Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

lestum tamen satis dolorem supra inguen dextrum pati coepit. Hunc

levis tumor comitabatur , in quo Vero nulla durities, nullaque aderat inflammatio , quum partis assectae color a naturali nihil abluderet. Quae adhibitae cautiones fuere, compescendo exiguo dolori conduxerunt quidem , at nullus inde tumori fructus accessit; is enim ad Omnem hypogastricam regionem paulatim serpere visus est , altior licet eo loci semper, unde ille initium acceperat. Hoc autem justissimam suspicioni ansam praebuit, uteri Vitio alicui acceptum hunc morbum ferendum esse , quum de aliis Visceribus ob florentissimum faciei colorem nullus ambigendi locus daretur. At frustra etiam mali hujus causa quaesita in Utero est, quem naturaliter sese habentem a

morte tandem cognoVim US.

In universo porro Abdominis ambitU tumor aequaliter augebatur, nullumque nobilis mulier inde sustinebat incommodum ; nam &vescebatur sine fastidio, & in lecto quiescebat placide, iterque habebat

sine anhelatione sat longum , menstruaeque ipsius purgationes nullatenus inde perturbabantur. Quum Vero decem praeter propter elapsis mensibus tumor admodum e Xcrevisset, quumque molestus, & ad omnia medicamenta rebellis factus fuisset, ope fidelis historiae praetermissum non est, exterorum quoque illustrium Medicorum mentem , ac consilium exquirere; & licet ego meam in eadem historia de Hydrope sententiam aperuissem , Physici tamen omnes nil ideae morbi assundebant lucis, eorumque Opiniones a Veritate longe aberrabant; quod unice dictum volo, ut clarissime pateat, quam arduum esset, de infirmitatis hujus natui a sententiam ferre, in qua praecipua deerant symptomata , quae Hydropem comitari consueVerunt ; nec enim sitis , nec linguae ariditas, nec faciei , totiusque corporis macies usque adhuc observabantur, semperque urina cum copia, tum conditione sanorum similis fluxerat; nullaque ex Abdominis percussione in oppositam plagam liquoris reverberatio, ut fieri aquoso ita Hydrope

solet, persentiebatur. Attamen, Ut Verum fatear, quemdam ego fluctuationis obscurum motum semper contrectando adnotabam. Omnia igitur a praestantissimis in arte medica Viris eXcogitata praesidia, inter quae balneum, validumque aquae in Abdomen stillicidium, non modo in cassum cessere, sed tumor etiam in dies magis adauctus est, seseque tandem in conspectum dederunt, quze morbum consequi necessario debent incommoda, atque prEesertim respirationis A a 2

212쪽

angustia, quae tanta erat, Ut aegrota mulier non modo in lecto cubare, verum etiam sedere sine molestia summa non posset. His ita se habentibus, Paracentesim, tamquam unicum eo in casu remedium , proponere non dubitavi, ex Abdominis cavo non parvam stagnantis humoris copiam me educturum esse pro certo putans; quumque non tantum nobilis Mulier, sed etiam Physici omnes meam comprobassent sententiam , operationem institui , illiusque auxilio

duae & triginta librae prodierunt humoris, qui dotibus suis mirabile visu i ) lymphae dissimillimus erat.

Liquor igitur, quem ex imo Ventre deprompsi, oleaginosae prorsus indolis fuit, atque amurcam potissimum referebat, ideoque ex tubo

in subjectam pelvim sine ullo strepitu dilabi conspiciebatur. AEgra

autem , etsi praegrandem humoris effusionem passa esset, adeo nullis conflictabatur incommodis, ut sese in pristinum jam restitutam putaret; ssique exitus Agrotae Votis non favit, non efferae solum hujus affectus indoli, verum etiam inordinato cum Vitae , tum curationis generi

tribuendum Videtur.

