Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

horarum spatio , nullus jam sanguis apparuit, & idcirco tunc temporis nova succrevit haemorrhagia, quod AEger manum imprudenter movere coeperit, quumque serum illi auxilium accessisset, jactura sanguinis tanta fuit, ut extrema eum sacrosancta Unctione muniverint. Ex hoc incommodo quum AEger cautior effectus esset, nullus deinde sanguis apparuit, vulnusque inde factum viginti sex diebus ad sanitatem pervenit. ANIMADVERSIONES.INTEGRUM mihi haudquaquam foret decernere, ex quanam arteria Aneurysma hoc ortum esset , a primo ne Videlicet ramo , quem cubitea ex palmari arcu plerumque mittit ad hypothenar, an ab ipso cubiteae arcu palmari Θ Insignis haemorrhagia potissimum arcui favet ; propago enim, quae ad hypothenar defertur, exilis nimium, tenuisque videtur esse, nec ad tantam effundendam sanguinis copiam

idonea.

Ab hoc Aneurysmate duo practica documenta colligi possunt, nimirum primo, licet arteria aperta parva esse judicetur, elapsaeque fuerint horae viginti quatuor, atque etiam triginta sex , nondum tamen eam probe esse clausam pro certo nobis habendum. Secundo, in tumoribus , generatim loquendo, plures ob causas, jam satis notas , non semper, ut incisioni parcatur, exspectandam esse cutis ipsius corruptelam ; nunquam autem id esse faciendum in tumoribus dubiis, qualis hic erat, & cujus naturam me penitus ignorasse jam fassus sum; si enim hic tumor sua sponte nocturno tempore disruptus esset, AEger profecto repente mortem oppetivisset.

SECUNDUM exemplum pridie kalendas Iunias an. I7 o mihi suppeditavit discipulus quidam meus, nunc Chirurgus Longiani conductus,

eam sane ob causam , ut ego meam illi opinionem de eodem communicarem. Sanguinem is eduxit rusticae Juveni e Vena, quae tarsum, metasarsumque perreptans, prae caeteris maxime in conspectum sedabat. Justa sanguinis copia feliciter ex illa prodiit, eademque felicitate postea cessavit. Vena haec ad proximum usque diem nihil

192쪽

essu dit sanguinis. Cur autem tunc temporis is eruperit, arbitrata est Aggra, in causa fuisse impulsionem quamdam, quam in incisae venae loco acceperat, dum se ad campum conferret. Verum hic sanguinis exitus, instituta rursus Vinctura, suppressus est. Aliquot autem elapsis diebus Juvenis haec in emissi sanguinis sede tuberculum animadvertitabellinae nucis magnitudine praeditum ; fluctuans is erat, ac indolens, nativumque exhibebat partis colorem. Quod Vero Chirurgo majus facessebat negotium, adjuncta erat sensibilis pulsatio, ex qua cognovit , tumorem illum esse Aneurysima. Eum quidem nonnullorum remediorum beneficio narrat in eodem statu hactenus permanere , interim eventus hic aperte renunciat, quod, licet in pedis dorso non nisi tenuissimae tibialis arteriae anterioris propagines disseminentur, fieri tamen possit, ut laesie in Aneurysma etiam ipsae assurgant. Ideoque Phlebotomista hoc etiam in casu cautus debebit esse, communemque opinionem deponet, nullum hic adesse periculum.

V Esro nunc ad magni Aortae Aneurysmatis supra memorati historiam, quam aenea Tabula locupletatam iterum evulgare operae pretium existimavi, etsi in compendium redacta, & absque schemate in Commentariis Academiae scientiarum Paris. an. Ipso , pag. 49

reperiatur. Hac autem arrepta occasione e tribus a me ad Academiam una simul transmissis observationibus Polypum quoque delineari jussi , omissa tertia Venae AZygae historia, quod jam ab ipsas Academia in lucem edita in tertio Dissertationum exterarum volumine an Ι76O, p. FI a Tabulaque, uti decebat, instructa fuerit.

