Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

qtii superstitem Arteriae membranam distensione alioquin attenuatam, diversis compaginatis laminis incrustat, ac mire tuetur. Hanc sane pseudocarneum cystim primus Vel detexit, vel saltem scriptis, quantum sciam , promulgavit insignis Gulielmus Harvaeus Exercitatione III. De Circulatione Sanguinis pag. ais . per haec

verba : si Aneurysina ab eXesis Arteriae tunicis, non tunicam Arteriae s dilatatam ; sed circumpositam ex membranis, Sc carne cystimn praeternaturaliter factam , pro continente habet. HEandem postea rem , quibus apud cadaVera videre non contingit,

ad oculum delinea vit Observatione XVIII. anni primi Centuriae Lobservationum Νaturae Curiosorum Germaniae, in qua exhibeturicola Aneurysmatis cum duobus involucris, seu geminis foliis concreti , & in fibras producti sanguinis. Prostat pariter elegans istius rei descriptio apud Clarissimum Fridericum Ruyschium Observ. XXXVID. ubi inter ea, quae in magno pectoris Aneurysmate a se

visa fuerunt, narrat inventum corpus, quasi lamellatim dispositum, seu ex innumerabilibus tunicis crassiS, carnosis, ac satis tenacibus sibi invicem impositis conflatum, inter quas tunicas sanguis copiosus,& coagulatus delitescebat, quae sane Observatio a nobis ad unguem in hujusmodi extispicio cadaverum pluries respondit. Legatur nostra Aneurysmatis observatio in Vestiario descripto Cap. II. de Aneu-rysmatibus ex contusionibus Propositione XXII. Hoc itaque per experimenta demonstrato symptomate, reliquum est, ut ejus causas investigemus, unde nimirum isthaec oriatur accretio polyposo-grumosae substantiae intra Aneurysma, ubi cum tam vehemens appareat sanguinis nisuS eXtrorsum urgens, ac trudens, difficile fbrsitan alicui videri poterit, quomodo tanta copia crassi humoris colligatur: cujus tamen eventuS rationem facilem reddent nonnulla, quae hic subnectenda ducimus, tamquam indubia ex theorematibus operationum Animalium.

Primo sanguinem esse suidum non simplex , sed heterogeneum, compositum nempe ex diversis partibus qua solidis, qua fluidis, crassis, ac subtilibus, in cujus substantiam his saltem in die rivulus

sub tenacis chyli, & quidem larga copia solet infundi; qui profecto

chylus in statu naturali sanguini permistus ejus intestino motu , ac continuo particularum attritu , & collisione attenuat ar, in minimas Partes comminuitur , ac volatilis esscitur.

122쪽

LANCI SI Us

Secundo praemonemus, ad attenuandum chylum cum sanguine multa fuisse a natura comparata , sed omnium maxime ipsorum vasorum determinatas figuras, certos diametros, & Validos motus , seu vires peristallicas, quae si aliquando vitiari contingat vasorum assectiones juxta gradum in solidis admixti vitii, enormia quoque fluidorum vitia in corpore manifestentur oportet; sed praecipue necessario tur-hatur exacta illa in sanguine fluidi cum solido, crassi cum subtili, permixtio, ita ut in locis assectis eae fluidorum partes subsistant, quae ponderosiores, quae fibrosiores, quaeque Verbo ad motum per se prosequendum minus sunt eXpeditae. Duobus his praepositis perinde quasi facibus , obscura caeteroquin problematis enodatio clarescit ; etenim cum certum sit in Aneu-rysmate , quo idem majus est , eo magis tria haec apud Arteriam vitiari, figuram videlicet, diametrum , & praecipue motum peristablicum , qui scissis, aut erosis fibris , canalem aptum ad resiliendum,

seu ad contrahendum constituentibus, eo'in loco debilitetur, prorsusque tandem tollatur necessum est; quare sanguis, liquor nimirum heterogeneus, & chylo scatens cum a Corde impulsus , folliculum Aneurysmatis penetraverit, illico segnius moveri incipit : partim quia ex angustiori Arteriae diametro, in latiorem folliculum influit; quo fit ut ex hydraulicae legibus retardetur : partim etiam quia folliculi tunicae, seu portionis Arteriae dilatatae abscissis, atque exesis fibris contrahi nequeunt, atque praeterfluentem sanguinem, in proximas Arterias ordine impellere, atque accelerare, seu saltem motum ex Corde conceptum propagare : imminuto autem sanguinis motu, particulae chyli non adhuc probe subactae, Variae aliae quamplurimae specifice caeteris graviores, ab iis secedunt, atque inter se coeuntes concrescunt in fibras, ex quibus variae lamellae postmodum conte-Xuntur polypi materiam referentes. Ex his autem Aneurysmatis fornix progressu temporis attollitur. Et quoniam partes , quae citius a sanguinis torrente alicubi subsistendo secedunt , seu quietem adipiscuntur, duplicis praesertim ordinis esse solent , chylosae nempe , seu crudae, & nimium eX coctae,

terreae, UberiquQ tartaro redundantes, ea quidem ratione evenit,

ut in cystide Aneurysmatica simul inveniantur admixti laminis polyposis, quae nutritiae, & chylosae partes sunt nigerrimi sanguinis grumi, qui nihil aliud sunt, quam aggregatum particularum sanguinis

123쪽

nimium excoctarum , seu capita dixerim mortua , terrea, salina &

tartarea vetusti sanguinis.

