장음표시 사용
221쪽
1V. Si e re visum fuerit, thyroidea glandula a sinistra, lateralique asperae Arteriae sede extricanda erit, quoties extraneum insophago impactum corpus sat amplam postulat incisionem, atque id praesertim faciendum, quum ejusmodi glandula quam maxime inflata erit; ea enim impedimento in hoc casu foret, quo minus cistophagus
V. insophagum vero jam satis apertum esse innotescere poterit, quum ejus praecisa interior fuerit membrana, quae nobis subalbo sese colore manifestabit. VI. Operatio haec, quoties illa conducere visa fuerit, promptis. sime peragenda est, ut nimirum funestos inflammationis insophagi, brevique adventuros praecavere effectus possimus. VII. Finita operatione, partium coalitus iis auxiliis juvandus, quibus ego in primo experimento usus fui. Quoad vitae regimen , praeter omnia generalia remedia , quae in similibus casibus requiruntur, & praeter id omne , quod bona praxis nobis indicare valet, non abs re fore existimo, ut AEger, quoad ejus fieri poterit, intervallo trium, quatuorve ab operatione dierum , Hentidem nonnisi juscula assumat, quo ipsi liceat ea declinare symptomata, quae uni ex canibus, in quo secundum eXperimentum feci, acciderunt. Atque insuper si vel tantillum timeatur, ne qua ab jusculo noxa vulneri insophagi accedat, neminem fugit, ad Agrotantem , qui in hujusmodi casibus non multum suarum virium amisit, spatio tam brevi temporis sustinendum , nutrientes clysteres posse sufficere.
Verum ad experimenta VeniamUS.
Postridie kalendas Februarias anni 1 , quum ego Parisiis essem, coram pluribus artis peritis insophagotomiam celebravi in cane mediocri magnitudine praedito. Vulneris insophago inflicti longitudotes qui pollicem praeter propter aequabat. Operatione absoluta, utrique vulneris labio comprimentia admovi per gradus lintea , aqua
madida Vulneraria, cum qua communis tepenti, aquae tantumdem
commistum esset, unientemque supra ea ligaturam effeci. Canis quotidie deglutire lac cogebatur, ac quinto die pulmentum edere incepit. Sexto autem , fasciis ablatis, cicatricem inchoare vulnus jam visum est. Quum vero perfectae restitutus valetudini canis e manibus meis effugisset, certo mihi innotescere per dissectionem non potuit, quo
modo obducta in cisophago cicatrix esset; de novo igitur instituendo
rursus experimento consilium coepi. '
222쪽
Igitur vii Idus Martias eamdem in alio cane operationem institui. Vulneris labia ad contactum adduxi , & in cute duo feci sutura puncta, eodem quoque apparatu usus, quem in priori experimento adhibueram. Postridie lac cani vi deglutiendum exhibui. Die vero quarto pulmentum edere incepit. Sub Vesperam apparatum removi, beneque ductam reperi cicatricem, sia nonnihil excipias suppurationis, quae iis in locis conspiciebatur, in quibus ego suturae punita praecideram. Quamdam quoque ibi offendi speciem tumoris ad ovi columbini magnitudinem accedentis, quem licet premerem, nihil inde tamen effluxit. Cane autem, septem elapsis diebus, perfecte extrinsecus restituto, Opportunum existimavi per dissectionem partis certo detegere, quomodo in phago obducta cicatrix esset, & quaenam foret hujusce tumoris causa. Ex dissectione igitur mihi innotuit, vulneris insophagi cicatricem ope adhaesionis cum partibus vicinis factam fuisse, non secus ac in intestinis plerumque accidere consuevit, in cujus medio sacculus erat, in quo liquorem inveni. Hoc autem incommodum ideo suspicatus sum evenisse , quod citius quam par esset, Sc profecto vi quadam deglutire canem coegissemus. Quapropter XVII kalendas Majas anni 1747 rursus in duobus canibus , eadem inter se magnitudine gaudentibus, hanc operationem suscepi. Ad mutuum contactum insophagi labia , deinde caeteras omnes partes, quae abscissae fuerant, adduxi, labiisque vulneris lintea gradatim comprimentia, unientesque fascias admovi. Νullum hi canes nutrimentum assumere coacti sunt, nihilominus postridie pulmentum, quod illis fuerat objectum , sponte sua comederunt. Unum ex duobus hisce canibus quemadmodum praecedentem aperui , Ut cicatricem Usophagi, quem oblique secueram, considerarem. Is probe conglutinatus repertus est , absque eo quod ad Vicinas partes adhaesionem ullam haberet, sicuti videre est Tab. unica Fig. a. In Parisiensi tandem Charitatis Νos comio coram Domino Fagetio, qui tunc temporis primarius in illo Chirurgus erat, hanc eamdem operationem in cadavere aggressus sum , quod non solum oedemate laborabat, sed etiam gaudebat thyroidea glandula ita quoquoVersum extumefacta, ut plane cistophagum tegeret. His vero nihil obstantibus impedimentis, quae sola videntur esse, a quibus haec praepediri, inhiberique operatio possit, aperte agnovit Dominus Fagetius, facilem
esse, nulloque fultam periculo insophagi dissectionem.
