Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Exemplo demon batur Aneuosma Vena Pulmonicae , Auriculae , OVentriculi sinisti pendens a sanguine acri , atque erodenti. ΙLLus TR IssIM Us Abbas Pennonias Montis Falisci, quadraginta

annorum, filius viri asthmatici, & catarrhis obsessi , habitus carnosi , rubro suffusci coloris, Dianae , ac Cereris miles ante quinquennium per triennium cum tenaciori lympha copiam sanguinis per tussim fere singulis mensibus citra ullum incommodum , praeter 1ensum pruritus in trachea , ab Ore rejicere solebat, quam tamen excretionem post duos annos pulvere Haly Abbatis , & ollae Saxoniae suppressam excepit : paulo post profunda pulsatio sub mucronata cartilagine , quae quiescente corpore minor ac fere nulla , magna vero in quovis animi, Vel corporis motu persentiebatur; insuper anhelitus in quavis corporis , Vel animi perturbatione, nec non facilis hyeme in catarrhum proclivitas cum molesta interdum humida tussi. Crevit progressu temporis morbus, ita ut tandem pulsatio, dum aeger quiescebat magna, dum movebatur maXima una cum Cordis angore, ac fere lipothymia persentiretur, & anhelitus etiam in quiete eo usque fatigaret, ut ipse horiZontaliter decumbere raro posset. Pulsus omni peccabat aequalitatum genere, Usque ad saepe recurrentem intermittentiam, nulla interim apparebat pulsatio, seu undulatio Venarum jugularium, nullaque costarum, aut Omoplatae

cernebatur eleVatio.

In hoc rerum statu constitutus aeger, Vario eXtra Urbem remediorum genere tractatus fuit, & potissimum sanguinis missionibus, quae cum illum e vestigio alleviare videremur, spreta causa , Ultra necessitatem repetebantur. Exinde pedum Cedemata, leves Vertigines , atque hypochondriorum tensiones, anhelitum adaugenteS, sed flatuum coaruationes admodum cedentes supervenerunt. MOX

Romam perductus a sene quidem, sed istorum malorum minime perito Medico , ita empirice curatus est , ut post diversa exhibita solventia brevi crura etiam , tandemque femora intumuerint, diminutisque urinis pectoris hydrops adjunctus fuerit & cum ab Aneu -rysmate simul & orthopia ea circa Vesperam, & per totam noctem praefocari videretur, ipse quoque , qui olim per epistolas regro

112쪽

consulueram, accerser, qui cum illum toto corpore tumidum , facie livescente , pulsus asphixia , & orthopnoico suffocativo anhelitu oppressum intuitus fuissem , Vix effeci, ut sacris ille muniretur pharmacis , sequenti namque die grumoso , nigro , fetidoque per os

rejecto sanguine. Vitam cum morte commutavit.

Et quamquam istius extispicium cadaveris anili assinium scrupulo praetermissum fuerit, cujus nunc defectus in causa est, ut nos citra evidentiam philosophari cogamur; nihilominus familium exemplorum lumine ducti probabilissimum existimamus in hoc aegroto ex cohibita haemoptysi illius causam, nempe lympham subacrem, & erodentem nisu circulationis ad sinistrum Ventriculum reducendam in vestibulo Venae Pulmonicae, & finitimae Auriculae subsistere, ibique interiorum tunicarum villos eXedere coepisse, donec Aneurysma productum fuerit. Quod praecipue signa habet Cordis angorem, lipothymiam, anhelitum , pulsationem sub mucronata cartilagine; quia nempe Coripsum a suis vasis pendere , & mole solet aliquantulum decidere. Ex iis autem, quae in historia exposita sunt, nonnulla tamquam

per Corollarium deducenda esse Videntur. Primum quidem , haemoplysim salutarem, qua olim aeger praeservabatur , probabiliter excitatam fuisse ab erodente sanguinis lympha, quae ab Arteriis potissimum Pulmonaribus in vessiculas ac tracheas suffusa membranas erodendo viam sanguini aperiebat, cum quo ea moles utiliter effundebatur , quae majori evidentium salium copia scatebat, quemadmodum in critico haemorrhoidum fluxu passim solet contingere ; suppressa vero viscidulorum pulverum usu haemopta

