장음표시 사용
171쪽
die ex gangraena articuli moreretur, quemadmodum reipsa contigit,
ut mihi deinde testatum fuit a sororis illius filio, qui & ipse Auriga,
Iosephus StephanomuS Vocatur. ANIMADVERSIONES.
. LEc operatio , si infaustum , quem habuit, eXitum eXcipiamus,
praeterquam quod mihi profuit ad hanc methodum in illis etiam Aneurysmatibus adhibendam, in quibus , ob descriptarum circumstantiarum defectum , vinculum Arteriae locum non habet, mihi quoque dignissima videtur esse, quae in lucem edatur, quod tantam conspiciens imminutionem, quae hoc in morbo , licet opportunae, ac necessariae cautiones omissae fuerint, a simplici compressione manavit , in spem adducor, fore ut hoc pulter Aneurysma sanitati restituatur ea prorsus ratione, qua Poplitis Aneurysmata persanata fuerunt, & tum fasciarum compressione gradatim facta, tum . repetitis sanguinis missionibus, tum etiam omnimoda quiete , debitoque vitae regimine , pertentari hic similiter posse Aneurysmatis curationem , eoque magis, quod non secus in hoc, atque in Poplitis situ, Arteriae nobis uti vinctura non liceat, tam ob dissicultatem, Iliacam a reliquis partibus extricandi, qua in re penetrandum in abdominis
cavum esset, quam ob impotentiam torcularis admOVendi, ut nimia sanguinis praecaveatur eruptio, quae facile continget non solum ex Arteriae trunco, sed etiam ex numerosis, magnisque propaginibus, quae, transacto Falloppii ligamento, ab illo enascuntur. Hic enim sanguineus fluxus in ipso operationis actu hanc universam sedem pervadens, impellere artificem debet, ut opus deserat, arctissimeque partem fasciis constringat, ne suae spectator temeritatis esse cogatur. a. Meum tamen adhuc duae divexabant animum, eaeque sane non parvae dissicultates , quas allata observatio enodare minime aluit. Earum altera posita erat in necessario fortasse sanguinis transitu per ipsum Arteriae truncum , quo satis articulus nutriri queat; etenim mihi aperte constabat, factam a me compressionem nunquam fuisse talem , quae per Arteriam iter quodcumque intercipere sanguini debuisset, essicereque , ne sussiciens ejus dum copia ad articulum permearet. Altera dissicultas erat, quod suspicionem magnam habebam, felicem, faustumque hujusce Aneuryimatis cursum
172쪽
ex eo forsan manasse, quod illud ab extrinseca , violentaque ianienarrata causa Originem duxerat; ideoque facilius compressioni auscultaverit. Verum Aneurysma in sequenti observatione descriptum has omnes mihi dubitationes prorsus exemit, eui alia id persanatum ratione fuerit.
ΑΝΝΟ I 62, Augusto mense accersitus sum a Felice Morello Argentario fabro , quinquaginta quinque annos nato, & quem ego
triginta ante annis Venereo inguinis sinistri bubone laborantem curaveram. IS autem eo me consilio advocavit, ut meam sciscitaretur
sententiam de aperiendo inguinis dextri tumore, qui communi fere aliorum Chirurgorum consensu omnino suppuratus jam erat. Ab illustri Medico Amicio, qui juvenem secum habebat, praXim addiscentem , nec non a Chirurgo peritissimo Maximino, celeberrimis Urbis professoribus, ego tunc morbi hujus accepi accuratissimam narrationem , ex qua intellexi, Morellum nostrum jam inde a Natalitiis transactis feriis mitiorem modo , modo vero satis acerbum indicto inguine persensisse dolorem, qui ad coxae articulum pertingebat, quique eum tota hyeme ad Ver usque claudicare coegerat, nec aliud per id temporis innotuisse 2Egrotanti , nisi quod intumescere assecta pars incoepisset. Quum autem Felix Morellus die Corpori Domini consecrato, qui eo anno IV Idus Iunias contigerat, ad Divi Petri se contulisset Ecclesiam, ut pomposio supplicationis incessu perfrueretur, tam atroci repente assectae partis dolore correptus est , ut ei quam citissime domum redire necesse fuerit , lectoque se statim tradere , ex quo deinceps, tum ob doloris acerbitatem , tum ob febris etiam vehementiam non jam consurgere valuit. Et quamvis peritissimi professores nullum non lapidem moverint, ut ab hoc miserrimo statu eum sublevarent, nihil tamen illi suppetias tulit, omniaque ab eis tentata non modo in cassum cessere, sed novum quotidie morbo incrementum capiente , infortunatus Morellus pene tabidus factus est, lectoque prorsus adhaesit. Articulus autem adeo contractUS erat, ut explicari non posset. Magnus quoque sese prodebat circa hunc articulum tumor; at ille quidem naturali dolore praeditus erat. Facta
173쪽
1nsuper a digitis pressio manifestissimam renunciabat in inguine fluctuationem, quae a Pubis ossibus ad Ilii cristam , omni tamen dolore,
duritie, ac tensione vacua, protendebatur, ac liquor tumefactionemessiciens, tenuis , cutique proximus , sub ea nimirum immediate positus, apparebat.
