Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Ex superius allata historia duplex habemus documentum. Primum quo ostenditur descriptum Aneurysma duplici causa fuisse excitatum;

partim nimirum ab humorum acritudine, & compressione, erosioneque externarum Arteriae tunicarum; id quod praecedens mentagra satis demonstrat ; haec enim probabiliter lymphae crassioris, atque erodentis copia inducebatur; partim Vero externo impetu Arteriam Urgente , lentosque humores pigre ex toto fluentes versus partem assectam propellente : eo usque certum est raro Aneurysma, praeterquam cum a vulnere fit, ab unica, simplicique causa pendere. Alterum vero circa medelam Versatur diligenter observandum ,

& prae oculis semper habendum : Videlicet ne quidpiam novi certo cum periculo fiat, saepe enim spe boni exitus ad ea curantium ars fertur , quae nocere potius quam prodesse solent, ad quam sane erroris semitam ab aegrotantium querelis plerumque ducimur; ii enim artifices perpetuo ad nova invenienda praesidia exstimulant, quibus surdas aures opponere debent, qui omnia secundum rationem faciant, neque ad alia transeant oportet, ut Divinus innuit Cous. Etenim quamquam in Aneurysmate optimum sit consilium , ipsa Partis compressio , haec tandem ibi proficit, ubi vel os vel durum aliud corpus Arteriae substernitur : quod majori ejusdem renitatur distractioni, quemadmodum accidit in artuum flexuris, aut in collo; Sed ubi sola tenuissima tunica substrata est , pessimum erit, ut allatum exemplum Ostendit, in quo Arteriae impetus, fere totus eXtra delatus resistentes inveniebat suppositos musculos intercostales, pectoraleS , necnon communia integumenta : postea vero admoto cingulo

universam distructa Arteriae vim nuda pleura sustinere coacta, facili negotio, & pleura, & ipsa Arteria ad integram rupturam perve

nerunt.

Similem casum, sed in postica thoracis parte sub scapula proponit Antonius de Heide in sua Cent. Observ. 3 . sed in eo tumor in dies ad capitis magnitudinem accrevit, & cutem tandem gangraenas quam saepe nos etiam factam vidimus exedit, aegerque fatis cessit.

72쪽

CAPUT III.

De Aneur matibus a fluido erodente praecipue pendentibus.

OUAMQUAM in omni fere Aneurysmate semper consideranda veniat tamquam causa ultimo concurrens ipsa quoque erosio, ut de iis , quae in contusionibus perident superioribus demo nstravi mus Propositionibus , nihilominus tamen totius doctrinae claritas monet nos, ut distincto capite agamus de Aneurysmate Orto primum &praecipue a fluido , quod seorsim ab aliis causis erosionem in Arteria molitur : cum revera hujusmodi malum, quod quidem curari non potest, nisi potissimum causae ratio habeatur , non raro in praxi contingat ; occasiones enim morborum singulariter a Medentibus considerandae sunt, apud Hippocratem. Primum itaque quid humor erodens sit explanabimus.

Quid intestigatur nomine humoris erodentis , O quotuplex sit, qui μArteria producit Aneuruma. Ν oM1NΕ qui di erodentis accipimus quidquid salini, duri obstruentis, ac scindentis corporis , utcumque liquidis nostris admixtum , solidis

dein partibus admotum, eas a continuitate remo Vere aptum est natum.

Et quoniam sanguini, lymphae, succoque nexu eo hujusmodi parti culae admisceri possunt, quae dum in motu una cum aliis corporibus fluida nostra componentibus versantur, nullam de se produnt erodendi facultatem, sed eam tantummodo manifestare incipiunt, cum solitaria, atque separata ; aliquam quietem nanciscuntur, atque ad contactum solidi corrodendi corporis perVeniunt. At vero ad hypothesim descendentes duo advertenda duco circa modum quo liquidum erodens fibrosam Arteriae texturam scindere

valet.

Primum est, hujusmodi liquidum in magnis Arteriis non agere, cum per earundem cavum excurrit, ut Priscorum aliqui opinabantur; sanguis enim tanto velocitatis momento per illas fertur , quo ab ea quiete prohibetur, qua opus est, ut corrodentes particulae possint emergere , ac magnarum Arteriarum tunicis aptari.

73쪽

DE AN EURYSMATI BUs.

Et quamquam non ignorem extrema Arteriarum orificia , quae per solius membranae interpositionem in cavum aliquod desinunt, facili negotio ac erodente Vl sanguinis, tanquam a cuneo , aperiri aliquando posse, quemadmodum accidere Videmus in haemophysi, in nimio mensium fluxu, in apertura sanguiferi intra Cranium , vel Peri cardium; attamen cum hujusmodi mala potius ad haemorrhagias , quam ad Aneurysmata referantur, merito hic silentur. Eadem quoque ratione etiamsi fluida adeo cogi possunt, ac condensa evadere, ut in alicuius Arteriae sectione Validam producant obstructionem , unde sanguis necessario a suo ibidem motu sistatur, ac proinde erodentes particulas facile tum acui, tum ab aliarum complexu separari possisent; Hujusmodi tamen morbi , quos ad peculiares classes suo loco redigemus, primo , ac praecipue ab erodente liquido non dependent, atque idcirco peculiari Eetiologia, ac therapeutica tractandae,

neque cum praesenti confundendae Videntur.

Aneurysmatis vero speciei, de qua nunc agimus causa est quidquid erodens extrinsecus tunicas Arteriarum adoritur, easque paulatim diducit, findit, adeoque infringit, ut impares sint ad sanguinis impetum per earum sectionem decurrentis sustinendum , qui sane modus, Ut clare possit intelligi, iciendum Secundo est, humorem corrodentem, ut plurimum duplicis gene-aeis esse ; alterum nempe stabilem , seu ichorem referentem, qui aquae stygiae aemulus cum fluido Arseriam nutriente intra texturam fibrosam istius canalis brevi se insinuat , quique ut plurimum in hypochon-driacis, hystericis, atque 1corbuticis colligitur; alterum vero lymphaticum , crassiorem Videlicet, qui aliquam congestionem prope Arteriam primo producit, dein sensim intra Arteriae vasa, ac villos urgetur, ac iubrepit; cujus sine generis non una dumtaxat species occurrit, sed duo potissimum ex distinctis principiis subnascuntur :nimirum Una quae a crassiori, eaque ex pleniori, & subarido acrivsuus Oriens cach extam plerumque adjutactam habet : alia ex syphillide derivatur. Quas quidem singulas species distinctis Propositionibus rimabimur, & Propterea sit

74쪽

De Aueu simatibus ab ichoroso erodente principis apud hi ochon-driaca , scorbuzἰca , aut serraca corpora ortis. Iv corporibus enunciatis culpa pravorum fermentorum tum in hypochondriis, tum in Utero stagnantium, ichores quidam mordaci 1simi pariter, ac subtilissimi colliguntur , qui juxta diversa nostri corporis loca , in quibus decumbunt, ac subsiliunt, diversa pariunt morborum discrimina, quae . Practicis sedulo labore suas ad classes rediguntur. Inter haec autem praecipuum certe locum tenent, quamquam obiter dumtaxat animadversa, Cordis, atque Arteriarum vitia, quae modos ib forma motus inaequalitatis, modo palpitationis incipiunt, ac tandem in Aneurysmata Cordis , aut insignis alicujus Arteriae manifestantur, ac desinunt. Modum autem , quo hujusmodi Aneurysmata eveniunt, proba-hiliter censemus morbosam nutritionem alicujus sectionis Arteriae rcum enim nullae sint partes in Animalium corporibus, quae die, noctuque citra Animantis arbitrium perpetuo moVeantur, praeter Cor, & Arterias, ac proinde quia Villi, ac fibrae istorum organorum ob perpetuum distractionis, & contractionis motum semper particulares aliquas nimium attritas percursi meatus emittant, necessum est, ut perenniter nova consimilium particularum appositione resarciantur;

quod quidem praestant liquida per Arterias, & Νervos intra praedictam

villosam texturam confluentia. Quod si igitur eveniat, ut vel actu, vel minimo structurae vitio , particulae acres stygiae aquae similes nutrienti humori misceantur , tunc facili negotio post levem Arteriae canVulsionem , paulatim erosio succedet, nimirum scisso forinsecus valido fibroso illius reti incipiet dilatari ea plana ratione, quam eX posuimus tractantes de Aneurysmate pendente a scissione extremarum sunt carum Arteriae. Neque ullus certe sanae mentis mirabitur erodens liquidum particulis nutrientibus permixtum intra ipsam Arteriae texturam influere

posse, cum videamus solidissimam dentium substantiam a validitate stygii liquidi erodi. Ad hanc autem doctrinam clarius illustrandam unam aut alteram historiam subjungam Aneurysmatis ab erodente

ichore geniti.

75쪽

DE AN EURYSMATIBUS. PROPOSITIO XXXI.

Describitur Aneur ma Arteriae Carotidis dextera in nobili Matrona , pericis , scotbuticis assectibus detenta. ILLus TR Iss1M A D. Clelia Palaggi quinquagenaria major habitu

sanguineo , & robusta, cum olim feracioris meo quidem judicio fuisset uteri, quam duorum solummodo filiorum fertilitate satis sterilescere tuto potuisset; adhuc juvenis enormi hysterica praefocatione cum metu carcinomatis in laeva tuba detenta fuit, dein hypochon-driaco - scorbutica facta est : cumque dentium nigredine, & gingivarum erosione diu laborasset, impetigine quadam in capite , ac

pone aures erodentem ichorem emittente corripitur : exinde hoc

morbo evanescente tribus obhinc annis in Cordis palpitationem, &vertiginem incidit, cui ex levi sane causa cujusdam nimirum ponderis elevatione magna pulsatio dexterae Carotidis accessit. Ad hunc morbum curandum cum accersitus fuisset Chirurgus , causis minime Consideratis partem decocto quodam adstringenti foveri, & fascia quadam obstringi iubet : sed pessimo cum exitu, quo tantum abfuit, ut nobilissima Mulier levaretur, ut majorem pulsationem, Scquidem cum dolore deinceps praesentiret. Quare cum ipse accersitus fuissem omnibus topicis , praeterquam fotui ex aqua Νuceriana , repente vale dixi, & una cum alias laudato Viro D. Johanne de Tomasis Medico curante admonui, ut solis copiosis juribus ex eadem

aqua Nuceriana, carne Vitulina , & succo pomorum redolentium, ultra mensem uteretur, additis etiam pulVeribus testaceis, atque eX crystallo montana praeparatis; Hac enim methodo, necnon optima

victus ratione, & absimentia a motibus violentis in melius profecit , ut modo mitissimam experiatur affectae Arteriae pulsationem. Ex hac equidem historia clare docemur , erodentes ichores, qui ad gingivas, ad capitis cutem , & pone aures deponebantur, sensim supra Arreriam Carotidem decubuisse, & quemadmodum aliis tu

locis erosiones tentaverant ita easdem moliri coepisse in externis Carotidis tunicis , quae cum per obliquum , seu figura litterae S. Curvatum osse tam foramen intra cranium feratur , facilius ea in parte,

quam alio quovis in loco dilatari potest : eo quod ibidem sanguis aliquam ad liberum intra calvariam excursum invenit repUgnantiam,

76쪽

Ulterius hinc monemur, ubi copi adest salium erodentium , aegros ab admotis adstringuntibus plus mali, quam Utilitatis perpetuo solere experiri : eo quod ityptica omnium Maiorum fibras, ac meatus constringendo, & coarctando , soli nos illius ichorcs, praepedita ad exitum via , in interioribuS partibus sistunt. Tandem non aspera n d Um est Corollarium, quod ex hac eadem historia elici potest, Vidulicet si incipientes lethales morbi , circa principium adhibita suaviori, tutiorique methodo tractentur, aegrorum vitam diu produci silere , quin i sepe integre aegroto, confirmari: sed si pertinaciter contraria medendi Via incedatur, brevi ut plurimum perire.

PROPOSITIO XXXII.

De modo o causis , quibus sis , O de signis , quibus cognoscitur

Aneur ma Gallicum. JUEM DMODUM serum acre a cystide & succo Aneurysmatiso

destillans ad ossa, & ligamenta pervadit, eadem paulatim exedit,& tabo consumit, ita e conVerso fieri interdum solet , ut lympha gallicis salibus scatens postquam congestionem in ossibus, ac ligamentis primo tentaVerit , mox paulatim mota acrior jam reddita supra , & intra substantiam externam Arteriae depluens illam exedero incipiat, indeque in Aneurysma distendat , quod ex compressione simul, & erosione productum tanto reliquis pejus est, quanto minus Medici causae rationem olim habentes solis sanguinis missionibus, sero, aut lacte plerumque tractare solebant. Clim secus vera curandi methodus tota Versetur in temperando idoneis peculiaribus remediis, di ad transpiratam , ac diuresim promovendo Veneream lympham, ut inferius appositis exemplis evidenter Ostendere satagemus. Hujus. modi siquidem Aneurysmata a Venerea cachexia producuntur, ut optime advertit Marcus Aurelius SeVerinus De novissima observatione abscessus pag. mihi I97. Cognoscitur autem Aneurysma gallicum non solum ex impuro , quod praecessit contagio, atque ex indiciis tuis venereae in alias quoque partes jam propagatae, sed potissimum ex modo, quo determinatus locus Aneurysmate assicitur; Νon enim subito Arteriae

pulsatio sentitur , sed primo praecurrunt dOlOxes praesertim nocturni

77쪽

alicus us ligamentis, vel ossis; indeque Utrumque ita more extuberatas subi ctam Arteriam premere, atque eXedere, ejusdemque pulsationem efficere incipit.

PROPOSITIO XXXIII.

Expositum Aneur ma validatur duobus exemplis. V ΕΝDiTon Piscarius annorum 4 F. habitus carnosi vitae omnino libertinae Baccho nimirum , Dianae , Νeptuno, ac Veneri frequenter indulgens, ex qua postrema pluries contraxit luis stigmata, quae fere incurata suis confisus Viribus imprudentissime contempsit. Tandem cum variis animi pathematibus angeretur, clavicula sinistra dolere,

dein elevari coepit, postremo sub eadem pulsatio emersit, qui quidem dolor ad humerum, & collum extendebatur. Post mensem accersitus Chirurgus D. Johannes Castigiiani partem diligenter observans ovestigio haesitavit de Aneuryimate Arteriae Sub claviae. Res delata

est ad Medicum , qui nulla habita syphillidis ratione purgat, Scsanguinem mittit, non modo incassum, sed cum detrimento. Denique aeger pallidus, anhelosus , & animo defectus meam opem implorat. Ipse affectum locum , & modum, quo morbus a gallico dolore incoepit sedulo perpenden , non dubitaVi, quin hoc Aneu-rysma esset soboles corrodentis gallici : quod, cum intercipitur intra texturam ossium, cartilaginum , ac membranarum, quibus Arteria aliqua incumbit, ac potissimum intra plexus nervosis, quibus eadem in angulum flexa alligari solet; Arteria primum compressa constri gitur : dein etiam stillicidio liquoris acris, quo passim membranarum ligamenta, atque ossa erodi Videmus, corrumpitur , atque exeditur. Qua de re multorum factus periculiS cautus primitivam aegritudinis causam curandam suscepi, jussique ut purgato leniter atque

epicratice corpore cum electuario lenitivo malaxato cum oleo

amygdalarum dulcium , sumeret destillatum magistrale antigallicum vulnerarium, & epicerasticum hujus formulae B Salsae elect. minut. incis. m si . Radicum Ros. rubr. et σ

Infunde in m xx. Α quae fontis per noctem, mane bulliant lento ne ad consumptionem quartae parus, adde versus finem ad des

78쪽

mationem carnis Vitulinae maceratae 1b iv. urorum illi viatiliumnum. xij. Testudinis nemorum num . a ij suc Orum ci corii, horraginis, urticae, consolidae majoris, pomorum redolentium a. lbij. seri caprillim iij. seminum cydoniorum contusorum ἶ j. Florum violarum, hyperici a. pu g. iij. ponantur ad destillationem in B. M. liquoris destillati capiatur mane J V. & sero S iv. quatuor horis ante cibum. Item loco vini uteretur bocchetto ex infusione salsae per tres menses continuos una cum Victu tenui, eXinde eo processit aeger, ut diminutis doloribus , tumore , & pulsatione in naturalem statum restituta, sanus videretur. Sed cum postquam Arteria supra suum diametrum multum

distracta est , fibrae, languidiores ad resiliendum in systolem, &promptiores ad dilatationem evadant, jure cavendum in vitae regimine omnino esse praediximus; Fieri enim posset, ut levi ex causa morbus pejori fato re Verteretur : fluxerunt tamen quinque jam anni,

nec morbuS recruduit.

Alium similiter utcumque felici cum exitu curavimus, qui sub eadem clavicula gallicum Aneurysma diu patiebatur. Hic erat egregius citharaedus, qui ex impuro concubitu non semel in pudendis Vulneratus , tandem ortis hic illicque per artus doloribus salsa, &mercurio citra ullam methodum , atque utilitatem tractatus est. Exinde macer, & febricitans in tabem Gallicam magnis partibus contendebat, cum dolor, ac tumor, qui claviculam dexteram jam afficiebant majores evaserint, iisque sepulta quaedam pulsatio adjuncta fuerit, quae adeo crevit, ut magnum Ostenderet Aneurysma: huic igitur opem laturi oleo primum amygdalarum cum lyrupo violarum coloratarum lenito laxato ventre cogitavimus de abluendis, elixiviandisque iis potissimum erodentibus salibus, quae ex mercurio male Vel praeparato , vel propinato intra aegrorum corpora colliguntur, ac debacchantur ; scilicet mane exhibuimus infusionem salsae in aqua Nuceriana cum aliquot granis salis ammoniaci ad la ij. ac Vespere conduum ex textaceis, foliis auri, & confectione de Hyacintho , & Alchermes. Post duodecim dies istius medelae remissa febri, destillato superius descripto usi fuimus. Sed quamquam inde

aeger multi m profecerit, eo tamen Valetudinis non pervenit, quo descriptus Piscator perductus fuit. Etenim quamquam dolores remissi fuerint, ac tumor multum subsederit, in hoc tamen constans perpetuo

fuit sepulta gravis illa pulsatio, quae aegrotum animo dejectum detia

79쪽

DE AN EURYSMATIBUS.

nebat, utpote qui impotens factus Videretur libere exercendi artem suam , ne vicissitudine motus brachii morbus augeretur. Post sex annos ab expossita curatione incolumis mansit, nunc vero ignoro, Vivat ne amplius, an decesserit. Sed quoniam actum est hic de noXa ex mercurialibus, opportunum ducimus subnectere sequentem Propositionem.

PROPOSITIO XXXIV.

In qua osenditur quam facile ex Mercurialium usu Aneur mala

gignantur.

OMNEs vere Chimici in eo consentiunt, Aneurysmata facili negotio ex Hydrargyri litu solere proficisci. Ita Paraeus, Ballonius, aliique appositis exemplis indubiam rei fidem nobis fecerunt.

Rationem autem inquirentibus nobis cur interdum malum hoc ex hujusmodi causa suboriatur, duae praesertim Occurrunt : altera ex hydrargyri vi : altera ex peculiari corporis i in quo morbus eXcitatur, qualitate ; non enim semper, S ubique, sed tantummodo certis accedentibus conditionibus hydrargyri litu nascitur Aneurysma. omnis autem hydrargyri vis in excitandis Aneurysmatibus reposita est in momento impetus, quo lympha, & sanguis attenuati quaquaversum urgentur , ac debacchantur, qui quidem liquores quoniam admistione salium acidorum intra aegrum corpuS erodentes evadunt, facile possunt cunei instar Vasa impellere , ac distrahere.

Id quod evidenter ipsis sensibus apparet in glandulis, osculisque salivaribus, & intestinorum, quae post hydrargyri litum intumescunt,

ac deducuntur.

Quod vero ad constitutionem corporis attinet, procul dubio causa Aneurysmatis consistit in gracilitate, vel obstructione, vel alia quavis prava diathesi, qua alicujus Arteriae pars laborat. Νeque certe a vero abludere censebitur opinio , si consulatur casus Ballonii paradigmate XIII. relatus de quodam Mercatore , qui ad spinam dorsi per annum dolebat. Ter , aut quater litus est. Tandem sursum, deorsum ingens sanguinis copia, aperto Aneurysmate , excreta, dc

mortuus est.

Ex iis autem , quae hactenus dicta sunt prudens Medicus jure poterit concludere , in nullo Aneurysmate, etiam si a lue gallica Profecto , locum habere mercurialia, & praesertim in forma litus.

80쪽

Probatur nulla esse Aneur mata pendentia a paradisi fibramis

alicujus Areteria tunicas texentium.

INGENIOSA magis, quam vera videtur opinio cuiusdam Neoterici, qui inter causas Aneurysmatis ponit laxitatem, & paralysin alicujus sectionis Arteriae, quam credit impetui sanguinis resistere non posse, atque idcirco necessario dilatari. Verum opinionem hanc a vero abhorrere duplici argumento demonstratur. Primum est, quod fibrae paralyticae tantum abest, ut propria infr-mitate , ac mollitie impetus sanguinis minus resistentes Aneurysmatigenerando sint magis idoneae, ut potius ejusdem sanguinis vim infringant , & labefactent, quominus easdem fibras divellat, atque distrahat; quo enim Vehementius tunicae Arteriarum sanguini impellenti renituntur, eo Violentius percutiuntur, quemadmodum supra Propositione XXX. demonstratum est. Quod quidem vulgaribus experimentis perbelle illustratur. Lana enim , gossypium, plumae , aliaque hujusmodi mollia irruentium corporum impetum, ac motum facile comprimunt, atque extingunt, sine propria laesione. Secundum vero argumentum deducitur ex obvia observatione tot languentium paralysi, in quibus omnibus, si vera esset hypothesis indicati Auctoris , Aneurysma in assectis membris fieri deberet : cum secus nulla sint corpora huic mali generi minus obnoxia, quam quae sideratione detinentur. Νon inficior tamen evenire posse, ut tabescentibus fibris ex pravo

alimento, acri nimirum, atque eXedente, Aneurysmata excitentur; nutriens enim succus depravatus, atque particulis acrioribus scatens cum ipsas fibras exedendo extenuat, tum lacerat , ac convellit. De

quo An eurysmatis genere Propositione XXX. diximus, agentes de Aneurysmate ab erodente liquido pendente. Reli ita itaque ita paralysi fibrarum, & absoluto tractatu legitimorum Aneurysmatum, reliquum est, ut alterum aggrediamur, sit

proinde

CAPUT

SEARCH

MENU NAVIGATION