quod angue & cane pejus cavendum erat ) necessario ad sinistra

Cordis cava refluere coactum est morbosum liquidum, ubi jam ad dilatationem proclives tubos exedendo eorundem renisum debilitare potuit. Hoc enim fere perpetuum in haereditariis asthmaticis observatur , laxitas scilicet tunicarum vasorum revehentium a Pulmonibus in Cor, quia imbecillitate vasorum diametri, oblata occasione, facile dilatantur. Quin imo adeo verum est, plerasque spirandi dissicultates , quae in corporis praesertim motibus solent urgere, inferri ab ipso Aneurysmate Venae Pulmonicae, ut Celeberrimus Petrus Poterius

scripserit Cent. III. Observationum Cap. XXII. per haec Verba :u Quaedam est respirandi difficultas, quae per intervalla deambus, tantibus accidit. In hac sit praeceps virium lapsus , propinquis

tenentur

113쪽

DE AN EURYSMATIBUS. 89

M tenentur niti adminiculis, alias humi corruerent; hi ut plurimum D derepente moriuntur. In hac Vena Arteriosa in sinistro Cordisis Ventriculo disrumpitur,& sanguine effuso spiritus illico susIocantur. Secundum, inchoatum hoc An eurysma non magniS, ac frequentibus sanguinis missionibus , quae sanguinem enervant, S ad erodentia salia acuenda conducunt, sed potius blandis dissolventibus, ac vulnerariis curandum fuisse, cerusa nempe stibii, sanguine hircino, syrupo de terebinthina, diluto salsae, & consimilibus; hisce namque remediis memini, me alium , cui ab empirico suppressa fuerat Pulmonum haemorrhois, eadem redeunte , feliciter curasse. Tertium Corollarium ipse erit hydropis ortus, quem alias diximus raro magnis interioribusque Aneurysmatibus non adjungi, cum vasa tum sanguinea, tum lymphatica premantur, SP exedantur, indeque serum, & lympha perpetuo in caVa influat.

PROPOSITIO L VII.

Inquirere mechanicam rationem, ob quam in dilatationibus radicis viae, Auriculae, o Ventriculi dexteri ipsa Venae jugulares νicissim dilatentur, fluctuent, mirisque modis agitentur, O concidant. Ex dilatatione Auriculae, ac Ventriculi Cordis dexteri duo praecipua contingunt, maxima consideratione digna , quae potissimum jugularium alternam dilatationem efficiunt. Primum quidem hisce cavis summe dilatatis, atque ampliatis longe major sanguinis copia in iisdem congeritur. Deinde orificium caudicis Venae Cavae amplius quoque sit , quam ut possit ab appositis valvulis omnino praecludi. Hinc propterea sit , Ut contracto Corde sanguis ex deXtero Ventriculo non solum in Pulmones per Venam Pulmonicam impellatur, sed cum prae nimia copia, tum etiam ob non satis clausum ostium Venae Cavae per illius rimas hiantes rursum per universum tractum Venae Cavae superius repellitur, ac repercutitur, atque ex ipso recte in jugulares Vehementius fertur , quam in caeteros CaVae ramOS , quod illae in directum sitae sint ad lineam hujusce motus. Quamobrem cum ob auctam sanguinis molem, & cum ex conflictu sanguinis per easdem jugulares ex capite versus Cor contrario motu refluentiS; ex quo Veluti quidam aestus in euripo excitatur, ac fluctatio, jugulares eo loco necessario distenduntur, ac dilatantur a sanguine quaqua

114쪽

versum urgente; quae quidem dilatatio magis conspicua fit in collo,

quod ibi praeter communia integumenta , nec musculi, nec aliud quidquam occurrat, quod eum possit Vel comprimere , vel ocultare; cessante autem Cordis systole sanguis rursus expedite deorsum ex jugularibus refluit in Cavam , unde eaedem detumescunt , atque alterne subsident. Hoc sane signum .ianti est pro demonstrandis dilatationibus dextrorum Cordis caVorum, dummodo sit continuum , etiam dum aeger decumbit, & nullo thoracis motu agitetur , angaturque cum reversiva Cordis palpitatione , perenni angore pendere , ac pulsatione, Ut mirum sit, quam saepe contra aliorum sententiam Medicorum certo credentium dilatationem in sinistris Cordis cavis confidenter dextros sinus Aneurysmate laborare pronunciaverim ;de quo equidem signo apud Auitores altum es silentium , licet alioquin aperientibus naturae volumina in cadaveribus statim sese

offerat.