Quum hoc in statu AEgrotantem deprehendissem, non ausus sum assirmare , laudabilem , seu purulentam hic suppurationem adesse ;plus enim quam duo menses jam praeterlapsi fieFant, ex quo in conspectum se dederat morbi Vigor, neque is unquam remiserat, ut fieri solet, jam absoluta suppuratione , quemadmodum ipse nos Hippocrates docet Se t. a , Aphor. η7 , sed e converso in dies augeri potius observabatur. Et licet tunc temporis nulla perciperetur pulsatio , ego tamen de Aneurysmate suspicatus , meam professoribus illis mentem aperui. Ipsi autem nequaquam dubitaverunt alios nonnullos sinere elabi dies, antequam constituta tumoris incisio fieret, Ut morbus interea nitidius, apertiusque mihi se proderet ; neque sane hoc temporis intervallo cujuscunqUe efficacis auxilii periculum
Aliquoties igitur iterata est sanguinis missio, ac ingens Peruviani Corticis copia Agrotanti exhibita fuit, partique assectae cataplasmata sunt admota , quae lenirent, refrigerarent, aut stupefacerent,& alia etiam , quae inflammarent, aut arefacerent, nam liquor in parte tenuis, cutique proximus erat. Verum, quum quindecim integris exactis diebus, ab his praesidiis nil accidisset novi, nisi quod
posterius in loco, quatuor digitos a magno trochantere dissito, alia se suppuratio in consperuim daret, instituere tandem decrevimus apertionem in inguine, ut in sede ad sanguinem cohibendum omnium aptissima, si forte effectus dubitationi meae respondisset. Antequam Vero tumoris incisio fieret, magni esse momenti arbitratus sum, tum Collegis, tum aegrotanti ipsi, ejusque propinquis id omne aperire , quod agere constitueram, ne sanguinem erumpere conspicientes, animum illico desponderent, praesertim Ager , cui fidem idcirco praestiti, atque recepi, me jam satis essicax, si forte id fieret, praesidium excogitasse, praemonuique apertionem scalpello inchoandam esse in sede tumoris eminentiori, tenuiorique; alio enima sanguine erumpente humore, promptissimum, facillimumque mihi futurum, quantum e re esse videretur, incisionem producere, cruore
174쪽
autem sincero exeunte, liberum me ei concessurum exitum, quoad totus illum coercens si1nus exhaustus fuerit, uberioremque etiam illius egressum passurum, sia facile eum ferre IIgrotantis Vires potuerint; dein valida compressione me eumdem esse cohibiturum, nec sane dubitandum esse , feliciter id cessurum, dummodo externa compressio ad apertam usque Arteriam pervenerit, suamque in illa vim exercuerit. Tandemque , tumoris caVO in bonam abeunde suppurationem, optimeque eam ob causam digesto , AEgrotantam secundae
valetudini reddi posse; quinimo hanc unicam esse Viam , per quam aditus illi ad pristinam sanitatem pateret. Infelix Morellus hisce omnibus aequo animo assensus est ; ideoque postquam totum id apparavimus, quod ad sanguinem cohibendum idoneum duximus, plures nimirum diversae cum magnitudinis, tum figurae, pulvillos, fascias itidem longas, sat Validas, Opportuneque
constructas, ac meas pelVes, quae humorem exciperent profluentem , id strenue sumus aggressi executioni mandare, quod nobis
