Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

AN EURYSMATIBUS.

ir7 multo magis ad eamdem operationem iterum instituendam , repentinus hic obitus inflammavit. Constrictionem igitur hanc prospere cessuram cognovi in illo Aneurysmate , cujuS tumor a caeteriS ambientibus sejungi , atque in insulam redigi eousque posset, donec utrinque, sta perne scilicet atque inferne , integra , & sana Arteria detegeretur, quemadmodum mihi alias in Cubiti flexione contigerat ; in quem finem An eurysmaticus tumor nec nimis vetustus, nec amplus nimis debebit esse, nullo tamen Veri Q nothique facto discri-mme, quum etiam nothus eisdem dotibUs gaudere possit, ob cellularem membranam , quae sacci munere in hujusmodi cassibus aliquandiu perbelle fungi observatur. Tumoris igitur Aneurysmatici cum Integumentis cohaesio, ob quam is non potuit usque ad extremum utrumque sine sacci apertione a reliquis omnibus segregari, primum incommodum fuit, quod in hoc aegrotante se mihi objecit. Secundum detrimentum profect umest a nimis longa Arteriae ruptura, quae, longiorem partium abditarum patefactionem requirens Chirurgum semper plures secare cogit

Arterias musculares, ex quibus erumpenS sanguiS , aut OpuS interturbat, aut saltem longe diuturnius id efficit, Ut silentio praeteream, ex tam immani vulnere uberrimam Puris proli XO tempore manantem copiam ab AEgrotante dissicile ferri posse, atque ob elatiorem, quae necessario hoc in casu fuit Arteriae Vincturam, laterales plerasque illius Anastomosses interire. Valde exporrectam autem Arteriae rupturam hoc in loco accidere posse satis ostendit Tab. I. Fig. I. quam eo conssilio ad vivum delineandam curaVi, ut Vera maximae a me umquam deprehensae lacerationis mensura . Unicuique innotesceret. Tertium obstaculum , quod mihi se opposuit, fuit mutua Arteriae, Ossisque femoris conglutinatio , quae non tantum integri sacci a reliquis secessum omnino prohibet , sed etiam ossis denudationem, ejusdemque cariem nonnunquam infert, quo sit, ut Aneurysematis Chirurgia longe diuturnior, dissicilior, minuSque tuta reddatur. Quartum impedimentum in ejusmodi casibus a profunditate exoritur, Ubi vincienda Arteria reconditur, cum ob tumori S molem , tum ob majorem Genu ipsius inflexionem , atque rigiditatem a tolerato dolore natam. Hinc enim curvissimae licet acus transvectio, ideoque Arteriae Vinctura perquam dissicilis, & incommoda emcitur, eoqUQmagis si nervum, venamque a vinculo amovere , ac liberare consi-

142쪽

o4 G U ATT AN I PRAEFATIO.

exercitationis , si forte alios rebus omnibus insertiatores commovere . O ad eamdem su Ficiendam cogitationem possim excitare. Videre hic igitur poteris, candide Lector, s vel saltem curiositate ad perlegendum opus accesseris, quid de Populis , Inguinis , ac F moris jub ligamento Faltoniano , fur e , manus , pedis , aliisque compluribus Aneur Umatibus internis obfer are mihi opportune contis gerit , qua cuncta ad faciliorem captum cum schemate data opera junxi. Ne autem qiud deesset , quod locupletare , ac quodammodo perficere hoc opus posset, H Fertat/onem de Aneurdismatibus in Brachio , ac femore jam primum a me anno millesimo septingentesimo quadrage- o quinto editam hic adjungendam censui. Hac usus sum opportunitate , ut allophagoismra Operationem transcriberem , quam in Gallica editione toma tertii Regia Chirurgia Parisiensis Academiae impressam fortasse perlegeris. Demum tres in calce operis non inutiles obser Mationes Dbjunxi , quas, spero, fore non molestas. Nec me arguas ,s Practicorum selectissimas , quae sparsim Linc inde habemus ' de