Sed nostrae huic hypothesi objici potest quotidiana observatio

virginum chlorosi assectarum, apud quas hujusinodi puTatio Venarum singularium frequentissime animadvertitur absque ulla dilatatione dextrorum Cordis cavorum. Profecto non semel rem hanc animo mecum agitavi, tandemque discriminis rationem reperi; in virginibus enim isthaec pulsatio tunc praecipue observatur , cum eaedem in motu per acclivia augent sanguinis recursum per Venas in Cor, unde cum in iisdem sanguis ponderosior , crassiorque evaserit, simulque Vasa, partim obstructa, partim compressa, & convulsa , libere per Pulmones circulationi renitantur, idcirco apud eas quoque fit ut constri itio dexterarum cavitatum Cordis partem cruoris versus Cavam repellat , indeque usque in jugulares reverberet ; in ipsis vero, qui dilatatis hujusinodi cavis laborant perennis es: etiam inquiete hujusino di iugularium .pullatio. Quod si vero accidat, ut puellae etiam quiescentes eodem malo assiciantur, tunc si diu perseveret, & chalybeatis, ac viperatis non cedat, amhigi debet de praedicta dilatatione ut nos interdum observavimus ) crassitudo enim simulque acrimonia sanguinis temporis diuturnitate fibras Cordis partim infarcit, partim exedit, unde sensim infirmantur, & dilatantur. Si vero hujusinodi Venarum jugularium pulsatio Virum , Vel mulierem corripiat nulla de caetero obstructione, aut chlorosi affectos,

115쪽

diuque perseveret cum reliquis signis dilatatorum Cordis cavorum , Medicus tuto de illarum partium Aneurysmate poterit pronunciare. Dum haec in publicum edituri iterum corrigebamus , occurrit nobis observatio D. Homberg adnuna historiae Academiae Scientiarum Parisiensis anni 17Oή, pag. 119. Historia autem ita se habet:

si Matrona annorum tringintaquinque sex annos Pulmonum malo

M assecta me consuluit. Hujus symptomata erant dirum asthma, v frequens, & magnum capitis malum , cum perpetua vigilia, & is doloribus pectoris : cum Vel minimum se dimoVeret, ast lima adau-n gebatur accedente Violentu Cordis palpitatione , quae interdum M perseverabat per horam , Vel sexquihoram ; aliis etiam passionibus B Vexabatur, quorum non memini, & quae invicem succedebant, is unde nobis mulier saepe morti proxima reddebatur. Per id tem-Μ poris, quo eadem majori VeXabatur palpitatione, atque asthmate,

M simul patiebatur magnam , ac sensibilem Venarum colli, & hra-Μ chiorum pulsationem paulo diversam ab illa, qua Arteriae detinerin solent; quae quidem Venarum pulsatio exacte sequebatur Cordis

Hujus vero Venarum motus rationem ipse allaturus, praemittit

cadaveris dissectionem, per quam Cor duplo majus inventum fuit,& substantiae flaccescentis : cava solito erant ampliora , & graciliora : aderant in utroque Arteriarum trunco polypi Cordis parietibus adhaerentes , & ad duorum pedum longitudinem, praesertim per Aortam distributi. His positis Auctor comminiscitur Venarum pulsationem pendere potuisse ex sanguine , qui cum citra obstaculum descenderet in Cor, cum nullus in Venis polypus adesset, sed libero ejusdem itineri repugnarent polypi Arteriarum, necessario deXterum Cordis Ventriculum implebat , & convulsivas contractiones , &palpitationes ciebat, unde sanguis in Venis contentus, facto impetu in valvulas repellebatur in cavum , & ob fortem repulsionis impressionem communicabatur Venis Cordi vicinioribus pulsatio similis illi, quae sentitur in Arteriis : & quoniam pulsationes istae producebantur a convulsis Cordis contractionibus , illas exacte sequebantur,

116쪽

PROPOSITIO LVIII.

