate diu detenta, denique sinistrae manus spha celo correpta nullo auxilio , nec quidem ipsa sectione juvata ; diem suum obiit. Aperto cadavere monstruosa Venae Pulmonicae dilatatio reperta fuit, quam graphice delineandam

judicavit Auctor. Ratio autem cur ex magnorum Vasiorum Aneu-rysmatibus frequentissime sphacelus oriatur, partim deducenda videtur ex principio illo erodente, atque arsenicali, quod ut Aneurys-Πὶatis , ita & gangraenae causa esse potest, partim quoque eX Pertur'

108쪽

vitiatos canalium diametros, Unde Vitale illud spirituum, seu oleosum sanguinis volatile necessario deprimitur & hebetatur. Omissis caeteris causis, quae primo morbum hunc in Illustrissimum Palaggi procrearunt, rationem tantum attingemus, qua Aneurysma fuit excitatum ; hoc autem ex duabus potissimum causis procreatum fuisse judicamus, ex osseis nimirum , cartilagineisque Arteriae Magnae valvulis, atque ex vehementibus animi, corporisque exercitiis. Quod enim ad primam attinet, Valvulae praedictae partim Osseae, partim cartilagineae propria duritie praepediebantur , quominus tempestive secti, moveri, atque alternatim ad parietes trunci Aortae , applicari possent ad aditum sanguini ex Ventriculo aperiendum , & rursus ab iisdem secedere ad ejusdem sanguinis in Ventriculum reditum occludendum ; quo sanguinis motum per Aortam summopere turbari, debilitari, atque inverti necesse fuit; hujusmodi autem motus perturbatio, quoties altera adjungebatur causa, animi nimirum, atque corporis Violentae eXercitationes, maXime augebatur ; ex his enim

major sanguinis copia urgebatur in Praecordia, quamobrem sanguis, cohibito ac perturbato ipsius motu, in laevum Ventriculum necesse sario fuit repercussus ; ac proinde sanguinis reditum per Venam Pneumonicam turbari, ac praepediri necesse erat, ac Pulmones jam crassae lymphae copia laborantes magis ab aucta sanguinis stagnantis quantitate opprimebantur. Ex quibus omnibus facile intelligitur quomodo Cordis palpitationes, asthma , atque enormis dextrorum

cavorum Cordis dilatatio fuerint inducta; ad quam quidem dilatationem inducendam praeter memoratas causas non parum conspirarunt fibrarum languor, ac debilitas, quae in hoc aegroto graciliore

apparuerunt, atque humorum acritudo.

Primum, licet impedimentum aliquod cursui sanguinis positum sit ad ostium Aortae, non idcirco tamen dilatationem sinuum semper contingere in sinistris Cordis cavis , sed juxta minorem fibrarum resistentiam in dextris plerumque solere accidere; cum Vero in sinistris accidit fere semper in Auricula, non in Ventriculo obser-Vatur , Ut patet in casu relato a Josepho Boneto Anatomiae Practicae Lib. II. Sest. VII. Observ. XLIX. ex Daniel Horstii animadversione, in quo cum valvulae semiiunares in levo Cordis sinu osseae deprehensae fuissent, sinistra Auricula major dextera apparuit.

Secundum, qude causa membranas, ac tendines ossea duritie cogit

109쪽

DE AN EURYSMATIBUS.

eandem ad Aneurysmata inferenda conspirare. Etenis praedictae partes, osseae evadunt inopia humoris aikici, quo delinitae , atque emollitae fabricae laxae minus compactae , ac flexiles in statu naturali

conservantur; destitutae autem arescunt, rigidae, ac durae fiunt. Ob eandem partium temperatarum lenium , atque oleacearum inopiam , eodem tempore, quo solida obdurescunt, humores acriores fiunt; salium enim particulae in ipsis innatantes simul coeunt, coacer-Vantur , ac figuntur ; quae quidem salia Vasorum, ac Cordis fibras lacerant, atque eXedunt, unde eorundem dilatatio, atque Aneu-rysmata.

De Cordis Aneur mate ex diuturnis animi paethematibus. Ν ovΑ certe minime erit apud eos, qui longa praxi exercitati fuerint, origo Aneurysmatum Cordis, ex diuturnis animi pathematibus. . Νos quidem hoc eodem, quo scribimus, anno multos vidimus, caeteroquin suapte natura languidoS chim viros, tum mulieres ex gravi, diuque premente timore ipsius nutantis terrae in Cordis Aneurysmata incidentes, alios noVimVS ex Zelotypia , ac

subitis timoribus , eodem mali genere detentos. Celebre legitur apud Andream Cesalpinum Catoptri. Lib. VL Cap. XX. exemplum Aneu-rysmatis totius Cordis, atque Arteriae Pulmonicae in B. Philippodi erio , qui saepius in palpitationem Cordis incidebat ex vehementi extas, quae magna animi simulque Cordis est assectio. Causa vero cur animi pathemata , si magna , ac diuturna fuerint, dilatationes vasorum Cordis solent inducere praeternaturales dia theses , quas in membranarum , fibrarumque labore , ac laxitate alias posuimus quaerenda esse videtur tam in fluidis quam in solidis ab ipsis animi perturbationibus circa Praecordia maximopere alteratis. Quod spectat ad fluida, quis ignorat ex hujusmodi animi motibus, sanguinis, ac reliquorum motus perturbari, ac proinde recrementa acriora fieri, & intra corpus subsistere ρ quae deinde facili negotio in Praecordiis intercipiuntur, ubi noviter inductum structurae vitium

inveniunt.

Hoc autem vitium facile intelligi poterit, si ea perpendantur, quae circa usum insignium Nervorum , quos ad duas potissimum

110쪽

Cordis Arterias ferri. ostendit Analome, & graphice delineat Clatissimus Willisius De Medicamentorum operationibus Se L VI. Cap.

III. p. m. IOq.&si reVocentur in memoriam, quae superius docuimus Prop. XLI. in qua demonstraVimus Aneurysmata Cordis facilius per diuturnam vim repercussi sanguinis accidere; varie enim convulsis, atque inordinate motis, & constrictis per Νervos Arteriis Cordis , inordinatus, & repercussus contingat oportet motus sanguinis per Praecordia, ut clare ostendunt Cordis palpitationes, angores, pulsus inaequalitates, & similia, quae frequenter apud gravibus animi pathematibus detentos observantur phaenomena, quae si diu perseveraverint, necesse est, ut acrium ichorum congeriem in locis infirmioribus promoveant , & quae hinc sequuntur Aneurysmata paulatim inducant.

PROPOSITIO LV.

De Aneu fmatibus Cordis a violentis motibus , sed potissimum a

contentione instrumentorum respirationi inferi lentium exortis. ON infrequens horum Aneurysmatum causa est violentia contentionis musculorum pectoris, & diaphragmatis. Vivit adhuc Artifex pileorum, qui ob nimiam , ac pomeridianam praesertim trudendi vim cum brachiis contra pileorum tomenta, insuper carbonis fumum aqueis remi X tum vaporibus eXcipiens, in Arteriae Pulmonicae dilatationem paulatim incidit. Sunt insuper Concionatores, & Tibicines, qui nati Va corporis gracilitate , praesertim si bibaces fuerint, facili negotio a Cordis Aneurysmate corripiantur. Sed nulla magis obvia est horum causa malorum, quam complicatio alimentorum acro sulphureorum , & aromaticorum cum Violentia motuum venereorum ; tunc enim dum vasa a contentis liquidis plus justo distrahuntur per Vim pulsionis, & contentionis musculorum infra & supra diaphragma, nec non inaequalem Vasorum Cordis crispaturam inter amoris illecebras contingentem, necessario retardatur, ac reverberatur in Praecordiis sanguinis fluxus, qui cum

sit suapte natura acris, & sulphureus fibrarum manipulos dissolvit, disjicit, & erodit. Sed quoniam rara quaedam hujusce causae historia duos ante annos nobis occurrit , quam ad usque aegrotantis extispicium exactissime persecuti fuimus, ideo Lectorem paulatim hic morabimur. Sit itaque

SEARCH

MENU NAVIGATION