Neque vero alicui, etiamsi in subtiliori Anatome , & animalium

operationum profunda inquisitione , minuS Versato ardua videbuntur

ad intelligendum , quae proposuimus circa polypost fornicis, &grumorum congestionem in Aneurysmate, dummodo motus torrentium , & fluminum a Clarissimo P. Benedicto Castelli in aureo Libello De Mensura Fluentium Aquarum expoliatos haud ignoret; is enim Auctor Corollario V. demonstrat , in torrente turbidam aquam vehente , si retardetur motus , & ingressus ejusdem intra alveum fluminis, tunc quidquid turbidi, crassi, S majoris ponderis est in fluentia praecipitatum , ibi ad fundum camoso, ac fere dixerim polyposo praecipitato incrustabitur, ac eleVabitur. Ex iis autem , quae hactenus probavimus, duo essecta in magnis Aneurysmatibus passim observata tamquam Corollaria elucescunt. Unum est, polyposum istum fornicem incrustatum undique dilatatis, ruptisque Arteriae membranis fungi aggeris Uunere, & membranarum Vicem gerere , easdemque firmare , quominus impetuosus cruoris torrens in proxima cava , & vicina spatia , citam iuduiturus mortem irrumpat. Eousque natura in statu etiam praeterna iurali

prodigiosa est, atque industria, ut quemadmodum brevi collapsuros antiquitate parietes adnata , ac serpente undique haedera fulcit ; ita pariter Animalium vitam citissime profundendam , vel per ipsos

retinere morbos viriliter satagat.

Alterum Vero, in magnis , Cordique proximis Aneurysmatibus productum esse malum illud, quod semper progressu temporis accedit , nimirum leucophlegmatiam , atque hydropem , qui quidem morbi in tantum subnascuntur , quia dato vitio dilatationis, & defectus circum pulsionis in Arteria Pulmonica , vel Magna , statim vitiatur exacta misceta , vibratio , & confusio chyli , lymphaeque cum sanguine ; unde paulatim serum , ac fibrosae fluidorum partes a subtilioribus facile ecedunt, & in locis , ubi etiam in statu naturali momentum impulsus a Corde accepti, necessario elanguet, cujus modi sunt pedes, & crura , minimo negotio subsistunt , seu leuco- phlegmatiae subnascuntur , indeque Sascites etiam, ac pectoris hydro-PeS Oriuntur, quia multiplicatis, & acrioribus in dies factis humoribus , vasa omnia lymphatica viscerum tumefiunt , obstruuntur ,

124쪽

atque eroduntur ; quae sane hinc genita hydropis species tanto caeteris gravior, atque insanabilior est, quanto minus ab arte, vel natura solidorum vitia corrigi possunt : quin imo aliquando lugenda prorsus mihi visa est miserrima istorum aegrotantium conditio , qui Medi os minus peritos, & cauros nacti, iisdem plane remediis quibus hydropes ex primitivo fluidorum vitio enati curari tuto solent, ubi morbus dilatatione Arteriarum, atque enormiter , exesis earundem tunicis progignitur , compendio , ac Violenter ad interitum ducti fuerunt. Adeo Verum est nullam saepe meliorem , quam incertam

esse Medicinam. Parcat, precor, Lector ingenuitati icriheluis; nam ipse ut Epimetheus loquor :Felix quem faciunt aliena pericula cautum.

125쪽

AN EURYSMATIBUS

OMNIA CUM TABULIS ARCHETYPIS

OPUS

CI ΕΜΕΝΤΙS X V. PΟΝΤ. MAX. Secretioris Chirurgi : Paris. Real. Academ. ChirurgrMembri : Litterar. cum Paris. Scier.t. Acad. commercium habentis : Pter Arcades Avicennii Eurotaei : In Rom. S. Spiritus, sanctiq Gallicani Nos conatis Prini Ch rurg. Prof, atque in iisdem Lithotomiae, & Chirurg. operat. ac Anatomes Lectoris Publici

AD EXEMPLAR EXCUSUM

ROMAE MDCCLXXII.

126쪽

Audeamus, quod credi non potest ausuros nos, eo ipso quod dif-cillimum videtur, fa callimum erit. T. Livius Decad. III. lib. V. cap. XXIV.

