장음표시 사용
231쪽
cutus; simipto denique alio longiori, magisque lato linteo, extremam vincturae manum imposui sub axilla, cujus cavum implevi pulvinulis,
qui Ope fasciarum variis modis nunc supra , nunc infra humeros volutarum, hic loci arteriam comprimerent, sic ut arteriosi sanguinis impetum remorarentur , antequam ad ligaturam pertingeret. Totum etiam cubitum, manumque fasciis deligavi, cubiti articulum adeo flexum relinquens, Ut obtusum angulum EX hiberet.
Egrotantem sic vinctum in lecto collocari jussi, relicta tamen fasciola, quam ad brachium stringendum adhibueram, brachioque
pulvinarium ope ita constituto , Ut planum , commodum, & quemadmodum retuli, aliquantum steXum maneret, fascias omnes tepenti vini spiritu madefeci , eas praesertim , quae ab articulo ad totum cubitum volutae ferebantur, mandaVique ministris , ut singulis horis balneum hoc tepentis spiritus vini iterarent, & tertia quaque hora jusculum praeberent aegroto, quod eum mediocriter enutriret; praescripta interim sanguinis missione , & alvi per clysterem ductione. Per id temporis vero de partis assectae dolore quodam conqueri coepit aeger , sed nullam inseactionem animi, & demissionem ostendit , sicut in ipsa operatione, ita & post: eam. Praeterea, quum ministri
in eo essent , ut de secanda Vena jussa capesserent, sanguinem ex assecto brachio extillare cognoverunt, sed inde nihil exterriti, torcular iterum, quemadmodum imperaVeram , constrinxerunt, eo
enim consilio ipse fasciolam reliqueram aliamque fasciam volutis fasciis superimposuerunt, quae brachium paulo vehementius deligaret , quibus peractis sanguis stillare desiit. Pos haec ex dextero brachio sanguis detractus est, atque emolliens clyster injectus. Dein remittente affectae partis dolore, fasciola iterum laxata est. Hora vero vigesima prima Agrotantem revisens, ejus pulsum deprehendi valde commotum , ipsumque Valde irrequietum; quapropter
decretum est , rebus nequaquam in melius cedentibus , sanguinem iterum sub vesperas detrahere. In vulnerati brachii manu idem atque in sana calor sese offerebat, nullus in ea tumor animadversus esto, digitorumque motus satis commode absolvebatur, quamvis Ager se nimis constrictum esse referret. Sequenti mane se noctem totam insomnem duxisse renunciavit, tam ob constrictionem nimiam, quam ob vehementem in arteriae
vinculo pulsationem; atque in pulsu quidem conturbatio adhuc major
232쪽
persentiebatur. Quoniam autem Vespere praecedenti sanguis nequaquam detractus fuerat, quia in melius Versus sibi AEger videbatur, protinus mistus est ex Salvatella, & alvus iterum clystere subducta; fasciam etiam , quae novissime admota erat, abstuli, caeterasque laxavi ; quibus peractis melius se habuit aeger omnino , praecipue vero assectae partis pulsatio valde remisit, nec brachio, manuique novi aliquid supervenit; ideoque praescriptam tum Victus, tum remediorum rationem non immutavi.