erat deliberatum. Ambabus idcirco manibus compulso humore versus eum locum, qui praecidendus erat, versus locum videlicet eminentiorem, tenuiori donatum cute, extremoque cristae illi quam proximum, Maximinus ex hoc incurvum scalpellum intra tumoris cavum elegantissime adegit. Sed illico, praeter omnium exspectationem, sincerus inde sanguis violenter erumpere visus est. Casus hic, etsi non obscure a me praesagitus, Omnes perterrefacere occoepit, si non aliam, hanc certe ob causam, quod sanguinem magno impetu emuere ex incisione a chirurgico scalpello facta conspicerent. Sed ego animum erigens AEgrotantis, meisque manibus aenea PelVi excipiens cruorem, tam largae
illius copiae exeundi potestatem feci, Ut priori repleta , noVam arripere pelvim coactus fuerim; neque finem imposui sanguinis eductioniusque eo , dum color illius ex subpallido in vividiorem commutaretur; AEgerque in animi defectionem mox prolapsurus esse appareret. Fuit sanguinis exitus a Maximino apertioni pollicem digitum admovente cohibitus. Ego autem pulVillos gradatim applicans, eosdemque fasciis validis fulciens, obtinui, ne sanguis rursus esilueret. A gerinterim non solum nullo animi . deliquio correptus fuit, sed dolor etiam , ac febris penitus ab eo recesserunt. Ille quidem protinus refectus est, eademque refectio, prout necessitas postulabat, iterata
175쪽
identidem fuit ad diem usque decimum tertium , absque eo quod aut sanguis, aliaque symptomata sese iterum proderent, aut apparatus
Transactis autem his diebus, novus fasciarum apparatus fuit institutus, priorique idcirco remoto, nihil ex incisone emuere conspeximus, nisi aliquantulum puris, quod satis ostendere nobis potuit, Arteriam ruptam penitus occlusam jam esse, ab eaque nil sanguinis amplius emitti posse. Ea propter nos sedulo illius digestioni studuimus, & licet haec non copiosissima fuerit, oportuit tamen in interiori , superiorique femoris sede oppositam apertionem essicere , quam tandem mense Novembri ad cicatricem una cum reliquis perductam esse libenter vidimuS.
EN quomodo haec observatio duas illas sustulit dubitationes, quae
meum animum divexabant ; quum enim compressio , quam Iliaca externa perpessa est , tanta fuerit, ut major fieri non posset ad inhibendum, ut ne Vel minima sanguinis guttula per eamdem transiret, mihi tuto colligere datum fuit, sanguinem universum , a quo Articulus nutrimentum susceperat, per internam tantum Iliacam delatum esse; quumque hoc Aneurysma, etsi ab interna causa productum, pressionis beneficio fuerit sanatum, mihi evidenter innotuit, compressionem valere ad Aneurysmata quaelibet persananda , sive causa eadem progignens externa fuerit, sive fuerit interna. a. Quantitatem sanguinis , qui ex tumoris apertione essi uxerat, AEger ipse arbitratus est, ad libras duodecim accessisse, parumque is a Veritate aberrare poterat, nam praeterquam quod artis suae peritissimus erat, mechanicas disciplinas egregie quoque callebat. Nec ullus dubitationi locus relinquitur, Arteriam jam ab initio disruptam hactenus apertam mansisse, nam & vividior, & rubicundior sanguis ultimo emtaxit, & prius quam coloris mutatio in illo fieret, animi deliquio tentatus Ager minime fuit, Sc essitientis sanguinis copia in
tumoris cavo contineri tota non potuit, & tandem sanguinis exitus eodem impetu, quo inceperat, usque ad ultimum perduravit. Omnia
enim haec aperte renunciant, cruorem, postremo loco emanantem,
a sanguinis per Vasa circuitu illuc delatum fuisse.