127쪽

SΑΝCTISSIMO DOMINO NOSTRO

ERAELLE accidit, CLEMENS PONTIFEX MAXIME,

ut quemadmodum a Pontificio Archiatro , Viro sane Anatomicarum, Medicarumque rerum peritissimo, Joanne Maria Lancisio, in suo lucubratissimo de MOTU CORDIs, ΕΤ ΑΝ EURYSMATIBUS opere, jam plene, cumulateque expositum fuerat quidquid ad internorum Aneurysmatum cognitionem , naturam , curationemque spectabat ; ita Pontificis quoque Chirurgo , etsi longe impari doctrina praedito, alteram, quae adhuc intentata supererat, eX- ternorum Aneurysmatum provinciam aggredi, eam que

128쪽

pro viribus illustratam praelo committere , reservatum quodammodo videretur. Dolet quidem, ac Vehementer dolet ; hanc a me primum lethalis hujusce morbi persanandi rationem triginta fere ab hinc annis eXcogitatam , nunc demum in Orbis aspectum prodire : heu namque quot miseros, qui adhuc usura lucis fruerentur, desertos, soloque prognostico derelictos, Abstulit atra dies, ac funere mersit acerbo lΝemo autem , ut arbitror , miretur , si quod in suo concinnando opere praelaudatus Lancisius consumpsit, eodem circiter mihi temporis spatio opus fuerit : In novasquidem Chirurgicarum operationum constabilienda methodo , & priusquam incipias , consulto , & postquam

consulueris, seriose facto opus est; nec ratiocinio dumtaxat , Verum diuturnis partis morbo assectae observationibus , experimentisque res esst conficienda. . Νum nepotius quis jure miretur, quod opellam tenuem laborum meorum fructum dicare Tibi, BEATIssIME PATER , amplissimoque tuo nomini inscribere non reformidem ΘSic es . At cuinam subditus homo optimae saltem Voluntatis erga Patriam , & Concives testimonium praebeat,

nisi Clementissimo Principi , qui verus omnium Parens amantissimus, eos prae caeteris diligit, ac sinu fovet, qui in

129쪽

in Reipublicae utilitatem omnes industriae nervos intendunt 8 A quo praeterea patrocinium famulo implorandum est, nisi a Domino suo ΘAccedit etiam celsissimam , caeloque proximam dignitatem , qua unus in terris pollens, ac potens es ad metuendum valere ab invidis alienae famae, qui malevolentiae selle suffuit, de novis inventis minime solliciti, ea, quibus ipsi sunt impares , ut ait Hippocrates in Epistola ad Dionysium , tamquam exigua, & supervacanea traducunt. Quis Vero, praeter Pontificatus apicem, Virtutum omnium genera in Te uno sita non videt, revereretur , & colit, quae optimum Principem constituunt; Humanitatem intelligo, Temperantiam, Facilitatem , Amorem, Justitiam, Fortitudinem , Providentiam Quae adeo Tibi omnes hominum ordines arctissimo amoris vinculo Obstrinxerunt, ut ob novam hanc supremi Sacerdotii dignitatem , non tam ipsi I ibi , quam summae suae felicitati gratulentur. Populi vero benevolentiam non sola facilitate, ut alii,

sed ipsa virtutis severitate , & juris, legumque obserVantia , ut de Catone , Viro gravissimo, auctor est Tullius, Tibi propemodum conciliasti. Quod si verum est, quod Plato duxerat , tum denique beatas fore Respublicas ,

quum aut docti, aut sapientes homines eaS regere coe

130쪽

non nobis tantummodo, sed univer o terrarum Orbidoctrinae , ac sapientia: tuae specimen praebuisti ; cum suscepto calamitosis temporibus gubernaculo, mirabili quadam cunctandi ratione plurima, ac dissicillima expedisti negotia, felicior sane praestantissimo illo Romanorum

Duce Fabio ) , de quo scriptum legimus

Unus homo nobis cunctando restituit rem. Haec , quae de Virtutum tuarum gloria sic leviter monui

nam quae reperiri Te satis digna potest oratio clare ,

ni fallor , ostendunt , me non temere , atque fortuito , sed quodam veluti jure auspicem Te , ac Patronum expostulasse. Ad haec nosti, BEATISSIME PATER , ut novit Urbs universa, me augustissimo huic Orbis Terrarum loco , Apostolicae nimirum Sedi, adeo multa debere;

ut si quando mea curandorum morborum ratio , ex Anatomicis , & Chirurgicis profecta studiis , a quibus ego

nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse , saluti hominibus fuit ; eorumdem in primis fructum debeam acceptum referre eXimiae Antecesibrum tuorum liberalitati, ac munificentiae erga me prope singulari. Ea namque factum est, ut in e Xteras gentes iter sat longum conficere , totamque Italiam , Galliam, & Belgium peragrare potuerim. Dulce mihi profecto est meminisse felices, faustosque Francorum Armorum exitus, quorum Vexilla secutus anno millesimo septingentesimo quadragesimo

SEARCH

MENU NAVIGATION