Sol tur problema unde oriatur, ut in antiquis Aneur maribus paulatim pulsatio decrescat tandemque prorsus Obscuretur , ac δε-jiciat. OUONIAM rem hic asserimus, quae fortasse aliquibus superficie tenus eam considerantibus fidem non faciat , ideo duo gravissima Celebrium Virorum testimonia producimus, Marci Aurelii Severint, ac Friderici Ruyschii, qui in magnis Aneurysmatibus hoc peculiare

phaenomenon Observarunt, quod noS quoque in iis, quos videre contigit eodem mali genere diu obsessos , probe notavimus. Hoc quidem eo clariori asterisco advertendum est a Chirurgis, quod pulsatio Aneurysmatis signum adeo exploratum, ac pathognomonicum vulgo habeatur , ut sine illa Aneurysmata existere nullo modo posse credantur ; quo errore imperiti decepti saepe aequo artis ludibrio, atque aegrorum pernicie Ancurysmatis tumorem minime pulsantem , ferro , vel igne temere aperiunt , cujus infausti casus

exempla apud Delikers , & Ruyschium legi possunt, quibus nos

etiam horrendum experimentum suo loco addemus.

Interim vero ad propositum redeuntes istius deficientis indicii causam non unam eandemque omnibus Visam esse Scriptoribus advertimus. Etenim Marcus Aurelius Severinus de Obs. Nat. pag. I 8.ex putrefactione ipsius Arteriae a sanguine diffuso, & corrupto intra vicina spatia pulsationem remittere asseruit, quam sane causam mirabili enarrata historia probare studet. Fridericus vero Ruyschius suarum Observationum XXXVIlI. idem solvere satagit problema per resistentiam litui sanguinis, inductam a congerie concreti intra

Sed quamquam ipse non dubitem , quin Una ex causis languescentis pulsus interdum sit objecta, & semper aucta grumosi, &polyposi corticis resistentia impetui sanguinis illuc a Corde propulsi;

tacere tamen non possum, hanc resistentiam satis per se solam plerumque non esse, nisi eidem adjungatur diminutio virium Cordis sanguinem propellentis , praesertim cum experimento compertum se habuisse narret in descripto Aneurysmate praecitatus Ruyschius pag. a. quod pulsatio, quae vehementissima esse solet, in totum aliquot hebdomadibus ante mortem cessaverat. Etenim si ponatur Cordis

117쪽

vigorem eundem perseverare, necessario ictus sanguinis extrorsum trudens poterit per id temporis dimovere ea obstacula , quae ex polyposo fornice opposita sunt , cum ossa eleVare , atque saepe etiam disjungere soleat. Sed praeter allatas rationes, eo etiam argumento moVeor, quod ad infringendum sanguinis impetum in tunicas Aneurysmatis, ejusque pulsationem imminuendam , nullum praestantius Occurrit auxilium sanguinis missione; misso enim sanguine statim pulsatio in parte assecta longe debilior observatur; quod ideo evenit non modo, quia imminuta sanguinis copia, cum is a Corde impellitur, minus spatium occupat, sed etiam maxime, quia Cordis robur detracto sanguine necessario languescit, tum ob imminutum , atque hebetiorem spirituum animalium illapsum, tum etiam quia cum Cordis Ventriculi sanguine minus turgent, parcius ac debilius idem sanguis in Arterias

Coronarias truditur.

PROPOSITIO LIX.

Enodatur problema , qui far, ut in magnis circa Cor Arreriarum Aneu smatibus omnes Animalis Arteria solito appareant exiliores, O plerumque etiam inaequales ; s vero Arteriam Anuum occupa-νerit Aneur ma, exilitas atque inaequalitas sentiatur in Arteria ,

quae posita est infra partem Aneur semate obsessam.