176쪽
3. Ego sane definire minime possum, quaenam Arteria fuerit dis rupta; sed verosimillimum est , ea se fuisse Iliacam externam, quod compressionis capax extiterit, quodque in pluribus ejusmodi casibus eamdem semper dilaceratam inVenerim. 4. Vividiorem quoque permisi , & a circuitu delatum emuere
sanguinem, non eo tantum consilio, quemadmodum superius innui, ut tumoris cavum eX toto Vacuaretur, sed etiam ut circuitum ipsum
debilitarem, quo sanguinis impetus, in apertae Arteriae sede imminutus , eumdem cohibendi sanguinem mihi faciliorem ansam prae
1 . Ad tumoris equidem perficiendam punctionem Acum adhibere poteram Barbettianam, ut fieri solet, quotiescumque exploranda est natura humoris in tumore contenti, potissimeque si adsit suspicio Aneurylmatis, in quo desit pulsatio, quae sanδ omnium certissimum illius indicium constituit ; atque ut ad convincendum Medicum quemdam curantem , qui ejusmodi Aneurysima anteriorem occupans colli sedem pro purulento habebat abscessu, ego alias jam feceram, absque eo quod ullum a tali punctione incommodum oriretur. Sed in hoc casu Acu Barhettiana uti nolui; mihi enim jam propotueram, universum, ut dixi, extraVasatum sanguinem e Vacuare, Ut deinde praesidium, quod unicum in Chirurgica facultate supererat, compressionem scilicet, experirer. Haec autem adeo stabilis, atque perfecta sanatio fuit, ut paucos posst menses Morellus baculum pariter deposuerit, nullumque aliud in illo incommodum relictum sit, praetereXiguam claudicationem, quemadmodum testari potest studiosa sancti Spiritus universa Familia, cui , sanitati jam restitutus Ager, ac Nosocomium data opera petens, sese spectandum objecit
Sua Martii mensis mitium anno millesimo septingentesimo sexage simo septimo arcessitus ego ad Petrum Principem inspiciendum Romanum, trigesimumque aetatis annum agentem, eumdem reperi lecto affxum , Vehementique correptum febri, nata eX dolore atrocissimo,
quem asserebat illi aneurysinaticus inguinis deXtri tumor , subter Falloppii ligamentum protensius. Erat is quidem nativo colore praeditus, durus, tactuique renitens, molem etiam aequabat ingentis
177쪽
ARTERIAE AN EURYSMA TIBUS. 113
Cotonei mali, pulsuque violentissimo donabatur. Universus ad haec articulus tenssiva, dolentique obsidebatur intumescentia , atque ita contractiis erat, ut nulla amplius ratione distendi posset. Beneficio nonnullarum Venae sectionum , & compressivae vincturae tumori admotae, datum mihi fuit, non dolorem tantum , febremque valde lenire, sed etiam illius Volumen ita sensibiliter imminuere, ut in dies magis, magisque fascias constringere Coactus fuerim. Integro quidem unius mensis spatio non desiuit me in spem abducere sanationis ; Verum repente Omni prorsus spe decidi, quum
iterum nocturno tempore correptus Ager tam atroci dolore fuit, ut
vel invitus abscindere sibi fascias debuerit; ideoque postridie tanta ipsum tumoris mole oppressum inVeni, ut nullus jam fasciis comprimentibus locus relictus esse Videretur; neque deinceps quicquam prodesse visae sunt reliquae curae Omnes, & diligentiae in Νos comio, quo ipse delatus est, adhiberi solitae ad dolorem leniendum, refrenandamque exuberantiam tumoris, qui magis idcirco , magisque increvit in dies , & totam hypochondrii, inguinisque dextri regionem obsidens, ad femoris usque medietatem se propagavit, durus semper, pulsansque ad alias quatuor hebdomadas permanens , quibus
elapsis , aegrotus noster mortem obivit. Transactis horis viginti quatuor, accedere consultum duximus ad inspiciendum , rimandumque Aneurysma ; quamobrem , aperto imo ventre , tanta se nobis objecit concreti sanguinis copia , ut haec superius per totam Psias musculi longitudinem , inferius autem pene ad dimidium femur protenderetur. Omni igitur coagulato sanguine educto , cultroque anatomico communis iliacae arteriae directionem sequentes, uaterna Vix pollicem transversum transacta iliaca, invenimus in externa rupturam an eurysmaticam , quae spatio quatuor digitorum transversorum extendebatur Versus ligamentum Falloppii, ubi ipsa arteria nomen cruraliS acquirit. ANIMADVERSIONES.
Hic autem in medium mihi adducenda est circumstantia quaedant ,
quae ad illustrandam non prognosim tantum, sed & horum morborum curationem plurimum facit, quaeque non minoris etiam mO
menti erit ad quosdam intelligendos effectus, qui in sectionis hujuβ
178쪽
progressu observati sunt. Adnotandum est igitur, hoc in casu arteriae rupturam interiorem fuisse, hoc est in iis arteriae tunicis ortam, quae os subjectum respiciunt, illudque carie affecisse valde notabili. Ex eo igitur, quod haec arteria disrupta fuerit interius, ubi ma-. gnam in osse subjecto resistentiam in Venerit, non vero exterius, ubi resistentia nulla ipsi Occurreret , atque ex eo pariter , quod non superficialis, verum profunda fuerit allata caries , utpote quae sua longitudine, latitudine , atque profunditate cum manus pollice conferri posset, nobis colligere datum est : Primo, cariem hanc longe prius, quam rumperetur arteria, factam fuisse, quemadmodum ego in pluribus Aneurysmatibus deprehendi, etiamsi rupta essent in sede ab eodem osse remota, aut etiam integra permansissent, ut videre est in sinistra clavicula magni Aneurysmatis arcum Aortae obsidentis Tab. III, Fig. II. Secundo, hanc ipsam cariem quam maxime obstitisse felici curationis eventui, cujus spes magna integro mensis intervallo nobis assulserat. Quum enim arteria cari ei obversa ab ossis inaequalitate per institutam Vincturam inaequaliter comprimeretur, rationi consentaneum est , fasciarum pressionem Aneurysmati admotam , ad accelerandam potius , quam ad inhibendam valuisse arteriae rupturam. Tertio , hujusmodi eventum nobis pro regula generali
inservire posse in aliarum quoque partium Aneurysmatibus, & potissimum in Aneurysmatibus poplitis, in quibus id ego pluries verissimum deprehendi. Si videlicet Aneurysma quoddam in hisce sedibus
sanitatem non recipit, non semper hoc repetendum esse a methodi,
qua ego utor, defectu, sed potius ex carie in osse forsitan existente. Quarto, hinc pariter factum esse, ut sanguis, sub ipsa arteria per totam ipsius longitudinem sibi viam patefaciens, Falloppii ligamentum transierit, femoris pene dimidium Obsederit, hujusque articuli ita capsulam lacerarit , ut femur inde luXatum fuerit; factumque
demum fuisse , ut ipsa arteria, a concreto sanguine antrorsum sublata,& compressa fuerit adversus Peritoneum, adversus musculos, ipsamque cutem , atque ita quidem , ut cylindrica sua naturali figura orbata, mirumque in modum depressa impar evaserit ad sanguinem
Εjusmodi casus in me cupiditatem maximam excitavit considerandi totius cruralis arteriae tractum. Eapropter incipiens ego tibianeurysmatica disruptio finem habebat, ibidemque sestonem longi-
179쪽
tudinalem instituens, arteriae cavum jam solito minus esse conspexi,
quumque hoc magis, magisque poplitem Versus extenuaretur, mihi penitus occlusum , antequam ad illum accederet, visum fuit. Sed re accuratius inspecta, cognovi, tantum in arteria cavi relictum esse,
ut Anellianum specillum posset admittere; quamvis id aegre fieret
ob plicas, quas arteriae se contrahenti S interna membrana fecerat. Poplite autem transacto, se rursus dilatabat arteria, quemadmodum
videri potest: in Fig. III, Tab. I. delineatae ex archetypo, qui adhuc