Quinque deinceps elapsis mensibus, ad secundam Abdominis

incisionem ventum est, humorisque librae tres & viginti, ejusdem prorsus, ac praecedens fuerat, naturae, beneficio illius effuxerunt. Tunc vero marcescere coepit mulier, quod unicum symploma huic Hydropi sese gradatim adjunxit, tandemque manifestissima continentium partium subsecuta corruptio est ; nam intra quindecim menses repetere noVem Vicibus Operationem oportuit, ac postremistem noribus satius duxi in aperto foramine tubum relinquere , ne secundo tertiove die Venter mihi pertundendus iterum esset. Vehρ- mens idcirco febris , tensioque dolorosa Abdominis insurrexerunt, atque ex tubo prodeuntes materiae horrendum halitum emittebant. Hinc nobilis mulier, diebus novem elapsis miserrimae hujusce vitae, supremum diem tandem eXplevit. Quoniam Vero ea testamento cavit, ne illius cadaver post obitum

dissecaretur , libertatem ademit mihi admirabilis hujusce Hydropis

genuinam sedem investigandi. Rationi tamen consentaneum videtur, cellularis membranae, quae tam extra, quam intra peritoneum Abdominis ima tenet, resolutam pinguedinem morbum hunc effecisse; hic enim , veluti innuimus, incoepit paulo supra inguen dextrum, neque aut veram Ostendit unquam stagnantis lymphae naturam, aut

213쪽

iis stipatus symptomatibus fuit, quae in alio quolibet Hydrope deprehenduntur.

OBSERVATIO III, FAMULus quidam Eminentissimi Card. Silvii Valenti Gonetagae

quadragesimum agens aetatis annum, mediocri corporis altitudine , & pingui, sanguineoque temperamento donatus, quum tumore reis

gionem hepatis obsidente correptus esset, ad me consilium petiturus accessit. Ego igitur assectum viscus perlustrans, hoc usque ad umbilicum, albamque lineam exporrectum , tensum , resistens, & circumscriptum inveni. Illius tamen color naturaliter se habebat, nec AEger dolore, aut alio incommodo excruciabatur , si unum excepisses, obscurum scilicet fluctuationis sensum, quem in tumoris centro detegere facillimum erat.

Quoniam vero laesae partis inspectio non satis claram hujusce affectus ideam mihi exhibuerat, quo morbi naturam dilucidius cognoscerem, satius equidem duxi cogitationibus indulgere, quam illum temere validioribus praesidiis aggredi. De nonnullis igitur obser- Vandis cautionibus AEgrotum tantum admonui , quibus ille incassum per plures menses adhibitis, quum magis , magisque augeri morbum conspiceret, sese aliis Chirurgis curandum tradidit; neque illum mihi observare amplius contigit, nisi post novem exactos menses; tunc autem deprehendi circa hepar tumorem ad quatuor praeter propter transversorum digitorum ab umbilico distantiam protensum , inflammatum , ovalique figura praeditum, paulisper quidem dolentem, &a pressione digiti fluctuantem. Quum igitur is videretur mihi a valde debili coerceri cute, proindeque futurum esse, ut sua sponte cito dehisceret, cujuscunque ambiguitatis vitandae causa quemadmodum in chirurgicis hisce imi ventris assectibus haud raro accidere solet tumorem hunc sibi relinquendum putavi, in eoque ferrum adhibere

ausus non fui.

Et sane , vix paucis elapsis diebus, quum tussi valida AEgrotans

corriperetur, praefati tumoris disruptio 1ecuta est. Indoles autem prodeuntis materiae I grotantem ipsum perterruit, tussisque adeo

214쪽

increvit, ut quamVis inter lectum , atque parietem plusquam trium palmorum spatium interesset, universa tamen materies in ipsum parietem valido impetu pelleretur. Haec vero in humum inde dilapsa perbelle ostendebat , referebatque OVulorum congeriem , quorum plusquam tercenta ex aperto loco erupisse testatus est idem Patiens, qui ex his nonnulla collegit , atque in patella, ut meis subjiceret oculis, asservavit. Eadem ego ad Vivum effingi Tab. II, Fig. Vt, curavi a. a. a. &c., utpote Hydati des iis omnibus, quas descriptas, delineatasque invenerim , longe majores, ne quidem celeberrimi Morandi iis exceptis, quae Scientiarum Academiae monumentis anni

Praetereundum sicco pede non est, omnes Hydatides hasce exivisse integras per ita angustum foramen , Ut calamum vix scriptorium admitteret, nec eas in parietem , terramque impingentes diffractas unquam fuisse. Mihi autem specillum meum duplum perforaminis semitam immittenti luculenter innotuit, Vacuum tumoris spatium ad concavam tendere jecoris superficiem; at mihi nunquam hujusce cavi finem detegere datum est. Adstringentes tamen experiri injectiones coepi , quumque eas regredi per foramen Viderem, in earundem usu aliquandiu perduraVi, factumque inde est, ut vacui universsi digestio prospere accideret , etsi vacuum hocce perfecte occludere non potuerim, fistulosusque propterea sinus relictus sit, a quo perexigua quantitas lymphae effluebat, sine ullo tamen AEgrotantis incommodo, qui brevi ad suum pristinum ministerium redivit. Sed tandem, sex aliis elapsis annis, hoc etiam sinu prorsus occluso, integrae, qUa nunc quoque gaudet, sanitati redditus es f.