Aneu Ismatibus lucubrationes , praeter unam Ioannis Trulli Verulani, atque in Urbe Chirurgi, Lithotomique praeclarisimi a Marco Aurelio Seperino in suo libro de efficaci Medicina , O Chirurgia relatam, quam , mutato ne quidem Verbo, transcribendam hia putavi , huc non attexerim. Quantum enim abes, ut claris Ortim mirorum opera, famam , atque oesimationem flentio hocce meo despexisse Mideri νelim ;tantum ex adi erso ab instituti mei ratione aedi tum esset, atque alienum eorum scripta hic exhibere, clim eam ab initio mihi dixerim legem, ut mea tibi osset rem dumtaxat, non aliena. Vale.

143쪽

GUA I TA NI

FELIX, faustusque exitus, quem olim habuit Vinctura Aneurysmatis , a me jampridem in Cubiti flexione instituta, animum mihi , alacritatemque addidit ad eamdem etiam in Poplite suscipiendam , eoque magis , quod haec , & illa Occurrens frequentius,& majoribus scatens dissicultatibus, periculisque, si optatum nacta fuerit eventum , longe majorem humano generi utilitatem sit allatura. Pluribus igitur, diversisque antea factis in Cadaveribus experimentis, exploratisque in antecessum lateralium arteriosorum Va1orum Anastomossibus, a celeberrimo Winstomio jam plene, cumulateque descriptis , quas in Genu easdem propemodum , atque in Brachio deprehendi, & quas adversus hunc ipsum morbum, veluti propugnacul Um, ac munimentum a natura conditas arbitror, in Viro sanguine mediocriter praedito , & quadragesimum quintum aetatis annum agente, AneurysmatiS in Poplite oborti operationem aggressus

HISTORIA I.

ΛΝ EURYSMATICUS tumor a medio femore ad suram mediam Porrigebatur, ac in altum se attollens, Valdeque utrinque ad latera expansus nullo amplius agitari Arteriae pulsu valebat, & licet non magna es et rubicunda alteratio integumentorum, haec tamen d

subjectis musculis deduci , divellique minime poterant, sed unam P a

144쪽

G IJ ATT ANI DE POPLITIS

revera III. kalendas Majas anno I 716 mihi adamussim contigit in Sancti Spiritus Νos comio , ubi meae curae commilitum reperi Vespillonem quemdam nomine Andream Bothirrium Romanum. Is vigesimum quintum agebat adhuc aetatis annum, temperamento praeditus

moderate sanguineo, corporis habitu gracili , pluribusque Venereae luis cicatricibus inquinato. Ad opus igitur in eo me conferens, illud suspiciebam tanto libentius , quod AEger idipsum avide expetere videbatur. Felix autem hujusce operationis eventus, simulque desiderium, quo ego flagrabam, ut ad utilitatem publicam , artisque incrementum haec pariter operatio inter alia S cooptaretur, sedemque in Chirurgia stabilem inveniret, mihi in causa fuerunt, cur integram litteris illius historiam mandaverim, eoque magis, quod a nemine, si1 Joannem Trullum, cujus quoque historiam inferius integram consulto descripsi, ac Savi ardum exceperis, id hactenus fuisse factum

cognoscerem. Cum vero Saviardi An eurysma supra Femoris medietatem collocaretur, vulneri Originem deberet, & vel ipse anceps haereret auctor, Truncum ne cruralis Arteriae, an praecipuum hujusce ramum Occupavisset, a meo Poplitis Aneurysmate longe extitisse diversum putandum est. Et revera probabilius videtur , Arteriae cruralis ramum, potius quam truncum , illic fuisse Aneurysmate affectum , tum quod praecipua hoc in loco occurrat arteriosa propago , tum etiam quod ita elatum cruralis Arteriae vinculum sanationi ossicere debuisset, aut saltem ejusmodi incommoda procreare, quorum Saviardus in sua relatione minime oblitus esset. Mihi igitur AEgrotans significavit, hunc morbum originem in eo duxisse a parvis doloribus in ipso Poplite exortis, quos acerbiores reddi observaverat, dum artem exercens suam modo ingentia deferret pondera, modo attolleret lapides sepulchrorum , modo ab iis cadaVerum arcaS extraheret; breVique temporis intervallo se cognovisse natum hoc ipso in loco tuberculum, quod 1ensim ad amplitudinem transversorum octo digitorum excrevit. Pulsatio in illo haud amplius percipiebatur; durum id erat, tactuique renitens, at figura Ovali donatum, nullamque cum mobilibus adhuc integumentis, aut cum Femoris osse cohaessionem prae se ferebat; dolores tamen movebat AEgrotanti valde crudeles , quos etiam valida febris , atque ingens totius articuli intumescentia comitabantur. Opportunum igitur eXistimavi initium facere a mitigandis doloribus, lenienda febri, ac totius articuli ,

145쪽

AN EURYSMATIBUS.

articuli, tumorisque an eurysmatici, quoad ejus fieri posset, imminutione. Quapropter praemissa sectione venae, eductaque idonea sanguinis copia, vasis cruralibus usque ad inguen secundum eorum longitudinem mediocrem admovi pulvillum, quem satis valida vinctura firmavi. His auxiliis, nec non iterata saepius Venae sectione, perfecto Vitae regimine , clysteribusque mihi tumorem hunc adeo compescere datum est, ut III. Νonas Majas operationi manus admovere decre-Verim , quam sequenti ratione eXsecutus sum.

Translato AEgrotantis cubili in medium Conclave Chirurgicorum morborum , quemadmodum semper in more positum mihi fuit , quo Adolescentes Chirurgi melius videre, majoremque inde fructum capere possent, dictum Agrotum in illo pronum constitui, ac idoneorum Ministrorum auXilio, femore, crure que firmatis , ad sanguinis cursum in crurali Arteria inhibendum Petiti torcular superiori femoris sedi curiose admovi. Hinc ipsius genu articulo , quam a morbo fuerat , ulterius flexo , super integumenta , quae oblique sustuleram , incurva novacula incisionem decem fere digitos longam in directum peregi, Una cum tegumentis adipem etiam sejungens,

donec insulatum redderem , quantum in me fuit , aneurysmaticum Saccum , qui adamussim ovi anserini figuram, ac magnitudinem referebat, per cujus medium cum ischiadicum majorem nervum decurrere animadverterem , omnem adhibui curam , ut illum simul cum Vena crurali intactum, atque inoffensum relinquerem. Eodem postea tumore duce, incurvae novaculae, digitorumque auXilio, iter

mihi ad ipsius sacci extrema adaperui , quo integram utrobiqUe arteriam detegerem : tum dicatam huic operationi, instructamque quadruplici cerato filo recurvam acum sub ea transmittenS, primam, superioremque Arteriae eidem Vincturam prope tumorem injeci. Eadem methodo , eisdemque legibus ad inferiorem instituendam Vincturam memet deinceps contuli, sed ut illam perficerem, opus mihi fuit Musculi Gasterocnemii initia deducere, Solarisque musculi plurimas destruere fibras , eo semper consilio , ut evitatiS caeteri S, Arteriam solam vincirem , quemadmodum mihi, Supremo favente

Νumine , reVera contigit.

Resecto deinde secundum longitudinem Aneurysmatis sacco, ejusque cavo sanguineis grumis , quibus scatebat, depleto , ac potis simum polyposis quibusdam tenaciter sibi adhaerentibus stratis,

146쪽

Torcular paulatim laxari jussi, atque ab utroque vinculo, ne minima quidem sanguinis gutta exeunte , illud iterum modice adstringi volui, quo cohiberetur arteriosi sanguinis impetus non solum in superiorem Vincturam , sed in laterales etiam Arterias , a quibus , tantam ejusdem sanguinis vim amittere illico nequeuntibus, tumere parS,& non parum hinc excandescere , atque immani dolore corripi posset. Ingenti autem ipsius Sacci cavo tenuissimis, mollissimisque lineamentis repleto , & membro idoneis pulvinulis, linteisque defensivo aliquo madidis communito, illud fascia in orbes dum modico adstrinxi, ad Torcular usque cum ea perVeniens , ut liceret mihi leniter comprimere Valde extensum quemdam pulvillum, quem ideo cruralium Vasorum funiculo juxta illius longitudinem opposueram,

quo nimirum sanguinis cursum eo melius, tutiusque ibidem cohibere possem , ac retardare. Cautio mihi pariter fuit, ne fasciae orbes potissimum circa Genu nimium constringerentur, ut lateralium Arteriarum , Venarumque compressionem effugerem , etsi ossis ipsius inaequalitates, atque tubercula propagines istas quodammodo tueantur. Resupinato denique aegrotante, crure que assecto ita collocato, accommodatoque , ut subjecto pulvinari Poples incumberet, mandavi, ut Cubile suae sedi pristinae redderetur. Nihil etiam de ratione alendi I grotantes hujusmodi, quod in

omnibus iis , qui magnis quibuscumque operationibus patuerunt, Una mihi , eademque servata , ac semper servanda esse videatur ,

eaque mea quidem sententia posita sit in exhibenda quovis trihorio Patera jusculi, modo simplicis, modo ex vitulina, gallinaceaque carne confecti, & ad summum tenuissimis aliquot albissimi panis

crustulis saturati. Quum autem ad vesperum AEgrotantem febri correptum offenderem , idoneam ei detrahi curavi sanguinis copiam , a qua mirificeremittente febri , ille noctem exegit non admodum irrequietam , Vel hoc potissimum nomine, quod partis assectae dolor haud maximus extitisset. At mane diei proximi tumefactionem inveni totius

Articuli longe adauctam, digitosque pedis nonnihil frigidos. Quibus

incommodis ut obviam irem , Torcular paululum laxavi , atque articulo linteamina imposui vulneraria , vinique spiritu roborata decoctione madentia. Νulla enim, ut mea fert Opinio, utiliori ratione amovetur necessitas, quae aliter saepe incideret, adimendi Vincturam

147쪽

ΑΝ EURYSMATIBUS.

I 23 eo maxime, quia sit vel adstricta nimis, vel nimis laxa , quam To cular adhibendo, quod facili negotio pro re nata laxari, adstringique potest.

Horis vero quarti diei antemeridianis cum superpositum apparatum ubique esse mobilem animadverterem, illum auferre tandem decrevi, quo facto incredibili voluptate perfusus sum , dum maximum hocce Vulnus oculis perlustrarem, eo quod Viam Optimam Videbatur arripuisse ad suppurationem , cui morem ut gererem , meque adjutorem etiam praeberem , filamentorum Ope ei blandum imposui, vulnera riumque digestivum ex Veneta Terebinthina , OVorum vitellis , hypericique oleo, linteisque decocto Vulnerario madentibus, agfascia, quam continentem vocant, adfectam partem obduxi. Hac methodo feliciter perveni aci undecimum diem , quo inferius vinculum sua sponte cecidit , eamdemque ultra proferens die duodecima etiam superiori vinculo una cum putrefacto sacco elabente, ulcus optime abstersum , emundatumque redditum est . Illud autem decem transversos digitos longum fere omnem a decidente sacco relictam latitudinem conservabat , & ob superadditam labrorum tumefactionem , majori etiam donatum erat profunditate, quam illa fuerat, quae Saccham an eurysmaticum coercebat. Uno Verbo ulcus hoc ejusmodi erat, ut ad illius adspectum omnes horrore perfunde

rentur.

Benigna perseverante, ac suavissima digestione, quae meo quidem judicio verum specificum es , quod cito, tutoque morbos depellit, pedetentim ad diem decimum septimum Ventum est , quo nullo is amplius emuente sanguine Torcular omnino removi, atque ut Vires valde abundanti huic digestioni susticerent quod in diuturnis , magnamque puris copiam fundentibus morbis perpetuo spectandum est), jam alendo I grotanti aliquanto magis indulseram; at nihilominus jusculi vulnerarii Pateram ei praebibendam quotidie eXhibui. Inter felicissimum Ulceris hujusce decursum sub noctem diei secundi & vigesimi AEgrotans inopinato gravissima correptus est spirandi dissicultate, quae aliquot momentis perstitit, eam illi asserens

anhelationem, anxietatemque , Ut ne Verbum quidem enunciare,

ac eloqui posset; atque insuper albescente jam proximo die, quaedam Cum p Ulsuum , tum ulceris alteratio nobis in conspectum se dedit, quibus incommodis opportuna adhibita curatione sublatis, Ager ipse

148쪽

GUATTANI DE POPLITIS

confessus est , illam ortum duxisse a nimia comestione panis, rerumque aliarum, quae sibi inter manus inciderant. Eamque hanc methodum, quam institueram , constanter tenens, ubi jam ulceris parietes, totusque articulus omni carebant iumefactione, licet a lateribus essitientis puris Optima facies esset, atque conditio , ab ulceris tamen fundo limpidum , tenuemque prodire humorem cognovi , & eum quidem ita copiosum , ut directe ossiceret sanationi. Quapropher, cum illi pro Viribus Obsistendum, repugnandumque esse arbitrarer, inutilia prorsus balsamica , atque exsiccantia deprehendens medicamenta, & Ruyschianae Centuriae quadragesimam primam observationem minime oblitus, animum ad compressionem adjeci, quam siccis , mollibusque flamentis a late-ralibus pulvillis , conjungenteque fascia firmatis praestiti, ex qua

compressione secundum, faustumque eventum adeptuS , nequaquam eam removere decrevi, nisi duobus , vel tribus, quatuorve diebus

exactis, pro majori scilicet, minori ve liquoris copia, quae ex ulcere prosiliret. Hisce cautionibus non solum praedicti liquoris fluxum penitus desiisse laetus agnovi, sed totum pariter ulceris fundum jam repletum inveni, plagamque aequabilem Ovali figura praeditam , atque ita coangustatam deprehendi , ut VII kalendas Iulias cicatrice parti prorsus obducta e Νos comio AEger egredi postulaverit, a quo etsi

claudicans, attamen neque baculo, neque alio fulcimento adjutus,

sed suis tantum pedibus insistens domum concessit, Exinde vero ossicii sui partes optime semper implevit , suoque adhuc munere praeclare fungitur , ac nullum aliud reliquum illi incommodum est,

praeter mediocrem claudicationem. ANIMADVERSIONES.

FELICI, faustoque hujusce operationis eveniti, quem mihi proposueram, me attigisse finem ediistimo, in spem arrectus hac eadem duce , Vel illas tandem aliquando inveniendas esse medendi vias, quae iis pariter cassibus opitulentur, in quibus ego operationem hanc etiamnum Valde ancipitem esse , satis superque perspectum habeo; interea temporis sat mihi fuerit quaestionem hanc solVendam proponere ; num videlicet in iis Poplitis Aneurysmatibus, quae requisitas

149쪽

ΑΝ EURYSMATIBUS.

I 2Inon possident qualitates, utilius futurum sit Femoris amputationem suscipere, an AEgrotantem solis naturae Viribus credere, cum eXempla non desint Aneurysmatum , quae sine ullo Chirurgico auxilio sensim fuere sua sponte in pristinum restituta , atque ipsemet tres hujusmodi historias in medium proferre possim.

PRIMA hominem quemdam respicit, cui celeberrimus meus Antecessor Petrus Cias conus subeundam obtulerat amputationem ; eam vero ille respuens a Nos comio discesserat. Is autem cum annis deinceps viginti elapsis ad cognitionem meam devenisset, assectam ejusdem partem videre, ac diligenter scrutari volui, sed illum jam senem factum, atque ab Aneurysmate perfecte sanum deprehendi, nullam praeterea reperiens in ipso Poplite cicatricem , quae praegressam in eo ruptionem, suppurationemque monstraret.

HISTORIA IV.

SECUNDA virum exhibet, qui suo vitae instituto plaustris regendisse addixerat. Huic autem cum Poplitis AneVrysmate correptus esset, Chirurgus de abscessu dumtaxat sogitans, acuto illud instrumento confodit , sed errorem suum odoratus , valide cohibente , comprimenteque fascia , e Xeuntem sanguinem illico compescere studuit. Verumtamen paucis eXactis diebus inchoatam reperit suppurationem cui pro viribus suppetias ferens ex animi sui sententiarem expedivit. A grotans enim pristinae valetudini jam optime restitutus ad vetus suum ministerium sese iterum contulit, ac deinceps integrum quinquennium eo functus est , quo elapso in febrem implicitus decessi. Νos comit adolescens Chirurgiae studiosissimus, eorum , quae acciderant, pulchre gnarUS , praeteritique temporis memoriam repetens , Poplitem solus dissecuit, ac Arteriam talem invenit, qualis Fig. II. Tab. Ι. exhibetur, eam enim ad Veritatem expressam delineandam curavi. Hic sane opportunissima se obtulerat occasio ostendendi lateralium Arteriarum aUgmentUm , quemadmodum in sua elegantissima Tabula accurate praestitit accuratissimus Molinullus , atque eam Ob causam ego semper prae oculis habeo

Militem quemdam , cujus jam Aneurysma , & ipsum in Poplite

persanatum, tradere aggredior.

150쪽

TERT 14 igitur historia Militem continet, qui Februario mense anno 17 6, hoc est antequam Roma Parisios versus ipse discederem, ex Arce S. Angeli ad S. Spiritus Nos comitim delatus est , ut illi vincirem formidabile Poplitis Aneurysma, a quo tanta doloris erat immanitas) ad ultimam pene desperationem compulsus fuerat. Sed quoniam illud aequali, & majori forsan amplitudine donatum offendi,

quam alterum fuerat a me primo descriptum, a quo satis jam eruditus eram, et Femoris amputationem Objeci. Hanc autem ille perpeti, & perferre renuens e ΝOsocomio domum suam remigravit, atque ego in Galliam profectus sum. Biennio post Romam reversus, ac illius notitiam exquirens, mihi eum Vitae adhuc esse participem nunciatum est, ac praeterea, quoniam claudicaret, scipioni innixum incedere ; at nihilominus per Varia Oppidula deambulare, ut tenues quasdam , atque ad oblectamentum factas merces distraheret. Hunc igitur tandem aliquando assecutus, in eo satis amplum etiam dum tumorem inveni, quod universum Poplitem adimpleret, atque inde etiam non parum extuberaret, ast nullo amplius dolore affectum , nativoque colore praeditum , durum tamen, atque tactioni quam- maxime renitentem. Sed AEger interea loci suas pristinas amissas

vires non modice recreaverat. IS Vero deinceps, complures annos

in eodem opificio occupatus, totam fere Ditionem Ecclesiasticam peragravit , Romamque inde reduX memet conVenit , tamquam omnia mihi, quae sibi obtigerant, enarraturuS, meoque usurus consilio. Narravit igitur in quodam Ecclesiasticae Ditionis oppido sibi

tumorem findi coepisse, puroque effluente sanguine , post hebdomadas aliquot, illi cicatricem obductam esse. Verum non minimam pristinae duritiei partem in eo relictam; dumque is ad consueta munia rediret, tumorem duobus in locis iterum adapertum, solumque pariter ex illis sanguinem esiluxisse; hos tamen hiatus occlusos fuisse modo, modo autem reseratos dicebat, donec omni absumpta inflatione integram assecta pars cicatricem duxisset, sola superstite articuli rigiditate, a qua claudus quidem efficiebatur, sed ita tamen,

ut sine haculo incederet. Paucis vero ab hinc annis , purulenta oborta apertura , recessum peperit fistulosum, cum ossis carie conjunctum , atque hoc in statu ille in prawens Vitam traducit.

SEARCH

MENU NAVIGATION