Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

AN EURYSMATIBUS.

Quod attinet ad amputationem , quatuor huc usque fuerunt amputationes Femoris, quarum data occasione ingentium Poplitis Aneu-rysmatum ego periculum facere non dubitavi, sed omnes infelicem exitum habuere, licet temperamentum, aetas, satisque Validae aegrotantium vires mihi omnia fausta pollicerentur. Ex quatuor hisce aegrotantibus duo decesserunt, etiamsi optime se haberet ulcus, superveniente die septima supra decimam uni, alteri vero die septima, atque vigesima inopinato, funestissimoque symptomate Convulsionis, quae ab inferiori, ut jugiter consueVit, mandibula initium capiens,& ad collum deinde , ad dorsum , ad pessiis, uniVersumque truncum porrecta , AEgrotantes hosce , spiritu intercluso, peremit. Duos reliquos interfecit aliud aeque mortiferum, ac frequentissimum symptoma, nimirum Haemorrhagia. Haec enim nocte operationi succedente, qua febris ut plurimum excandescere solet, utrosque

invadens, illos quidem postea dimisit; sed nocte proxima iterum

eosdem adorta ita illorum vires attrivit, ut, exeunte die tertio, animam uterque exhalaVerit. Hic autem mihi praetereundum non est, me in curatione AEgrotantium istorum omnimodam cautionem, ac

diligentiam adhibuisse ; cum enim in priori AEgrotante haemorrhagiam sequenti mane quievisse agnoscerem, aVellere pertimescens eos grumos sanguinis , quos abscissis vasis innasci, eademque occludere notum est, a resolvendo apparatu chirurgico mihi esse temperandum existimavi ; sed ob revertentem lethalem haemorrhagiam, heu nimium deceptus, in altero AEgroto apparatum hunc s1ne ulla haesitatione protinus abstilli. Verum mirifice obstupui, cum firmas, immobilesque singulas Vasorum cernen s Vincturas, ac ne minimam quidem inde emanantem cruoris guttam conspiciens, nil aliud mihi reliquum esse cognovi, quam modo ademptum pristinum apparatum instaurare. Quisnam ex recenti adhibita cautela sibi satis perspectum esse non judicasset, a reversuro haemorrhagiae fatali symptomate aegrotantem hunc immunem futurum P Id ego pariter pro certo habebam; verumtamen longe mea me fefellit opinio; nam tertio die, cum jam enormi praegressa nocte sanguinis fluxu correptus esset , ejusdem Viribus penitus concidentibus, etiam ipse non secus ac alteri obtigerat, Deo, naturaeque concessit.

152쪽

ANIMADVERSIONES.

JuuM istae quatuor amputationes omnes infeliciter cesserint, e re videretur esse plurimas illis, gravissimasque profecto animadversiones subtexere , quod equidem libenter ipse praestarem, nisi intra angustos brevissimae dissertationis limites orationem meam cohibere coactus essem ; ideoque hoc unum dumtaxat in praesens considerabo, a tribus nimirum fontibus esse id potissime repetendum. Et primo quidem ab interioribus illis causis, quae pepererunt Aneurysma, inter quas, ut mihi videtur, non infimum locum obtinet Venerea lues, cujus ego non obscura in hujusmodi aegrotantibus vestigia semper offendi. Secundo a tempore, quo Femoris amputatio instituitur , & quod jugiter illud est, cui jam ad menses complureS, aut etiam annOS, sine ulla fere intermissione productae , molestissimae processerunt vigiliae, animi affectiones , & atrocissimi cum febre saepius conjuniti, copulatique dolores. Tertio denique a fere omnimoda in humoribus circumeuntibus fibrosae partis carentia, in illis exorta, tum quod ob plurimas, easque necessarias Vende sectiones pene omnis absumpta , ac e corpore educta fuerit fibrosa pars , tum etiam quod, quidquid ejus reliquum est , ad duri Aneurysmatici tumoris poliposam concretionem faciendam, augendamqUe insumatur.