Postero die AEgrotantem aliquantulum debilem reperi, sed dolore fere vacuum , somnoque recreatum. Alvus autem liquida erat, is piusque , quam ex consuetudine , ferri coeperat; quod non levem mihi metum incussit; quoniam cum in omni morbo chirurgico, tum in tanti momenti operatione cita alvi dejectio mali semper ominis
esse debet. Quocirca non jam simplici jure, sed levi Panatella, &meridianis, & vespertinis horis Vires ejus reficere constitui , praemissis semper absorbentibus pulveribus , non Ut impetum Ventri&prohiberem, sed ut impedimento essem, quo minus malum ulterius abiret. Quoniam vero profluvium hoc ex operatione tam cito oriri posse non videbatur, dubitans, quin aeger erratum aliquod commisisset , & de hoc eundem diligenter interrogans, cognovi tamen ab eo, illum panis uncias octo, aliaque crustula, ut adstantium oculos subterfugeret, pene deVorasse , vinique cyathum bibisse. Quarto die eundem febri correptum inveni. Alvus quidem coacta magis erat, nec insomnem noctem AEger traduXerat, Verum magis dolore vulveris vexabatur. Quapropter fascias omnes, intacto vulnere , penitus laXandas duxi. Quinto autem , fasciis omnibus resolutis, Vulnereque detecto, pus modicum & laudabile exiit; vulneris labia nec inflammata, nec tumentia apparuerunt ; frustulum dumtaxat ligatae arteriae nigrum conspiciebatur : vulneri linamentum imposui, exilissimis filis conflatum, & digestivo unguento , atque hispanae, Ut Vocant, oleo illitum, super id linteolum disponens ex solo digestivo mollitum, atque ita amplum, Ut non modo vulnus, atque humerum , sed & universum articulum comprehenderet. Fasciis autem remissis brachium deligans , illud priore positu collocavi; a quibus patiens se omni prorsus dolore liberatum esse renunciavit, atque hactenus fomenta ex Vini spiritu
233쪽
spiritu admota sunt cubito, manuique, quae jugiter calida sine tumore
Sexto die AEgrotum febricitantem reperi; alvus adhuc fusa erat, neque AEger satis dormiverat : majorem puris, licet laudabilis, copiam , detecto Vulnere , offendi, ac proinde Vespertino etiam tempore vulneri mederi decrevi, in quo tamen mutatio nulla alia conspecta est. Vespere autem, etsi pus matutino puri proportione responderet, procedente nihilominus nocte, nova febris accessit, aeger irrequietus fuit, pectoris angustia vexari coepit, partisque assectae dolore, sic, ut sanguinis missionem postulaverit, quae tamen administrata nequaquam fuit. Septimo vero longe melius se habuit. Angustia pectoris magna ex parte originem ducebat a rheumatica destillatione , ex eo contracta, quod non bene opertum se in lecto Ager continuisset : id totum diem usque ad sequentem perduraVit. Octavo vulnus inveni ita pure madidum, ut ligata arteria cum omnibus filamentis a reliquis circumstantibus partibus jam secedere potuerit, Vulnusque concocti puris signa prae se tulerit. Cubitus quoad tumorem, caloremque se naturaliter habebat, sed pollicis, indicisque motus liber non erat, & expeditus. Profundus, parVusque pulsus in carpo persentiebatur, febris manebat, nec alvus adhuc bene conquieverat. Ipse Vero imperavi, ut imposterum quolibet mane jusculum sumeret Vulnerarium. Νono AEgrum reperi febre, atque angustia pectoris liberatum. Vulnus bene digestum erat, dum tamen mundaretur, magno AEgerassiciebatur dolore. Pulsus sanae partis validus admodum erat, alVUS-que ter tantum , nec omnino liquida, praegressa nocte dejiciebatur.
Postero die, hoc est ad initium decimi, AEgrum deprehendi somno
refectum; bis tantum ab alvo excrementa dessu Xerant, eaque potius compacta; ille itidem febre prorsus immunis erat : detecto autem vulnere, id etiam melius se habere repertum fuit ; pus enim, partisque color optima erant, mitiorque dolor. Quare eisdem sum usus medicamentis, eandemque Victus rationem imperavi. Undecimo melius adhuc diger se habuit, neque enim febricita-Verat , placideque dormiverat. Vulnus, tantummodo dum detergeretur, levem dolorem ciebat, quamvis optimam concoctionem, Opii 'mumque prae se ferret colorem.
234쪽
Duodecimo, quoniam fame tentabatur, permisi, ut cum mane. tum vespere ovum pulmento misceret. Omnia autem in optimo statu perseverabant, alvique profluVium jam ex toto desierat. Decimo tertio pus aliquanto crassius, colore subviridi, majorique quantitate profluxit. AEger tamen se nihil aliud peccasse affirmavit, nisi quod quatuor crustula comedisset una cum ovo, quod pulmento permixtum concesseram, quodque me inscio, sorbere consueverat r& quoniam sesquitertium jam diem Venter suppressiis erat, clysteremolliens praescriptus est, quem tamen, quum adventante vespere febris reverteretur, AEger recipere recusaVit. Decimo quarto febris perstabat adhuc , & quidem sat vehemens. Vulnus, licet primo aspectu optime se ostenderet, dolorosum tamen, dum mundaretur, rursus factum erat. Clyster absque mora injectus est, a quo octies Venter, compactaque semper, reddidit : & quamvis frustula , ovumque AEgrotanti denegaverim, febris tamen perseveravit, etsi non ita saevire videretur. Decimo quinto perstabat adhuc febris, sed mitior. Decimo sexto vix a ger febricitabat, vulnusque , quum abstergeretur, vix dolorem movebat, diaetam tamen idcirco non immutavi. Decimo septimo semel atque iterum alvus fluxit, turbatio quaedam perdurabat adhuc in pulsu, atque ex Vulnere pus, quamVis Optimum, attamen nimis copiosum , manabat. In hujus vero copiae causam inquirens, sinum quemdam sub integumentis deprehendi, qui per cubiti sexionem excurrebat. Hunc Vero, Comprimente re quadam auferri posse ratus, dilatationem nequaquam aggressus sum. Decimo octavo, etsi febricula perstabat adhuc, & bis pariter , eaque potius liquida AEger dejecerat, Vulnus nihilominus in melius cedebat, & compressione illa proficiente, pus minori copia mana
Decimo nono nil novi supervenit, nisi quod acres ac anum prope exurentes dejectiones fuerint; proindeque refrigorante clystere occursum est.
Vigesimo quater alvus reddita est , at sine ullo morsu; pulsus imbecillis, neque omnino integer fuit : minor autem puris, ejusque laudabilis copia ferebatur ex vulnere, quod item longe factum angustius erat,
235쪽
Vigesimo primo febris ex toto conquievit ; venter tamen non adhuc compressus erat, quinquies enim fluxerat, unde permolestus dolor ex dejectionibus in ano remanebat : quapropter refrigeranteSliquores denuo infundebantur, atque AEger absorbentes pulveres resumebat, vulnerario jusculo intermisso , quod a die nono morbi quotidie sumpserat : Vulneri unguentum rasinum superimposui, &licet impletus jam sinus videretur, attamen eadem vinctura usus sum. Vigesimo secundo, tertioque cuncta optime se habebant, alvo excepta, quae subliquida manebat. Vigesimo quarto, alVus compressa, Vulnus angustius, ac proinde ei unguentum ex tutia superinjeci, pleniorem tam mane , quam Vesepere victum institui , ex quatuor nempe panis unciis modicoque vino rubro alvo contrahendae semper opportuno; curaVi quoque, ut ex farina tantum subacta pulmentum esset, Velut in more, insibtutoque hujus nostri valetudinarii positum est. Horum autem usu ad plures dies producto , tandem trigesimo tertio optimae valetudini AEger redditus fuit, & brachium , & manus motus quoslibet exercebant, licet arteriae pulsatio vix tactu perciperetur. Ad explorandum vero curiosius febrilem AEgri calorem idoneum thermometrum brachiis ejus per aequalia temporis intervalla alterne admovebamus; tumque mercurium gradibus quatuor altius insano, quam in affecto brachio se extulisse toties deprehendimus, quoties hac de re experimentum captum fuit. Post haec autem AEgera Νo comio profectus est, optimeque restitutus sese domum recepit,
SYMPTOMATA, quae operationem hanc comitata sunt, & totius assem membri fere in integrum restitutio, in causa fuerunt , cur ipse observationes quasdam cum ad anatomen , tum ad chirurgiam spectantes instituerim. Firmum, ratumque est, atque eXperimentis certissimis comprobatum, musculos quoslibet sensu, motuque spoliari, si vel devinita, Vel praecisa arteria sit, ad illos sanguinem deferens, perinde atque, aut Occluso, aut amputato nervo accidere consueVit : ad haec, quo niam libera sanguinis circulatio partibus calorem largitur, hac inter epta, & partium calorem auferri necesse est. Denique , pr Pedit
236쪽
ad partem quamlibet affuxu sanguinis, ibi arteriarum pulsus deficere omnino debet. Ex omnibus hisce confici posse videbatur, AEgrotantis brachium, operatione absoluta, sensu, motuque , sicut etiam calore, privatum iri, radiique arteriam inposterum minime pulsaturam. Verum aliter prorsus accidit; Vix enim exacta operatione naturalis in cubito manuque calor permansit, neque sensus sublatus est, neque motus,
si pollicem, indicemque exceperis, in quibus is omnino liber , &expeditus non erat. Radiaea item arteria, licet paululum , pulsare tamen in carpo persentiebatur. Quoniam igitur haec omnia aperte renunciare Videbantur, alias etiam , praeter arteriae majorem truncum , adesse Vias, per quas sanguis ad cubitum, manumque feratur, in animum induxi meum illas in apricum proferre, ne earundem ignoratio alicui futura esset impedimento , quominus ad hanc operationem aggrederetur. Verum enimvero, licet in earum inquisitionem sedulo vacavissem,& quatuor jam brachia fuissem studiosissime perscrutatus, nondum tamen ulla mihi lux inde affulserat. Etenim in singulis quidem brachiis
easdem propemodum arteriarum divaricationeS animadverteram , verum nullam potueram anastomosim deprehendere , quamvis in arteriarum extremis, minimisque propaginibus prosequendis nervos omnes bndustriae meae contendissem. Harum autem investigationum infortunatum eventum more meo
enarravi illustrissimo amplissimoque Praesuli Antonio Leprotti, Pontificis maximi Archia tro , viro videlicet anatomicarum rerum studiosissimo , & cujus singulari doctrinae , ac humanitati mei Omnes qualescumque sint, anatomici progressus, mihi accepti sunt referendi; optimam enim ab illo methodum didici humana cadavera dissecandi; ex ditissima , selectissimaque illius bibliotheca eas mihi cognitiones haurire licuit, sine quibus recentissima quaeque, pulcherrimaque
anatomicorum inVenta nunquam reperire in cadaveribus potuissem; semper denique ab ipso instrumentorum mihi copia largissima factauit, ut illis adjutus anatomicas quascunque administrationes tentarem. f Ipse igitur haec ei, ut dicebam, nuncianti mihi, in manum protinus dedit secundum volumen Observationum Societatis Edimburgensis, in quo summa cum animi oblectatione pulcherrimam reperi, omnibusque suis numeris expletam observationem Domini Macgill, .
237쪽
FLEXURAE AN EURYSMATI BUs. at I
de hujusce Aneurysmatis operatione , docti si1mamque illi annexam
explanationem Domini Al. Monro, de Arteriarum Tunicis, earumque morbis, praecipue Vero de Aneurysmatum ortu, ubi quatuor ipse Figuras exhibet, quarum quae secundo loco posita est, celeberrimi CoWperi, & quae quarto Anastomosim aperte Ostendunt, quae vero priore loco sita est, trunci majoris, iter, ejusque distributiones tantum patefacit. Quum autem haec , quam primam illic dixi obtinere sedem, vel ipso Auctore teste omnium frequentissime deprehendatur, operae pretium me facturum existimavi, si in hanc diligentius inquisivissem, ut operationem tanti in chirurgia momenti illustrarem. Antedicta enim figura anastomosim in conspectum non dat, Verum supponenda est, quod in demonstrativa re fieri nequaquam deberet. Ad haec ante flexionem cubiti unam tantum divaricationem ostendit, quum ego duas saltem constantissime animadverterim, ut ex figuris Videre est. Νon aliter autem existimavi rem hanc dilucide aperire me posse, nisi injectione , quam exsecutus sum in hunc modum : Integumenta incidi in loco, ubi tumor oriri solet, inVentaque arteria , ibi eam deligavi, tam ut liquor injectus Vi , & impetu quodam trunci propagines ingrederetur, quam ut idem liquor vasa majora ligaturae subjecta anastomosis ope subiret, quemadmodum re ipsa contigit. Nam arteriis prius deligatis, quae in musculos multiplici sobole disperguntur, & vix exacta injectione in axillarem, truncus maximus, etiam infra vinculum, ita tumefactus apparuit, ut minister, qui mihi aderat, inscius cur hoc fecissem, sed incisionum anatomicarum peritissimus , statim exclamaverit : vinculum laxatum est ; liquor enim infra illud penetravit. Tunc ipse meam illi mentem aperiens, alacri animo anastomosi retegendae totus incubui, eamque pulcherrimam reperi . A L 1 AE ANIMADVERSIONES.
Ex plurimis brachiis, quae tum injectionis ope, tum sine injectione
lustravimus, licet adhuc in nullo datum nobis fuerit duplicem humeri
omissae sunt figurae Guatiani I, II , IIΙ , quoniam eaedem , & melius quidem inter illas occurrunt, quas TreW dedit; inspiciatur ergo deon ia, I 3. TreW6g- Aio
238쪽
servatum fuisse non solum a laudato Viro D. Al. Monro, ut idem ipse in figura tertia demonstrat, verum etiam a celeberrimo Heistero, qui praeterea binos hosce arteriae ramos usque ad manum divaricatos, diductosque ab invicem, nobis sistit, atque etiam in singulis digitorum apicibus anastomoses horum ramorum delineat '' . Haec sane arteriae distributio, si quando contigerit, An eurysmatis operationi aggrediendae jam enarratis distributionibus utilior erit ut attendenti cuique patere potest. In singulis vero injectionibus, de quibus hactenus verba fecimus, antequam colorati liquores in axillarem arteriam infunderentur, vinculo coercita arteria fuit eo loci, Unde, ob sanguinis missionem male administratam , aneurysmaticus tumor emergere consuevit pidque , veluti praemonuimus, eo consilio factum est, ut injectus liquor in ramulos quoscumque laterales facilius protrudi posset. Hic vero praeterea monendum est , tandem coloratam hanc injectionem vel sine vinctura a nobis fuisse institutam, eamque ramulos omnes laterales cum suis anastomosibus aeque spectandos exhibuisse , ut in praegressis
Animadvertendum insuper est, brachii Aneurysma tunc potissimum exoriri solitum esse, quum in sanguinis detractione, cephalica, mediaque praetermissis, basilica vena secanda deligitur ; nam sub illa plerumque decurrit humeri arteria, ex quo evenit, ut sub illa quoque arteriae pulsum deprehendere datum sit, licet is aliquando etiam sub media, Vel circa eam persentiatur. Chirurgi partes igitur fuerint, antequam sanguinem mittat, perpendere, tactuque disquirere, sub quanam ex tribus hisce venis arteria feratur, & hac rejem, ad alias confugere , si aeque commode id fieri possit. Ipse profecto pluries Basilicam acicula terebravi eo loci, unde sanguis educi solet, deinde hanc aciculam ibi defossam relinquens ,& cultro rei'gere satagens, ubinam , perforata jam Vena , ea figeretur , illam arteriae ipsi utplurimum affixam reperi, nonnunquam autem S prope arteriam; nec equidem hujus rei periculum feci, ut certior fierem , an sub vena basilica incederet, nec ne , arteria; de hoc enim mihi abunde constabat; sed ut penitius mihi innotesceret,
239쪽
quaenam distantia inter laesionis locum , distributionesque arteriam intercederet. Ex hoc enim perspicuum fieret dum tumor incresceretaneurysmaticus , quamdiu sanguini per propagationes laterales expeditus aditus ad inferiora pateret, & quamdiu hujus adeundae operationis tuta nobis occasio esset. Faltis igitur, ut dicebam , experimentis , compertum est , locum , qui ob incisam , perfossamque Basilicam laedi solet, a loco, unde arteriae laterales anastomosi inservientes progerminant, duos digitos transversos disjungi. Jam vero intervallum hoc omnino Aneurysmate repleri nequaquam debet, priusquam haec operatio tentetur, ne Videlicet, tam supra tumorem , quam infra illum , arteriam deligantes, vel superiori vinculo superiores, Vel inferiori inferiores propagines destritamus. Etenim , si illarum omnium destructio contingat, apertissimum est , brachium, manumque ita sanguine spoliatum iri, ut inde ea debeant symptomata proficisci, quibus non aliter fortasse mederi, quam brachii praecisione concessum erit. Si qua vero tantum propago intercidat, aut ab arteria radiaea, aut ab ulnari progenita, sensus , motusque iis dumtaxat partibus adimetur, quae ab eadem illa arteria sanguine perfunduntur. Hoc sane AEgrotanti D. Macgillaccidisse videtur, in quo , ut ipsemet fassus est, Vel duobus transastis ab operatione jam mensibus, nullus arteriae pulsus in carpo persentiebatur, pollicis, indicisque motus impeditissimus erat, assectumque membrum non solum debile evaserat, Verum etiam stupore quodam detinebatur. Quae omnia etiam deinceps perseverasse putandum est , excepta omnimoda defectione pulsus, quem unum D. Macgili post aliquot menses aliquantulum in carpo emicuisse adnotavit. Quod scilicet nequaquam contigit in nostro IZgroto , ut jam vidimus; is enim in praesentiarum , praeter arteriae pulsum non aeque validum, ac antea fuerat, nullis aliis morbi reliquiis assicitur. Quocirca perpendens ipse universa symptomata , quae Agrotanti D. Macgili post operationem acciderunt, & a quibus AEger noster immunis fuit , facile adducor , ut credam, in illo ob nimis auctam
tumoris molem ante inchoatam operationem , totum intervallum,
quod inter laesionis locum, & laterales arteriosas propagines inter-' cedit, a tumore ita repletum fuisse, ut aliqua ex inferioribus propaginibus , vel ipsa intercepta fuerit operatione , vel putrefactionis tempore ablata; unde sanguinis circulatio per omnes deinde arterias non rite absolvi potuerit.
240쪽
Quoniam vero universa haec incommoda declinare posse, quam- maxime optandum est , hanc saltem utilitatem ab enarrata nostra observatione emanare arbitror, quod ex ea colligere facillimum sit, non valde nobis cunctandum esse, priusquam hanc exordiamur operationem , ne, praeter caetera damna, quae inde profluere possent, jacturam etiam faciamus alicujus rami inferioris, sese anastomosi cum superiori jungentis ; unde ea, quae hucusque prosecuti sumus, detrimenta proficiscantur. Postquam igitur nihil eorum neglexerimus , quae ad inhibendum tumorem a scriptoribus praecipiuntur, nostrumque propositum e sententia nequaquam cesserit, auctor sum, Ut, abjecta quacumque mora , praedicta Operatio protinus instituatur. Quod sane monitum non tantum eX arteriarum structura sibi auctoritatem adjungit, Verum etiam eX collatis inter se duorum aegrotantium historiis videntissime comprobatur.
DEsCRIPTUM modo Aneurysma non unicum profecto est, quod occasione Phlebotomiae in cubiti flexu accidere consueverit; ea enim dumtaxat respicit Aneurysinata, quae Vera a Chirurgis Vocari solent;
sed hoc in loco altera quoque, & longe saepius profecto species
oboritur Aneurysmatum , quae spuria communiter nuncupantur.
Quapropter gratum existimo , acceptumque Phlebotomistis futurum, si notas ego indicavero ad haec pariter dignoscenda opportunas , simulque tutissimam , simplicissimamque methodum patefecero, qua, nullis aliis adhibitis periculosis operationibus, ad pristinam ea valetudinem revocentur. Haec methodus , etsi a nemine hactenus pro dignitate exposita fuerit, mihi tamen tutissima, maximique momenti esse videtur. Licet autem cum in recentibus Academiis, tum in Veterum Medicorum scriptis, ne excepto quidem ipso Galeno, frequenter nobis occurrant hujusmodi observationes; ego tamen silentio Omnes has praeteribo, unam dumtaxat si exemeris, quam protulit in sua Chirurgica Anatome Bernardinus Genga meus quondam invenerabili S. Spiritus Nos comio celeberrimus Praedecestar, atque hoc potissimum nomine , quod Gengliae observatio eo similiter spectet , ut eumdem, quem ipse mihi constitui, terminum assequatur. Prout