Inter initia anatomicae exercitationis meae , quum ejusmodi tumorum notitiam nondum haberem, evisceranti mihi cadaver quoddam,

in cava jecoris sede illi adhaerescens fortuito se tumor obtulit, malum punicum magnitudine adaequans, tactui durissimus, rotundaque figura praeditus, quem ego a cohaestione sejunxi, manibusque arreptum disesecui. Sed re prorsus nova perculsus fui, dum, tumore discisso, in subjectam anatomicam Tabulam plurimas vidi Hydati des labi, quae primo intuitu mihi videbantur ii globuli plumbea, quibus ignea Onerari ballista solet. Hac autem data occasione , examini subjeci ipsam

tumoris cysiim , quumque eam invenerim tenacitate, , crassiti eqUe

solearum coxium referente donatam, statim intellexi, cur tumor

215쪽

ille ad putrefactionem pervenire non potuisset. Eapropter in AEgro, de quo nunc agimus, fistulosum sinum relictum iri arbitrabar, multoque magis, quod ex aperto loco nihil membranosum prodierat. Sed a veritate longe recessi ; pars enim, Veluti superius admonui, perfecte, ac feliciter cicatrice tandem obducta est adeo firma , ut famulus hic ad hanc usque diem secunda corporis valetudine per

fruatur.

oes sine sensu quodam voluptatis dissertationem celeberrimi Hevinii

perlegens in Tom. I. Parisiensium Commentariorum cap. 32, ara. 2,

de corporibus extraneis in insophago fortuito retentis , cognovi tantum hunc virum eadem prorsus sentire, ac sentit Verdukius in sua chirurgica Pathologia, qui incidendum putat insophagum, quoties illapsa corpora neque eX trahi, neque deprimi Valent, summumque impendet periculum, ne AEgroto anima intercludatur. Hic vero, quum de istiusmodi operatione generatim , atque Universe potius, quam singillatim loquatur, Academiae genio, de Chirurgicae facultatis incremento mirum in modum sollicito , me obsecundaturum putavi, si in ea investiganda , illustrandaque aliquid laboris, ac temporis impendissem. Hae interim animadversiones, disquisitionesque, quas hac in dissertatione tanquam in nucleo collectas exhibeo , utcunque eae demum fuerint, in id unice collimant, ut locum prae cise statuant, in quo peragi debeat incisio , quam non male insopha-gotomiam nuncupaVeris : Ad hujusmodi vero operationem recte, ut par est, intelligendam primum oportet , Ut Vera forma, ac Vera Esophagi positura clare, distincteque explicetur. Veritati valde consentaneum Videtur , quemadmodum primus omnium patefecit Eustachius Tab. Anat. 41 , Fig. 8 & ii , insophagum ad laevam ut plurimum propendere, Lantiusque, qui Vesalium objurgat , quod illum collocet post Arteriam tracheam , ad Eustachianam Tabulam confugere & ipse cogitur , ut veram illius positionem demonstret. Ita porro celeberrimus Winsto ius ut videre est in Commentariis Academiae Regiae Scientiarum anni ITIs , pag.