Popliteae hujusce arteriae angustatio evidentissime mihi videtur evincere , cruralem arteriam , ob compressionem in An eurysmatis loco a coagulato sanguine factam, non amplius ex Iliaca externa recipere potuisse sanguinem, ut illum ad articul Um ferret; secus enim poplitea non valuisset unquam ita restringi. Eadem Vero, transacto poplite, rursus naturaliter patefacta satis etiam Ostendit, talem eam permansisse a sanguine ab arteriis cruralibus jugiter derivato , ab illo sanguine scilicet , qui vincturam alteram in hac operatione necessario requirit, velut in cubiti, poplitisque flexura fieri debere suo loco statutum est. Beneficio vincturae in Iliaca exteriori factae , ac beneficio aquae calidae luteo infectae colore , syphoneque in internam Iliacam impulsae , satis idoneum ad nutriendum articuliam sine ullo Iliacae exterioris auxilio ego jam circuitum inveneram. Luteam enim impulsam aquam prodire Videram ex arteriis , pCrreptantibus articulum
pedis , quem ipse nuper abstuleram. Verum popliteae hujusce arteriae angustatio me impulit ad aliud instituendum eXperimentum, quod me doceret , Utrum , Iliaca exteriori, simulque poplitea vinculo adstrictis, impulsoque in Iliacam internam liquore , hic per dissectas jam memoratas arterias exitum aeque sibi inveniret, ac feri videram, dum exterior tantum Iliaca ligata esset. Prius igitur hanc solium vinxi , injectusque liquor de more satis copiosus profluxit; poplitea deinde quoque revincta, liquorem sane estiuere conspexi, sed longe lentius, parci USque. Ex hac sensibili disserentia evidenter colligi posse reor, interiorem Iliacam, postquam exterior vinculo adstricta fuit, ad sanguinem
transmittendum in universum articulum sibi sociam adjungere etiam Popliteam arteriam. Ideoque patet , arteriam cruralem, alare quam
180쪽
popliteae nomen assumat, Ope lateralium Vasorum haurire sanguinem, ab Iliacae internae propaginibus deriVatum; concludique inde potest, sanguinem hunc eum fuisse , qui apertam servaverit viam illam angustam , quae reperta fuit in Arteria poplitea Fig. III Tah. I. De internae vero Iliacae anastomossibus clarissimus Winsto ius jam plura memoriae tradidit. Haec autem eXperimenta sussicienter evincunt , Iliacae internae propagines , tam ante poplitem, quam post illum, cum Arteriae cruralis propaginibus communicanteS, circuitum , ad nutriendum articulum etiam sine exteriori Iliaca satis idoneum, efii
Aliud evidentissimum documentum , quod plane necessaria ad nutriendum articulum eXterna Iliaca non sit, ex Observatione capere possumus, mihi tradita ab alias laudato Petro Javina. Quum eam enim in sancti Spiritus Νos comio ipse fecerit, ejus ego testis oculatus jam fui, eandemque hoc potissimum nomine huic volumini inserui. Ex illa siquidem clare patet, exteriorem Iliacam , ob suppuratum inguinis Aneurysma, ita corruptam fuisse, ut in duo capita diducta fuerit, etsi aeger tot deinde diebus vitam produxerit, quot ipse narrat, neque CX articuli gangraena decedere visus sit.
Os1Nro Idus Octobris et Cue, in sancti Spiritus Nosocomio timaco piebatur Pelcus Antonius Ferrari coquus, quadragesimum aetatis annum agens, qui cum prima Vice a me sequenti mane in 'iseretur,inxentus esi cacochmo corporis habitu proraetus, continua, lentaque
detentus febri, legitimoque Aneur mare , pugni , grandioris nempe manus magnitudinem exedente laborans, quod trimesbi ab hinc spatio in isto inguine originem nanciscebatur suam, O sursum , ac deo
sum, abdomen scilicet, coxamque Morsus , nonnihil extendebatur. Tumor, qui aderat Iunc temporzS, aliquomodo esse circumscriptus; ac Mehementer pulpare cernebatur ; continum doloribus, praesertim νero sub noctem acerbioribus, AEgrum incera consueverat, ex quo causam percunctanti mihi, externam fuisse quum accepissem nullam , νenerea ex labe omnimode deriMandam esse , ex multis cicatricibus innotuit.
Sanguis missus, O spongia, ex egelida posca expressa , tumori imposta , doloris etsi quandoquς mi cur accrbitatem , vehementius