223쪽
225쪽
EcgxTISSIMI scriptores omnes , qui chirurgicas operationes litteris prodidere , id sibi neyotii dari putarunt, ut ostenderent etiam quomodo Aneur matibus , chirurgica sperationi Opportunis, manus curatio admovenda foret. Verumtamen multi quampis hac in renaviter, solerteque se gesserint, perpauci tamen fuere qui hisoricas
operationis hujus observationes conscripserint. Hinc experientia nondum satis edocti sumus , an tuto nobis liceat ad hanc aggredi Oper tionem, ususque nondum methodum ullam , tanquam Omnium optimam commendaνit; id quod sane dolendum es; his enim in rebus , lumen ab experientia mutuari psisse, Valde expediret. Quidnam vero in causa fuerit, quamobrem ejusm di observationes fere omnino desiderentur, neque os noxi , neque mea nosse refert, Illa certe tam paucor sunt , ut, quantum quidem ego scis , ad duas solummodo redigantur. Altera Purmanni es, quam manu exaratam ,
O a clarissimo Heisero ex germanico sermone in latinum versam , ori que praeclarissimo Luncisio maffam , in celeberrima bibliotheca sancti Spiritus reperi, altera es D. Mawill, quam legi An secundo Molumine Obserνationum Societatis Edimburgenses , gallice redditarum editarumque Parisis anno a M
226쪽
Quum igitur tam altum sit aer hujusmodi observation bus apud seriptores silentium , quumque operationis diFcultate , necessitateque premi nonnunquam posimus, non abs re futurum esse O aqui bonique eonsultum fore putavi , si aeuabus ante dissis obserrationibus tertiam
alungerem. Quoniam vero omnes cum publicae , regiinque , tum privata Academiae , gravissimique scriptores omnes uno Ore fatentur, maximum ex obsereationibus in lucem editis Litteraria Reipublica accedere emolumentum , non renui O alteram illi annectere observationem , qua pariter tumor describitur aneur maticus, in medio femoris ortus,
rarus is quidem , Ae sedem species , quam occupaVit, sise causam , - a qua natus es , He θmplomata , quibus sipatus fuit , fixe citus mam mortem , quam intulit AEgrotanti , ut inferius clare patebit.