Historia igitur, de qua nunc agimus, Aneurysma exhibet pluribus nominibus animadversione dignissimum , nimirum primo : quod est Omnium maximum, quae in Arteriis cordi proximis adinvenerim, &aperte docet, ad quam enormem extensionem sine ruptura , & sine crassitiei decremento Arteriarum tunicae adduci possint. Secundo: quod non solum majorem arcus Aortae partem , sed totam etiam sinistram subclaviam occupat, hujus principium minime assciens. Tertio : quod AEgrotantem non interfecit, antequam ad tantam molem pertingeret. Quarto : quod OVale foramen ostendit, nunquam ita patens , quod noverim , deprehensum, ut digitum indicem

commode

193쪽

ΑΝ EURYSMATIBUS. 169

commode transmittere posset. Hoc enim plurimis obnoxium extitit controversiis, ad quas dirimendas, Ut in monumentis annorum 1717& i rue videre est, celeberrimus Winstomius arcessitus fuit. Quinto: quod Coronariae Valvulam ctim magnitudine, tum reticulari forma singularem demonstrat. Sexto : quod claviculam sinistram dextra magis incurvam reddidit. Septimo : quod denique , ut ex historia patebit, causam agnoscit non contemnendam. Monitum interim volo , me operam dedisse , ut in his figuris cordis ventriculi aperti delinearentur, non quidem quo in coni pectum sedarent omnia, quae in illis notari solent, Verum quo clarius Aneu-rysma , ovale foramen , & Coronariae ValVulam patefacerem , ideoque in eis resecandis mihi tantum proposui sectionem instituere ad haec tria demonstranda maXime accommodatam.

VIR septem & quadraginta annos natus, staturaque praeditUS consueta, in saltu , qui vulgo Phola dicitur, a praedonibus circum- Ventus , ab eisque , postquam deviis itineribus deductus esset, arbori alligatus, fortunis Omnibus spoliatus est, ibique relictus. Facile intelligi potest , per quos, quantosque conatus sese a vinctura eXpe dire miser tentaverit, verum id frustra sex integras horas expertus est. His autem elapsis, quum a Venatore illius gemitus auditi essent, is , humanam Vocem prosecutus, ad locum pervenit, in quo miser conquerebatur, eumque a Vinculis liberavit. Ab illo igitur publico itineri restitutus, postquam Velitras attigit, ibique aliquantisper recreatus est, di eapolim concessit. Illic vero coactus fuit sese Medicis curandum tradere, atque aliquatenus restitutus, reS suas cito e Xpedire sategit, ut Romam reverti posset, ibique curationi finem imponere. Sed multo aliter accidit, semper enim adversa valetudine est usus , donec post annos octo ad saniu Spiritus Νos comium delatus fuerit. Nos morbum illius ad eXamen reVocanteS, m3gnam in eo deprehendimus spirandi dissicultatem , febrim praeterea, simi- strum pulsum penitus deficientem, atque tuberculum supra sinistram Claviculam columbinum ovum magnitudine aequantem , sed naturali colore praeditum, ac pulsationem sensibus exhibentem. Morbum igitur Aneu sima esse rati, exitum dumtaxat exspectabamus , N

194쪽

revera, paucis eXactis diebus, respiratione pedetentim sublata, aspere vita decessit. Cadaveris sectionem minime negligendam esse putavi , eamque in Tab. III & Tab. IV, Fig. I, delineatam exhibeo.

HISTORIA XXIV.

ΛD confirmationem eorum , quae superius admonui circa organica interna vitia, in quibus natura novas interdum Vias inVenit, per quas ita ea componantur, ut nullum in posterum incrementum suscipiant, AEgrumque sinant satis diuturnam, satisque pariter inculpatam vitam traducere , historiam narrabo Phaenomenorum, quae in Viro ob raram ingenii solertiam, summamque in mechanicis praesertim rebus peritiam celebratissimo, Scoticoque Patritio, id est in Abbate