Ex paucis hisce intelligere expeditissimum est, nervosum systema per seipsum, & absque eo quod resecti Femoris ulcus in causa sit, magis irritabile evadere , ac longe sensibilius eodem tempore reddi posse, gignendaeque opportunissimum conVulsioni, a qua duo priores

AEgrotantes occubuerunt. Νec magis arduum Videtur, causam eam assequi, unde mortifera, atque ex facili inopinato recurrens haemorrhagia deducenda sit : Haec enim, ni fallor, posita est in illa sanguinis qualitate , qua semper gaudent AEgrotantes ejusmodi, quando se Chirurgiae imperio, & potestati subjiciunt. Sanguis enim ipsorum

ita dissolutus est, ac tenuis ita , aquosusque, ut a valido febris invadentis impetu exagitatus , nullo negotio per unumquemque Vel angustissimum praecisum Vasculum exilire, frequentesque, & irreparabiles haemorrhagias essicere valeat, quod etiam celebratissimus Sharpius in eximio Chirurgicarum operationum Tractatu Gallicae editionis pag. 19 supra centesimam sapienter admonet. Ex quatuor tandem amputationibus hisce satis essicere posse videor,

153쪽

ΑΝ EURYSMATIBUS.

eas praesidium illud non esse , a quo merito adduci in spem valeamus , illius Ope nos aegrotantes ejusmodi allevaturos. Cum igitur jam ostenderim, Vincturam fugiendam esse, quotiescumque Poplitis

Ancurysma, quas nuper attuli , conditiones omnes non possidet; Cumque a me demonstratum pariter fuerit , soli naturae creditos quosdam , secundae fuisse valetudini redditos, rationi consentaneum videtur esse, ut in hujusmodi casibus, qui Vincturae opportuni nequaquam sunt, nulla tentetur Femoris amputatio, verum aegroti solis naturae viribus relinquantur. A L 1 AE ANIMADVERSIONES.

SED considerationes , inquisitionesque meae non hic sibi finem imposuerunt. Has enim proferre usque eo studui , quoad diversi Aneurysmatici casus memet perducere potuissent ad Chirurgiam in hoc pernicioso corporis assectu illustrandam , & ad meum una instruendum animum , quem unice componere volui ad utilitatem .ssigrorum hoc decumbentium morbo, in quo tamquam plane insanabili ars Medica , atque Chirurgica curationem Omnem abjecit , unique Prognosi acquievit. Multa fuerunt tentamina, atque pericula, quae meae sese menti obtulere varietatem spectantia Aneurysmatum , ex quibus alia diversam ab aliis naturam obtinent, nec Omnia Uno , eodemque eX loco estiorescunt. Quum vero ea potissimum Aneurysmata inspicerem, quae in articulis oboriuntur, in suspicionem adductus sum, quiete Cubilis, ac extenuatione totius corporis, nec non simul cohibendo sanguinis cursum in Arteria ad affectum locum tendente, ac denique linteorum beneficio ipsum mei gradatim comprimendo tumoremanetirysmaticum , fieri posse, ut non solum illius augmentum prohiberetur , sed tractu temporis paulatim in serum sua sponte con-Verso, & ad permeandum idoneo reddito sanguineo grumo, ipsius

quoque tumoris omnimoda resolutio tandem aliquando contingeret.

Vinctura methodica, quae in dies magis, magisque assectam partem comprimeret, unicum mihi videbatur esse praesidium , quod ad allatas omnes indicationes implendas valere posset : Sed quoniam in ea facienda complura se mihi objiciebant impedimenta , quae a

me felici ejusdem successui putabantur adversa ; ego in ancipiti

154쪽

haerebam, essetne mihi ab illa jugiter abstinendum , an aliquando

desecutioni illa mihi mandanda foret. Verumtamen ut ad eam suscipiendam, perficiendamque eXcitarer, anno I 7 7 , suspenso, incertoque pendenti mihi auspicato se obtulit Emin. Cardinalis Herbae, in sani t i Spiritus Noso comio tunc Generalis Magistri, vulgo Commendatoris, Auriga, qui non longe a ligamento Fallo pii in cruralis Arteriae initio spurium gerebat Aneurysma, quod pulsatione praeditum erat, ingentisque pomi molem aequabat, & de quo fidelissime

historiam suo loco tradam. Quum igitur hoc in casu , si non ad sanandum illud , saltem ad cohibendum illius velocissimum augmen- .ium nullum mihi suppeteret auxilium cita Vini iura opportunius , eamdem sine ulla dubitatione statim aggressus sum. Huiusce vincturae felix faustusque successus, & documenta, quae pro Arteriae abolitione adeptus jam fueram non solum ex infra de-1criptis observationibus, potissimumque ex illa Fig. I l. Tab I. sed etiam ex alio Inguinis animadversione dignissimo Aneurysmate, quod

anno I 762 Optime persa navi, prius aperitioni, dein comprimente vinctura , quae tunc in usum Vocata Unum ab animo repulit ex praecipuis obstaculis, quae timueram, quemadmodum ex illius historia patebit, quam deinceps quoque narrabo; haec inquam incitamento mihi fuerunt, ut etiam in Poplite , prima quaque data occasione, Vincturam hanc me fore instituturum decernerem.

HISTORIA VI.

FREQUENs hujusce morbi procreatio effecit, ut circa mensis Augusti finem anno 176s deferretur ad sancti Spiritus di Oso comitim , ac

numero lI. Νosocomioli collocaretur, inter AEgrotantes meae curationi creditos, Antonius Valena , qui Bajuli munere fungebatur. Hic igitur sanguineo pinguique donatus temperamento, & quadragesimum agens aetatis annum, spurio Poplitis affectus erat Aneurysmate, quod L magnitudinem, & figuram habebat ingentis ovi anserini , quodque durum, tactuique in qualibet sui sede renitens, febri, dolore, valido pulsu, ac cruris, pedisque intumescentia simul assiciebatur. Hoc in statu cum membri tumefactio accessisset, haud opportunum duxi suscipere, quod statueram , priusquam symptomatum imminutioni vacassem, quod pertimescerem, ne male cederet operatio,

155쪽

ΑΝ EURYSMATIBUS.

1 3 1 Articulusque gangraenae periculo objiceretur, ideoque decrevi, ut

Eger in lecto quietus aliquandiu maneret, ut rigida uteretur diaeta,

utque aliquot sanguiniS missiones antea perferret. Haec providentia adeo Utilis fuit, ut non tantum ab incremento Aneurysma cessaverit, Verum etiam, Vertente Septembri S mense,

illius quoque dolor penitus evanuerit, ac sensibiliter pulsus magnitudo aliquantulum , crurisque , ac pediS intumescentia non parum sane remiserint. Quum autem nulla mihi justa suppeteret excusatio, quominus Pontifici Maximo in sua rusticatione comes adessem , opportunum existimavi, hoc Aneurysma ita favorabiliter constitutum relinquere ad metam usque reditum, qui contigit VH kalendas Novem-hris. Postquam igitur Romam reversus sum, quum tumorem quidem in eodem fiatu invenissem , sed omnem fere deletam esse cruris, pedisque tumefactionem cognoscerem, in animum induxi meum ad praedictam falciarum compressionem illico accedere, quae sequentem in modum peracta fuit.

Adhibitis prius ad dies aliquot nonnullis linteis posca identidem

madefactis, idoneo linamento obtegere incepi universam tumoris molem , duosque Oblongos pulvillOS in centro tumoris ita invicem decussavi , ut superius utriusque eXtremum in superiori , inferius autem in inferiori sede ipsum genu complecteretur, alioque oblongo pulvillo , & eo similiter posca madido juxta cruralis Arteriae longitudinem ad Inguen usque protento; madefeci quoque Omnia lintea, quibus totam genu periferiam , totiusque femoris extensionem Oh- duxeram. Valida deinde, longaque fascia, tres digitos, nec amplius lata, usus sum, primoque ipsius gyro super tumoriS centrum incepto, tam infra, quam supra illud, ita fasciam trajeci, quemadmodum fieri solet, quando hic Articulus vinciendus est, eamque totieS per tumorem ipsum circumduxi, quoties Opus fuit, ut is a Vinctura opportune claudi, & aequaliter comprimi quoque posset. Hanc ideo constrictionem per femoris longitudinem ad inguen usque sum prosecutus eadem methodo, & ad eam tutiorem reddendam , nonnisi

facto prius circa corpus duplici gyro , illi finem imposui. Cautio

potissima , qua sum usus , ea fuit, ut saltem prima Vice partem non nimium constringerem , atque ad aequalem illius compressionem obtinendam curavi diligentissime, ut quilibet instituendus fasciae circuitus praecedentem jam peractum circuitum aliquanto magiS contegeret ,

156쪽

quam fasciae illius dimidia latitudo fuisset, quod sane in quacunqυε

occasione chirurgica, ubi haecce se nobis Offeret indicatio, perpetuo faciendum est.

Hisce peractis, AEgrotanti praescripsi sussicientem sanguinis misso.

nem, illique auctor fui, ut rigida uteretur diaeta, ut hilaritate animum demulceret, ac praesertim , Ut in omnimoda quiete assectum Articulum conservaret ; tandemque praecepi, Ut super tumorem , ita fascia obvolutum, spiritus Vini ex alto demitteretur. Hanc autem

ligaturam ego tamdiu intactam reliqui, quoad suo fungi videbatur officio. Solet enim, si probe confecta fuerit, ad octodecim saltem,

aut etiam viginti dies perdurare. Ubi autem eam removere coactus sum, has adhibui cautiones. In eadem scilicet instauranda , semper curabam, ut illa seret aliquanto arctior ea, quae proXime facta esset. Moderatam praeterea venae sectionem institui, potissimum Vero, quotieScumque aut crUS, aut pes vel minimum intumescerent, quae venae sectio me liberabat Ut plurimum a renovanda vinctura, sti ea forte nonnihil strictior

fuisset, quam A grotanti expediret. Ad pulvillos denique , ac lintea

madefacienda posca, non vini spiritu utebar, idque eo consilio, ut nimiam prohiberem cutis incalescentiam, quae superveniens curationis progressum non parum remorari potuisset. Hac usus patientia, methodique assiduitate tumorem , etsi duritiem , ac pullum is jugiter conservabat, magis magisque in dies decrescere laetus Vidi, atque ita quidem, ut, a primo die compressionis subducto calculo , tribus adamussim exastis mensibus I grotantem perfectae sanitati restitutum a di os comio discedere summa animi voluptate conspexerim; ut libentissime quoque conspexerunt Collegae mei, caeterique studiosi Adolescentes, qui ibidem Chirurgiae operam navant. Etenim nihil illi in disruptae Arteriae sede reliquum fuit,

praeter calloiitatem quamdam, quae fabae grandiori S Vix magnitudinem adaequabat. Et licet statim fere atque e Νoso comio digressus est, ut sibi victum compararet, Bajuli munere fungi iterum cogere-.tur , semper videlicet in motu esset, & pondera ingentia gestaret, nullumque alimentorum delectum facere posset; exinde tamen nihil incommodi passus est, si quandam cruris, pedisque intumescentiam eχceperis, a qua nulla assciebatur molestia. Ad haec, anno I 766, iis , quae tunc temporis grassabantur, febribus correptus quum esset,

157쪽

ΑΝ EURYSMATIBUS.

quum tertiana duplici laboraret, ad Νosocomitam reversus est, ibidemque amissam Valetudinem perfecte recuperavit, ab ue eo quod affectus Poples, ex aucto per febrem sanguinis motu, perturbationem ullam acceperit. Quum igitur nec ambulatio, nec labor, nec auctusa febri humorum circuitus Poplitem quadant enUS eXasperaVerint, rationi consentaneum videtur omnimodam Vel in Articulo sese per vasa movendi redditam humoribus libertatem fuisse.

HISTORIA VII.

A Liu D simile An eurysma persanatum fuit eadem methodo in quodam Damiano nothae originis filio, & Sandapillarii, seu Vespillionis

artem exercente, qui quadragesimum primum agenS aetatis annum,& consueta corporis altitudine , sanguineoque, ac melancholico temperamento donatus, lecto assixus fuit num . V. inter I grotantes meae

curationi traditos, IV. Idus Augusti, anni 1767. Aneurysmatis volumen erat jam superius descripto majus, vividoque dolore, febri, valido pulsu, & cruris, pedisque tumefactione stipatum, tactui tamen

non ita durum, quum ex adverso potius mollitiem aliquam prae se ferret. Quum ex eo quaereretur, a quanam causa ejusmodi tumor obortus esset, respondit ex Valido nisi , quem in penultima transactae quadragesimae hebdomada Articulus fecerat. Dum enim Cathedram Sacrae Confessioni dicatam ab uno Ecclesiae loco in alium transferret,

se quamdam in Poplite persensisse Veluti divulsionem, ex qua dolor

emerserat, sed ita tolerabilis, ut consuetoS labores ad Pentecostenusque continuaVerit. Ab hoc autem tempore ad illud, quo ad Nos conatum delatus est , quod tumoris naturam ignorabat, etsi augmentum illius videret, nullis, nisi ad leniendum dumtaxat dolorem, remediis quibusdam vulgaribus UsuS erat.

Primis igitur octo diebus sat mihi fuit, AZgrotanti in lecto quiescenti rigidam imperare diaetam , eique binas sanguinis missionesessicere. Quo factum est , ut omnia lenirentur symptomata, tumorque mollitiem adhuc majorem nancisceretur. Tunc ad aliquot alios dies linteis posca madentibus usus sum , dein gradum feci ad compressivam , attamen mediocrem Vincturam, quam pro necessitate iteravi , primisque Novembris diebus, quum illam iterum institue-xem, deprehendi , pulsationem Arteriae prorsus evanuisse, ac tumo-

158쪽

rem omnino fluitantem fuisse redditum : sed nihilominus assectam partem fascia ligare rursus non destiti eadem methodo , quam in praegressa observatione adhibueram. Atque ita feliciter cessit, ut AEger V. kalendas Ianuarias in statum valetudinis pristinum restitutuse Νos comio discesserit, nullum aliud incommodum secum ferens

praeter aliquam, eamque parvam claudicationem. ANIMADVERSIONES.

ΛΝ1MADVERTENDUM autem hic est , Aneurysma, de quo nunc loquimur , eadem curationis methodo pertractatum eumdem felicem exitum habuisse, quem praecedens habuerat, licet senssibiliter ab eo differret, non solum quod ab initio mollitiem aliqualem ostenderet, longeque ante sanationem omnino molle redditum esset, sed etiam quod ante dies quinquaginta, integrae sanationi praevios , pulsatio pariter in totum eVanuisset, quum in priori Aneurysmate usque ad omnimodam sanationem cum durities, tum quoque pulsatio jugiter perdurassent. Duobus Vero post AEgrotantis e Νoso comio discessum

elapsis mensibus, quum illum accersit Vissem, ut eumdem rursus timspicerem, nil aliud in ejus Poplite deprehendi, nisi parvam duritiem,

quae castaneae figuram, ac magnitudinem habens, eXOstosim mentie hatur, atque ipse Damianus per paululum tunc temporis claudicabat.

HISTORIA VIII.

INTEGRo fere mense, priusquam praedictus Damianus a N o comi odigrederetur, commissum jam viderat suae curationi simile An eurysma Petrus Javina , alius Νos comit Chirurgus primarius, Collega meus, ac inter ejusdem pii Loci recentes Alumnos omnium facile princeps.

Hic autem meditabatur periculum facere operationiS cruentae, nimirum Vincturae ejusdem Arteriae , ea ratione institutae , quam ego in Vespillone Andrea Boturrio adhibueram. Hanc enim operationem ipse Javina , utpote Chirurgus mihi tunc temporis Substitutus, non viderat tantum, sed etiam suismetipsis manibus egregie adjuverat. Antequam Vero eamdem susciperet, Nos comit nostri consuetudinem , Collegam videlicet in rebus graVioribus consulendi , secutus, hoe suum consilium mecum communicavit , hortatuque meo ad fasciarum compressionem accedere sine ulla haesitatione decrevit.

159쪽

ΑN EURYSMATIBUS.

Quae medendi methodus in hoc quoque AEgrotante, quemadmodum in duobus allatis, prospere cessit. Nam intra quadraginta dies durities , tum etiam pulsatio penitus defecere , nihilque aliud relictum fuit , praeter fluitantem tumorem , qui paulatim & ipse tandem evanuit, etsi priusquam prorsus evanuisset, aegrotans proficisci e

Nos comio voluerit, genu tamen eisdem fasciis jugiter obvolutum conservans. Cum Vero post aliquot hebdomadas ad Nos comitam forte rediisset, eumdem ab Aneurysmate Omnino liberum, ac integrae valetudini restitutum perlibenter conspeXimus , quamvis crus sensibiliter tumidum appareret , atque hoc ideo fortasse contigit , quod non fuisset tantam quietem, & curationem perpessus, quantam illius morbus poscebat.

ΗΑΝc talia Aneurysmata curandi methodum jam Chirurgos quoque

Romanos lubentissimo animo amplecti video. Incidens enim Chirurgus Seghius in simile Poplitis Aneurysma , quo laborabat Nicolaus Scarpa Romanus , annos natus 34, sanguineoque , ac simul bilioso temperamento praeditus, famulique munere fungens, quum discendi sit cupidissimus, ac eXperientia comprobare summo studio annitatur, quidquid ad illustrandam, augendamque Valere putat Chirurgicam artem in qua quantum ipse emineat , ex hoc dumtaxat addisci

potest , quod ab Ex'' Marchione Albe terrio , dignissimo nuper ad Apostolicam Sedem invictissimi Galliarum Regis Legato , in Chirurgum sit accersitus ) nullus equidem dubitavit, hanc eamdem methodum eXecutioni mandare, una cum Iosepho Flajano , & ipso Sancti Spiritus praestantissimo Alumno , qui paucos ante menses a Νos comio discesserat , quique , utpote Substitiit US meuS, allatae superius observationis oculatus testis jam fuerat. Seghius igitur, Flajanusque, transactis a curationis initio tribus dumtaxat mensibus, ad me miserunt ipsum met Νicolaum Scarpam, Ut eum recognoscerem, quemadmodum & ipse libenter feci, eumdemque Aneurysmate plane solutum , ac liberum deprehendi beneficio externae pressionis, quam ipsi fasciarum ope, juxta meam methodum, jam adamussim expleverant, nihilque aliud in illo pssendi, nisi quamdam tegumentorum , telaeque cellulosae dilatationem , inde forsan obortam , quod,

160쪽

iit se familiamque suam Nicolaus sustentare posset , in famulatu

esse jugiter cogeretur : sed fasciarum compressionem continuando, ut reipsa facere illum cognovi, spes magna effulget, fore ut is ab hoc quoque Vitio tandem aliquando immunis reddatur.

HISTORIA X.

HUC quoque pertinet Poplitis aliud Aneurysma , cujus historia in

'lucem proferri debet , vel hoc potissimum nomine, quod ad rem, de qua nunc agimus , illustrandam plurimum faciat. Hoc igitur Aneurysma nactum est Chirurgum satis certe eruditum , sed qui

putaret meam medendi methodum prorsus inutilem esse, ejusdemque faustos effectus a sola quiete corporis repetendos esse. Ideo AEgrotum Poplitis Aneurysmate assectum quinque integros menses lecto adfixum detinuit, sed incassum omnino; nam morbus eumdem semper tumorem, eamdemque pulsationem prae se tulit, nullumque aliudex lecti quiete beneficium reportavit , nisi incrementi moderationem. Chirurgus vero hisce quinque transactis mensibus susceptam curam abjecit, suaeque Agrotantem sorti commissit. Νon equidem inficias ibo fieri nonnunquam posse Ut hac etiam ratione Aneurysma non mitescat dumtaxat , sed pristinae quoque incolumitati. restituatur. Sicut 'autem ejusmodi persa natio dubia magis , ancepsque , aut saltem longe diuturnior esse debebit , ut in hoc misero contigit AEgrotante , qui elapsis jam quinque mensibus cum eodem Aneu-rysmate relictus est, ita meam non adhiberi medendi methodum, cujus felicissimus effectus experientia satis innotuit, nimia esse mihi animi pervicacia , atque obstinatio Videtur. Sed tandem , octo aliis elapsis mensibus, postquam hic AEger a laudato Chirurgo relictus fuerat, hoc est transactis mensibus sexdecim , ex quo aneurylmaticus tumor ipsi primum innotuit, nimirum pridiernonas Majas anni II 69, quum ego me ad sancti Spiritus Nos comitam conferrem , inter alios hic mihi creditos Agrotantes, eum quoque num. 7: inveni. Virum idcirco conspeXi sanguineo temperamento , procera corporis altitudine, maximisque viribus praeditum, qui Paulus Maria Vocabatur , quique annum agens quadragesimum primum pro peculiari vitae instituto famulatum profitebatur. Absoluta ab AEgro ipso, aliisque narratione historiae a me summatim expositae, accessi ad invisendum Aneurysma , quod in dextro Poplite

SEARCH

MENU NAVIGATION