227쪽
CUBITI FLEXURAE AN EURYSMATIBUS
IVVENis quidam , Didacus Pagani nomine, illustrissimo D. Marchioni Angelo Gabrielli olim a pedibus, annum jam agens primum supra vigesimum , scorbutico praeditus temperamento , Velitras , mense Novembri anni I 4 , quoniam nullius famulitio tunc temporis adstringebatur, a matre missus est, ut Olera quaedam pretio distraheret. Ibi autem quum febre correptus esset, sanguis illi a Tonsore, jussu Medici, ex brachio sinistro detractus est; & febris quidem post sanguinis missionem ita deferbuit, ut ipse Albanum, ubi natus erat, sese recipere non dubitaverit. Hic vero Medicum advocans , illi inter caetera incommoda nuntiavit, etiam, sed velut nullius momenti rem , se in brachio sinistro, eo loci, unde sanguis detractus fuerat, pulsationem quandam percipere , parvumque deprehendisse tumorem, avellanam magnitudine aequantem, nullo tamen dolore molestum , naturalemque partis colorem prae se ferentem. Medicus autem morbi naturam , roburque satim dignoscens, auctor illi fuit, ut nulla interposita mora, Romam concederet, quo videlicet facilius curari posset, atque itidem in eadem sententia Chirurgus fuit. AEgrotans igitur, intelligens , se Aneurysmate detineri, simul ac Romam delatus est, veterem adivit dominum , qui famuli infortunio Cc Z
228쪽
perculsus, ejusque misertus, praecepit, ut ad me adduceretur , quo illum, si fieri posset, in integrum restituerem. Ipse vero eum corpore pessime constituto deprehendi, perpetuaque febre vexatum. In sinistro brachio Validam, Oculisque patentem pulsationem animadverti , tumoremque ad nucis molem jam accedentem. Quoniam autem maxime in Votis habebam , non solum morbo levare Iuvenem hunc , quem optime noVeram , qUemque Venerea lue divexatum pluries ad salutem reduXeram , Verum etiam ejus
obtemperpre domino, quem magno semper obsequio sum prosecutus, ad Nos comium sancti Spiritus eundem adduci jussi, ut febre primum immunis evaderet, Viresque reficeret, deinde chirurgicae sese operationi subjiceret. Postremis igitur Νovembris diebus iii illud Νo comium ingressus est ; ubi postquam a febre evasit, curavi, Ut pleniore , Optimoquo
cibo recrearetur, Utque tam intra, qUam eXtra dios comitam identidem ambularet, quo major ei Virium fieret accessio. Et quoniam sub Januarii finem, quantum ejus temperamentum patiebatur, optime restitutus visus est, Februarii kalendis operationem exordiri decrevi. Interea temporis tumor ad Ovi gallinacei magnitudinem jam perve
Κ ALENDis igitur Februarii, hora fere decima quarta , sequentem in modum opus aggressus sum. Primum curaVi, Ut cubiculum , ubi agere decreveram , quoniam frigidum nimis erat, artificiose tepesceret , deinde in sella aegrotantem collocavi, constructa more majorum , hoc est brachiis instructa , nec inflexis, nec sinuosis, este-cique , ut lucis radii, in cubiculum ingredientes, ad posteriorem sellae partem alliderent, quo aegrotantis positus majorem mihi luminis copiam faceret. Erat autem ille tibialibus, & calceamentis indutus, Vesteque tectus cubiculari. AEgrotantis sic collocati brachium extendi super planum sellae brachium, & ex tribus ministris alteri imperavi, ut humeri caput, alteri, Ut cubitum, atque manum, tertio denique, ut caput, &truncum sustentaret, atque fulciret. Tum fasciola sanguini mittendo dicata brachium molliter circumligavi, ita tamen , ut nodus e regione
arteriae, at in sede illi opposita, necteretur.
229쪽
Tam sub hoc nodo, quam in eo situ , qua incedit arteria, crassae chartae frustulum fasciolae supposui, quorum alterum, in loco arteriae positum , essiceret, ut dum fasciola constringeretur , arteria aequaliter compressa foret, alterum vero sub nodo locatum , impedimento esset, quo minus integumenta in plicas, I UgaSque contraherentur,
Inter nodum , & frustulum nodo suppositum , interjectum fuit
parvum lignum , quod dum in gyrum ageretur, torcularis in modum, ita fasciolam constringeret, Ut illa sanguini transitum penitus intercludere posset, idque sane praestitura foret omnino, si lignum hoc unam revolutionem, ejusque dimidium absolvisset. Illud autem custodiendum tradidi ex ministris peritiori, quo videlicet pro re nata brachium modo adstringere, modo relaxare rite Valeret. Flexo deinde paululum aegrotantis brachio , apprehensisque, cum mea, tum ministri manu integumentis, illa idoneo cultro obliquesecui, versus interiorem cubiti tuberculum , a cubito , hoc est ab inferiori sede, sectionem auspicatus. Di duitis autem integumentis, tumorem offendi , non eum quidem liberum, sed membranis, & mulculis implicatum. Bicipitis tendinosam expansionem resecandam fore credideram , Verum paucas dumtaxat illius fibras inveni, admodum raras, quaeque ab una tumoris parte ad alteram protende
Ad tumorem igitur penitus liberandum satis esse duxi di Tndere fibras hasce, reliquasque membranas , quae illum anterius versus bicipitis tendinem irritiebant. Quapropter eum ulterius mihi aditum cultro patefeci , qui idoneus esset recipiendo digito indici sinistrae manus, idque magnam mihi Opem attulit ad membranas scindendas, quas ubi digito scindere nequaquam poteram, id cultro praestabam.
Hac vero ratione cum supra tumorem, tum infra eum arteriam retexi, omni ope annitens, ne tenta fibra ulla reliqua esset, quo nempe hicipitis convulsio praepediretur. Hanc autem partium separationem etiam in posteriori tumoris sede eousque peregi, donec validum in nervum inciderim, qui arteriam contigue comitatur, & donec membranis omnibus , & musculis tumorem ita extricaverim , ut eum possem superius, atque inferius
230쪽
Tunc enim acum accepi aliquantum recurvam, hebetiorem, atque in cuspide perssi ratam , e qua tria fila pendebant satis Valida, ceraque obducta. Acum hanc sub jam segregatam arteriam introduxi, transse vectisque filis omnibus, acum abstuli. Horum altero superius arteriam vincivi, altero inferius; atque ita aneurysmaticum corpus inter duo ligamina relictum est; tertium vero filum ibi reliqui, ut illo uti possem, si aliorum alterum , aut abrumperetur, aut non satis arteriam
Peractis hisce, tumorem secundum longitudinem cultro dissecui , in eoque polyposas materias ejusdem generis reperi, atque in caeteris Aneurysmatibus inveniuntur. ΕVacuato autem tumore , ministro, cui parvi ligni revolutionem demandaveram , imperaVi, ut fasciolam laxaret, quo certior fierem, nihil sanguinis per ligatam arteriam transire, & quanquam nihil inde extillaret, tertio tamen filo iterum arteriam supra tumorem firmavi, ut patiens longius abesset a funestissimo omnium symptomatum , quae illi obtingere possent, hoc est ab haemorrhagia. Postquam vero arteriam perfectissime occlusam esse cognovi, eidem ministro mandavi, Ut parvum lignum circumvolvendo, iterum fasciolam constringeret, quo Vulneri mederi liberius possem. Id autem in hunc modum sum eχsecutus. CaVum aneurysmaticae arteriae, totumque vulnus implevi sicca filorum congerie, deinde ad tegendum Vulnus, ejusque circumferentiam, nec non cubiti articulum , stuppa usus sum , albumine ovi,& spiritu vini madenti. Vulneri imposui pulvinulum quadratum, crassumque, & super hoc alterum minori crassitie, sed amplitudine majori praeditum , super hoc donique linteum quater prius complicatum , quod tenue , & oblongum pulvinulum referebat; id vero transverse circum articulum collocavi; transverse item linteum aliud Objeci, in ambobus extremis bifidum, atque ita longum, ut circa articulum sesquiambitum perageret; tum brachium deligavi, fascia usus Phlebotomiae apta, Verum longitudine praedita plus quam dupla.
Antequam vero vincturam hanc ad finem perducerem, crassam chartam accepi, tres digitos transversos latam , atque ita longam, Ut totum arteriae tractum tegeret, inter axillam , atque Operationis
locum interjectum , eique superimposui pulvinulum , pro crassae chartae figura latum , longumque, ac ope lintei, quod totum humerum amplecteretur, in modum Phlebotomiae vincturam sum prose-