Woodtio acciderunt. Circa annum 1738 , cum ingentem praelaudatus Abbas cordis perferret palpitationem, maximaque angeretur respirandi anxietate , tum maxime, cum aut gradus conscenderet, aut in mechanico versaretur labore , decrevit ab Antonio Leprotio san. me. Clementis XII tunc temporis Archiatro consilium petere. Ad eum igitur invisendum, una cum aliis data opera accersitis , & ego accessi. Confestim ergo sese obtulit non modo ingens praefata cordis palpitatio, sed insuper, digitis intra claviculas detrusis , in conspectum se dedit alia prorsus non dissimilis, immodicaque pulsatio ab Aortae arcu

promanans, quae pulsationi carotidum, ac dexterae potissimum respondebat. Pulsus rigidi, & inaequales erant : VOX humilis, atque rauca, asthmatisque naturam quodammodo referebat : truncum gerebat tensum, ac veluti immobilem : pectus antrorsum constanter porrigens. Patefacto ex hujusmodi symptomatibus organico, atque aneu-ryimatico vitio, opportunum duximus, palliativam morbo curandi methodum, idoneumque A grotanti praescribere vitae regimen, a quo sane, donec Leprottus Vixit, ad annum scilicet i7 1 parum ipse recessit : illius vero post obitum , abjecta quacunque mali formidine , ad liberam vivendi rationem , nec non ad mechanica exercitia

reversus est. In Cymbalis igitur, Micros copiis, Telescopiis, & quod

ego non sine summa admiratione saepius conspexi) in Hydraulicae operibus labores tam improbos sustinebat, ut eos ferre Vix mercenarius Artifex potuisset. Ego autem hujusce praeposterae vivendi

195쪽

AN EURYSMATIBUS.

dem fere modo se jugiter habuerunt, integra valetudine frui videretur, Verebar maXime, ne mihi pariter, ut facere cum aliis solebat, Agyrtae, sive Impostoris notam gratis inureret. Iunio tandem mense anni 17s 1 Tusculum petiit cum Excellentissima Burghesia Gente, fruiturus rusticatione, quam ipsa Excellentissima Domus splendide , liberaliterque ad pompam instruxerat. Haec autem rusticatio , quemadmodum nobilissimae Feminae , cujus historiam vere singularem inferius referam, fatalis extitit, ita in hoc quoque clarissimo Viro celerrimi obitus verisimiliter causa fuit. Ibi enim tam dira , ac immanis eum perculit febris, cum anxietate summa , summaque respirandi dissicultate , ac horribili repentina

corporis tumefactione , ut, Vix exacto quatriduo, dum indesinenter se modo attollendi, modo recumbendi desiderio corriperetur, spiritu intercluso , misere animam eXhalaVerit. Rei novitate valde permoti , tam Doctor Ferrius , ordinarius AEgrotantis Medicus, quam Νicolaus Botterius, actualis Excellentissimae Domus Burghesiae Chirurgus, perantiquae organicae assectionis prorsus ignari, quum obitum hunc veluti monstrum, portentumque existimassent, ut illius ortum, causamque cognoscerent, ad cadaveris sectionem illico devenerunt. Primum itaque externam corporis stiperficiem rimantes, inusitatam in ea, ac potissimum in pectore , collo, Ore, cruribus, pedibusque tumefactionem deprehenderunt. Inspectoi mi ventris cavo, in quo nihil novi erat, ad Thoracis cavitatem gradum fecere ; ibi Cor adeo conspiciebatur auctum Volumine , atque dilatatione, ut ordinariam magnitudinem ter quaterVe excedere videretur; dissectisque ejusdem ventriculis, non modo ingentem coagulati sanguinis copiam continere visi sunt, verum inde insuper innotuit, cordis sinistrum ventriculum dexter enim naturalem fere magnitudinem obtinebat illum fuisse, qui omnem eam gigneret extumescentiam; a qua, Velut a fonte , repetendum erat ingens illud volumen, in tantam molem adauctum, ut quum fguram , naturalemque adspectum lacertis , valvulisque mitralibus ademisset , eas destruxisse, ac lacerasse funditus videretur. Eodem inventriculo Polypus sese obtulit duarum unciarum pondus adaequanS, tactui renitens, alboque colore praeditus, nec absimilis alter in dextro

196쪽

ventriculo apparuit polypus, sed mole longe minori donatus. Observatum praeterea fuit, Aortam a sui initio ad tres fere transversos digitos in ipso arcu una cum semilunaribus valvulis osseam penitus evasisse. Illud vero hac in observatione admirandum arbitror, quod ipsae