3is demonstravit , insophagum suam habere sedem prope laevas

extremitates cartilaginum asperae Arteriae. Hallerus autem in suis

216쪽

animadversionibus ad Boerrhavii Institutiones Gottingae editis, vol. 1, pag. a 38 sic loquitur : si sphagus oritur ex contracto Laonge , ad annularem cartilaginem defendat ad latussinistrum aspera Arteriae ad dextrum Morg. Adv. Anat. r, Tab. a , sed is situs mihi nunquam et ibus est . ΜΟrgagnus tamen Anatomicorum Princeps fatetur, se in ea figura adornanda nati Vam insophagi positionem nequaquam exhibuisse ; inquit enim Epist. Ii , num. 48 , - eadem , qua caeteri Anatomici, in pluribus simul depositis partibus una opera indicandis, libertate usus, insophagum, quem nonnulli, necessario ostendendi, musculi a sinistris obduxissent, ita in dextram partem protraxi, ut linguam, ne eosdem musculos plus aequo, aliaque operiret, ab naturali situ in sinistrum latus deflexi M. Ego pro tui ex innumeris, quae dissecui, cadaveribus, perpetuo ad laevam asperae Arteriae partem propendere insophagum deprehendi; id autem primum animadvertere mihi contigit in cadavere, quod incidendum fuerat gratia tumoris, qui ad asperae Arteriae lateralem, laevamque partem eXcreverat, quique non respondendi, sed deglutiendi libertatem praepediebat aegroto. Ibi enim dignoscere satis commode valui, tumoris basin insophago ad amussim incubuisse. Ex ea sane, medio adaperto foramine, pus procidebat intra Ventriculum, ubi sat magnam ejusdem copiam offendi. Νecessarium equidem duxi, anatomicam hanc disquisitionem suscipere , quod ea , quam eXpositurus sum , operatio essentialiter in insophagi ad laevam constanti situ fundetur, quemadmodum in Tabula unica Fig. I. videre est, ubi recurrens quoque Nervus conspicitur , qui amoveri hamulo poterit, quotiescunque liberam insophagi sectionem impediat. Incipiam ab historia A grotantis, quem caeteris omnibus Artis praesidiis juvare studui, una tantummodo semone eXcepta , a qua ipse maxime abhorruit, & cui omnino sese subjicere recusavit. Vir hic quadragesimum agens aetatis annum, castaneam nucem in aera sursum projecit, dumque per jocum eam descendentem hiante Ore conaretur excipere , ipsa fortuito ad gulam delata cistophago

inhaesit. Is illico se deglutire minime posse conquestus fuit ; quo factum est , ut paucis elapsis horis, ad sancti Spiritus Νos comium,

ubi ego primarius Chirurgus sum , mitteretur. interrogato IZgrotante , res, quae ab eo narrabatur, in dubium primo vocata est,

tum quod is ebrius esset, tum quod sine ulla difficultate spiritum

duceret ν

217쪽

duceret , tum etiam quod libere loqueretur, atque iam insuper vomuisset, tum denique , quod nullus extrinsecus in collo tumor conspiceretur. Sed quoniam, praeter sublatam deglutionem , non laevem AEger persentiebat dolorem, quotiescunque illi Larynx in latere praesertim sinistro comprimebatur , castaneam nucem in cis Ophagum revera illapsam fuisse , ibidemque adhuc haerere non sine fundamento putari coeptum. Omnia, quae usus in hujusmodi casibus patefecerat, artis praesidia adhibita sunt; magna tamen se nobis dissicultas objecit in adhibenda cerea candela, aliisque similibus instrumentis, quod inferior maxilla ita convulsione detinebatur , ut ad oris ultimam sedem ne digitus quidem posset immitti. Faciem aegrotans maxime inflammatam habebat, lingua erat in eo mediocriter madefacta, pulsusque frequens. Is vero de interno ingenti calore conquerebatur, nonnullasque delirii notas praebebat. Et quoniam nil poterat deglutire, nutrientes plures clysteres, ad vitam illius custodiendam, injecti sunt. Νihil ille avidius, quam aquam frigidam , eandemque pariter glacie domitam expetebat. Sexto morbi die , etsi pluries venae sectionem perpessus fuerat , sanguinis tamen e naribus ejusmodi fluXu correptus est, ut faciei rubor prorsus exinde evanuerit. Die Vero octava

spirandi quoque difficultas accessit, febrisque cum magna pulsus dehilitate sat valida perduravit. AEgrotans tussi conflictabatur perpetua, illiusque sputa viscida, ac veluti purulenta conlpiciebantur. Decimo die adeo fractae erant ejusdem Vires, ut is morti proximus quOVis momento existimaretur. Plura tamen deglutivit tunc temporis vini cochlearia, jurisque cum ovi dissoluto vitello nonihil ingurgitavit.

Hoc quoque die, proximoque, dum is deglutiebat, ab iis, qui aderant , insolitum quoddam murmur eXaudiebatur. Et assumptum quidem alimentum ad reficiendas, recreandasque I grotantis vires contulisse aliquantulum visum est. At decimo quinto , & decimo sexto die, noVo ex naribus, copiosoque manante sanguine, in maximam iterum virium imbecillitatem A grotus recidit. Die vero decimo nono pulsus ita parvi fuerunt, ut vix persentiri possent, spirandi dissicultas praeter modum increvit, atque sub vesperam AZgrotans tandem decessit. Cadaveris ego disiectionem aggressus sum coram D. Beggio Aulae mox Hispanae Medico. Arteria aspera, & LarynX secundum naturam se extrinsecus habere deprehensa sunt. Glandula thyroidea, Quam

218쪽

plerumque solet, amplior apparuit. Sub ipso Larynge, in sΛperiori

videlicet, posteriorique asperae Arteriae sede, in conspectum se dedit tumor, qui Vix a me contrectatus illico disruptus est. Integram in ipso reperii castaneam nucem , cujus planae superficiei convexa Opposita superficies anticam partem insophagi respiciebat, apex vero in sinistrum inserebatur parietem hujusce ductus, qui membranosae asperae Arteriae parti tam firmiter adhaerebat, ut inde sine laceratione

avelli non posset. Sublatis omnibus hisce partibus , in posterioricis phagi sede sectionem longitudinalem institui. Tam supra vero,

quam infra castaneam nucem insophagus adeo constrictus erat, ut parum abfuerit, quin interiores hujus parietes sese mutuo contigerint ; quod tamen in superiori, dexteraque parte aliquanto minus factum fuisse observavi. Extraneum igitur corpus inclusum detinebatur veluti quodam marsupio, quod sinistrorsum extra tracheam sese spectandum praebebat; insophagi portio, quae membranosae asperae Arteriae parti adhaerebat , jam in spha celum conversa , foramine donabatur, lentis magnitudinem obtinente , cujus beneficio conspicua inter insophagum , asperamque Arteriam intercedebat

communicatio. Haec asperae Arteriae pars membranosa a primis quinque cartilageneis annulis avulsa erat. cis Ophagi interiores membranae eo loci, ubi castanea continebatur, corruptae erant, ac putrefactae,

exteriores autem tenuissimae erant, iSque earum tractus, a quo coercebatur castanea, statim subter laevum cartilaginis Cri coidis latus degebat, atque ita quidem , ut una ex eminentiis Cricoidis remoraretur castaneam , eique esset impedimento , quo minus ipsa sursum ascendere posset, Vid. Eustach. An. Fig. a, liti. dd. x Hic sane casus ille est, in quo absolute manus operatio indicatur. Jam optime Verduli ius dixerat, eam nos experiri posse. Fatetur quidem, operationem hanc difficilem esse, verum subjungit, melius esse eam suscipere, quam molestiam perferre momentis sub ipsis oculis nostris

Agroti. Illi profecto ego quoque prorsus suscribo ; anatomica enim structura partis, in qua insophagotomia fieri debet, eamdem institui

posse abunde renunciat. Satis notum est, partes illas, quae a media, exteriorique colli sede usque ad sternum ipsum insophagum tegunt, esse cutim , adipem, membranas, bronchiales musculos, glandulam thyroideam, Arterias, quae ad hanc glandulam tendunt , venas , quae inde. sanguinem revehunt, Arteriam asperam, recurrentes nervos, &c. Hoc posito,

219쪽

sat mihi fuerit exponere, qua majori fieri brevitate poterit, quo modo mihi operatio haec suscipienda esse videatur. Egrotante in sella collocato, illiusque capite, quantum e re visum fuerit, retrorsum verso, ac ministri alicujus ope ita valide in eo situ

detento, ut se neque ad dextram, neque ad sinistram vertere ullatenus possit, Chirurgus e regione AEgrotantis hujusce positus, postquam manus sinistrae digitis dextri lateris cutim Optime apprehenderit, idque ipsum per adjutorem alium Chirurgum in sii nistro quoque latere esse cerit, colli tegumenta scalpello recto per longitudinem ab asperae

Arteriae superiori parte utque ad partem sterni superiorem praecidet. Amovebit deinde cellularem textum, pinguedinem , membranas,& alia, quae inter Sterno thyro ideos musculos cernet; cavebit tamen, ne scalpellum , quo ad partes has eximendas utitur, nisi inter sinistros Sternothyroideos, & Sternocrico id eos musculos, asperaeque Arteriae corpus ejusdem lateris adigat. Ex binis vero retusis Hamulis duos ramos habentibus, sicut illos delineatos conspicitis Tab. unica Fig. IV , unum ad dextram, ad laevam alterum collocabit , atque ea ratione vulneris labia a se mutuo diducet. Asperae autem Arteriae cellulari tela vel digito, vel etiam nonnunquam cultelli Ope remota,

sese ipsi in conspectum dabit insophagus, in quo recta novacula longitudinalem essiciet inferiori in sede sectionem, quam sursum versus incurvis , retusisque forficibus dilatabit. Sique in hoc praestando dissicultatem invenerit, ad transitum forficum faciliorem reddendum crenato Utetur specillo. Hinc parvas, easque curvas Volsellas iis prorsus similes, quae ad extrahendum polypum adhibentur, quasque delineatas exhibet Tab. unica Fig. III, in insophagum ad eximendum extraneum corpus immittet. insophago vero, ubi indicatum est, adaperto , poterit auxilio ejusmodi Volsellarum extraneum educi corpus , sive illud supra , sive intra aperturam fuerit insophagi. Haec autem apertio utilis quoque erit, si illapsum corpus ita se introrsum adegerit, ut inde volsellis attrahi nequaquam possit; quoniam Vel cerea candela, vel alio simili instrumento propelli tunc intra stomachum haud dissiculter valebit. Ad haec volsellae istae aptissimae quoque mihi videntur esse ad peregrina corpora , quotiescunque pharyngi inhaeserint, e X Ore ipso extrahenda.

Operatione absoluta, vulneris curatio , si modum spectare lubet, quo illius sit perficiendus coalitus, res est profecto magni momenti ,

220쪽

& quae maximam attentionem meretur. Ea mihi sane prospere cessit in omnibus Animantibus, quibus ad experimenta hujusmodi instituenda usus fui; sique ulli bi Chirurgia comparata , hic certe locum habere debet, ubi eadem propemodum esse partium structura videri possit. Ex tertio, quod mox allaturus sum, experimento elucescet, optime ad cicatricem perduci insophagum posse , absque eo quod vicinis ille partibus adhaerescat. Ostendere quoque possem, cistophago cicatricem facilius, quam intestinis obduci propter muscularem membranam , quae longe in cistophago validior, & crassior est. Quum autem firmum, ratumque sit, cicatricem intestinorum fieri ut plurimum non solere, nisi ope adhaesionis, quam cum vicinis partibus assequuntur; hoc ipsum de insophago pariter credi posset, quod sane hac in re quodammodo absurdum foret; experimenta enim a me hactenus instituta , ad evincendum contrarium satis, ni fallor, idonea sunt. Debent autem hic loci ea insuper, quae sequuntur , animadverti. I. Abscissis integumentis, partibusque a se invicem expeditis , si forte , quae a thyroidis glandulae inferiori sede sanguinem revehit, eumque ad sinistram subclaviam adducit, vena praecisa fuerit, Veluti in uno ex eXperimentis meis accidisse memini, tunc sanguinis fluxus poterit obturamento sisti, ex dissolutis filis confecto, compressoque a digitis auxiliantis Chirurgi tam diu, donec operatio absolvatur. Postea enim, dum nova partium conjunctio fit, quemadmodum ego usu in

brutis animantibus comperi, aut Vena sua sponte compressa remanet, aut erit vinculo constringenda.

ΙΙ. Diductis vulneris labiis recurrens nobis se conspiciendum exhibet nervus, qui modo asperae Arteriae propinquior, modo vero ab ea remotior deprehenditur. Si qua igitur, tam cellularem textum auferendo, quam incidendo insophagum, illius laesio timeatur, amoveri is eodem hamulo poterit, quo ad attrahendum labium sinistrum vulneris utimur. Dextro pariter hamulo, ut insophagus detegatur, asperam ipsam Arteriam , si eam operationi quicquam officere posse consentaneum rationi sit, dextrorsum adducere diligenter licebit, absque eo quod metuendum sit nobis, ne validum exinde respirationi impedimentum accedat.

III. insophagum, quanto magis fieri poterit, prope asperam Arteriam esse aperiendum patet, idque potissimum faciendum esse in illius stiperiori parte, per quam nonnullae a subclavia ad thyroideam flandulam distributae arteriota propagines aliquando feruntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION