Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

BRACHII AN EURYSMATE.

Prout igitur in missione sanguinis ex basilica vena, aut magis, aut minus alte demergitur scalpellum chirurgicum, hoc magis, minusque pariter subjectam non raro pertundi arteriam contingit. In illa autem si ferri mucro ad cavum usque haud pertingat, sed eX quinque arteriam componentibus tunicis duas tantum , Vel tres confodiat, Verum progignitur Aneurysma. Imminuto enim in vulnerata sede adverso conatu, arteriosus sanguis, integras adhuc membranas jugiter feriens, eas pedetentim ita distendet, ut herniosae tandem reddantur, indolentemque Ocyus, seriusve pariant tumorem , qui non solum nativo

gaudebit colore partis, & rotunda, Vel ovali figura, sed sensibili quoque, eaque sat Valida pulsatione; quod symptoma , etsi in hac specie Aneurysmatum signum sit omnium minime aequivocum, non semper tamen illico apparet, verum post dies aliquot, vel hebdomadas, vel etiam menses se prodit, velut in nuper allato An eurysmate contigit, quod nobis esse tanquam regula poterit ad Aneu-rysmata ejusmodi cognoscenda , persanandaque , si mea Vinciendi , comprimendique methodus non suffecerit. Quotiescunque autem , dum vena pertunditur, in cavum arteriae scalpellum chirurgicum penetraverit, id nobis apertissime renunciari Vulgo putatur per ea symptomata, quae in medium assert Galenus lib. V. methodi cap. VI, dum inquit : Sanguis autem saxus , Orenuis , O ferνidus patim uaculatur, idque cum quodam νeluti saltu. In hoc videlicet sita est altera species Aneurysmatum, quae spuria, et notha audiunt, de quibus hic mihi verba potissimum facienda sunt. Animadvertendum est autem, arteriam brachialem non semper eumdem hac in sede trans1tum obtinere ; modo enim , & quidem saepius, sub ipsa directe incedit vena basilica, modo aliquanto antrorsum porrigitur versus medianam venam , modo denique retrorsum fertur inter venam basilicam, atque apophysim humeri internam, quemadmodum eam se reperisse narrat ipsemet Bernardinus Genga in homine illo , qui ansam ei dedit, ut docte, sapienterque ad conglutinandum arteriae Vulnus methodum omnium mea sententia tutissisimam, prorsuSque novam excogitaret. Potest tandem confodi inusitata quaedam, eaque parva propago, quae ex brachiali arteria ortum

ducens desuper traficit basilicam venam eo loci in primis, ubi haec pertunditur in sanguinis eductione , ut in quodam contigit Equite qui fuit in causa Chirurgo , hunc casum insanabilem existimanti, ut

242쪽

is in coetum se abderet Coenobitarum, Religiosaeque nomen familiae

daret.

Animadvertendum est insuper, impetum, atque indolem sanguinis

non esse notas ejusmodi, ut ex illis certo statuere valeat Phlebotomista, se arteriam subjectam perterebrasse, sicuti in alio AEgrotante accidit, ad quem pariter laudatus Genga arcessitus fuit, ut brachialis

arteriae vulneri imaginario opem ferret. Ipse enim statim cognovit sanguinis exitum saltuatim fieri ex nimia propinquitate arteriae, quae suam pulsationem ipsim et Venae communicans effecit, ut Phlebotomista, ut AEgrotans, Ut omnes denique adstantes laesam fuisse- arteriam existimaverint, eoque magis, quod in eodem subjecto cruor valde tenuis, ac dissolutus reperiebatur. Quoniam igitur sanguinis impetus, & saltuosus exitus, ejusdemque vividior color , tenuitas , & dissolutio confossae arteriae nimis aequivoca signa sunt; ac praeterea quoniam facta infra vulnus, ab eoque digitum distans compressio venae basilicae, ut sanguinis cursus intercipiatur, ob illius communicationem cum aliis venis, non potest hujusce rei magis certum indicium esse ; debebit Phlebotomisia experiri statim compressionem in ipsa arteria brachiali, ei pollicem admovens transacto digito supra Vulnus, sique Viderit aut ex toto, aut magna saltem ex parte sanguinis impetum, ac emicationem desinere, hoc non aequiVOcum erit arteriae laesae argumentum; idcirco vero aut eX toto , aut magna saltem ex parte dixi, quod ex inferiori sede per laterales arterias nonnihil sanguinis poterit vulnerato

loco suppeditari, velut in figuris, quae ad brachii pertinent Aneu-rysma , clare conspicitur. cf. Tre f. ψ, 6. Ubi autem a lateralibus arteriis huic etiam experimento tenebras offundi contigerit, omnium tutissimum erit, ut Phlebotomista, dum vulnus minister comprimit, superiorem humeri sedem revinciat, ea profecto ratione, qua fieri solet, dum membrum hoc amputatur, in modum scilicet torcularis. Haec autem Vinctura in primis eo pertinet, ut sanguinis arteri Osi cursum cohibeat, ab eaque describenda hic ego mihi temperandum existimavi, quod in chirurgicarum operationum tractatibus ubique prostet, quodque potissimum Phlebotomistis apte addiscenda sit, antequam exercitium mittendi sanguinis aggrediantur.

Vinculum hoc, ut par est , adstrictum, si facta praesertim illius sedis, qua brachii pertranseunt vasa, debita simul fuerit compresso,

243쪽

moram certo interponet sanguinis cursui, nobisque evidentissimum

exhibebit vulneratae arteriae argumentum; atque Inservire etiam poterit ad illud instituendum fasciae genus, quod sagaciter excogitavit,& quo felicissime usus est Bernardinus Genga ad arteriae vulnus conglutinandum; quodque profecto, si illico cum nonnullis praesertim a me additis considerationibus adhibeatur , praesidium mihi videtur certissimum , atque auctor idcirco sum cunctis Phlehotomistis, ut in ejusmodi circumstantiis animum minime despondentes , opus alacriter aggrediantur , quumque de hominis Vita , aut saltem de membri mutilatione agatur , ne sibi assententur , in spem adducti fore, ut vulnus ipsi persanent , absque eo quod dotegatur admissus error. Errores enim hujusmodi nunquam delituerunt, nisi fortuito, quoties nimirum contigerit , Ut ab initio unitum servetur arteriae vulnus per solam illam vinciendi methodum , quae in sanguinis missione adhiberi solet, cui sane fidendum nequaquam est, nisi forte inusitatus adfuerit descriptus jam surculus arteriosus, quem dissicile non erit dignoscere ex tenuissimo prosiliente sanguinis rivulo , dum nullum interea in brachiali trunco motus incrementum percipitur. Genghianae fasciae praesidium , ut ipsi contigit Auctori, dehet feliciter ex animi sententia cedere, si illico adhibeatur; nam ex brachii

vinctura, pressioneque Vulneratae arteriae, antequam sanguis extra vasa feratur , hoc ma Ximum nascitur emolumentum, ut nihil jam vulneris coalescentiam inhibeat , nec sanguis per cellularem telam

effusus musculosa brachii interstitia universa occupet, usque ad axillas, ac musculos pectorales, ut accidit cuidam mulieri, in qua id ipsum fuit causa suffocationis ' ; aut quemadmodum in alio viro observatum est , ubi ex alco holis fotu continuo, continuaque brachii flexione tanta in bicipitis tendine orta rigiditas fuit, ut nihil deinceps eum relaxare valuerit ad arteriae Vincturam instituendam , quae, quum ego arcessitus fui, septem nimirum, ac viginti diebus jam ab eventu elapsis, si excipiatur brachii amputatio, in hoc patiente sola supererat. Quum igitur ob contraitionem , rigiditatemque tendinis in bicipite , vincturam ego in arteria fieri non posse clare cognoscerem, ad brachii me contuli amputationem , quam statim aggressus sum una cum saepius laudato Petro Javina; deinde vero quum domi

244쪽

vulneris statum ambo in arteria perscrutaremur, in maximam incidimus illam cum inveniendi, tum quoque vinciendi dissicultatem ;haec enim arteria non amplius in consueto manebat loco, Verum ab illo prorsus recesserat Ob effusum , concretumque sanguinem , qui eam sursum propulerat usque ad internam cutis, ac pinguedinis faciem , concretum tegentem sanguinem in cubiti flexione, quae tota

in tumorem attollebatur.

Equidem valde gavisus sum Vel hoc nomine, me Vincturae operationem minime aggressum fuisse ; si enim tam dissicile fuit in brachio etiam amputato arteriam deprehendere, in eodem adhuc vivente hoc dissicillimum fuisse futurum, utrique nostrum est visum. Quapropter aliis incommodis, quae incidere consueverunt, si ab initio neglectum fuerit remedium omnium tutissimum, Genghianae nimirum fasciae obligatio, duo ista pariter accensenda sunt, rigiditas nimirum insuperabilis in bicipitis tendine , atque in ipsa brachiali arteria

situs mutatio.

Eger hic, qui mediocri praeditus erat temperamento, & parva donatus proceritate, quintumque supra sexagesimum agebat aetatis annum, ad quartum decimum usque diem ita se habuit feliciter, ut in illo vivida jam, salubrique carne os praecisum obtegeretur, ulcuS-que etiam ita jam erat arctatum , ut pollicis amplitudinem non excederet. Quum autem hac eadem die sub vesperam tertiana ille febri, eaque duplici corriperetur , licet omnia excellentissimus Medicus Michaelius opportuna eidem opposuisset auxilia , vigesima prima morbi die, septima scilicet ab exortu febris, nulla tamen in ulcere mutatione facta, mortem oppetiit. Hic itaque Aneurysmate assectus Ager ob febrem procul dubio tantummodo, non Vero Obamputationem decessit. Hic enim locum habere nequaquam possunt eae mortis causae, quas in medium attulimus agentes de quatuor amputationibus Aneurysmatum poplitis occasione institutis; nam ab interiori vitio illa orta fuerant , quum hoc brachii Aneurysma originem suam emissioni sanguinis debuisset. Et revera in alio quoque AEgrotante , in quo eamdem ob causam brachium praecideram, citissima fuit in statum pristinae valetudinis restitutio; in Aneurysmatibus enim illis, quae a violentia externa nascuntur, afiecti membri amputatio optimum est, haberique debet praesidium.

245쪽

22 L

ANIMADVERSIONES.

SED antequam excogitatam a Bernardino Genga fasciarum circumductionem describam, quamdam hic lubet animadversionem praemitterere, quam utilissimam puto, & ex qua felicem illius exitum inprimis pendere arbitror. Quoniam ergo triplici modo, in longum scilicet, oblique , ac transversim venae a Phlebotomista solent incidi,

eisdem mei directionibus Vulnerari quoque arteriam continget; nam hujus incisio venae consequitur incisionem. Iam Vero generale in arte chirurgica praeceptum est , in Vulneribus omnibus, quae unionem postulant, enitendum esse , ut coalitus fiat juxta vulneris directionem; aliter enim diductarum partium conjunctio obtineri nequit. Hinc generale pariter praeceptum est , VulnerataS parteS, quae eXtensionis, flexionisque motum obtinuerunt, ita collocare, ut directioni Vulneris examussim respondeant, quo possint insimul adhaerescere.

Ex. gr. si bicipitis tendo vulneratus in brachio juxta longitudinem

fuerit, neminem praeterit, oportere hoc in casu, ut brachium cum respectu cutis, tum etiam respectu tendinis , collocetur extensum , & non ad obtusum angulum ; extensum enim contigua custodiet Vulneris labia, quae per obtusum angulum cogerentur a se mutuo recedere; contra vero, si Vulnus idem fuerit oblique, aut trania

verse inflictum , flexuosus hic brachii positus labia ad contactum

servabit. Quapropter brachialis item arteriae vulnus hanc sane postulat distinctionem, quae patet etiam, si experimentum fiat in cadavere, licet arteria tunc temporis vacua sit, licet in ea deficiat arteriosi sanguinis impetus, & licet nativam illam elasticitatem non servet.

Sed alia huc quoque accedit consideratio, quod scilicet inflexio brachii, postquam illud extensum, dum fasciis obduceretur, fuisset,

chirurgicum apparatum relaXet, imminuatque Vim compressionis.

In hunc autem nos errorem impellit, nisi in id sedulo animum intendamus , ea quae viget apud Chirurgos consuetudine, fascia obligatum brachium ad obtusum angulum collocandi. Quum in pluribus sat mihi cognitis casibus, ubi occasone Phlebotomiae vulnus brachiali arteriae fuerat inflictum , per solam ego applicationem fasciarum , quae affectum locum dumtaxat supra con suetudinem premerent, nonnullos aegrotantes vidissem pristinae valetudini restitutos, in animum induxi meum causam inquirere, quam

246쪽

GUATTANI DE SPURIO

obrem non ubique idipsum contingeret, eoque magis, quod in ejus, modi casibus Phlebotomista aeque diligenter ubique & compressionem instituit, & brachium ad obtusum angulum collocat. Sed in superius

allata distinctione me illam ego invenisse arbitror, tum ob rationes nuper expositas, tum etiam quod hoc ipsum auctoritate comprobetur quatuor Aneurysmatum , quae se deinceps mihi obtulerunt ; nam Unumquodque illorum in Vulnere, aut cicatrice longitudinalem figuram, non autem obliquam , neque transversam exhibuit, eaedemque fuerunt curae , ac diligentiae in unumquodque collatae. Tale siquidem vulnus fuit non tegumentorum dumtaXat, Verum etiam arteriae, quam a morte rimatus sum in supradicta muliere , quae suffocata decessit, in qua omnino inutilis fuit arctissima licet compressiva vinctura continenter adhibita usque ad diem sextum, quando ego eamdem conspexi brachium gerentem ad Ohtusum angulum situm. Tale insuper Vulnus fuerat tegumentorum in eo subjecto, ubi ego brachii amputationem institui, taleque a me pariter deprehensum in illius arteria fuisset, ni temporis diuturnitas foramen ei conciliasset sphaerico-ovale, quemadmodum videri in eo potest arteriae frustulo, quod a me adhuc domi asservatur. Εamdem denique directionem habuerunt cicatrices duorum aliorum Aneurysmatum, quae a me similiter custodiuntur, de quibus mox ego breviter loquar , quod peculiares in illis, scituque dignae circumstantiae quaedam Oc

currant.

Quoniam igitur in quatuor allatis Aneurysmatibus tegumenta longitudinalem cicatricis directionem constant i siim e exhibuerunt , Scquoniam nullum eorum per consuetam vinciendi, & articulum collocandi methodum restitui in integrum valuit, secus ac in pluribus aliis non raro contingere animadvertimus, facile adducor , Ut credam , non imaginariam, Verum realem me distinctionem proposuisse, longeque fidentius assero, Phlebotomistam ex directione, quam extrinsecus in tegumentorum vulnere deprehendet, eam percepturiam esse, qua praeditum erit vulnus arteriae; ideoque si longitudinalem in tegumentis ille vulnusculi directionem invenerit, brachium cum fascia obducere, tum collocare extensum debebit; si autem trans-Versam, aut obliquam in tegumentis eisdem illam offenderit, contrario

modo se geret, hoc est inflexum ad obtusum angulum brachium fascia constringet, ac illud hoc ipso in positu conservabit.

247쪽

BRACHII ΑΝ EURYSMATE. - 22 HISTORIA III.

Ex duobus vero superius indicatis Aneurysmatibus primum contigit in juvene quodam sutore septem & Viginti annos nato , cui XVIII kalendas Septembris anni 1769 sanguis e dextri brachii vena basilica missus fuerat , & quem VH kalendas di ovembris ejusdem

anni inter Agrotantes in sancti Spiritus Νoso comio meae curationi creditos lecto assixum inveni. Cicatricem igitur ego in basilicae venae sede longitudinalem conspiciens, ibidem quoque tuberculum deprehendi , sphaerica donatum figura, cerasumque sua magnitudine adaequans, quod dolore omnino vacuum quum esset, nativoque partis Colore praeditum, Vehementer tamen pulsabat , ac sibilo quodam satis violento comitabatur. Tuberculum hoc , si digitis comprimeretur, illico evanescebat, sed illico pariter sui juris tactum reverte-hatur. Satis quoque tactus beneficio patebat , memoratum sibilum fieri a sanguine , qui per angustum foramen in tuberculi centrum

evibraret Ur.

Ipse igitur narravit mihi, cruorem, statim ac a Phlebotomista basilica vena incisa fuisset, tanta violentia prosiluisse, ut ad illum cohibendum opus ei fuerit duos vulneri apponere Valde duros pulvillos,

eosque Valida Vinctura comprimere ; tertio autem jam adventante

die, propter nimiam brachii tumefactionem coactum fuisse Phlehotomissam obductam plagae vittam explicare , inventaque perseita vulneris coalescentia, brachium pristinae libertati reddidisse. Quum vero, nonnullis transactis diebus , AEger in vulneris sede insolitam pulsationem, eamque validam percepisset , ipsique deinceps descriptum patefieret tuberculum, decrevit, ut dixi, se ad Nos comium conferre , ubi ego meam illico in eodem institui comprimentem vincturam , quam eXOrsus sum ab applicatione quadrati pulvilli, cui duos alios superimposui, longos quidem , sed decussatos ad modum

litterae X, ut nimirum utriusque centrum quadrati pulvilli centro respondens blande comprimeret Aneurysma. Hos deinde pulvillos madefeci spiritu vini, contexique linteis, quae pariter integrum articulum circumdarent, quaeque in extremis suis fissa essent, quo melius aptari possent. Repetitis denique fasciae flexibus, ac circuitionibus, ut fieri quotidie a sanguinis missione cernimus, totam compressionem

prorsus firmavi. His peractis, longitudinalem alium, satisque crassum

248쪽

pulvillum a cubiti sexu ad axillam usque secundum vasorum ductum humero admovi , ut in brachiali arteria sanguinis cursum infringe rem , atque aliis linteis spiritu vini madentibus, quae universum ambirent humerum, dictum pulvillum contexi, fit mavique compressiva vinctura , sed tamen non ita valida , ut sanguinis cursum penitus interciperet. Brachium in situ locatum fuit potius recto, non flexuoso; opportuno Vitae regimini parere Agrotans coactus est , dempta illi fuit idonea sanguinis copia , totique apparatur identidem aut vini spiritus , aut posca desuper adfusa est. Octo post diebus eamdem vincturam instauravi, modica quoque celebrata missione sanguinis, quod iterum post alios dies decem a

me repetitum fuit. Et quamvis tunc temporis tuberculum appareret prorsus depressum , ego tamen inceptum apparatum eodem sum

ordine prosecutus usque ad dies quadraginta , quibus transactis, quum abunde pateret, dictum tuberculum , licet sui juris omnino fieret, non amplius in conspectum se dare , illud tandem solo defensum Phlebotomiae vinculo dereliqui, etsi adhuc pulsatio, allatusque sibilus,

longe tamen debilius continuarent. Hoc in statu voluit AEgrotans e Νo comio discedere, atque etiamsi intemperanter vixisset, suscepissetque laboriosum artis suae munus, quo perfuncturus omne fasciarum genus prorsus abjicere coactus fuerit, in eodem statu se nihilominus conservavit usque ad mensem Februarium anni 177 I, quo tempore ego brachium iterum lustrans, duarum linearum intervallo a recta venae basilicae cicatrice idem pullulare rursus tuberculum animadverti, jam ciceris magnitudine praeditum

Maximum tamen, quod offendi , discrimen in vitiosa positum fuit

pulsatione, ac dilatatione, quae in brachialis arteriae trunco persentiebatur, quaeque antea solum asticiebat tuberculum ; ideoque satis

prospicio, fore ut aliquando ad arteriae vincturam sit confugiendum.

O Uura parvum intercedat diserimen inter historiam descripti modo

Aneurysmatis, & historiam alterius, quod mihi se obtulit Vr Idus Aprilis praesentis anni 1 71 in perillustri D. Josepho Morello Valumontonensi annos nato viginti quatuor , quem ad me misit Ioseph Paoletius Praenestinus Chirurgus ; accuratam hujus postremi descriptionem

249쪽

ptionem omittam, hoc tantum adnotans, Morellum hunc XII kalendas Februarii ex sinistro brachio sanguinem sibi detrahi jussisse; ad

haec intervallo septuaginta quinque dierum non valde increvisse tuberculum aneurysmaticum, quum magnitudinem hactenus non eXcederet ordinarii phaseoli, ac denique basilicam venam factam fuisse sensibiliter varicosam ; in reliquis enim omnibus hoc Aneurysma supra descriptum tuberculum penitus referebat. Hunc autem ipse AEgrotantem ad divi Gallicani Νos comium adduxi, ut illum ostenderem Chirurgiae studiosis juvenibus, & postquam coram iis idoneam institui fasciarum circumductionem, illum ad praefatum Praenestinum Chirurgum Josephum Paoletium remisi, ut eamdein vinciendi methodum continuaret. Ex eo autem nuper rescivi, Morellum nostrum, postquam per integrum mensem, nullo tumoris facto incremento, eadem se ratione habuisset, pristinam deinceps, atque omnimodam sanitatem recuperasse. ANIMADVERSIONES. N EGARI sane non potest, duo haec allata Aneurysmata a duabus differre eorumdem speciebus, ad quas post Paulum AEginetam Aneu-rysmata omnia penes Chirurgos redacta sunt. Praeter enim memoratum sibilum , ac non naturalem tuberculi pulsationem a brachiali trunco minime dependentem, omnimoda per solam digitorum pressionem abolitio ejusdem tuberculi, absque eo quod alibi sanguis tumo rem pareret, neque Veri, neque falsi Aneurysmahis ordinarium profecto symptoma fuit. Et revera putandusiae sanguis tam celeriter in eamdem arteriam, unde prodierat, per digitorum pressionem redigi potuisse ρ Id sane rationi valde consentaneum non est. Si autem ille se in arteriam non infert, quonam quaeso abiturus est ρ Percellularemne tunicam diffundetur ρ minime gentium; nam in eadem seipium manifestaret. Ad haec, quomodo intelligi potest tam parvum intra quinque, & septuaginta dies Aneurysmatis incrementum Θ Quomodo poterit Varicosa explicari venae basilicae assectio 8 Qua tandem fieri ratione Valuit , ut sanguis intra Aneurysma perpetuo fluidus permanserit , neque in duram massam concreverit, ut in omnibus seu veris , seu falsis Aneurysmatibus jugiter contingere animadver

timus Θ

250쪽

Plurima a me instituta in duobus hisce brachiis experimenta, quae brevitati studens silentio praetereo , me impulerunt, Ut crederem, in utroque Aneurysmate venae basilicae vulnus , vulnusque subjectae arteriae brachialis per compressivam Vincturam ita invicem in modum anastomoseos coaluisse , ut sanguis a foramine arteriae prodiens per venae foramen intra basilicam se recta intulerit, & cum venoso commistus sanguine breviorem cum eo circuitum absolverit. En igitur causa, cur Aneurysma tam lente increVerit, cur sanguis in illo fluidus permanserit, & cur sola digitorum pressione illico tuberculum penitus evanuerit. Haec enim omnia, ni fallor, inde fluxisse putanda sunt, quod sanguis in venam statim ingrederetur. Haec prorsus inusitata Aneurysmatum species palam ostendit, quam veridicum, aequumque fuerit discrimen a me superius adductum , in vinciendo nimirum , collocandoque brachio secundum vulneris directionem. Si enim Vulneratae arteriae fanatio a valida , fortique compressione tantum penderet, in his potissimum duobus Viris certo contingere debuisset, in quibus tanta compressio fuit, ut coegerit duorum canalium Vulnera invicem coalescere, in eisque ex duobus osculis unicum dumtaxat essicere, atque insuper ob natam tribus post diebus immanem tumefactionem ad brachium fasciis exuendum Phle. botomistam impulerit. Diligenti igitur , quemadmodum admonuimus, habita directionis ratione, Genghianaque a missione sanguinis illico instituta vinctura, si hanc quies laesi brachii , ejusque opportunus positus, medicum vitae regimen, idoneaeque Venae sectiones exceperint, perfecta in arteria laesa vulneris coalescentia nunquam deficiet. Quapropter nil reliquum nobis est , nisi ut jam tandem aliquando accedamus ad exponendam laudatam saepius vincturam, quam Gen-ghianam iterum appellabo, non quod adamussim illi respondeat, qua pernardinus Genga usus fuit, sed quod is omnium primus ejusmodi vincturam excogitaverit. Phlebotomista igitur , postquam uni ex

adstantibus imperaverit, ut digitorum ope axillarium vasorum funiculum strenue comprimat, alteri vero, ut vulneratae arteriae pollicem admovendo, idipsum in illa praestet; si torculari destituatur recenti, antiquum torcular ea taenia essiciet, qua in mittendo sanguine utitur,

velut superius expositum a nobis est pag. ao4 illius Aneurysmatis,

SEARCH

MENU NAVIGATION