Valvulae osseam adeptae naturam eleVatae erant, porrectaeque non

secus, ac accidit in arteriarum systole , dum sanguine arterioso implentur, ut illius in cor regressum praepediant : quod autem eaedem valvulae, dum in osseam migrarunt substantiam, nonnihil imminui coarctatione debuerunt, ab hac earumdem coarctatione, adductioneque versus Arteriae parietes, in hujus centro foramen obortum est, ac relictum, per quod ex corde ad vivendum necessaria sanguinis copia in Aortam ingrederetur.

ANIMADVERSIONES.CuscΥΑ haec accepi a Νicolao Botterio Romam redUce , eaque mihi approbavit, confirmavitque Excellentissimus Ferrius, qui mihi insuper Aortae frustulum osse is cum valvulis superius descriptis tradidit, donavitque , & illud idcirco Fig. II, Tab. IV ad veritatem

delineatum, eo tantum consilio exhibui , ut unusquisque facile sibi suadere postit, Naturam ipsam quandoque, sine ullo Artis praesidio, per abditas , retrusasque vias medelam malis asserre ; dummodo tempus ad id perficiendum sufficiens ei concedatur. Hujus itaque exemplo ediscant quicunque in ancipites , ac periculosis hujusmodi morbos fataliter incidunt, Perito fidem adjungere, qui eosdem ipsis patefacit, illiusque aestimationi nil prorsus detrahant, etsi deinceps aegroti optima frui valetudine videantur. Ex allata enim historia satis manifestum , apertumque esse arbitror, quod

si praelaudatus Abbas labori pepercisset, ac gulae, praescriptaque sibi

a Leprotto vivendi methodo vasorum plenitudinem identidem imminuisset, sanguis procul dubio ex sinistro ventriculo cursum in Aortam continuasset eo prorsus modo , quo diutissime eum antea fecisse minime dubito; praelongo siquidem temporis intervallo opus fuit, ut valvulae in osseam converterentur substantiam ; quo sane temporis lapsu nobilis Vir optima valetudine est usus. Ut ergo ab

otio, corporisque septennali requie repeti non inepte potest ossea

197쪽

AN EURYSMATIBUS. I 73

illa, quam superius descriptae partes adeptae sunt, natura, & durities, ita eisdem quoque praesidiis putandum est, praepeditam fuisse ulteriorem ventriculi dilatationem; quapropter simul ac nobilis AEgrotans ad pristinos rediit vitae labores, victusque intemperantiam , quis non intelligit, copia, motuque sanguinis praeter motum adauius, foramen illud a valvulis semilunaribus in Aome medio relictum ad ventriculum

exhauriendum imparem omnino redditum esse , majoremque cruoris copiam , quae ab ipso ventriculo Violenter coercebatur, eum necessario extendere, ac dilatare ut revera contigit debuisse Θ Vivebat tamen AEgrotus, atque, ut arbitror, diutius quoque vixisset, nisi per excitatam a summa Vitae incontinentia violentissimam febrim , sanguis ad sinistrum ventriculum nimio impetu allabens, nimiaque copia, & sibi imparem idcirco, nimisque angustum aditum in Aortam offendens, consistere, cum in pulmone, tum in deXtro ventriculo, dextraque auricula , tum etiam in Vena, ejusque propaginibus coactus fuisset; a qua sanguinis subsistentia manarunt immanis sinistri ventriculi dilatatio, ingentes descriptae tumefactiones, ac extrema denique suffocatio , quae illum quinque dierum spatio peremit. Quae cum ita se habeant, quisnam non putet, perillustrem Virum, si eam vivendi rationem , quae Peritorum sententia , consilioque praescripta illi fuerat, quaque per integrum septennium felici, fau-1toque eventu usu S fuerat, constanter in posterum adhibuisset, quis inquam non putet, eumdem etiam nunc Vitalibus hisce auris, ac

sole fuisse fruiturum p

SIDERE tam malo, fatoque tam tristi haud functus est sancti Spiritus

Canonicus Pennacchionus, cujus dissecto cadavere, Aortam inveniosi eam a principio ad medietatem usque Iliacarum, ut videre est in extrema Tabula operis Antonii Pacchioni secundae editionis , cui adnexa legitur haec historia ab Andrea Beggio, ordinario praefati Canonici Medico, descripta; Aortae Vero figuram inferius Tab. V, Fig. II, expressam invenieS. Hic igitur Pennacchionus, quem ego jam decem ante obitum annos CognoVeram, eumque semper familiarem habui, utpote qui in sancti Spiritus domo rei familiaris curator esset, nullum suscipiebat labo-