SOLUT 1o istius problematis tota pendet ex scientia causarum , Scmodi, quibus magnitudo , atque aequalitas pulsus in statu naturali

fieri solet. Tria vero sunt, ut alias docuimus, quae ad ordinatum sanguinis motum conducunt; determinata scilicet cruoris moles, &fluiditas; determinata vis, seu potentia Cordis; ac tandem determinata canalium figura, diameter, ac resistentia. Sed ne inutiliter,& forte etiam ad nauseam ea hic repetamus, quibus pulsuum inaequalitas minime Vitio vertenda , figuram tantum , ac diametrum Arteriarum considerabimus , quae si ampliores, Vel angustiores, quam naturalis corporis constitutio exposcit , fuerint, utique sanguinis motum plurimum turbabunt , depravabuntque ; nisi enim

Cordis impellentis viribus adamussim respondeant, sanguinis propulsi motum Vel intercipient , vel praepedient , vel repercutient, Vel

118쪽

retardabunt , Vel accelerabunt ;' quod fieri nequit, quin Arteriae inaequalibus pulsibus micent. Quapropter si qua parte Aortae truncus per Aneurysma dilatetur, sanguis e Corde per ipsius ductum impulsus, ubi ad folliculum

tumoris pervenerit, statim ex hydrostaticae legibus retardabitur, utpote ex angustiori Via in amplius spatium pervadens ; quare hebetior, ac segnior caeteras Arterias praeterfluenS, minores , ac languidiores earum pulsus efficiet. Hoc sane probe docent flumina, quae cum a stricto sine rapidissime debacchantia in praegrandem, latumque alveum, vel subterraneam , magnamque cavernam excipiuntur, illico de velocissimo suo motu multum solent amittere, ita ut pro ratione amplitudinis alvei minori deinceps velocitatis momento devolvantur. Sed ad

oculum id ipsum nobis ostendunt conici, & oblongi quidam cyathi, ita formati, ut identidem amplioribus nodis distincti angustentur, ac dilatentur, per quos quidem inclinatos cyathos immissus liquor, alterne pro spatiis angustioribus, aut latioribus decursis, acceleratur,

vel retardatur. Cum vero Aneurysma peculiares aliquas Arterias occupaVerit,

puta Axillares, aut Popliteas , tunc inaequalitas, ac parvitas pulsus in ea solum Arteriae parte persentitur, quae infra locum Aneurysematicum posita est. Sic apud Oculatissimum Harvaeum Exercitatione Ι. De Motu Cordis pag. 36. historiam legimus cujusdam habentis Aneurysma propo descensum Arteriae dexterae Subclaviae in axillam, in quo pulsus ejusdem brachii exilis admodum erat, derivato nimirum, atque intercepto motu, seu influXu sanguinis intra tumorem. Atque hinc sane deducenda est ratio, cur Medici non uni dumtaXat carpi pulsui, nec unico tactus eXamini sidere debent, cum revera, ut Celsus ait, mille res illum possint variare, quem frequentissime solet perturbare vitium in sola figura , & diametro Arteriae, quae momento temporis sit per affectionem aliquam convulsivam Νervorum, aut Musculorum ipsi adjacentium prematur, Varium, inaequalemque pulsum reddere solet. Facit ad rem nostram, quod per fraudem nonnulli, vitium Praecordiorum simulare studentes moliri solent, dum minus peritis Medicis carpum porrigunt ad explorandum ; tunc enim bicipitem brachii musculum violenter ,

quantum possunt tendere, ac convellQro satagunt, quo sit ut Arteria

119쪽

DE AN EURYSMATIBUS. 's

Axillaris, & quae ad manum descendit, ipsa quoque inaequabilitera subtensis masculi fibris constringatur, proindeque inaequaliter celer ejusdem carpi pulsus evadat. Tanti profecto est nosse varietatem causarum praeternaturalium effectum, simulque pravorum, callidorumque astutiam ingeniorum, ut utrisque ignoratis , sapiens etiam Medicus turpiter aliquando decipiatur. Sed audio versatum aliquem, & Practicum nobis oggerentem, in Aneurysmate Venae Cavae, Auriculae , & Ventriculi dexteri tantum abesse ut pulsus fiant inaequales, & ParVi, ut magni, tensi, aequalesque plerumque tangantur, ac propterea non in omni An eurys. male pulsum exilem atque inaequalem evadere.

Verum nos minimδ ignoramus, & libenter fatemur id evenire, sed nihil ad rem nostram facit; secus enim res sese habet, ubi Atieurysma Arterias & Cordis sinistra cava occupat, atque ubi Venae Cavae radix, vel dextera Cordis caVa dilatantur; cum enim primum contingit Aneurysma ex pulsus inaequalitate innotescit , quemadmodum demonstratum est; cum secundum , pulsus ut plurimum magni , & aequales obserVantur : cujus symptomatis rationem, &causas sequenti Propositione ostendemus.

Exponitur mechanica ratio cur dilatatis radice Venae Cava o Auricula , ac Ventriculo dextero pulsus plerumque magni, O aquales

oppareant.

EQUIDEM experimento constat, ampliatis supra naturalem diametrum expolitis in Propositione dextris cavis, nisi malo adjungantur sinistri Cordis sinus, aut Aorta, semper pulsus esse magnos & aequales, quibus sane pulsuum conditionibus peritos etiam quandoque Medicos eo usque deceptos Vidi, ut nulla dilatatione Cavam, ipsique adjunctos sinus laborare, pertinaciter contenderint, quod nulla apparet et pulsus inaequalitas; cum alioquin post aegri mortem de meae Veritate praedictionis abunde fuerint revicti. Causa vero , Ob quam in praedictis malis magnitudo, atque aequa litas pulsus dummodo nulla sit in sinistris cavis, & canalibus culpa plerumque Observatur, tota possita est in eo, quod data dilatatione radicis Cavae, & Auriculae dexterae, solito minor evadit circumpulsio,

120쪽

atque elutriatio sanguinis a Cava in dextera Cordis cava; laxatis enim Cavae fibris, ipsarum vis infringitur , qua sanguis in Ventriculum truditur , quoties igitur enervatus fuerit fibrarum tonus, &liatum venosi canalis cavum, necessario lentior sanguinis pars ibidem subsistet, quae deinde necessitate pariter mechanica remorabitur sanguinis recursum a minoribus minimisque Venis in Cor; proindeque orificia Arteriarum pigro ad circulandum sanguine solito magis opplebuntur , atque idcirco solito minus eXpedita erit , & libera trajectio sanguinis ab Arteriis in Venas, id quod causa erit, ut dum sanguis a Corde singulis pulsationibus in Arterias truditur, etiamsi minima sit moles fluidi, quae pellitur, pleni pulsus appare-hunt , cum Arteriae consueto tumidiores existant, neque sanguinis molis aequalis ei, quae a Corde intra Arterias infunditur, ab Arteriis in Venas possit effundi. Idem sane non raro experimur in thoracis hydrope, & leuco- phlegmatia, in quibus pulsus fiunt magni, & aequales, non quidem ob sanguinis bonitatem, aut magnam Cordis vim, sed ob impeditum liberum circuitum sanguinis ab extremis Arteriis in extremas Venas, Opposito circa Cavam, Vel Cavae ramos Obice. Sed urgebit aliquis sciendi cupiditate excitatus , Unde poterit Medicus certam , vel saltem minus dubiam diagnossim deducere dilatationis Cavae, & dextrorum Cordis cavorum. Hanc sane spartam suo loco illustrabimus, demonstraturi praeter Cordis angorem, ingentem pulsationem , & palpitationem , aliud quoque symptoma Concurrere , quod pathognomonicum signum merito dici potes :hoc certe est vehemens quaedam pulsatio , S fuctuatio Venarum jugularium, quae ab aliquibus pro Carolidum pulsatione perperam accipitur : cujus rei causas Propositione LIII. supra demonstravimus.

Rationem inquirere, cur in magnis Aneur maribus interna superficies dilatata Arteria caenoso ac pol yposo sanguine corticis instar ducto

incrustetur. L

CERTUM est in magnis Aneurysmatibus, atque in iis praesertim , quibus Arteria maxime dilatatur, aut foramine pertusa attollitur in folliculum , inveniri quendam Veluti sornicem polypos - grumosum, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION