장음표시 사용
91쪽
Sed quoniam ingluvies, juxta diversa alimentorum potuumque
genera , necnon reliquae Vitae rationem , duplicem plenitudinem
facere solet, unam sanguinis laudabilis , hoc est: sale volatili- oleo sopraeditam, alternam Vero cacochymam, crudorum nempe succorum
sale fixo acetoso in phlegmate dis luto redundantem , ab utraque sane proficiscitur Aneurysma , si praesertim insita alicujus Arteriae debilitas, vel ignota nobis occasio malis Ovis incubatum adjunxerit. Et quamquam plenitudo optimi sanguinis rarius Aneurysina soleat inducere , nisi constrictionem , seu compressionem alicujus Arteriae , vel animi pathema prodromum, & comitem habuerit; idcirco malum hoc cognoscitur, quia fortis pulsatio incipit in corporibus robustis , & laudabilem constitutionem, cum genarum rubore , & lacertorum validitate , prae se ferentibus, quibus tamen Vel improvisus aliquis timor , Vel pertinax maeror liberam per ipsa Praecordia circulationem praepedi verit , aut vita sedentaria, & compresso, Vel curvatura alicujus membri causam dederit , cur particularis Arteria ample , nimiumque distracta sponte laxata fuerit. Aneurysima vero ortum a plenitudine cacochyma, facilius cognoscitur , tum quia anteactum vitae genus jam congestam humorum urgentium copiam laene demonstrat, tum Vel maxime ; quia ab ipso agro hic illicque per corpus pulsationes quaedam praesentiuntur : eo quod Arteriae suis in finibus ob liquidorum copiam leviter obstrui, & ob fibrarum irritationes convelli solent, ut intercepta sanguinis ab Arteriis in venas immissio ejusdem reverberationem intercepta sanguinis ab Arteriis in Venas immissio ejusdem reverberationem ad
latera identidem essiciat, donec in particulari Arteria plenitudo ista, validiori inducta obstructione firmius determinetur, & fundamenta spurii Aneurysmatis jaciat; sed a signis transeamus ad Therapeuticam,& ad peculiares spuriorum Aneurysmatum aetiologias.
Agitur de curatione Aneuosmatum a vi cunei plenitudinis sanguinis. UT juxta veriorem methodum procedat curatio praedicti Aneu-rylmatis, distinguenda erunt illius tempora; etenim si Medicus accersitus fuerit incipiente malo , tunc secta semel, atque iterum Vena
ad minuendam collecti sanguinis molem, nec non exhibitis lenibu
92쪽
eu cassa, & tamarindo solventibus, una cum placidis diluentibus,eΨ juribus borraginis , lanci, & similibus , nec non nitro stibiato,
totus esse debebit in rigida instituenda victus ratione. Quantum namque mero , & esca immodica primum se compleverat aeger ad morbum excitandum, tantundem etiam Cereris, & Bacchi parcitate longa uti debet, ita enim peritissimus Severinus de Νovissimis Abseessibus Cap. VII. in scholio num. 8. se restituisse narrat Carolum IX, qui cum primum Aneurysmate ex nimio sanguine erupturum vidit, statim abstinentia repressit. Neque nobis defuerunt exempla consimilium morborum, qui si vetustatem attigissent , tamquam insanabiles relinquendi fuissent :principio tamen rigida Vi Vendi ratione, exercitatione corporis jejuno
Ventre, nec non aeris mutatione remiserunt.
Si vero Chirurgus suscipiat curationem confirmati , & jam in
legitimum mutati Aneurysmatis, tunc 1atis erit, si conatus Omnes impendat in prohibendo, ne universus sanguis nimia copia redundans, vel sibi construat impedimentum ad motum in praecordiis & cerebro, aut Aneurysmatis cystim dirumpens subitam necem possit inferre ;alterum enim contingere solet in antiquis, quamquam spuriis Aneu rysmatibus a plenitudine Ortis; apud Observatores Medicos adeo frequentes leguntur eorum historiae, qui extemplo vitam cum morte commutarunt, in quorum cada Veribus, vel turgens dilatatorum in Cerebro , & Praecordiis Vasorum plenitudo, vel aliquo in cavo effusus sanguis occurrit. Prohibetur autem potissimum humores turgere, si statis temporibus vere nimirum, & autumno corpuS sanguinis missione extenuetur , cujus auxilii profecto indicatio non ex sola aegri consuetudine, aut Medici inconsulto arbitrio sumenda erit, sed ex ipsis incipientibus indiciis adauctae molis sanguinis : Haec autem sunt segnities ad motum , Praecordiorum angusti a , Capitis graVitas, calor, aut dolor. Saepe enim Vidi aliquos, qui unum Vitare cupientes malum,
alterum funestius, nempe ob nimiam sanguinis detractionem ) ca-chexiam , & hydropem incurrerunt. Adeo verum est, prudentiam in Medico potiorem esse suarum Virtutum partem, Deinde moderata quoque Victus ratio, quae ad tenuem potiusquam ad mediocrem inclinet Optimum erit praesidium ad evitandam,
ut superius indicavimus , Vasorum Plenitudinem ; cum autem in
93쪽
secundo hoc Aneurysmatis statu corporis eXercitatio vitari debeat. ne nimiae distensioni assectae jam Arteriae cuneos addamus, eo magis necessarium arbitramur praesidium , quod a Vitae parcimonia proficiscitur, in qua illud etiam diligenter caVendum , ne acetariis, acribus , acidis succis utatur aeger, cum jam demonstravimus, spuria Aneurysmata accessione acrium succorum , facile in legitima Scomnino lethalia passim immutari. Νeque interim despicimus decoctiones aliquas vulnerarias, quae secta Vena ad aliquot dies propinari possunt, ut Vasorum robur , ac fibrarum vis, quo fieri per Μedicum potest, firmetur.
De Mariis speciebus spuriorum Aneur matum ab Arteriarum convuLAone oriundis. INTER Aneurysmata spuria non insimum certe locum tenent ea, quae a nervearum fibrarum spasmo dependent; cum enim N ervi hic illicque hederae ad instar Arterias circumligent, ita in earundem fibrosam compagem ad motum tunicarum adversus Cordis impetum probabiliter reciprocandum , alte propagentur , ac penetrent, si contingat , quemadmodum in reliquis di ervis solet accidere , ut alicujus Arteriae Νervus spasmo assiciatur, tunc necessario ob suorum contractionem Villorum , ipsa quoque muscularis ejusdem tunica convellatur oportet, ac proinde , ut Arteriosi tubi diameter ibidem constringatur, indeque sanguis versus Cor inflectatur , vel saltem versus partem superiorem Arteriae , caeteraque contingant, quae hinc evenire diximus Propositionibus antecedentibus. Hujusmodi autem spasmodica assectio in Arteriis plures habet disserentias, sed duas praesertim ; modo enim corripit fibras longitudinales , modo obliquas, seu spirales, nunc Vero unam, nunc plures una, scilicet Arterias. Quoniam Arteria, ut suo loco demonstravimus , obliquis sese mire decussantibus fibris instruitur, simulque longitudinalibus, fictas eas contractionum distinctiones nemo dixerit, qui tum in mortuorum Anatome , tum in vivorum de praxi diu fuerit exercitatus. Simit: ter cum N ervi non in Aortam solum, sed in singulis artuum
sexuris, & potissimum intra Abdomen miros ob fines intra substam
94쪽
convulsiones nunc fiant circa Cor, nunc in Abdomine, & circa Uterum, nunc in singulis fere extremis oscillis eorundem canalium. Quod aliquando observavimus apud nonnullos , qui multo sale acri redundantes identidem violentissimas extremarum omnium Arteriarum pulsationes persenserunt, donec & qUousque tota quanta Vagabatur per corpus uno in loco cumulata erodens materia nisi cicurata
fuerit verum produxerit Aneurysma. Legatur apud Paraeum Lib. VI. Cap. XXVIII. celebris historia pulsetionis insignis omnium Arteriarum, cum gestu totius corporis, cui tandem Aneurysma ipsius Arteriae Venosae successit.
Traditur diagnosis ex hisoria conMulponis rarum longitudinalium
COGNOscITU vero fibras longitudinales Arteriarum spasmodetineri, quia aegrotantes pultationes quasdam persentiunt in Praecordiis una cum sensu molestissimo tractionis, ac divulsionis plurium Arteriarum a finibus versus principium , quod cum evenit, non dubito quin obliquae etiam fibrae una convellantur, attamen Vitium laesionis in fibris rems potissimum apparet; & quanquam rarissima sit hujusmodi morbi species , eam nihilominus pluries vidi, sed praesertim primo in muliere hysterica , quam sedulo per intervalla paroxysmo detentam observavi, in quo mirabile occurrebat symptomapalpitationis Cordis, & magnae palpitationis ampliatarum Arteriarum temporalium, & carpi cum dolore ex earundem contractione, seu versus Cor retractione. In his autem essectibus probabile admodum est , superiores Aortae ramos convulsionem per longitudinem passos fuisse, unde constrictis hisce tubis non solum conlithebatur elutriatio sanguinis ab Arteriis in Venas, sed quod in iliaca contingit assectione,
anti peris altico excitato motu fluidum contentum repercutiebatur ad AOrtam , S Cor, ubi palpitationem, & angorem ciebat. Mulier haec mutatione tum aeris, tum variorum, quibus ejusdem animus agitabatur, objectis, optime conValuit.
Novi etiam juvenem fusci coloris , & melancholicum , qui in Oppido Bracciano Medicinam exercebat : hic post multa animi pa-
95쪽
themata, & varium acido - acrium ciborum abusum in quandam Praecordiorum , & Axillarium Arteriarum affectionem inciderat, quae non solum Cordis palpitationem cum sonitu, sed vehementem pulsationem in utroque carpo una cum sensu violentissimae, & dolore contractae Arteriae identidem aequi temporis intervallis inducebat rcrevit morbus ad usque probabilem suspicionem dilatati juxta Cormagni alicujus vasis : is cum Variis ex sero, succis, chalybe, cariniacis , purgantibus, aliisque medicamentis, ac sanguinis missione se macerasset, venit Romam inter initia Veris, ac me potissimum super curatione consuluit. Ipse audita morbi historia, suspicabar, ichores acres , quos brevitatis gratia dicimus melancholicos, tum in Corde, tum in Arteriis Axillaribus fibras praesertim longitudinales pungere, atque irritare ; hinc enim perturbato, ac diminuto per contrassionem diametro Arteriosi canalis perturbabatur libertas trajectionis sanguinis ab Arteriis in Venas Axillares; unde reflexio, atque repercussio ejusdem sanguinis ad suum principium. Damnatis idcirco caeteris pharmacis laudavi pertinacem usum succi pomorum redolentium in jure cum balneo aquae dulcis, nec non oleo amygdalarum dulcium; S vini
abstinentia. Pos: annum ad Urbem rursus rediens aeger iste mihi ingenue fassus est, se solo succo pomorum per duos menses sumpto integre convaluisse. Adeo verum est cum initia, tum remedia magnorum morborum , plerumque esse pusilla. Hinc tamen a minus in Arte peritis tamquam per Corollarium notatum velim, palpitationes Cordis, & Varias Arteriarum pulsationes nisi quamprimum opportune curentur, in vera transire Praecordiorum Aneu0smata , nulla deinde curandi methodo cedentia.
Exponitur diagnosis, O curatio spuriorum Aneur malum ex conVu Mone circularium spiralium rarum Arterias comprehendentium. HAEC assectio ut plurimum corpora valetudinaria corripit nervosis assectionibus obnoxia, cujusmodi praesertim sunt hypochondriacorum, atque hystericarum; In iis enim vel Νervorum succus acer factus ad Arteriarum spasmos descendit aptissimus , vel ichor Nervis infestus per Arteriolas in fibras tunicae majorum Arteriarum delatus spasmo dicam assectionem, ratione superius allata, creat.
96쪽
In Caeliaca vero Arteria frequentissime hujusmodi accidunt Aneu-xysmata, ut experimentis passim Docti referunt, quos inter Riverius de Melancholica hypochondriaca , & nos etiam allatis exemplis superius demonstravimus, & ratio potissima est, quia hujusmodi canalis est obliquus, & variis N ervorum plexibus, quasi habenis cingitur , ac moderatur; unde cum apud hypochondriacos fermenta primae digestionis a naturali dulcedine sint devia , fibrosas , nervosasque quae plurimae in Abdomine existunt partes nonnihil convulsas perpetuo solent detinere, quemadmodum aperte demonstrant alvus adstricta, ventris tormina, tensiones, ructus, horborygmi, &similia: cumque ex chylo austeris , ac peregrinis salibus scatente, lympha,& succus nervetis consimilis pariter indolis soleant rursus gigni, hinc
sane evenit , ut paulatim reS eo perducatur, Ut membranae etiam extra intestinorum cava positae convelli incipiant , donec fibrosa Arteriae Caeliacae compages una conVellatur ; id quod primum ex identidem recurrente molesta , ac postmodum continua , gravique pulsatione innotescit, quae ubi ad annos nullis cedens remediis pertinaciter producitur, tumoremque in stomachi fundo, pressionibus pulsatilem secum fert, certo certius in verum migravit Aneurysma, quod tandem rumpitur, & necem aegrotantibus affert, ut admotis exemplis superius confirmavimUS.
Sed cum certissimum sit, hujusmodi mala, si ab initio prudentem
eXpertumque Medicum nanciscantur, non aegre curari posse: Idcirco
dabimus hic exemplum de victo inter initia hujus generis Aneurysse
Describitur exemplum sanati spurii Aneur malis Arteria Caeliacae ,
O inferioris AOGα. ILLUsT IssIMUs Marchio Litta Mediolanensis juvenis studiosus,&nelancholicus sensim ob assectionem hypochondriacam eo pervenit, ut de alio nihil magis conqueretur, quam de magna pulsatione Arteriae Caeliacae, & inferioris Aortae, quae non tantum tangenti manui obvia crat, sed aegrotanti adeo molesta , ut anhelitum, e& Cordis angorem identidem induceret. Plura ad hanc rem tam Mediolani, quam Romae adhibuerat pharmaca , sed invicto semper morbo. Tandem cum
97쪽
ejusdem salus doctissimis prasticis DD. Baglivo, & Palillo commendaretur, meum etiam exoptarunt consilium : Coepta itaque curatio
est primo per emollientia admisto oleo amygdalarum dulcium per Octiduum in jure sumpto, tum extra & intra fotibus, & clysteribus; deinde aqua nuceriana tepenti diluculo sumpta acrium salium solutio, elixiviatio, nec sine fructu, tentata est ; denique balneo aquae dulcis paulo, quam solemus tepidiori absoluta fuit medela. Serum porro irritans fusum per cutis meatUS discussum, ac per urinae vias fuit eliminatum, neque sane abs re alicui videbitur blandum sudorem promovere iis in m Orbis , cum diluta, & satis fluida reddita fuerit causa, quae vires accepit ab inertia corporis, atque a Vita sedentaria, per quam in studiosis major Arteriae Caeliacae, & Iliacarum curvatura efficitur , majorque proinde praebetur ansa sistendis, seu determinandis actibus circa illas in ichoribus. Post aliquot annos revisimus Nobilem hunc aegrotum , qui acidulis chalybeatis omnino convaluit. Similem, licet diversa in parte, vidit Roma morbum, felicemque exitum in Iurisconsulto D. Carolo Vernino Auditore Eminentissimi Cardinalis N erit. Hic cum esset biliosi, summeque mobilis corporis,& ingenii, sensim tensione quadam in crure deXtro corripi coepit, quae Arteriae primo pulsationem, dein tumorem induxit, quod sane mali genus multis accersitis Chirurgis Aneurysma indubie creditum,& appellatum fuit. Et quoniam in diversa abierunt curantium consilia, relicta truci , & periculo plena sectionis , vel ustionis via, peritissimus tunc temporis Chirurgus Magnanus una cum Excellentissimo D. Denga illius Medico primum fotibus , deinde balneis
aquae dulcis, nec non interioribus diluentibus, & lacte assinino curationem ad umbilicum perduxerunt; subsedit enim, & eVanuit tumor, indeque aegrotus iste per sexdecim annos sanus vixit, & acuto dumtaXat malo correptus decessit.
Plura adhuc ex convuls1onthus suborta vidimus Aneurysmata in delicatis nutricibus , quae cum supra Vires infantibus lac praebere studuissent , saepe alicubi Arteriarum pulsationibus cum dolore correptae fuerunt, quae nisi lactare desiissent, in tabem , 8 vera Aneu-rysmata perductae fato cedere debuissent. Sed quoniam frequentissime accidit, ut Aneurysmata Auricularum,& Ventriculorum Cordis a convulsaone incipiant, ea ratione moveor ad subnectendas hic Propositiones , quae modum explicent
98쪽
generationis istorum AneVrysmatum, nec non methodum , qua ab initio feliciter curari possunt.
De Haereditaria ad Cordis Aneur mala constitutione :O de Cordis prolapsu. PROPOSITIO XLVII.
Exponuntur exempla haereditaria ad Cordis Aneur mata consitutionis. CuM apud Hippocratem clara extet doctrina propagationis mor- horum a parentibus in filios , cum ex fluidorum Vitiis, praesertim de morbis num. primo per haec Verba : Et quia Animal secundum parentes enascitur tot humorum species , O sanorum , O morbosorum in se habet; tum etiam ex solidorum culpa ut de morbo sacro num. s. ex lienoso lienosus, ex tabido tabidus nascitur, nemo inficiabitur Cordis vitia a parentibus in filios propagari posse. Profecto hujus modi labes, quandoque inuritur, seu traducitur a primordiis generationis , scilicet cum radix Venae Cavae, Auricula , & Ventriculus dexter languidiori, & laxiori fibrarum nexu coalescit, sinistris interim parietibus cavorum Cordis multo validioribus, tunc enim adolescente sensim Praecordiorum mole , dilatatio deXtrorum cavorum , leves ob causas incipit manifestari, nimirum , Vel Ob violentos corporis animique motus , vel ob aliquem acrium ciborum abusum. Istius autem haereditariae assectionis non leve signum est pulsatio quaedam in dextero Cordis latere, quam assecti alioquin sani percipere asserant, post Violentas corporiS eXercitationes, aut potio crapulam.
Hujus protecto rei clarum nobis praebuit testimonium nobilissima quaedam familia, in qua quatuor sese ordine excipienteS generationes, Proavum nempe, Avum , Patrem, & Filium, pessimo hoc mali
'genere veXatos fuisse nobis innotuit. Proavus quidem generosissimus alioquin Fir cum plane ignoraretiae thalem suae assectionis naturam , apud amicos interdum ludere
solebat, se duplici Corde a natura donatum fuisse, ictum enim in
99쪽
dextera thoracis parte identidem persentiebat; Hic autem manifestato post aliquot annos dexteri Ventriculi Aneurysmate decessit. Hunc deinde secutus est ejusdem filius nihilo certe minus Parente suo generosus, ac prudens, qui Variis per Europam itineribus, ac publicis, privatisque muneribus distractus affectione tandem hypochondriaca detineri coepit, cujus gravisiimum erat symptoma frequens Cordis palpitatio ; cui cum Praecordiorum angor, anhelitus; aedematosus pedum tumor, sepulta quaedam pulsatio dextero thoracis in latere , nec non magna Venarum Iugularium fluctuatio adjungeretur , paucis dubium fuit, quin dextera Cordis cava Aneurysmate fuissent obsessa; aliquis enim minus in praxi Medica, & Anatome exercitatus, huic opinioni aniliter repugnabat, donec aperto hujus aegri cadavere, invento fuerunt praedicta caVa stricto pugno capaci Ora. Hic Vero me temperare neutiquam possum, quin empiricis quihusdam istius Magnatis curantibus irascar, qui cum illum palpitatione Cordis primum tentari observassent, spiritibus , volatilibus , &aromaticis ad discutiendos, ut ipsi putabant, flatus, maxima cum aegrotantis pernicie ignaviter utebantur; Ii enim spiritus distractionem
fibrarum Cordis mirum quantum Rccelerariant.
In tertia pariter generatione Vivit adhuc juvenis quadragenario major, qui cum quadragesimalibus praesertim cibis ve1citur, pomeridianis horis molestam sentit in praedicto pectoris latere pulsationem, quae Usque adhuc quiete corporis, & somno paulatim recedit. Utinam huic etiam par finis non sit futurus. In quarta demum generatione filiolum fratris superius descripti
juvenis ante quatuor annos puerorum epilepsia mortuum, Anatomico cultro subjecimus, & in eo haereditariam hanc Praecordiorum labem offendimus. Quod in dexteris Cordis cavitatibus nos hactenus observavimus fieri potest , ut in aliis etiam canalibus accidat.
Agitur de aucta mole totius Cordis cum Aneur mate, O productione ,
seu casu ejusdem supra diaphragma.
A DEO sunt diversa, & gravia Cordis mala, ut frequenter Vel ipsius augmento molis una cum An eurysmate laborasse deprehen datur ; Neque autem intelligimus hic pro molis augmento solam
100쪽
cavorum dilatationem , sed fibrarum crassitudinem , 8c soliditatem
una cum advoluto adipe , qui basim Cordis solito majorem, ac ponderosiorem faciens, universum hoc viscus gravius reddit, quam ut a solita suorum vasorum resistentia suspendi, aequarique possit. Hoc sane malum non Cordi dumtaxat, sed singulis pene Visceribus quandoque solet accidere, ita & nunc He par, nunc Ventriculus, nunc Lien, Pancreas, Uterus, aut Renes Vitio stagnantium, aut interemptorum fluidorum in solito majorem molem augeantur, indeque eorundem viscerum prolapsus, ac descensus proficiscerentur. Νeque hic sane Lectorem nostrum fatigabimus longo causarum , ac symptomatum , seu signorum examine , quibus in hujus mali cognitionem venire possit, satis enim felicius, ac facilius haec omnia assequi posse censemus sedula exempli historia quod omnium causarum symptomatum, atque extispicit S enarrationem comprehendens, singula explicabit , quae ad theoriam , ac praxim docendam sunt
Apud Observatores Medicos , quantum hactenus legere potui, umbratiles dumtaxat istius mali historiae reperiuntur, quemadmodUm est ea, quae a Petro Marchetto traditur suarum Observationum Chirurgicarum Observ. XLlX. per haec verba: si Venetus quidam annorum quadraginta temperamenti calidi, &ὐ humidi , crapulae deditus de dissicultate respirationis , & hypo-Μ chondriorum angustia conquerebatur, qui multis adhibitis frustra
is remediis PataVium cum venisset, postera nocte morte repentina, extinctus est. Μ Ηujus aperto cadavere in hypochondriorum regione nihil qui-v dem praeter naturam se prodidit. Verum in thorace Cor adeon amplum observavi, ut tria naturalis magnitudini, aequaret, Ventri- , culis itidem amplissimis, cujus capsulae, ubique pressius achaerebat, M superiori, ac lateralibus partibus, pleurae etiam annexum; infe-Μ riori vero diaphragmati, nec solum membranosae ejiasdem parti, is sed ob ejus molem carnosae quin etiam ; ex quibuS conjicere non v praeter rationem fuit, praefatam gravem respirationem, non aliundo M ortum duXisse , quam a pulmonum , & diaphragmatis compresseis sione, quae & causa fuit doloris hypochondriorum, & potissimum is distensio ejusdem. Neque ab ista admodum abludit historia , quam legimus apud