Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

De Aneur matibus , nothis , O illegitimis.

SEcυNDUM divisionem superius Propositione IV. traditam post

legitima sequuntur illegitima Aneurysmata , quae pendent ab aucta mole vel impetu sanguinis supra capacitatem, & resistentiam ordinariam ipsirum Arteriarum , ita ut enervatio , dilatatio, ac discissio villorum, Sc fibrarum posterior omnino sit, ac veluti effectus adauctae molis vel impetus projecti sanguinis. Hic tamen advertendum, spuria Aneurysmata saepe exhibere signa dilatatae, ad usque villorum disicussionem , alicujus tunicae Arteriae , licet nondum diruptae; pulsant enim , ac turgent quemadmodum vera. Unde spurium appellabimus Aneurysma pulsationem extraordinariam alicujus Arteriae cum distractione supra consuetam Orbitam tunicarum ; ac spurium migrasse in legitimum dicemus, cum distractio transivit in discissionem fibrarum Arterias complectentium.

Exponitur duobus modis impetus imius sanguinis superare posse re Frentiam Arteriarum , nimirum per impetum rectum , O per imperum composerum ex recto, ac reflexo.

JUANQUAM ex iis, quae Propositione III. 8c IV. exposuimus circaedi1crimina Aneurysmatum, & proportionem inter impetum sanguinis, Se resistentiam Arteriarum clare deduci possint, quae ad spuria intelligenda Aneurysmata satis esse Videntur, nihilominus generalis illa doctrina peculiariter hic tractanda sese offert. Scilicet investigandi nobis erunt modi quibus adaugeri potest: impetus sanguinis habita

ratione renisus Arteriarum. Duo autem sunt, quantum suspicor, adaucti supradicti sanguinis impetus : unus quidem , quem lato modo appellabimus adauctum impetum rectum : alterum uero mixtum ex adaucto impetu recto, de addito refleXO. Primus sane ab instrumentis sanguinem pellentibus , nec non Asanguine ipso proficiscitur, quatenus instrumenta respirationis , ScCOx majori vi suos conatus, ac vibrationes exercent contra sanguinem ,

82쪽

hic autem pleniori sua mole , & elastica quadam vi in Arterias

nititur, ac plus solito eXtrorsum premit, ac distendit , quae deinde in locis, in quibus minimum particulare structurae V Itium Occurrit. debilitari incipiunt : quod quidem praecipue contingit in athletis, vinosis, tibicinibus , & bajulis , in quibus primo rectilineus sanguinis

impetus consueto major eXercetur. Etenim in magnis istorum conatibus, atque exercitationibus diaphragma, Omnesque thoracis musculi nituntur contra sanguinem in Cordis Auriculas, re Ventriculos excurrentem , unde fieri non potest, quin Cor Vehementius per systolem pellat in Arterias eundem sanguinem, qui jam citatius per Venas

versus Cor movebitur, ea plane ratione, qua pila lusoria Vehementius a pellente instrumento in contrariam partem truditur , quo prius majori montento motuS ferebatur.

Ipsa quoque moles, & vis elastica sanguinis rectilineum ipsius motum potest adaugere, quia quo major, & fervidior est moles fluentis liquidi, eo copiosiores , & Validiores sunt partes, quae ad instar solidi elaterii, & cunei distendere, & nimium diducere , ac

disjungere possunt villos , ac fibras ArteriarUm teXturam teXentes.

Legatur apud Severinum De Novis Abscessibus Cap. XXXVI. V. casus Aneurysmatis observati in juvene Burgunda ingluviei summe dedita , & meri potatrice nulli secunda , quae acuta febri correpta ob recensitam causam plenitudinis fervidi sanguinis, post mortem aperta , exhibuit Arteriam Caeliacam ad compressi pugni

molem dilatatam.

Hoc autem multo facilius contingit si momento adaucto impetus recti sanguinis , aliud etiam momentum impetus adjungatur, quod ex reflexione ejusdem in latera , & superficiem sanguinei cylindri proficiscitur, quod quidem secundo loco considerandum nobis proposuimus. Dissicile est autem, quin hujusmodi momentum priori adjungatur ; Etenim si una cum Vasorum plenitudine, & quodam sanguinis conatu aliquam Arteriam comprimi, obstrui , aut alio quovis modo aliquid de suo diametro praeter naturam, & pertinaciter amittere contingat ; procul dubio rectilineae sanguinis undae, quae illius axem, & proxima inter fluendum spatia occupantes in obstructum , aut compressum locum c quem nullo impedimento

obsitum facile & libere permeassent) incidant, ex reflexionis legibus secessario resilient , & quaquaversum in superius canalis cavum

83쪽

, extrorsum urgebunt Arteriae latera, quae caeteroquin a sanguinis partibus naturalibus in illa cuneorum instar incidentibus dilatantur ; ex iis autem duabus trudendi Viribus, recte videlicet, &reflexae fieri non potus , quin superius Arteriae segmentum paulatim distendatur , diducatur , atque dilatetUr. At enim vero , Ut moduS productionis istius Aneurysmatis spurii sub ipsis oculis cadat, argumenta producam , tum eX mechanicis legibus fluentium liquidorum , tum Vel maxime ab experimentis Anatomicis petit3.

PROPOSITIO XXXVII.

Exponitur , ac demon stratur actio momenti compsati impetus regio obliqui sanguinis , aut compressuS ArteriaS excurrenIiS. PRIMUM itaque advertatur, in canalibus pellice is, qui facile distenduntur per vim projecti liquidi, conssiderari poste partes excurrentium fluidorum perinde quasi totidem lineas , quarum aliquae ab

Orificio canalis procedant per aXem, aliae Vero incurrant, seu urgeant superficiem interiorem eiusdem canalis, qui quidem canalis si alicubi Comprimatur, vel obstruatur, necesse est ut vel Omnes, vel multae

ex lineis tum prope axem impulsis, tum ad latera incidentibus a suo libero excursu Prohibitae , reflexionem patiantur. Quod sane insequenti clare apparebit figura Sit Arteriae segmentum cydndricum B Ε, si que fluxus vehementer projecti sanguinis ex B in Ε. His positis detur obstructio, vel compressio in locis D D : quoniam sanguis vehementer propulsus a Bin E cum pervenit ad praedicta loca compressa , vel obstructa prohibetur a libero excursu verius E , necesse erit, ut resectatur a punctis D D quaquaversum , & nil tam eXerceat contra sanguinem impulsum a B versus E , fierique non poterat, quin cum latera ip11us Arteriae supra loca D D non s1ne distradisonis resistentia, quemadmodum sunt ripae sun inis , sed maxime distrahibilia dilatentur indicis olem supra consuetam Orbitam ita Oium Orificiorum praesertim

in canali B E versus universam circumferentiam F F; quin imo in singulis Cordis pulsationibus, geminato nisu sanguinis, recto nimirum

S reflexo, supra loca positorum impedimentorum, necessario membranae ipsius Arteriae non tantum penitus distrahentur , sed tanuciu

84쪽

LANCIS IUS

dirumpentur, praesertim si aliae accesserint cauta, de quibus in sequenti Propositione.

Νeque sane dissicile admodum erit praedictum adaucti, & geminati sanguinis impetus operandi rationem in Arteriis concipere , si advertatur, plumbeos canales fluXum devolutae aquae dirigentes, ob solam quandoque obstructionem , Vel compressionem , duplicato , ut superius exposuimus momento nisus excurrentis liquidi citra ipsa impedimenta, sensim laxari, ac dehiscere. Sed quid opus est ut externis experimentis utamur, ubi admodum, clara in Animalium corporibus sese objiciunt exempla ρ Denudet quis in Cane Arteriam e. g. Iliacam, & mox vinculo stringat, vel alio comprimat corpore, inde exitum sedulo observot, & re ipsa docebitur, quanto major sit impetus, & distractio quaquaversum in illo Arteriae 1egmento supra impedimentum post ligaturam, quam ante ipsam extiterit. Legatur hac super re pulchrum illud tentamen Magni Harudi in Lib. de Circulatione Sanguinis Exercitatione IlI. Pag. 214. ubi narrat a se factum experimentum, quod a Galeno &Ves alio indicatum potius, quam tentatum fuerat, scindendi nimirum transversim Arteriam, & indita fistula ipsam ligandi. Audiamus illius Verba : inquit enim v nam supra calamum, aut fistulam quampri-n mum , ac Vinculo Arteriam strinxeris , supra ligaturam Arteria is statim ab impulsu sanguinis desuper impacti dilatatur ultra orbitam, fistulae, inde & fluxus inhibetur, & impetus refringitur, ita ut o Arteria vinculo subdita, obscura admodum pulset, quia est sineri impetu transeunus sanguinis, & quod supra ligaturam reverber tur, &c.

PROPOSITIO XXXVIII

Deducitur ex multorum serie experimentorum , validam Arteriae compressionem , seu coni bassionem , si diu perduraxerit, O canalem impervium reddat , productioni sub iantia postposue superioris

Arteriosi segmenti cavum obturantis Occasionem prabere. ILLUD plerumque in praeternaturali corporum constitutione solet accidere , ut vitium , quod simplex initio morbi fuerat progressa

temporis geminetur, & quod a solidis incoepit, postmodum propagetur in ovida. Hoc sane evidenter apparet in forti seu valida com-

85쪽

pressione, vel vinculo ipsarum Arteriarum; hae squidem assectiones si diu perseverent , non tantum sanguinis excursum per illam Arteriam praepediunt, & morbosam ejusdem liquidi repercussionem inducunt,

sed efficiunt, ut tenaciores quaedam cruoris partes, cum minus ad

reflexionem sint mobiles agglomerari invicem, paulatimque lateribus Arteriae adhaerere incipiant, donec plenior ex novo affluxu facta moles consimilium particularum fila referentium, in densum & fibrosi speciem exhibens corpus, quod polyposum dicimus, coalescat. Error autem posset hic subrepere , si quis opinaretur hujusmodi polyposum concretam nonnisii scissa, ac dehiscente Arteria fieri , ut de crusta polyposa cystidem An eurysmatis obducente alias monuimus. Etenim in Aneurysmate sacci formam aemulante crusta polyposa impedit, quominus cruor per Arteriae axem non interrupta circulatione fluere possit; Secus autem in spurio , de quo loquimur, Aneu- smate polyposum corpus Arteriae cavum plane Obstruens rectam sanguinis viam praecludit, ac proinde eo in loco circulationem intercipit , coacto fluido ad laterales Vias capessendas. Hinc saepe pulsus

ex hac causa obliteratur in carpis, Ut in Marchione Paulutio. Probat vero nostrum de generatione polypi assertum ipsa experientia, quam saepe in Canibus firmaVimus: etenim denudatam apud illos unam ex Arteriis Iliacis cerato filo ante constrinximus; deinde curandum Vulnus eorundem salivae relinquentes post quindecim, aut viginti dies secata per longum Arteria, eX positam polyposam concretionem citra ligamen offendimus; quam quidem concretionem canalis cavum ita opplevisse animadvertimus, ut etiamsi soluto vinculo omnis tubo libertas redire potuisset, obstructio tamen ab irruente postmodum sanguine non Omnino tolli potuerit , quia nempe substantia polyposse , Vel nunquam , Vel nonnisi longo tempore, seu repetitis pressionibus, & salis volatilis alluvione rursus dissolvi potest. Advertendum ulterius ducimus, nos Vel nullam, vel minimam dumtaxat lateraliter canali haerentem invenisse polyposam substantiam, ubi compressio, & constrictio non adeo valida adhibita fuerit , unde fluxus liquidi a superiori ad inferius Arteriae segmentum subito

non restiterit , sed adhuc utrumque perduraVerit; torrens etenim sanguinis , cum ad strictum locum pertingit , partim reverberat, paltim vero impetu majori fluens crassiores sanguinis partes secum

3bripit. Sed in humanis corporibus aegritudine aliqua tentari coeptiS

86쪽

res aliter potest eVenire ; nimirum ut Vitium constrict onis canalis illico jungatur cum vitio fluidi ad stagnandum apti , unde polyposa

concretio, qUae tubi cUlpa non accideret, Vitio fluidi acceleretur.

Deinde confirmatur exposita hypothesis diversorum extispicio cadaverum, in quorum puris Aneurysmatibus hujusmodi polyposa substantia viam cursus sanguinis Arterio si plane Obstruens, inventa fuit. Pulchra prae aliis videtur hi 1toria a Panarolo Pentecoste II. Observ. XI. descripta , qui narrat Aneurysma , quod ad verbum

transcribendum duximus. μ Religiosus quidam cum esset quadraton corpore , ante multOS annOS Passus fuerat Aneurysma sub axillais dextera. Huic consulentibus Medicis , singulis quibusque annis D maxima ex brachio opposito sanguinis copia hauriebatur. Accidit B in eo tempore , dum nunquam ram jucundus , & promptior esset M ad Vitae functiones, illi repentina mors. Secto cadavere, Venam D Agygos maximopere turgentem inveni, ita ut rumpi videretur. Μ Vende item , & Arteriae omnes , quae musculos intercostales dex-n teros irrigant , summopere tensae , plenaeque erant, ita ut dum D sectio fieret, circa claviculam , & axillam maxima sanguinis copian redundaret. Sed , quod maxime admirandum fuit, Arteriae Axilis laris inspectio; ipsa enim non ut in reliquis Aneurysmatibus rupta, Μ & corrupta erat, sed undequaque integra : ea tamen differentia, B quod circa Arteriam, & Venam A Xillarem , atque intra cavitatemis Arteriae caro quaedam alba, solida, dura, & cartilaginosa maximaes portioni tam firmiter adhaercbat, ut secerni nullo modo posset, D imo ferro mirifice resstcbat. Unde cum via sanguinis naturistis, s vitalis ad irrigandum brachium ex insigni interna obstructione pau- D latim clausa esset, retrocedens sanguis Cor suffocando, partemn illam inopinatae mortis falce resecavit.

Similiter apud Marcum Aurelium Severinum de Νovissimis Observatis Abscessibus Cap. XXXIV. S. V. prostat historia Aneurysmatis

Arteriae Caeliacae a Νicolao Larcheo Chii urgo Romano diligenter observati , cujus dissectionis descriptio talis est. M Extorti igitur abs inferioribus postquam ad Arterias Emulgentes pervenimus, superatas j.,m parte, qua Magna Arteria primo, divaricatus mittit, corpus D clata Offendimus tria ex pituita concreta hujus uber est modus

I Arteriae longeque amplior quam Vena) Vi caloriS , Opinor, sibimetu ipsis incumbentia, quae obturamenti cujusdam modo Arteriae ductui

87쪽

DE AN EURYSMATIBUS. 63

M sic ossareta transversim erant, ut spiritui se transfundenti praecluis cierent viam ; continuo autum ad superiora facto transgressu , tan-n dem Caeliaca sese obtulit ita dilataea, ut compressum pugnum ad-n mitteret , quae naturae suae modo Vix annularis digiti crastitudinem is aequat , in quo sinu sanguis abunde stagnabat ater, grumosus, in ,, putredinem abeuntis imaginem praeseserens : a quo uno Arteriae is sic depravato 1iatu profebam interitus causam nemo est qui duo bitet M. Attente perlegenda historia prima Observationum Anatomico - Medicarum Johannis Baptistae Fantoni, in qua describitur Aneurysma Arteriae Magnae paulo supra Iliacas in viro carnosi hahiatus, frequentibus animi deliquiis, S Vagis Ventris doloribus vexato, in quo post mortem infra locum Aneurysmatis aderant crassissimi polypi, qui sangum is fluxum, versus Iliacas impediebant ; sed jam tempus est, ut ad alia procedamus.

PROPOSITIO XXXIX.

Demonstratur adauctum, ac geminatum impetum sanguinis , qui ab anitio spurium ejicit Aneur ma, verum , O legitimum raro inducere posse , quin Mel fotito fraciliores alicubi inνeniat Arteriarum membranas, vel in locis peculiaribus , ut erodens liquidum ad causae vim acce serit.

N OsrnΑ haec Propositio habet duas partes, primam, in qua assumimus Arterias nonnisi raro per auctum impetum rectum, & reflexum sua natura laxari, ac dehiscere posse , secundam , in qua probare aggredimur, per geminatum hunc impetum facilius , ac frequentius Arterias scindi non posse , Verumque producere Aneurysma, quoties eidem insita tubi gracilitas, Vel erodens indoles circumfluentis, atque excurrentis liquidi pertinaciter non adjungitur. Prima pars facile probatur cum rationibus, tum experimentis 1 priori quidem; quia licet ponatur dirigi contra resistentiam peculiaris Arteriae utrumque sanguinis impetum supra ordinarias leges adauctum, nisi Arteria fuerit exilis , atque extrema ut in parturientibus, & diu, violenterque Vomentibus interdum accidit per solam istam vim impetus vix poterit dissilire : eo quod in Arteriis conssiderari debet non

solum resistentia , quae proficiscitur ex propriis tunicis , sed etiam illa superaddita resistentia, quae proficiscitur ex multiplici complexu

88쪽

54 LANCI SI Us

membranarum , glandularum , aut musculorum, quae ubique locorum ipsas Arterias circumvalidare solem. Unde etiamsi praedicta sanguinis vis naturalem solius Arteriae resistentiam pollat superare , non ita facile renisum circumpositarum partium vincere potest. Experimentis etiam thesis nostra probatur : etenim quoties amputato , aut ligato membro, Vel in convulsis, aut osseis Arteriis

apud hypochondriacos , & hystericas fortis pulsatio persentita fuit,

quae licet pertinax ad annos perduraverit, nihilominus in apertum Aneurysma nunquam transivit; sputium enim Aneurysma cum sola Arteriosi tubi distractione interdum diu perseverat : Cujusmodi fuit, quo Religiosus quadrati corporis , referente Panarolo loco supra

citato, ante multos annos sub aXilla citra ullam rupturam , aut corruptionem detentus fuerat; secus vero spurium Aneurysma optime cedit cum placida medela solutis vinculis in naturam redit Arteriae. Quantum vero spectat ad alteram Propositionis partem demonstrandam, hoc sane longe facilius assequi poterimus, si Auditores nostri meminerint, quae alias docuimus de insita, sed praeternaturali Arteriarum gracilitate, de adjunctis pravis humoribus ad alias

Etenim si corpus Arteriam obstruens, Vel comprimens erodentes aliquas particulas de se promat, Vel aliunde ex sanguine , aut nervis in assectam Arteriam derivet quod sane aegro in corpore contingere facillimum est quae intra fibrosam canalis texturam veluti cunei penetrantes illam sensim diducant, simulque discindant, in Aneu-rysma spurium ab initio , denique in legitimum transit, & adolescit. Quod nos octo abhinc annis vidimus in aperto cadavere cujusdam Causidici assectione hypochondriaca vexati. Hic multos annos coninsuetam. Caeliacae pulsationem ex spasmo exortam passus fuerat, seclpostremis duobus annis pulsationi etiam iumor malo punico aequalis adjunctus fuerat, in eo ramus Caeliacae Arteriae, quae primum sola convulsione laboraverat, sensim fluidi impetu, & erodentis vi adeo dilatatus fuerat, ut marsupium formaVerit caenos O , ac polyposo humore cursum sanguinis in Arteriolas obstruente plenum , quod postremo dehiscens, & progressu temporis apertam Versum partem, quae incolumi Arteriae segmento finitima erat, exundante intra cavum Abdominis Arterioso sanguine subitam aegroti necem induxit. ΕXemplum aliud Aneurysinatis spurii inchoati nempe a plenitudine sanguinis

Aortam

89쪽

DE AN EURYSMATIBUS.

Aortam distendentis, ac demum in legitimum adolescentis ob adjunctam fluidorum acritudinem, & erodendi vim clarum, si quod

aliud extat apud Saportam De Tumore Praeternaturali Lib. I. cap. 3. de quo miror quomodo a Sennerto dubitari possit, an Verum fuerit Aneurysma. Neque Vero hic praetermittendum videtur, quod alias monuimus, circa insitam Arteriarum gracilitatem , quae cum in aliquibus corporibus consueto minus robusta ad resistendum impetui sanguinis reperiatur, facile fieri potest, ut e. g. in bajulis, tibicinibus, parturientibus Ob adauctam, respirationis contentione , Vim propulsionis sanguinis major nisus in particulari Arteria determinetUr , quae minus Valida , aut suapte natura , aut ex obice fiat ad resistendum ; unde necessario cogitur dehiscere, ut in antecedentibus fusius demonstra

Interim satis fuisse arbitramur, si rationes exposuerimus, cur eXhajulis, caeterisque violentos conatus eXercentibus, nec non e X aliis qui obstructas alicubi Arterias habent non omnes in vera incidant Aneurysmata.

PROPOSITIO X

Quod Medici tanto sudiosius debent in irere in scientiam incipia tium spuriorum Aneur matum, quanto hac,s latim cognoscantur, minus es scutier, quam pleraque legitima , curari soleant. CUM Aneurysmata spuria initio adjunilam minime habeant diminutam resistentiam Arteriarum ad consuetum sanguinis impetum, sed auctam solum contentorum fluidorum vim; cumque probatum su peri us jam sit, auctam vim sanguinis vix posse legitimum Aneurysma producere , quin vel ipsius infirmitas Arteriae, vel erodens liqu1dum accesserit, sequitur, ut spuria Aneurysmata, si ab initio cognoscantur facilioris sint medelae, quam legitima, quia tunc probabilissimum est, nondum superadditam esse labem in Arteriarum tunicis, ob quam major fibrarum debilitas, seu minor resistentia induta sit. Adnitendum itaque erit in principio istarum aegritudinum, ut causa tollatur adaucti impetus in sanguine ; quod facilius est assequi , quam resistentiam solidis addere. Atque hinc profecto sit, ut passim curata observentur hujusmodi Aneurysmata in plethoricis, atque hypochondriacis, quorum

90쪽

medela, si diu neglecta fuisset, frustraneus postea omnis labor extitisset; quia nimirum , ut supra demonstravimus, Arteriae ex aucto,& duplicato impetu sanguinis una cum accessione liquidi erodentis non aegre debilitari solent. Idcirco etiam atque etiam Auditores nostros monemus, Ut quae in sequentibus tradituri sumus, non tanquam obiter dista, sed veluti diu elaborata, & ad lydium experimenti lapidem revocata studiose Velint excipere; frustra enim laboramus in curatione illorum Aneurysmatum, quae jam e rosas habent membranas , quas nulla acus rursus potest consuere.

PROPOSITIO X L I.

De diserentiis, O signis Aneur matum pendentium a vi cunei plenitudinis sanguinis. JUAMQUAM sanguinis plenitudo cum ad extremum pervenerit,

motus omnes in Animali reddere soleat languidiores, eo quod tollat in minimis vasculis, & loculis necessarium illud ad concidendum, ac resiliendum spatium, sine quo liquidorum separationes, & fibrarum

distensiones, contrariis urgentibus nisibus fieri non adeo facile posse sunt : quapropter ii segniores ad motum evadunt, quorum corpora saginata magis fuerunt; nihilominus cum plenitudo mediocris juncta magnis extemporaneis conatibus, Vel membrorum compressionibus,& curvaturis, aut vitio insitae gracilitatis Arteriarum , multum faciat ad vasorum dilatationes, & causa esse possit non infrequens Aneu-rysmatis, ideo de hac nunc agendum ducimus. Illud vero prae primis advertimus communi omnium Medicorum,& Chirurgorum observatione exploratum esse Aneurysmatum causam, ut nos fateri possimus, ex centum An eurysmatibus sponte , seu absque ullo externae causae concursu obvenientibus, plus media

parte in gulosis, & bibacibus vidisse; reliqua autem in hypochon-driacis, hystericis, & syphillide obsessis Vide quae docte , prudenterque scribit Marcus Aurelius Severinus De Novissimis Observatis Abscessibus Cap. VII. pag. 1 7 , & apud eundem confer ea, quae

tradit Νicolaus Larcheus in Observatione quadam Aneurysmatica data ad D. Marcum Aurelium Severinum, & loco citato adnexam Pag. 28 Q.

SEARCH

MENU NAVIGATION