198쪽

tem, nullumque corporis exercitium , sed solo nutu , imperioque rerum summam administrabat, & quotiescunque se necessitas offerebat exeundi domo, ac oberrandi per urbem, semper curru vehebatur ; sicque nonnihil ex secunda in adversam illius valetudo migrare videretur, opportuna illico praesto erat medela, ut ex historia, quam mox subjungam, intelligetur; hujusmodi cautelis illius vita ad senectam

facile producta est annorum septuaginta seX; cum Contra praememoratus Abbas ne ad quinquagesimum quidem aetatis annum pervenerit. ANIMADVERSIONES. PRIMO mehercle tempore, quo Pennacchionum cognovi, vidi eum constantissime truncum corporis tensum, immobilemque, nec non pectus antrorsum valde exporrectum gestasse : qua de re superhus

homo nedum mihi, sed aliis pariter Videbatur, utpote qui salutando vix caput leviter inflectebat : disiecto autem illius cadavere, deprehendi , id a praefato Canonico necessario fieri debuisse; Aorta siquidem ossis substantiam, atque duritiem adepta impedimento erat, quominus ipse truncum inflecteret, hujusque inflexio in Aorta evidens disruptionis periculum asserebat. Atque hoc dumtaxat praemittere opportunum existimavi fuse descriptae in jam laudato Pacchioni opere historiae , quam hic subnectere , nullo immutato verbo, decrevi.

A IACOBO ANDREA BEGGI DESCRIPTA.

LACERTOsυs Senex mediocri corporis habitu, ac statura, foridaque facie praeditus, ad iram proclivis, sextum supra septuagesimum annum natus, septem ab hinc annis post casum in terram, repentino timore perculsus pallescere coepit, appetitu imminuto , pulsu

frequentiori, urinis saturis, cruribus Cedemate in molem haud mediocrem excrescente tumefactis. Medicus tunc temporis accersitus

rhabarbari pulvere chocolatae potum medicandum , & quolibet mane sorbillandum praescripsit : cujus remedii usu praedicta symptomata ita remiserunt, ut omnem abjecisse morbum, atque consuetam

vitae rationem suscipere , opiparoque Victui indulgere iterum posse Senex non dubitaverit. At paulo post sine anhelitu per acclivia non

199쪽

ducebatur. Intenditur deinde cum pulsu frequenti, & inaequali respis randi dissicultas , quae a quocunque corporis locali motu , & a de- dubitu in lecto , praecipue in sinistro latere , ita ingravescebat, ut

accedente etiam molesta, ac profunda in thorace pulsatione, sine tussi, ac dolore, AEger suffocari videretur : quo tamen periculo liber evadebat, si, compressis manu hypochondriis, pectus genua versus inclinaret. Sub hoc casu Qnticulum sinistro popliti inustum est. Porro duobus ab hinc annis cum gravissimis animi curis urgeretur , singula symptomata adaucta sunt, quibus & Vera cachexia accessit, &, instante Verno aequinoctio hujus anni 1 39, febris cum orthopnoea tam pertinaci, ut jam inter conclamatos a Clinicis haberetur. Verum lenientibus aliquoties alvo Qtuta, & viscidula lympha

uberrime per os egesta, febris, & orthopnoea desierunt; caetera vero non ita. Hinc advocor ego , Egrique sterno admota manu , cor ibidem validiores, quam solent, pulsationes eXercere, easdemque cum manu prosequerer, sub cordis scrobiculum majores etiam persensi ; imo ablata manu , epigastrium frequenter subsilire , ac cordis palpitantis motum aemulari, non sine admiratione ipsismet oculis vidi: Arteriarum quoque pulsuS in utroque carpo frequenter parvi, inaequales, saepe intermittentes erant. Dyspnoea aderat perpetua, quae aliquot a pastu horis , & noctu potissimum intendebatur una cum molesta, &, ut ipse ajebat, interna palpitatione , Viva animalcula quandoquo per viscera repentia simulante. Hinc cervicem primum erigere , mox genua Versus flectere cogebatur interdum; e lecto surgere alias, & in sella, ad quiescendum apta, aliquantulum pronus sedere. Crurum tumor jam femora occupabat, & hypogastrium, quo in loco marsupium materia parum fluida oppletum , & supra abdominis musculos mobile, perbelle referebat. Facies decolor, &consumpta erat, internae oris partes Viscida saliva obductae, sitis aliquando molesta , urinae paucae , & subjugales , alvus lubrica potius, & excrementa flavo colore tincta, sed digesta , vires prostratae. Quocirca, his omnibus perpensis, organicum aliquod vilium

circa praecordia inveteratum, & fortasse quod cordis prolapsus vocitatur, Omnium malorum inexhaustum fontem esse conjeci; positaque hac morbi sede , & causa , non morbum tollendi, sed ejus saevitiem temperandi spem aliquam subesse tantum posse. Hinc tenues cibos,

coctuque faciles , dc pro ordinario potu decoctionem ex foliis The

200쪽

pauculo melle hispanico optimo dulcatam , praecipue ad urinasciendas, cras Sque humores attenuandos , & oleum amygd. dulc. ad uncias duas chocolatae permiscendum mandavi : Interea ex aperto in laevo crure fonticulo ubertim ichor manabat. Hoc curationis modo , atque ratione instituta ad aliquod tempus Ager melius habuit : deinde vero, quum urinae in dies parcius mingerentur , crura, & femora magis intumescerent, sitis intenderetur, cunctaque ingravescerent symptomata, instantibus Cognatis, ipsoque urgente

AEgro , ut anceps etiam tentaretur medicamentum , ad salis cathartici usum, cujus vireS ad humores hauriendos extolluntur, deventum est. Alterno igitur mane hujus salis drachmae duae ex jure tenui vitulino per tres Vices propinatae fuerunt ; at, ut ingenue dicam , eventu ita parum felici, ut nequaquam adaucto urinae fluxu , quin intensiore facta siti, ea se rursus orbatum quiete AEger viderit, quam amygdalinum oleum comparaVerat : hujuS protinus usus renovabatur ; sed non idem inde levamen seni accessit, nullum etiam ex dias cordio cum spermate ceti: cunctisque in pejus quotidie ruentibus, ab omni medicamentorum genere abstinendum esse consultum duximus. Tumor per hosce dies, lumbos, nates, testes, scrotum, praeputium , & balanum occupabat : urinae ferme suppressae : dyspnoea saevius , & crebrius Urgebat, in laevum latus aeger nullatenus se Vertere poterat : alvus i Oluta erat cum virium magna imbecillitate,& inappetentia : frigidas tantum potiones capiebat : cum omnia ingravescerent , mortis in agone est constitutus, paucisque elapsis horis in dextrum latus decumbens mortuus est.

Cadaveris dissectio instituta fuit; primumque exploratum est marsupium illud , quod in hypogastrio situm observabatur. Superioribus

dissectis integumentis membranae adiposae cellulas intuebamur, non pinguedine dumtaxat, sed albo crasso humore gelatinae assini praeter modum distentas : hac adiposa tunica amota, quae hinos transversos digitos, de ultra crassa erat, abdominis musculi conspiciebantur, sathene constituti. Imi hujus ventris ambitus tantum abest, ut naturali major esset, quin minor apparuit. Scrotum inde secuimus, & in penitioriS ejus membranae cavernulis uberem illius gelatinae copiam invenimuS pertusa mox vaginali tunica testis sinistri, flavum serum effluxit, quod vaginalem inter , & albugineam locabatur : e dextro

vero teste , dissectione ad eumdem modum facta, hydatides, loco seri,

SEARCH

MENU NAVIGATION