장음표시 사용
201쪽
seri , subrotundae, avellanae magnitudinem exaequantes eruperunt: serum subflavum ex discisso praeputio, & penis glande manavit; hinc
Cernere procliVe erat tum cellulas , quae ab eXpansa urethra profi- Ciscuntur, tum intimas cavernulas, quaS a caVernosis penis ejusdem corporibus mutuatur balanus ; adeo a collecto flavo sero cunctae distendebantur.
Aperto dein abdomine, essus ae ibidem lymphae modica quantitas
continebatur : omentum solito breVius, & tenuius erat : ren dexter
sinistro minor, & laxior : reliqua Viscera sana : cystis fellea bile viri descente plena : hepatis autem substantia intus flava , & extus albida erat : pancreatis laXior compageS. Denique thorace dissecto, serum flavum dexteram ejus caveam replebat : pulmonis inferior lobus ibidem duplo minor solito , atque ita compressus, compactusque , ut Vix spongiosus videretur: superior vero omnino sanus : sinister pulmo pariter sanus, per quasdam exporrectas lacinias partim , sua partim substantia superius, & ad latera pleurae alligabatur, neque ab enusa, uti alter pulmo, lymphaalluebatur.
Pericardium anteriori parte cordis basi proximiori membranaceum. cavumque dimittebat processum , substantia , & colore peri cardiossimilem, figura vero nulli rei magis similem , quam sinistrae cordis auriculae, quae in recens natis Observatur. Erat autem pericardium solito nonnihil crassius , & peculiari suo latice penitus destitutum , imo cordi undequaque ita adhaerebat, ut nonnisi valida digitorum vi se jungi potuerit. Cor ipsum mole majus, & consueto nonnihil saccidius erat. Arteriam magnam delinea tam , aereque sculptam potius, quam Verbis descriptam, tradere maluimus , ad ostendendam labem ex osseo succo eidem illatam. Ipsa vero arteria in di os comi eodem sancti Spiritus in Saxia asservatur, in qua nunc exsiccata proclive est, quod olim in recenti, dignoscere tunicas in osseam substantiam conversas haudquaquam esse, sed quandam veluti incrustationem arteriae parietum factam fuisse , succo osseo intus subsidente, & pextenues mamellas ducto. M. Tab. 2, 5.
202쪽
ΛD imperviam, & salebrosam Aneurysmatum provinciam declarandam , illustrandamque plurimum conferre posse arbitror , etiam Aneurysma Fig. II, Tab. IV repraesentatum, quo vita functus est famulus quidam meus, licet in symptomatibus Vicinam ejus mortem praeeuntihus nullum indicium , nullumque vestigium Aneurysmatis apparuerit : nec umquam profecto illud innotuisset, nisi morbi gravitas, aeque ac diuturnitaS, intempesta, inopinataque mors, vulnus demum jampridem Itigrotanti inflictum, nonnullaeque aliae itidem causae me invitassent ad peragendam cadaveris dissectionem, quam, brevi praeeunte historiae narratione, mox descripturus sum. Jacobus igitur Paluda Mediolanensis vir erat annum agens aetatis suae trigesimum octavum, depressa, exilique corporis mole donatus, ac sat bono praeditus temperamento, sed Vino quam maxime deditus.
Accidit, ut vesperascente die, in Regione lumbari , prope spinosas Vertebrarum apophyses, gladio percitus fuerit, vulneratusque; ideoque delatus ad Nos comium sancti Spiritus, ac inter I grotantes meae curae commissos positus fuit , & ad eum invisendum statim accessit Chirurgus, tunc temporis Substitutus , qui nullam Vulneris penetrationem deprehendens , cerati frustulis , ut fieri solet, illud
conjungere studuit. Sequenti Vero mane cum eo me contulissem,
invenissemque AEgrotantem immani premi, conflictarique dolore , licet abundans ipsi in antecessum peracta fuisset sanguinis missio, necessarium putavi vulnus fasciis exuere, illudque sui prorsus jurisessicere, quo facilius, ut reapse contigit, suppurationem iniret. Hinc nonnisi post: elapsas quinque fere hebdomadas cicatricem obduxit Vulnus , cujus caeteroquin sanatio absolvi debuisse paucos intra dies
E Nos comio profectus ad famulatum iterum se revocavit :exactisque nonnullis mensibus, dolore intus urgeri coepit in regione lumbari, qui tamen , ut ipse fatebatur , neque continuus, neque intolerabilis erat. Triennio post e mea domo discessit, nec eum amplius Videbam, nisi quum opem ferre vellet dolori, qui nunquam eousque increverat, ut lem, miser se tradere coactus fuerit. Semper igitur, quando illi opus erat auxilio, se ad domum meam conferebat, atque id eo libentius faciebat, quod ego modo exquisita diaeta,
203쪽
iteratisque venae sectionibus , modo emollientium usu ; & modo anodynis, ac refrigerantibus male affectae sedi imperatis, dolorem illi intra paucos dies ex toto saepe restinxeram. Hujus intermissio, interruptioque doloris ad annos octo si morbi initium a die , quo
vulnus accepit, repetatur Vitam Agrotantis protraxit, tametsi vino immodice , atque ad ebrietatem Usque Uteretur. Animadvertendum tamen est, quod extremis temporibus, praeterquam quod revertens
hic dolor in dies incresceret, frequentius quoque invadebat, atque perdurabat diutius, quin etiam, eo quandoque crudelitatis pervenerat , ut ex ipsius AEgrotantis confessione, si ulterius, vel minimo tempore, perstitisset, ei sane moriendum esset, tanta doloris erat immanitas i Νec infelix Jacobus longe a veritate aberravit. Siquidem non multo postea, nocturnis horis, quando scilicet eum dolor aggredi consueverat, quamvis hesterna die nihil novi perpessus esset, praeter omnium exspectationem , meque ipso admirante , illico animam exhalavit. Tam subita ergo, tamque inopina morte permotus , illiusque causam cognoscere cupiens, vix dum elapsis horis viginti quatuor, ad incidendum cadaver illico accessi. Dissecto igitur imo ventre , ubi sedem habet Iliaca, mihi se statim obtulit praeternaturale volumen, quod cum a vitiosis adhaesionibus, quas cum aliis visceribus jam contraxerat, sejunxissem, nil aliud esse cognovi praeter descendentis
Aortae tumorem aneurysmaticum , Vertebrarum corpori tenaciter
adhaerentem, quem ab eisdem Vertebris diligenter avulsum , ac delineatum exhibeo praedicta Figura.
D UBITARI non posse arbitror, quin atrox ille lumbaris dolor,
qui Agrotantem identidem corripiebat, invadebatque , quique tandem eum interfecit, ab Aneurysmate promanaverit. Etenim ejusmodi dolor , mea quidem sententia, toties exoriebatur, quoties propter majorem emuxum sanguinis ad aneurysmaticum saccum , hic praeter modum ab illius copia distendebatur, vel quod sanguis non semper eamdem in Aorta offenderet transeundi facilitatem , Vel quod aut labore, aut Vini abusu agitatus, ad loca potissimum minus ei resistentia nimio interdum impetu deferretur. Verum quamcumque ex hiSCO
204쪽
statuere tanti mali causam Velimus, illud sane certum, atque evidenserit, quod nimirum si tale quis praesentire, ac conjectare valuisset Aneurysma, id saltem consequi palliativa methodo potuisset, ut
infelix Paluda nec tam cito mortem oppeteret, nec dieS tam anxio S, tamque irrequietos traduceret.
Magna demde me incessit cupido investigandi, si fieri posset, undenam hoc, mihi inopinatum , Aneurysma Originem habuisset. Quapropter , sacco aneurysmatico diligenter inspecto , nullam exulcerationem, nullamque corrosionem, sicut in illo, ita in Vertebrarum corpore deprehendi. Et Vertebrarum quidem corpus non modo, ut dixi, a carie qualibet immune erat, sed a membranis praeterea, quae posteriorem ipsius sacci partem faciebant, illi adhaerentibus,
Omnino contegebatur. Quapropter statim mecum ego animo reputavi, praedictum Aneurysma non esse ex aliquo humorum vitio, sed ex olla, ab hinc annis accepto Vulnere repetendum. Cujus rei deinde certior sum factus a positu cicatricis externae, quam cum e diressi respondere adamussim conspexerim foramini an eurysmatico descripto, demonstratoque Tab. IV, Fig. II, Littera ccc , fieri potuisse arbitratus sum, ut incidens, acuminatum, ac subtile instrumentum permeaverit cartilaginem vertebris intermediam, quousque aliquam ex membranis Arteriam aOrtam componentibUS extrinsecUS Vulnerasset, quae quum tenaciter deinde Vertebrarum corpori inhaesissent, factum inde fuisse, Ut verum supra relatum Aneurysma oriretur. Haec autem opinio non levem Veritatis speciem prae se ferre videbitur , si perpendatur, quod non solum Arteria se in posteriori praesertim latere dilataverat, foramenque in ea excreverat Arteriae sede, quae cicatrici tegumentorum potissimum respondebat, sed etiam immanis , ac recrudescens dolor nonnisi post inflictum vulnus obortus erat. Verum quaecunque hujusce Aneurysmatis causa , pro certo habendum est, hunc dolorem nec tam atrocem, nec tam frequentem futurum fuisse , si furens ille sanguinis asiluxus averti, submoverique a sacco aneurysmatico potuisset; AEgrotum autem Vita non decessurum fuisse ante Aneurysmatis disruptionem, quam tamen ob sacci robur, & firmitatem , sat longe abesse apparebat. Ex istiusmodi observatione docemur , quam utile sit haec vitia probe cognoscere , tum etiam quanti referat de causis externis AEgrotantem interrogare, quod sane a me praetermissum fuisse, mihi vel
205쪽
eo maxime displicet, quod JEgrotum circa doloris situm vulnus jamdudum accepisse non ignorarem. Tab. IV , Fig. LI. In hac Figura exhibetur Aorta descendens, posteriorem sui sedem
nostris oculis exhibens, atque in ejus arcu recisa. Si igitur ita Valens, atque essicax natura est, ut nonnunquam suis tantum Viribus mirandum in modum recte , Opportuneque morbis
subveniat , quis dubitet , longe majora ab ea prodigia exspectari posse, si humanam artem sociam sibi, atque auxiliatricem adjunxerit ΘDemonstravi, ni fallor, etiam ab externis Aneurysmatibus I grotantes , una dumta Xat opifice natura , aliquando convaluisse ; sed ostendi quoque, naturam interdum nihil potuisse praestare, solaque ab arte fuisse tunc temporis externa haecce An eurysmata persa nata. Regeret autem fortasse quispiam, in internis Aneurysmatibus nihil ab arte exspectari posse : quod profecto verissimum est, si de vincturis, de suppurationibus, & de Chirurgicis tandem operationibus verba fiant. Ast ego de his sermonem nequaquam habeo, Verum ad magnum me confero in Aortae arcu e rmatum An eurysma, expressum Tab. ΙΙΙ, Fig. Ι, tum etiam ad Aneurysma Aortae descendentis Tab. IV, Fig. II indicatum, quae cima vera, ac simpliciter herniosa fuerint Aneurysmata, si Peritus mature ea detexisset, sique praeterea Periti verbis se docilem praebuisΙet Abgrotus, nonne palliativa curatione compesci, aut etiam ita fortasse poterant constabiliri, ut non ultra deinceps progrederentur , quemadmodum in supra enarratis casibus accidit, etiam si nullae adjutrices ab arte vites illis accessissent ρ Si ergo nullis adhibitis medicae facultatis praesidiis , aneurysmaticum vitium sola compescere natura scivit , & quominus excresceret, inhibere , nonne id factu longe facilius, atque expediti US erit, quoties aegrotus quietam, Otiosamque Vitam traducens, idoneum , ac exquisitum suae vitae regimen observabit, ac iterata , prout OpUS fuerit, missione sanguinis, ea quoque remedia, quae prudens Medicus Opportuna duxerit, adhibebit ΘHistoriae , quas nuper retuli, cum Canonici Pennachioni, tum perillustris Abbatis Voodiit, nonne idipsum satis luculenter Osten
dunt 8 Ad haec , quis audebit inficias ire , A grotantem , qui in Divi Gallicani Νos contio Aneurysmata perpessus est, Tab. li, Fig. I
expressa, in quorum altero grumus cernitur perforatus, ex mea forsitan curatione id consecutum fuisse , ut ulteriori Aneurysmatum
206쪽
progressu inhibito, foramen illud apertum servatum sit, ac ipse tamdiu vitam produxerit Θ Si id porro accidisset in Aneurysmate femoris
Fig. IV exhibito, atque anno 174s una cum brachii Aneurysmate in lucem edito , nunquam profecto factum fuisset, ut supra Aneu-rysma violenter Arteria discinderetur. Si allatus denique Tabularius, aut Scriba, qui cum Vastissimo arcus Aortae Aneurysmate, etiam absque ullo idoneo regimine , nec sibi a Baccho, & Venere temperans , valuit ad duodecim usque annos Vitam producere , nonne , si mea, aliorumque monita non sprevisset, longe diutius quoque fuisset usura lucis fruiturus ξEx omnibus hisce experientia comprobatiS observationibus , nemotam caecus est, qui non videat, quam necessarium sit perito Chirurgo,
qui sanandorum morborum artem rite eXercere Velit, adaequatam istorum vitiorum, completamque habere nolitiam, non modo , Ut
Patientem de evidenti repentinae , Vel saltem brevi adventurae mortis periculo mature admoneat, sed etiam ne ipse nubem pro Iunone videns contraria forsitan curatione aegrotanti mortem acceleret.
A D trium rariorum Chirurgicarum Observationum descriptionem nunc gradum facio; quas, licet ipsae prorsus novae non sint, quod tamen habent nonnulla animadversione dignissima, hic adjungere consultum duxi.
OBsERVATIO LPK1ML observatio graviditatem complectitur, nec non morbum, interitum , sectionemque Marchionissae Gabriellae, quae vigesimum seXtum agens aetatis annum, & quinque jam liberorum mater, decimo nono kalendas Ianuarias anni 17 3 3, quum sextum jam foetum gereret, diem obiit supremum. Quum enim usque a Februario mense Exce lentissimus Burghesius Princeps pro futuris verni temporis bacchanalibus a nobilibus recitatam comoedis dare fabulam statuisset, Ma chionissae huic, quod choreas elegantissime duceret, mandaVit, ut ad fidium numerum in fabulae illius exodiis saltaret. EX quo autem
haec illi credita provincia fuit , sese quotidie exercere in saliationibus
207쪽
coepit, & licet sexto Idus Martias ex certissimis indiciis se in utero
concepisse aperte intelligeret, suam tamen graviditatem nemini patefaciens , ad Iunium usque mensem inceptum saltandi munus audacter continuavit. Sub finem vero hujus mensis ad urbem reduxistim evulgavit conceptum, in quo nihil a naturae consuetudine recedebat, si hoc unum excepisses, tumorem scilicet abdominis ima potissimum obtinere ; his etiam, post quintum videlicet, & post septimum mensem , non obscura praematUrae foetus exclusionis indicia adfuerunt; ac prima Vice potissimum , in qua , praeter non levem
sanguinis jacturam, abortus symptomata ita clara, sensibilia fuere,
ut ille irreparabilis censeretur.
Quum ejus graviditas ad nonum usque mensem satis feliciter pervenisset, quinto Idus Decembris nos turnis horis, dum in latrina sederet, tantam repente ad pudenda descendere animadvertit humoris vim, ut crediderit, ruptis foetum Obvolventibus tunicis, coercitas ab illis aquas effluere. Postquam Vero sincerum manasse sanguinem, illiusque fluxum adhuc perdurare cognovit, NOVa re eXterrita , animi
derectione correpta est; sed lecto tradita celeriter ad se rediit. His ita se habentibus, ego, & Medicus Vocati ad illam accessimus. Tunc temporis vero nobilis mulier, quamquam senas praeter propter amisisset cruoris libras, viribus tamen satis adhuc valebat, sufficientique gaudebat animi tranquillitate, ac sanguinis fluxus jam in illa plane conquieverat. Sex nihilominus cruoris unciae a brachio illi detractae sunt. Verum , elapsis vix quatuor horis, sese in conspectum dedere nonnullae sanguinis guttulae, totidemque rursus, novem aliis horis exactis, apparuerunt. At quinque post horas a guttulis hisce, tanto cum impetu cruoris rediit effluxus , ut illustrissimus ejus vir alios quoque in consilium Vocare Medicos necessarium putaverit, quos inter, quum ego omnium primus Verba facere debuissem , statui nil certi posse arbitratus sum , nisi os uteri prius exploratum fuisset.
Verumtamen tum aegrotantiS mulieris , Ut caeterarum omnium, a
permittendis hujusmodi explorationibus abhorrens naturaliter animuS, tum etiam timor , ne, hac ego arrepta occasione, illam difficili cuidam operationi subjicerem , tum denique undeviginti horarum intervallo subsistens sanguinis exitus, in causa fuerunt, cur nulla prorsus opinionis meae ratio haberetur. Sed, eo transgresso tempore, reviviscens haemorrhagia Venam aperire nos denuo coegit. Quo
208쪽
facto , quibusdam solummodo post quatuor horas in linteis apparentibus maculis, integro deinceps horarum seXdecim spatio ne gubtula quidem se nobis amplius exhibuit. Silentio autem praetereunda non sunt, quae singulos praecessere sanguineos fluxus phaenomena; haec enim , si primum fluxum ademeris, qui inopinanter advenit, anxietas fuere, inquietudo, tum horum dolor, & validi a foetu epi- gastricam, atque umbilicalem Obsiadente regionem profecti motus, non autem propria, Vel genuina partus conamina. Νondum vero transactis sexdecim mediocris tranquillitatis horis , iterum ad consilium Medici acciti sunt, eodem tamen eventu; neque enim reluctantem necessariae huic inspectioni AEgrotantis animum vincere datum est. Sed quoniam Vehementius mox emanare sanguis incepit, hac tandem aliquando superata difficultate, accessi ad uterum explorandum, in eoque ipsius os tangenti digito se patens obtulit, atque in orbem unius pollicis latitudine expansum. In ipso porro limine ante omnia offendi molle, leveque corpus, quod inde eductum genuinam fuisse sanguinis concretionem innotuit. Indice Vero ulterius promoto, aliud se mihi corpus objecit diversa structura praeditum, resistens scilicet, inaequale , internoque oris uterini ambitui firmiter accretum beneficio quorumdam staminum, quae valido tamen ipsius
digiti impulsu diffringebantur. Ex quibus non obscure intellexi , universam placentam internae orificii ejusdem faciei tenaciter adhaesisse; haemorrhagiae ortum deberi praedicti orificii a placentae corpore
disjunctioni, quoties nimirum uterus in eo esset, ut os aperire suum conarethar : ac denique foetum nunquam, nisi hoc submoto obstaculo, exclusum iri.
Quum autem AEgrotae affines, ipsique Medici admirabilia haec
enuncianti mihi non plenam fidem adjungere viderentur, alios accersiri Peritos placuit, eosque inter illustrem Galliarum Regis ad Pontificem legati Chirurgum Lamblotium , qui meam non modo ideam de placentae situ confirmavit, sed illud insuper addidit, miserae Agrotantis vires usque eo labefactatas jam esse, ut illam difficili, ac diuturnae , quae hoc in casu requirebatur , Operationi , sine evidenti mortis discrimine perferendae, imparem prorsus arbitraretur. Hinc, omnibus posthabitis, nobilem mulierem Ecclesiae Sacramentis munire unum fuit, ad quod oculos animumque conVertimus, eoque peracto, tribus a medio noctis elapsis horis, interiit.
209쪽
Statim igitur ac ipsam decessisse cognovimus , caesarianam operationem instituere non praetermisimus, eo potissimum nomine, eo que consilio, ut saltem innocens filius sacris baptismi laticibus expiaretur; quemadmodum supremo adjuvante Νumine factum est. Hac autem data occasione , eXpeditissimum fuit, ea ipsismet oculis usurpare, quae ego , explorato oris uterini ambitu, praesagiveram. Abdomine enim, uteroque discissis, limpidae prius, copiosaeque prodierunt aquae, foetumque ad exitum naturaliter sese dispositum nobis obtulit; caput enim in placentae corpus incumbens , Os uteri respiciebat, ac pedes versus uteri fundum attollebantur. Quod autem Vaticinatus de placenta fueram, id foetu educto , umbilicatis patefecit funiculus, qui versus uteri os ipsum dirigebatur, eidemque tenaciter adhaerebat. Id vero ut planum Omnibus facerem , magna vi, S repetitis concussibus ipse umbilicalem attrahens funiculum, non hunc modo placentae satum, sed ejus quoque Validam, tenacemque cohaesionem ostendi; dum enim sinistra manu funiculum adducebam , ut penitus extirparem placentam, longo pariter, Validoque deXtrae auxilio opus fuit, neque id mihi essicere datum est sane uterinorum parietum laceratione ; innotuitque praeterea , placentae corpus centro suo respondere adamussim uteri orificio, ipsumque haud secus obtegere,
ac Vasis operculum ejus aperturam occludere consueVit.
Observato dein ea in parte, quae Vaginam spectabat , placentae medio qui locus is prorsus erat, quem ego, quum munere fungebar exploratoris, digito tetigi, illud varie discerptum apparuit. Isthaec
autem dilaceratio tunc fieri profecto debuit, quum os uteri dehiscebat; hoc enim in casu, quae ipsum inter , ac placentae corpUS intercedebat, cohaesionem distrahi , abrumpique necesse fuit. Licet autem effusi, perditique in triduano morbo sanguinis origo haud aliunde, quam a singulis hisce lacerationibus petenda esset, crassities tamen placentae binos adhuc pollices excedebat, uterique os unius pollicis amplitudine apertum sese videndum e X hibuit. Reliquum modo est, ut perpendamus, an miserrimae huic AEgrotanti secundae Valetudinis spem aliquam facere potis esset chirurgica manus; Vix enim datur disceptandi locus , Utrum operationem instituere deceret, quum nihil prorsus aliud superesset tentandum. Periculos tam igitur, ac plenum aleae , praesdium quodlibet mechanicum futurum fuisse perspicuum est; nam sive placentae medium
210쪽
digitis lacerando eousque libuisset pervadere , ut foetus illac educi posset, sive initum fuisset consilium disjungendi placentam ab uteri
parietibus , multum temporis opus utrumque postulavisset; ac prius quidem sane magna sanguinis jactura, posterius autem sine parietum ipsorum laceratione contingere nequivisset; nec enim graviditas , nonum licet mensem attigisset, ad suam adhuc pervenerat gignendi maturitatem, ubi placenta aut penitus dissoluta, aut vix cohaerens offenditur. Quae hujus Marchionissae conceptum sunt consecuta phaenomena, mihi videntur valde accedere ad ea , quae in cantrice quadam a
divino Medicae Artis parente in libro de Νatura Pueri contigisse dicuntur ; causam enim, Ob quam in nobili muliere ipsius uteri fundo non firmitter adhuc inhaerens o Vulum , suas in ore illius defixit radices, ab ea , quae in Hippocratis cantrice abortum peperit, nonnisi gradibus discrepasse inde liquet, quod in utraque a validis concussibus, quos in saltatione placentae corpus patiebatur, factum fuerit, ut ejusdem connexio cum uteri fundo vel non accideret, vel statim dissolveretur ; at quia saltationum vis longe in cantrice vehementior fuit , idcirco non solum conceptus in hac ab utero avulsus, sed per apertum illius Orificium excussus est. Neque mirandum, in I grotante nostra ad inferiora delatum ibi ovulum fruticasse, quod uteri cavum naturaliter crassum ubique, & pulposum sit, quemadmodum videre est circa recens praegnantis uteri fabricam in Thesauri Anatomici Ruys chlani Tab. IV , Fig. I, nitidiusque conspici potest in hac, quae uterum refert foetus Onere paulo ante levatum, atque per longitudinem sectum, ut orbicularem crassitiem suam, pulposamque substantiam naturaliter patefaciat, & quam ad vivum
effictam in Tab. II, Fig. V, in praesens subjicio.
DE SINGULARI AB DOMI ΝIS HYDROPT
OBSERVATIO ILII Lusiniss. Marchionissa Octavia Patritia, sanguineo, hiliosoque
gaudens temperamento, excelsamque staturam, & amplitudinem huic respondentem sortita , quum Vidua jam, nullumque foetum enixa, quadragesimum sextum attingeret aetati S annum , nec menstruarum
unquam purgationum beneficio destituta fuisset, mitem licet, mo-